장음표시 사용
21쪽
Disi sit vir honus, de oratoriar dignitatis gradu dejicitur. Quiriti t. XII, l. Quum autem v omnis arrogantia odiosa est, tum illa ingenii atque eloquentiae maximQmolestissimas. Divin. cap. I i. Nihil denique declamatoria loquacitate levius; nihil contemptius. Verum antria ha c recte in Cicerone reprehendantur, paullo diligentius est investigandum. Ac Primum de moribus quod rei caput eSl. In ejusmodi reprehensionibMS, quae gravissimae Surit,
illud in primis quaerendum puto, quae sit vita illius. qui alienam arguit; quae morum gravitas; quae hominis , qui arguitur, existimatio. Ista si valeant in his
rebus, et Vel mediocriter considerentur, omnis illa de moribus Ciceronis accusatio quin evaneScat, Non est quod dubitetur. Orationes duae sunt in Ciceronem ita geminae, ita sibi similes, ut ex eadem eas ossicina exsistere non inepte judicaveris: Qt rursus ita Vehementes, Ut earum scriptores potius quaesisse Videantur, in quem Omne virus acerbitatis stiae declamando evomerent, quam habuisse penitus notum aliquem, Dedum Ciceronem,
in quem tot putida jacere, salva veri similitudine potuerint. Altera brevior Sallustii nomine circumsertur, ad calcem Cicerotiis orationum addi vulgo solita. Altera sane longa, Fufii Caleni, legitur apud Dionem lib. XLVI. Hi sunt duo sontes unde virus hauserunt malivoli, quod Ciceronis in mores despuerent. Quae Sallustii esse dicitur in Marcum Tullium Ciceronem
oratio, eam hujus non esse, docti viri dudum domonstraverunt : tum quod Ciceronem inter et Sallustium inimicitiae tam vehementis causae Dori sat idoneae anserantur; tum quod stylus in ea maxime diversus sita forma dicendi Sallustiana. D Clamatoris cυjus lani, sive Porcius Latro ille Sit, Seu quivis alius, Commen-Diuiti geo by Gorale
22쪽
tuin illud esse critici putant strii exorcendi gratia conscriptum; quales sunt laudationes Phalaridis, Ebrio-tatis, et ceterorum id gentis a recentioribus, non ad rei veritatem, sed ad styli exercitationem conscripta . Atqui ejusmodi vituperationes ab insulso declamatore
data opera coacervatae, an umquam accusationis vim
apud aliquem obtinebunt, hisi ipse sit insulsissimus pFictus ille Sallustius ex Caleni oratione excerpsisse
videtur calumnias omnes, quae argumento quod tracta adum susceperat, essent accommodatae: unde etiam
levior fit Hus auctoritas : et simul cistenditur Calenum unum esse . a qtio ista prosecta sitit in Ciceronem. Porro Quintus Fufius Calenus suerat in partibus Cariaris contra Pompeium; atque postea studuerat ardenter Antonio quem reipublicae hostem, Tullio anniterile, seriatus judicaverat. Graviter et acerbe Phil. VIII et X), idque non semel, Tullius in senatu dixerat contra Calenum , summum Aritonii amictim et defensorem :summa ergo suit inter eos dissensio voluntatis; ut mirum non sit, si hunc ille inimicissime atque inse-Atissimo insectetur. Fecit iratus, fecit inimicus, secit ultor doloris sui, et punitor injuriae, qtiam Antonio
factam fuisse arbitrabatur. At in exulcerato animo siclum crimen quin iacile nascatur. nemo est neSCitis. Praeterea criminatio Caleni quae est λ omnes omnino
' 'Myη ςx ingenii virtutes Tullio Calenus abjudicat. et
contraria singulis virtutibus vitia ei impudenter affingit. Maledicta in vitam alterius tam petulanter, tam 'aspere, tam ferociter conjecta resolluntur eo ipso.
quod, qua jure qua injuria. laedendi voluntatem aperte
prae se serant. Calumniam vero tam multiplicem. et tam atrocem non avide arripuisset Dio; neque, tam salsa describendo, inustam verissimis mondacioriam notis historium tradidisset hominum memori in s mPi- . Diuitig le
23쪽
ternae . nisi Ciceronis laudum obtrectator ipse esset perpetuus. Sed quoniam unihil est tam volucre quam
maledictum; nihil facilius emittitur: nihil citius excipitur; nihil latius dissipatur π pro Plancio, cap. 23); nihil tardius abjicitur : si quis illis quae diximus non
contentus. auctoritate certandum etiam contra istos putat; istorum testimoniis opponemus testimonia clarissimorum virorum, cum quibus et fictus ille Sallustius, et Fufius Calenus, neutiquam sunt compR-randi. Verecundum fuisse Ciceronem, nisi res ipsa doceret, nos ipsi facile demonstraremias : clementem
Ammianus Marcellinus, lib. XIX. circa finem , eum describit; re rendum testem vocat idem, lib. XXVI initio); a rerum, Quintus Cicero l de potitione) ; Destim , Caius Caesar ad Att. lib. XIV. episti a); Prudentissimum Bruttis, nec sine causa; quandoquidem quatuordecim annis ad Att. l. X, epist. 4) aute prospexit
tempestatem eam qua QVersa est respublica; amantissimum Catilin. IV, cap. 8) rsi publicae praedicat uni illi conservatae civitatis gratulatio decreta querilitatem ejus laudat Plancius sad Div. X, 4). Parum sortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, ait Quintil. lib. XII, cap. 3, a Non Se timidum in suscipiendis. sed in providendis Periculisn; quod probavit morte
quoque ipsa, qtiam praeStantissiano stascepit animo. Infinitum esse me oporteat, si gravissimorum hominum testimonia colligere velim universa , quibus existimationi hominum Tullius vindicatur. Unus sit pro omnibus Cato, qui integritatis ei, justitiae, Homentiae fidei testimonium dedit: unus sit Quintilianus ubi supra ), qui quum dixit Ciceronis mores a multis rμ-
prehensos suisso. non immoratur iis accusationibus reserendis, quas eo ipso pro levibras et nugatoriis habori debere significat, seu statim subjicit : ego vPro a II. THl- Distit sc by Cooste
24쪽
lio desuisse non video in ulla parte civis optimi voluntatem. Testimonio est actus nobilissime consulatus :integerrime provincia administrata; et repudiatus viginti-viratus; et civilibus bellis neque spe, neque metu declinatus animus, quominus se optimis partibus. id est, reipublicae jungeret n. Unus sit pro omni hus Q. Catulus Pis. 3), a quo est Parens Patrim nominatuS. Μ. Curio ad Att. I, i5), qui consulatum illum ejus αποθέ xiv vocabat. Claudius imperator Sueton. in Cl. cap. 4 Q, qtai Ciceronis defensiouem composuit; Alexander Severus Lamprid. in Severo , qui ejus imaginem in larario habuit. Audiantur etiam superioris
huic nostrae aetatis scriptores, Lutherus, Er m HS .Latomus, qui, licet admiratione obstupefacti, Ciceronis amori plusculum etiam, quam Concedit veritas largiantiar, Ciceronis animam apud superos vitam
Altera in Ciceronem accusatio est. Ingenio, inquiunt , fuit arroganti : data qualibet occasione se magnifice jactat, et ostentat intolerantius. Fatendum est' in hac parte reprehensum non mediocriter misso Ciceronem : quamquam is quidem rerum a se gestarum major, quam eloquentior fuit jactator. Imo quum arrogantiae sit comes invidia, tantum abest ab eo vitio,
quod solet lacerare plerosque, et quod alit artium studiorumque quasi finitima' vicinitas, ut adversariorum patronis pleuissimam concedat eloquentiam: ingenium sibi et dicendi iacultatem modeste destrahat ;quorum quidem loco aid se diligentiam et industriam
a. Apud Fabrἰe. Bihlioth. La . suppl. tona. I. u. Quintil. M , I. 3. Notum ost illud Fles; l. Figulus sigislo in altis est. et fabro D prmendietia mendieo invidet. et poeta Poeta Dp. et D. va. 25. 4. Vid. pro Quint. cap. a. a, et Pru Areh. Poeta. e P. I, etc.
25쪽
xxiv PRAEFATIO comparasse. Quintil. tibi su p. In ea quae suit illi cum
Caecilio de accusatore in Verrem Constituendo contentio. quamvis multum esset in hoc momenti, ut ostenderet se accusatorem esse maxime idoneum, quod
sine eloquentiae suae laude non potuisset; dicendi tamen sacultatem Caecilio magis detraxit, quam arrogavit sibi. seque non consequutum dixit, sed omnia fecisse
ut posset eam consequi Divina t. ia ): se nihil dicere de suo iugenio . ibid. quia non est quod possit dicere; neque, si osset, diceret. In dialogis vero in Bruto, passim) ubi data occasione filatur autem non somel l de se loquitur, non sibi domisse industriam ostendit, ut ad eloquentiam perveniret, sed tamen id se assequi non potitisse qNod cupiebat. Nam quod
objiciunt adversarii locum illum 'hilipp. ΙΙ, r) ubi se
cum Antonio comparat, et dicendi facultatem simpliciter sibi arrogat, in eo etiam reprehendendum eum esse Doti Puto : non enim illud indecora eloquentia jactatio, sed fiducia est oratori nonnumquam Concedenda. Quintil. ubi supra.)Dices : sin minus ingenii, et eloquentiae suae Tullius, at rerum a so gestarum ostentator magnificus, de consulatu suo et exstincta Catilinae conjuratione intemperatilius sane praedicat, quam necesse est pudori et modestiae. Non dissimulo ea saepissime revocari, qUae ad oppressos Catilinae furores pertinerit, et Ciceronem in laudando stio consulatu nimium, adde, si vis, intem perantem posse etiam videri. At de patria magis meritus orat . quam qui urnquam maxime. Urbem ex Catilinae faucihus eripuerat; ejus ignes a tectis domorum. gladios a cervicibus civium Optimoriam depulerat : tantum heneficium, et quo majus civibus a cive conserrintillum potest, dat sane praedicationi justam et legitimam excusationem. Prope ut concedenda sit et Disii iam by Gorale
26쪽
ignoscenda; et ut grata Potius quam arrogatis esse videatur. Aliam Fabius init viam purgandi arrogantiae Ciceronis. Plerumque, inquit Quintil. ubi supra, Ci- Cero de suis rebus gestis non sine aliqua ratione prae-clicavit. u Aut enim tuebatur eos, quibus erat usus adjutoribus in opprimenda conjuratione; aut respondebat invidiae : ut illorum quae egerat in consulatu frequens commemoratio possit videri non gloriae magis , quam defensioni data. v His illud etiam accedit, quod quum nobilitati esset invisa omnis novorum hominum industria, cujus invadendae locum quumere illa non desinebat, cogebatur Tullius, novus homo, de suis egregie factis saepius praedicare, ut haberet quod opponeret imaginibus. Considatibus, et triumphis, quos non suos, Sed majorum suoriam, nobiles ostentabant. Haud aliam ob causam Marius apud Sallust. in Iug. cap. 83, de se magnifice praedicat, quo hominum a Veteris prosapisen, ut ait, a multarumque imaginum n superbiam retundat. Male igitur, quod in Mario, quia necessitate coactus
secit, non reprehenditur; id in Tullio, quasi sit levitati
crimen, non eadem necemitatiS Causa, Coarguetur.
Crimina praeterea sunt duo, quae Ciceronis in inge-- Dium etiam conserantur. In refellendo adversario, inquiunt, eSt mordacior : naturae suae facetiis indulgenti
libentius obsequitur. Objicitur illi canina facundia. quod more canum remordeat lacessitus : in quo, et quia dixit in libris de officiis, virum bonum eum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, a nisi lacessitus injurian, multis eum verbis Laciatilius insectatur, velut si in Cicerone pagano ferri non debeat. quod in homine christiano religio negat serendum.
27쪽
Cicerouem in ea re vituperatum non iri affirmo alieo, qui temporum quibus ille vixit , rationem habuerit; atque meminerit Solonem illum, atque alios homines sapientissimos existimavisse, civitatis illius Optimum esse statum, in qua injuriarum auctorem. non solum qui pasSi essent injuriam, sed etiam qui passi non essent, ulciscerentur. Plura dicerem, nisi Ciceronem veterum dicta, sententiae, leges, et mores
Suavis est de orat. II, 54), et vehementer saepe utilis jocus : multum in causa persaepe facetiis proficitur. Sed hujusce virtutis adipiscendae quanta sit di ficultas vel duo maximi oratores Quintil. l. VI, c. 3), alter graecae, alter latiuae eloquentiae Princeps, docent. Nam plerique Demostheni facultatem hujus rei do-suisse credunt, Ciceroni modum. Is enim non solum extra judicia, sed in ipsis etiam orationibus habitus est nimius in risii; unde Cato illum appellavit aridiculum consulem n in causa Murenae ; ab inimicis vero a scurra con Sularis n appellatus est. Ciceronis urbanitas
in dictis et jocis, inquit Plutarchus sin Cicer. cap. 4) a principio quidem res iudicialis et jucunda videbatur:
sed ea quum ad satietatem usque abuteretur, multos ossendit, et in cam venit opinionem, ut natura Perversus esse crederetur. Ilaec suit de Ciceronis jocis opinio. sed illa quidem malivolorum . uti diximus, et inimicorum. Verum qui nihil habuerunt causae cur mentirentur, ii Ciceronem ut jocandi peritissiliatim commendarunt. Observat Macrobius Saturn. II, i) duos. quos eloquenti MimoS antiqua aetas tulit, comicum Plautum, et Oratorem Tullium, etiam ad iocorum venustatem ceteris praeStitisse. Quod ita esse Fabius ubi
28쪽
supra in prorsus existimat. Hoc tantum vellet, Ut, qui jocorum Ciceronis libros tres edidit, dictorum numero
parcius indulsisset, Tiro, et plus judicii in eligendis quam iri congerendis studii adhibuisset; Cicero. tD-quit, uminus objectus Calumniantibus soretis. Vetus est malum, ut ossiciosa sedulitas amici mortui dum famae prodesse vult, obsit. AmbitioSius enim, quam Decesse est, Conquirendo vel congerendo minutissima fragmenta quae docti inchoata saepe reliquerunt, eduntur libelli in quibus frustra eoriam requiras manum. quorum nomen Prae se serunt. Eo plus judicii ita sua Ciceronis locorum collectione adhibere debuit Τiro, quod nescitas non suit, inultos qui Cicerotiis non essent , in Ciceronem collatos, et ejus dictos fuisse, ut nimirum ex tanto nomine insulsis quoque dictis accedoret auctoritas': de qua re sestiVe ipse queritur cum Volumnio, atque expostulat quod o parum diligenter possessio salinarum suarum ab eo Procuratore desendaturis. Ad Div. VII, epist. 3I. Indulserit jocis aliquando sano Tullius plus quam Satis est, quoniam ita fit, ut qui ceteris aliqua re praecellunt, ea Saepe ad attriuimsastidium abutantur : at nihilo miniis confitendum est eum ad jocos et facetias aptum natura fuisse Plui. in Cicer.): vultumque illius risum et serenitatem prae Setulisin: ita ut sic olim ad Antonium in Epistolis ad Att. l. X V) jure scribere potuerit: u Nihil umqua in non modo acerbum in me fuit, sed ne paullo quidem tristius aut severius, quam neceSsitas rei publicae postulavit Ire illis autem ejus dicteriis artificiosum et argutum quid suisse; quo a ceteroriam dictis certissimo distinguerentur : ita ut Cesar sad Div. IX, epist. 1 i)quum tritas aures haberet notandis generibus dicie-riorum fetenim volumina consocerat απο ρθεγματωv l.
29쪽
si quod asserretur ad eum pro dicto Ciceronis, quod
rius non esset, rejicere soleret. Denique Dogari noti potest jocos eum utiliter adhibuisse quum nocentissimos tueretur, et Victoriam jocis adeptum fuisse : uti pro Coelio; pro L. Flacco a quem rep tundarum reum joci opportunitate manifestissimis criminibus exemito. Macrob. Saturn. II, I. Exstat pro Flacco oratio : jocus non exstat. Sed nihil est quod miremur. Aut enim ante aut perorata causa, in altercando conjectus est; aut
eum, quum hanC Orationem recognosceret, rejecit. Non
enim Tullius quales dixit, tales edidit suas orationes, et si persaepe domi meditatas in soro de scripto recitavit, tamen antequam eas in publicum emitteret, singulas retractavit sane diligenter; neque ipse solum, sed et Atticus limatissimi judicii vir, cui eas Τullius recognoscendas dabat. Itaque multa dicta sunt ab eo, quae non comparent in his quas habemus orationibus : a quo multa in his hodie leguntur,quae in foro numquam
Iocos Ciceronis collectos habent rion nullos Quintilianus: Plutarchus in Ciceronis vita, et Macrobius
Sat. II, 3. Sed luec quanta pars eorum quos effudit homo in jocis uberrimus 3 Dixi de moribus et de ingenio Ciceronis; et quam
inepte in eis reprehendatur vir Summus, demonstravi. Sequitur ut de scribendi ratione qua est usus, et degenere illius eloquentiae, qNam suis adversariis etiam non probavit, dicamus. st Erat in Cicerone comitas Summa; erat gravitas, Pterim gravitate junctus facetiarum et urbanitatis orat rius . non SCUrrilis leposv: nam sic in Bruto se describero sub Crassi perSoria, Putatur : n Erat acumen in rebus ii veniendis. ornatus in explicandis; peracre
ingenium; Vox Cariora et Suavis; gestus excellens; Diuitiam by Go le
30쪽
oratio elegans, iticitata , volubilis v : seu quae reducidans, et circumfluens nonnullis esse videretur. Um- nium vocibus celebratum est quod Ciceroni ob eam rem objecerunt vel aequales ejus, Calvus, et Brutus, ille Caesaris percussor, Tullii amicus; Solutum eum esse et Enemem; aut, ut ipsius Bruti verbis utar, a tamquam fractum et elumbemn. v M. Tullium, ait Fabius , su rum temporum homines incessere audebant ut tumidi Orem et Asianum, et redundantem, et in repetitionibus Dimium. .. et in CompoSitione fractum, exsultantem,
ac paene, quod procul absit, viro mollioremn. Addit Quintilianus illum ipsum Τullium qui a sui temporis hominibus male audierat ob nimios flores, et ingenii affluentiam, eumdem aevo suo ipsius jejunum et aridum habitum fuisse. Adeo iacile corrumpitur judicii
salubritas illa quae uest medium vitiorum et utrimque reductum s. Pergit Fabius: α Praecipue vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores concupierant v.
Non ergo in genere Ciceronis suit illud, quod ei objiciebatur orationis vitium, at in eorum opinione suisse deprehenditur, qui Ciceronem damnabant, quasi tumidiorem et Asiani generis aemulum, quod ab eo genere dicendi recederet, quod ipsi sibi ex oratorum Atticorum imitatione effinxerant: quod genus unum optimum esse, quia videlicet ab Atticis oratoribus esset adhibitum, ipsi quum arbitrarentur, omne aliud dicendi genus, non uti vitiosum, sed quod non esset Atticum. sastidiose respuebant: quasi Attica oratio commendationem habere apud auditores sola debuisset. Exstiterunt enim Romae tempore Ciceronis oratores quidam aridi, atque jejuni, qui se u Atticos, atque Atticorum
l. Lib. XII. eap. 1 . Inter recentiores vide etiam nostrum Montanium, Assati de notitiasne, lih. II, eap. Io, pag. a 46, edit. 3669, in-ιγ.