Pars Secunda Sive Orationes Omnes

발행: 1827년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

torem tulisse κ ut soli senatores judicarent. ; quod equitibus et plebi esset insensus, qui adversum se pro Marianis partibus steterant.

Sic denique judicia senatoribus restituta sunt; uno Et quadraginta annis postquam illa cis adempta lege Sempronia suerant. Quod autem saepitis usurpatisCicero nequites judicia sine insantia per totum hoc tempus exercuisse is, plane adversatur historiae. Etenim Contra narrat Appianus. equestrem ordinem Jam ab initio potentia sua turpiter ah usum fuisse, sive divitibus accusatores subornando; sive leges corruptolis judicum oppositas cludendo, et superbis

Do iisdem equitibus iudicia administrantibus meliora non praedicat Vesti. Par. lib. II, cap. 13: - Eam potestatem audicandi, nacti equites, inquit, Gracchanis legibus, quum ii

multos clarissimos atque innocentissimos viros Saexiissent tum P. Rutilium, vii uni non saeculi sui, sed omnis aevi Dptimum, interrogatum logo rcpetundarum, maximo Cum gemitu civitatis damnaverunt .. Vi I. Liv. Epit. 7o.

Ex his planum fit equites turpiter judicasse, atque Ciceronem, toti oquitum ordini ut indulgeret, gratis dixisse ubi Supra, unullam, equite romano judicante, ne tenuissimam quidem suspicionem acceptae pecuniae, ob rem judicandam, constitutam suisse se. Reiectis igitur equitibus, senatores, uti ante Gracchanas leges, soli. lege Cornelia, judicarunt; nec ipsi minori, quam equites, infamia. Pleni libri: plena, sunt

Ciceronis in Verrem orationes, inter decem annos, Posteaquam judicia ad sonatum translata sunt, sonatorium orditiem in rebus judicandis DΡsarie flagitiosoque esse versatum. Ergo iudiciorum levitate factum est, ut ordo alius, nempe equoster, postularetur: quod nimirum putaretur integriora fore iudicia, si duos inter ordines essent Communi ata. Igitur anno undocinio post latam legem Corneliam , hoc est, anno Urbis 683, quo anno causa Verris acta est, C. Au- rolitis Cotta praetor tulit, aut Iudicia, qtiae pones solos sena- Diqiligeo by Corale

642쪽

DE JUDICIIS PUBLICIS. 6or

tores erant, inter senatores, equestrem ordinem, et tribunos aerarios communicarenturu : hoc est, ut tres Urbis ordines ad judicandum advocarentur: si quidem tribuni aerarii de plebe fuerunt. Itaque Aurelia lex, et Plotia Silvani in eo inter se Convenerunt, Ut ex utraque lege tribus civitatis ordinibus aditus ad res judicandas Pateret.

Anno Urbis 698 , Cn. Pompeius consul II, legem judiciariam tulit, quae ab Aurelia nihil de tribus ordinibus discrepabat; sed hoc habuit peculiare ut ex amplissimo Censu , quod lex Aurelia non attonderat, e centuriis legi judices juberet. Item, ut quinque et septuaginta judices causas co

C. Iulius Caesar, rerum potitus , anno po7 legein judiciariam tulit, qua judicia ad duos ordines, senatorium et equestrem, remotis aerarii tribunis, redegit :η ut purissima pars civitatis judicaret . . , Ante enim, inquit Dio I. XLlΙΙ, et tributios aerarii intelligit, ex plebe quidam etiam una cum senatoribus et equitibus judicia exercebant.. Ultima lex judiciaria est M. Antonii, qui triumvir fuit. Is

quum esset consul an. 7 Io, hoc sanxit, ut ad duas senatorum ci equitum decurias accederet tertia Q Centurionibus,

antesignanis, manipularibus legionis Alaudae. Cic. Philipp. V, p. II. Hanu Antonii legem Cicero exagitat Philipp. I, Cap. 2O, ex eo quod in tertio isto ordine judicum legendo tolleret omne discrimen et fortunae et dignitatis: αο contumeliosum honorem, inquit, iis quos ad judicandum necopinantes vorasti ..Hactenus de variis ordinibus, unde judices per varias leges fuerunt lecti. Nunc de tota instituenda actione, atque de tota agendi apud praetorem ratione est disseresndum. ordotalis fuit. Privatus civis, qui privati nomen deserre in animo habuit nam post magistratum, non in magistratu, reddere rationem oportebat earum rerum, quas quis in gerendo magistratu contra leges commisisse putaretur) eum in ausVocavit, et praetorem in soro adiens qui de crimine i Ilci co-Disitici oste

643쪽

gnoscebat, quod ipse deferre volenat, dicendi potestate ac cepta , postulavit ut sibi nomen eius deserre liceret; qua re impetrata, nomen detulit. Nomine recepto, atque a scribis jussu praetoris in tabulas relato, ille reus tum dicebatur. Itaque prima omnium suit in jus vocatio : deinde postulatio, tum nominis delatio; ad extremum inde sequuta est aec satio. De his singulis ordinati in et breviter est dicendum. In jus vocato cive, postulabatur a praetore ut ejus nomen deferre liceret. Cic. ad Div. VIII, 6. Postulatio fiebat non solum praesente, sed etiam absente illo in quem fiebat. Cic. ad Q. Fr. III, I, 5. Leges temere potestatem non socerunt, ut quivis aut postulare, aut postulari posset. Qui possent, aut

non possent accusare, Vel accusari, declarantur Digest.

lib. XLVIII, tit. a, de accusationibus et inscription. Neque solum leges , sed praetores ipsi pro potestate multos a postulatione videntur repulisse. Postulandi formula erat, α ut rei faciendi nomen reciperetur μὴ hoc est, ut potestas daretur accusandi : praetor enim hoc jus habebat, ut recipere, aut non recipere posset. Potestate impetrata, nomen in jus deserebatur, sive edebatur, ejus, cui accusatio parabatur. Delationem nominis praecedebat solemne jusjurandum , calumniandi causa nomen non delatum iri. Editionis haec orat formula v. gr. ηΑio te, C. Verres, Siculos Spoliasso s. Vel, si abesset Verres , α Aio C. Verrem Siculos

spoliasSE ..

In conjecturalibus Causis nudam propositionem in hunc modum saetam fuisse tradit Quintilianus : a Caedis ago: fuse tum oblicio α. Erant etiam istae editionum formulas: α o Maevius L. Titium reum defero, quod . . Ego Titiam adulterii, veneficii, etc. ream desero , . Nam accusatores sua reis edere crimina cogebantur. Scire enim oportebat eos, quibus essent criminibus responsuri.

Ista verbis peragebantur. Libelli praeterea dabantur, et offerebantur praetori. Tacit. Annal. III, 44. . Certi enim juris est inscriptione libelli accusatorem exigi; qua scilicet cujus Diuili od by Coos e

644쪽

DE IUDICIIS PUBLICIS. Io 3

criminis alium reum deserat, ipse profiteatur: et subScriptionem, qua se id professum esse, ac reum a se peractum iri, declaret. Idque in hoc inventum est, ut accusatorem, Si non vinceret, vinciret haec subscriptio, et temeritatis Coargueret : atque ita uti ne quis temere ad accusationem adsiliret: alioquin talionis poena obligareturis. In lege Penuit.

C. de accusat. CujaC. Observat. I, 2Ο.

Libellorum inscriptio talis erat. Primum quidem Consul, et dies praeponebatur. Deinde sequebantur nomina praetoris,aCCusatoris, rei; crimen, de quo futurum erat judicium; locus, tempus quo fuerat Commissum. Paulus, D. 3 Dig. de accusationibus et inscription. Ex his intelligitur accusatorem et voce et libello omnia, et singula, quibus reus in legem illam, quae nominabatur,

PeCCRSSet, esse complexum : uti v. gr. in causa repetundarum, dicebat accusator reum abstulisse, inique judicasse, supplicia de civibus romanis sumpsisse; aut alia, quae se probare adversus illum posse confideret. In eadem causa illud praecipue observatum est, ut Populi, qui repeterent pecuniam, ac spoliatos se, per legatos

quererentur, Patronos quoque nominandi poetestatem postularent. Hi vero qui sociorum patroni suerunt, reorum aC-cusatores exstiterunt. Sic Cicero Siciliae patronus Verrem ejus depeculatorem a CusaVit. Saepe evenit ut duo, aut plures, non solum in Causa repetundarum, sed etiam ambitus, ct aliorum criminum,

accusationem sibi deposcerent. Quod quum accidit, tum judicium tactum est ante omnia, uter deberet nomen rei

deserre : quod judicium divinationem dixerunt. Quale autem hoc judicium fuerit, facile ipsa Ciceronis in Q. Caecilium Divinatio, et quod huic orationi praefiximus argumentum,

possunt docere. Saepe etiam inulti exstiterunt ejusdem ori minis accusatores : ex quibus qui primas egit, is accusator est dictus; qui secundas, tertias, etc. subscriptor Proximus, etc. Ius subscribendi dabatur a praetore; sicuti jus Diqiti do by Corale

645쪽

deferendi nominis et accusandi. Cicero in Divin. cap. 15 et 16. Subscriptores desinit Asconius, causidicos , qui adjuvare accusatorem solerent. Itaque hi fuerunt accusatores quasi secundi, qui et ipsi hac subscriptione testatum iaciebant se accusatoris primarii lactum probare : seque ipsos voluisse accusare, nisi has partes ille sibi sumpsisset. Quatuor numero suisse subscriptores apparet. Ex pluribus autem Ciceronis locis, discimus inserioris

notae causidicos hoc ambisse munus, vel, ut in aliquo nomine essent, et industriolam suaIn populo Commendarent; Vel, quia magnis oratoribus aCcusantibus, Spes . erat certa victoriae, dum illis subscriberent, aut gloriae pauxillum aucupabantur; aut etiam partem praemii, quod victoribus lex dabat. Praeter subscriptores, custos etiam ex lege apponebatur accusatori, qui observaret ex eo die, quo delatus erat reus, usque in diem qua causa diceretur, quid ille ageret; qua via moliretur accusationem; quibus modis earn instrueret: dolum ne, et Corruptelam, aut ambitum non admisceret. Recepto rei Domine. hoc est, in tabulas praetoris relato nomine ejus qui erat accusandus , praetor Certam diem, qua accusator et reus ad iudicium adessent, constituebat. I,

dies in aliis criminibus erat decimus; in aliis trigesimus. In Crimine autem repetundarum accusator diem longiorem ad inquirendum petebat. Cicero inquisitionis in Siciliam dies centum et decem postulavit : quibus impetratis lege praetoria totam prOVinciam colligendis litoris in C. Verrem, et denuntiandis testimoniis , Peragravit. Eadem lege praetoria potestas accusatori dabatur Omnia non modo Romae. sed etiam in provinciis obsignandi, ac deportandi, quae ad instituendam accusationem pertinere arbitraretur. Interea is, cujus nomen receptum inter reos fuerat, patronos quaesivit. De patronis scribit Asconius ante bellum civile Caesaris raro quemquam pluribus, quam quatuor Pa Diuitiam by Go le

646쪽

DE JUDICIIS PUBLICIS. Go5

tronis usum fuisse : at post bella civilia, ante legem Iuliani ad duodenos patronos perventum est, ita ut Augustus luxurians hoc patrocinium cohiberes fuerit coactus. Patronus Causam orabat. Patronis certum dicendi spatium primus Pompeius praefixit, A. U. 7O2. Munera lege Cincia vetabantur accipere. Gratuitam reis operam praestare

jubebantur. Tulit eam legem M. Cincius A. U. 549. Advocati

aut jus suggerebant, aut praesentiam suam reo commodabant amiCO. Ibi dies accesserat actioni a praetore Constituta, praetoraCCusatoreS, et reum, et Patronos citari per praeconem ju-hebat. Si accusator non responderet, nomen rei ex reorum tabulis eximebatur. Si reus, absens damnabatur. Ubi praetor assederat, et accusatoreS, reus, patroni Prodierant; do judicibus legendis agebatur : quod mianus plerumque judici quaestionis assignabatur. Numerus judicum legebatur, qui ea lege erat praescriptus, qua lege judicium

illud exercebatur. De M. Scauro repetundarum apud praetorem Catonem postulato, sententias tulerunt septuaginta judices. An legitimus is suerit numerus in judicio de repetundis, non ausim affirmare. De Milone, unus et quinquaginta sententia tui crunt. Totidem sederunt in causa M. Saufeii, quae Milonis suit appendicula. Legebantur sortitione judices. Sortitio fuit ejusmodi. Pra tor, aut judex quaestionis, in urnam Conjiciebat omnes judices selectos; id est, eorum omnium nomina, qui ad judicia ejus anni a praetore urbano fuerunt delecti; ac sorte eum numerum educebat, quem lex ipsa praescribebat. Quo facto, potestas dabatur reo et accusatori rejiciendi quos p rum sibi putarent idoneos. In locum Vero rejectorum alios sive praetor, sive judex quaestionis , subsortiebatur. Quaeres quot vulgo judices rejicerentur. In causa Milonis, singuli quinos denos accusator et reus reiecerunt. Asconius rejecti nem lactam primum a reo, deinde ab accusatore putat; quod Ciceronis testimonio confirmatur. Prima judicum lectio,

647쪽

sortitio; altera, subsortitio dicebatur. Peracta sortitione, et subsortitione, judices lecti citabantur, quique adesse non

poterat, excusationem asserebat.

Iudices jurabant in legem, ut obstricti religione judicarent; non jurabat Praetor, quippe quem juraro non necesse

esset, utpote sententias Colligentem, non Verra serentem. Quum jurassent omnes Praeter ipsum praetorem, nomina

eorum in album reserebantur, et palam ad tribunal pretetoris habebantur, ne pro selectis judicibus, ut fit in multitudine, aliqui supponerentur, corruptissime judicaturi. In causa Verris Tullius plures praeterea libellos fecerat quibus nomina

judicum continerentur, et quos compluribus distribuerat, quo Verris patronorum insidiis ac fraudi certius occurreret. Act. I, cap. 6. Tunc a Cusator primus orationem habebat, ita ut eam in duas partes divideret; altera testimoniorum nomine omnes probationes extrinsecus sumptas Continebat. α Maximus patronis circa testimonia sudor est . . Quintil. V, 7. Ea tres habent partes: quaestiones, testes, et tabulas. Quamquam non omnia crimina iisdem testimoniis confirmata sunt. Nam caedes testibus et quaestionibus probata est; tabularum fidem non desideravit : repetundae et peculatus testes et tabulas poposcerunt, quaestiones repudiarunt : majestas autem et ambitus solis etiam testibus suerunt Contenta. Liberi non dabantur in quaestionem : servi reorum, aC-cusatore postulante, dabantur. Sed contra dominos torqueri non poterant, excepta Causa incestus, et coniurationis,

adulterii, majestatis. Cic. in Partit. et pro Milone. Tacit. An n. II, 3O. Quaestiones palam habebantur inspectantibus omnibus nunc in medio foro; nunc in atrio libertatis. et aliis; nunc in senatu. Atrocibus illis tormentis quae ne ulla quidem specie defendi possunt, diutius Romanae leges fuerunt pollutae, ita ut solis recentioribus populis illud sit decus attribuendum haec ex judiciis omnino deptilisse. Duili od by Corale

648쪽

DE IUDICIIS PUBLICIS. 6o

Iam a quaestionibus ad testes, quae altera probationis spe

Homines liberi fuerunt, qui testimonium extra tormenta dixerunt. Quoniam non omnibus testimonium dicere licuit, de testium conditione, et de iis, quibus testimonium denuntiari non potest, disserunt iurisconsulti, Digest. XXII, tit. 5. Atium illa divisio fuit, ut alii voluntarii essent, alii

coacti. In controversiis inter cives, seu vocati, seu invocati;

rogati, seu non rogati; jurati, aut iniurati, testimonium dicebant; et quia nulla Vi externa cogente, sed sponte, a litigatoribus vocati, comparebant ad judicium, voluntarii testes appellabantur. At in judiciis publicis sive judex, sive

accusator denuntiabat testimonium : atque erant legum sanctiones, et poeuae in eos ConStitutae, qui non. Parerent.

Testes Cicero in Verr. IV, cap. 66, et Quintil. V, 7. Raro

autem parebant, nisi inviti : hoc enim veteres ad humanitatem pertinere arbitrabantur, ut Herno capitis, aut fortunarum omnium testimonium in alios diceret, nisi invitus. Ex XII tabidis nemo invitus testimonium dicere cogebatur. Postea variis legibus atque edictis praetorum testes coacti sunt in judiciis publicis : ita ut multae recusantibus irrogarentur; et ab eis pignora Caperentur. In causis publicis accusatori lege licebat Centum atque viginti hominibus denuntiare testimonium. Val. Max. VΙΙΙ, I, IO: α In lege Servilia repetundarum.. In privatis autem controversiis plurium, quam decem hominum testimonio uti non licuisse ait Frontinus , de limitibus. Fuit enim

antiquis legislatoribus curae, ut testium numerum ma tarent, ne in infinitum excrescentes probationes veritati tenebras offunderent. e

stis, tum apud Graecos, tum apud Latinos, admotus ad aram iurabat se vera dicturum, uti ne, in testimonio dicundo religione obstrictus, mentiretur. Hinc dictum Periclis, α Amicus sum usque ad aras . . Cic. pro Flacc. cap. 25 At Vestales et Pontifices testimonium dicebant insurati. Di ili co by Corale

649쪽

Testes, postquam juravissent, interrogabantur. Loqui enim, nisi interrogato testi non licebat. Usus sciri galli ei

est, ut testes iudex interroget. At Romae olim interrogationes testium fiebant per accusatorem et defensorem; per eum qui testes ProduCebat, et Per eum Contra quem producebantur.

Accusator, a quo Prodia Cebantur, prior eos interrogabat, et postea reo tradebat interrogandos. Praetor interrogandi dabat potest. tem ; atque interea ipse, et judices , auditores Se, et spectatores otiosos praebebant: scribae testium dicta omnia in libellos transferebant, quos judices consignabant. Hinc formula Ciceroni toties usurpata, α Recita testimonium Μ. Testes ac usator et defensor quem admodum interrogarent diligenter animadvertere dehu runt; fuit cnim in interrogando teste summa industriae

oratoriae laus posita : itaque Quintil. lib. V, cap. 7, de tota

rati Onc interrogandorum ab utraque parte testium pluribus, ac subtilius agit. Veterum ea fuit diligentia, ut, quod inscientia multa ve saretur in vita, qui testimonium diceret, arbitrari se diceret

etiam quod ipse vidisset: quemadmodum quae jurati judices

cognovissent, ea non esse saCta, sed, videri, pronuntiabant.

Acad. Quaest. IV, cap. 7 I. Hactenus de tostibus. Iam ad tabulas , quae tertia pars fuit

probationum. Tahularum nomine omne genus scripturariam appellabant, quo causam Confirmare suaIn possent. In primis autem erant tabulae dati et expensi, quas accusator areo postulabat in Certis causis, ut repetundarum, et pecu latus. Scilicet ut saepius apud Ciceronem vidimus Romanis mos erat, ut quaecumque per singulos dies aut acciperent, aut darent, in certos codices referrent, qui et Censoribus , quinto quoque anno, et judicibus, si necesse esSet, Ostenderentur. Conser Rosc. Com. Verr. I. Tabulae pactionales, literae, Syngraphae, tabulae rationum, uno tabularum nomine comprehendebantur; eaeque ni, accusatore inquisitae, et Diuili Cooste

650쪽

DE IUDICIIS PUBLICIS. 6οι

obsignatae, ne corrumperentur, ad Praetorem delatae sunt. Cie. Tuscul. disp. V, Ca P. I a. Itaque tota illa prima accusatoris oratio interrupta suit. Deinde alteram sequentibus diebus Orationem habuit, quae perpetua suit. Hic accusator totam Causam retractabat, ac declamatorio more reum insequebatur; criminaque testimoniis confirmata oratorie amplificabat. Haec autem et longa et perpetua oratio proprie accusatio dicta est.

Haec prooemia habuit ad odium et invidiam inflammandam omposita. Narratio inde, si incidebat f neque enim omne

crimen , uti V. gr. ambitus, narrationem admisit J, ad confirmationem fuit apposita : utraque Vero, ut ad eum qui jam rem teneret, accommodabatur. Contentio non Crimen illud solum quod intendebatur, sed totius praeteritae vitae criminationem complexa est. Itaque non solum testimonia adhibuerunt accusatores, sed etiam argumenta, id est, sumptas ex ipsa re, et ex vita rei superiore, conjecturas, suspiciones et signa. Omnemque suam eo industriam intendo- runt, ut, factum fuisse quod intendebatur, ostenderent. Contentioni denique peroratio gravis et vehemens fuit sui, jecta. Haec omnia complexus est Cicero pro Coelio, cap. 3, ubi ait α accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmeta. Ipse Tulli iis eadem exsequitur totis in Verrinis. Accusatione peracta, patroni, nam dixi plures fuisse utiet accusatores, defensionem aggrediebantur eo die, qui esset ex lege a praetore Concessus: pro Cluent. Ca P. 2I. Ut accusatores crimina inserenda, sic patroni diluenda, partitis intor Se muneribus, susceperunt. Et quoniam in defensionibus noti faciendum est solum ut mitigetur judex, ut faveat, admiretur, diligat, cupiat, speret, laetetur; sed etiam miseratione mens illius permovenda est; peroratio, sive ultimus licendi locus illi relinquebatur, qui hac parte orationis plurimum posse videretur. Itaque Ciceroni, etiamsi plures dicerent, perorationem omnes rolinquebant, a in quo tit viderer

SEARCH

MENU NAVIGATION