장음표시 사용
611쪽
DE ORDINE EXERCENDORUM, TAM PRIVΑΤΟ-RUM QUAM PUBLICORUM, STANTE REPUBLICA, IUDICIORUM.
VETEREM judiciorum exercendorum rationem et formam exposituro, non ea mihi mens est, ut rem tenebris quandoque involutam omnino discutiam et illustrem, ac in breviori hoc compendio, quidquid in vetere jure continetur, Complectar; sed ut ea tantum attingam, quae et intelligendo Ciceroni omnino necessaria, et etiam a civili studio abhorrentibus animis non injucunda futura esse Crediderim. Cet rum hae tota in re sacem nobis praetulit Gaius, cujus inventus liber ad id maxime valuit, ut ea, quae in veteri iurisdictione aut latebant, aut explicari vix poterant, jam hoc duce et auctore, mira undique luce collustrentur. α Omnia judicia, aut distrahendarum Controversiarum, aut puniendorum maleficiorum causa, reperta sunt : quorum alterum levius est, propterea quod et minus laedit, et plerumque disceptatore domestico diiudicatur : alterum est vehementissimum, quod et ad graviores res pertinet et non honorariam operam amici, sed severitatem judicis ac
vim requirit.. Cic. pro Cmin. Cap. u. Ex his auctoris nostri verbis, ut Ceteros omittamus, ma
nifestum sit judicia fuisse, aut privata, hoc est, de controversiis inter privatos; aut publica, id est, de criminibus ad totam rempublicam pertinentibus propter atrocitatem. Utriusque judicii exercendi ratio erat dissimilis : itaque de singulis dicam sigillatim. Atque ita porro hic titulus in duos articulos distribuetur. Di iii rod by Corale
612쪽
APPENDIX DE IUD. PRIVAΤIS. 571 ARTICULUS I.
De judiciis pripatis. Iuris dicendi provinciam initio reges habuere, deinde
consules et qui cum potestate Consulari fuerunt; postremo tota eius administrandi ratio ad summum quemdam judicem, Seu praetorem Pervenit, qui legum interpres, Custos, administer esset et exsequutor. Sed quurn tam multa in eum ingruerent negotia, ut neque solus de eis decernere, neque eis adesse posset, tunc judicandi munere alteri dei
gato, Postquam ipse de jure cognovisset, quod ad factum pertinebat alii cuilibet decernendum committebat. Iurisin dictio igitur praetoris in duobus fuit posita, ut nempe aut ipse judicaret, quod perraro evenit, aut judicandi munus alteri delegaret. Quum judicavit, tum decrevisse, aut decretum interposuisse; quum judicari jussit, judicem dare
Neque autem iudices, ut apud nos, ex certo ac peculiari ordine Constabant, quorum proprium illud erat ut jus administrarent, neque umquam ex illo munere moVerentur. Privati scilicet erant homines, qui ex egregiis delecti civibus, ad tempus de civium fortunis, ex praetoris sententia, decernebant; quos optime nostris juratis similes dixerimus. Praetor autem, imperio simul ac jurisdictione, seu iudicandi simul et exsequendi potestate legibus data utebatur. Tum iurisdictionem exercebat, quum definita primum ex jure sitis ordinatione, deinde judicem daret qui de ea cognosceret ac sententiam serret. Re veris judicata, iam sententiae exsequendae potestas ad praetorem pertinebat, qui, si reus ultro parere recusaret, tum, ex imperio, in ejus bona petitorem immittebat. Verum ea nobis serius repe
S I . In jure, seu ante proetorem litigatio. A sella curuli in qua, quum jurisdictionem exerceret , Se Disiti Cooste
613쪽
lebat praetor, dies juri dicundo destinatos dies sessionales voCaverunt. Horum alii postulationibus, alii cognitionibus suerunt dicati. In prioribus intendebatur actio, in posterio- ribus vero de ea quaerebatur, ac litigatores audiebantur. Nec omnibus quidem diebus, sed lastis tantum ac intercisis, jus dicere praetori licebat, ea etiam conditione ut lasti toti; intercisorum vero pars tantum et horae certae huiC muneri attribucrentur. Vid. ad calc. Verr. Ι Exc. de Prael. Urb. Diebus fastis, id est, diebus, quibus praetori licchat juridicundo vaciare, si dies postulationum esset, postulabat qui postulandum habebat aliquid eorum quae supra retulimus. Ceterum postulationum ratio non erat temeraria, nec ab arbitrio pendebat : sed postulabatur ea forma, quae in singulis legis actionibus scripta erat. Quid sint legis actiones docet Pomponius de origine iuris, his verbis : . Ex his legibus LXII tabli. J eodem tempore fere actiones composita sunt, quibus inter se homines disceptarent, quas actiones ne Populus, prout vellet, institueret, Certas, Solemnesque effictvoluerunt; et appellatur haec pars iuris, legis, id est, legi
Hinc discimus actiones plane omnes certis formulis adstrictas, verborumque Cancellis circumscriptas fuisse. In harum conceptione magna cautio adhibebatur, ne aliter ageretur quam oporteret; et ut apte et congrue sermula Conci
Comparebant perscriptae in albo praetoris. Ad eas litigatores stricte agebant; et formula qui cadebat, Causa cadebat. Cicero pro Q. R. Comoedo, cap. 8: α Sunt jura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere injuriae, aut in Hatione actionis errare possit. Expressae sunt nim ex unius cujusque damno, dolore, in Commodo, Calamitate, injuria, publicae a praetore formulae, ad quas Privata lis accommodatur . . Quinque ex causis mi mula quis cecidisse videbatur, quas his quaestionibus Complectitur Quintil. III, 8. Λn huic; an cum hoc; an hac loge; an apud Diqiij Corale
614쪽
liunc; an hoc tempore, i eat agere. Seu ut est apud Ictos : ipso jure, re, tempore, loco, causa ,. Cicero . . pro Murena lepide irridet has formulas, seu notas, ut eas vocat, quibus actiones dirigebantur. Idem pro Caecin. c. 23, formulas appellat aucupia verborum , et literarum tendiculas; atque jurisconsultum qui non sit orator, per se nihil aliud esse dicit, nisi leguleium quemdam Cautum et a Cu-
tum , praeConem aCtionum, Cantorem formularum, aucupem
syllabarum. De Orat. I, cap. 55. Et ipse ait Gaius eas Oinnes legis actiones paullatim in odium Veriisse: namque ex nimia veterum sui, tilitate, qui tunC jura Condiderint, eo rem perductam, ut vel qui minimum errasset, litem perderet. Id scilicet patricii invenerunt, ut penes se plebeios haherent, qui controversiarum omnino rudes , ad istos ne quid in eligenda actione errarent, et levi quodam peccarent vitio,
His expositis, quae totius hujus argumenti sint quasi prolusiones, Ja in dicendum est quae ratio fuerit postulationis. Postulationem et actionis editionem praecedebat in jus vocatio; sequebatur dies cognitionis, et denique dationis
Fuit honestissima consuetudine Comparatum, ut petitoreum, unde petebat, primum omnium Conveniret, eique denuntiaret ut vel quod deberet, praestaret; vel, quod possideret, exhiberet, restitueretve. Hoc erat appellare, vel admonere debitorem. Cic. Pro Quint. Pasiam. Quod si res hoc pacto convenire tuter adversarios non posset, nondum tamen in jus adibatur; nec actici intendebatur, quin prius illa controversia ad Communes aliquot amicos, et familiares delata esset, qui intra privatos parietes experirentur, au POSsent Subortum Componere controversiam. CiC. pro Quint. 5, II. Inde est quod Cicero ac Livius is judicium intra parietes . nuncu Pent. Quod si controversia peragi coram disceptatore domesticori equiret, veniebatur in jus hoc pacto. Diuili od by Corale
615쪽
Die postulationum petitor eum, unde petebat, in lus
Nulla hic apparitoris opera; nulla dicae scriptio. Actor
conveniebat adversarium, atque ut Se in jus euntem sequeretur, admonebat. Si is sequi noluisset, eum rapiebat. Αtque ut ne injuriam ei facere videretur, testem suae actionis . aliquem iaciebat, aut sorte intervenientem, aut Praesentem, cujus tangebat molliter auriculam; rogando his verbis, a LICET.NE ANT TARI 8 Mi. e. te testem sumere. Si respondebat, LICET, tum adversarium frustrantem, aut fugientem, injecta manu
ad praetorem trahebat: quod ei licebat per legem XII tabb.
Porro illam auris prehendendae consuetudinem expresserunt Plaut. in Persa; Horat. Sat. I, 9, 76. Plin. XI, 45:. Est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antesta- muris. Si vero actor ante antestationem raperet adversarium, competebat in eum actio injuriarum. Lenones, fures, atque istiusmodi homines, lege excipiebantur. Neminem de domo sua in jus vocari licuit. Fr. I 8. Digest. de in jus vocando. Quod si is unde petebatur, latitaret, et nullam secumagendi potestatem faceret, quum de domo extrahi non posset, actor praetoris auxilium implorabat, atque reum evocari postulabat edicto. Edictum ad ipsius, qui latitabat, sedes assigebatur cum solemni Vicinorum testatione. Si evocationi primae non pareret, neque defenderetur; secundam interiectis decem diebus decernebat praetor, qua petitorem in bona latitantis rei mittebat: et nisi facta evocatione tertia , ad sui defensionem Venisset; altero decreto bona eius
possideri, proscribi, ac distrahi jubebat praetor.
Si vero vocatus pareret, ubi copulati in jus pervenerant, actor, impetrata loquendi potestate, actionem edebat adversario , qua adversus eum uti volebat. Quod omnino necessarium erat; nam multis in causis non poterat reus divinare, quae in se actio intenderetur; quum ex edicto praetoris in plures actiones idem Posset Cadere. Cons. Duponi, Disquisit. in Gai. P. 2D9. Diqiliros by Corale
616쪽
Actor, edicta actione qua usurus erat, eam postulabat a praetore, id est, petebat ut sibi liceret eam in adversarium intendere. Poterat autem praetor aut statim annuere, aut diem ad illud examinandum insumere, aut omnino abnuere. Quum vero impetrarat, actor certa verborum sormula silentem reum vadabatur, id est, vades, aut fideius- Sores, SiVE sponsores . ab eo petebat, fore ut certo die responsurus, se in iure sisteret. Vid. Gai. IV, 185. Dies autem ille cognitionis a praetore, ex officio, aut ultro p tentibus adversariis designabatur; neque perendinus erat necessario, ut ollin ante Gaium omnes affirmabant. Gai. IV, I 5I, I 8 I. Ita concepto vadimonio, id est, vadibus datis et acceptis, e jure discedebatur. Interea res in vadimonio esse dicebatur. Nam a vadibus vadimonium appellabatur intervallum temporis quod erat inter editam actionem, et litis intentionem. Reus, cognita aetione, quandoque sine iudicio cessit; et rem per amicos communes composuit. Sin autem se ad contendendum pararet, cognitionis die uterque se sistebat, et hoc erat, obire vadimonium. Prietor actiones edictas et postulatas ex tabulis ordine recitari, atque actores reosque citari Per praeconem, seu accensum jubebat, ut de eorum lite Cognos ret. Si litigatores ad vadimonium die constituto non occurrerent, id est, in jure se, non interposita dilatione, non sisterent, litem perdebant. Si solus petitor abesset, causa cadebat, ejusque rejiciebatur postulatio, nempe ut ab ipso deserta ; sin autem reus, tum a prictore, propter desertum vadimonium, quae magna erat infamia , multio nomine, quae saepius litem totam aequabat, damnabatur, et Praetor, Postulante actore, ex edicto hona ejus possideri jubebat.
Sin autem uterque se sisteret, tum prior reus solemnibus verbis ita agebat: α UBI Tu Es, QDI ME CONVADATUS ES' ECCE
EGO ME TIBI SISTO; TU CONTRA ET TE MIHI SISTE.. Tum Procedente actore et respondente : α ADSUM rogabat reuS, QUID
617쪽
Λis p -Beponebat actor: α AIO TE, etc.. simul sormulam acti niga se editae subjiciens : puta, si actio in rem esset, u AIO HANC
It ΕΜ, VEL HUNC FUNDUM QUEΜ POSSIDES, NEUM ESSE .; Siti actio in personam; uxIO TE MINI HOC DARE, VEL FACERE OPORTERE . . Tunc ita concludebat: α PR.ETOR IUDICEM ARBITRUMVE UT DEA
PosTu L ..Τum praetor Ut fides sibi fieret non levi de causa litem intendi, defensuramque judicio partem utramque, diversa pignora ab eis exigebat, prout in rem, seu in personam actio eadebat. Alia autem a petitore , alia a reo repeti docet
Ah actore quidem exigebantur genera quatuor, quae breviter percurramUS: tu Iudicium calumniae, quum reus Se per meram Calumniam a potitore argui diceretur; eaque de re actionem propria ex parte intenderet, quae Si Succederet, petitor ad solvendam decimam causae partem damnabatur diu Contrarium judicium , quod non adversus actiones omnes, ut praecedens, locum habet, sed ex certis causis constituitur: velut si injuriarum agatur, etc. Severior autem coercitio est per contrarium judicium, nam calumniae judicio decimae partis nemo damnatur, nisi qui intelligit non
recte se agere, Sed Vexandi adversarii gratia actionem instituit, potiusque ex judicis errore, vel iniquitate victoriam sperat, quam EX Causa Veritatis. Contrario vero judicio omnimodo damnatur actor, si causam non tenuerit, licet alia opinione inductus Crediderit se recte agere. 3' Iusjurandum de calumnia poterat reus a petitore exigere; atque etiam saepius deserebat praetor, ita ut ille qui accusabat sacramenti fide se obstringeret non per malas artes litem intendere. Solemnis autem mos erat, ut dextra
saxum tenens haec adderet: SI SCIENS FAI LO, TUNC ΜE DIEMPITER BONIS EIICIAT, UT EGO HUNC LAPIDEΜ- , quem simul proiiciebat. Quod si malae fidei convinceretur petitor, tuncoadem quae in judicio Calumniae, poena Sequebatur. 4' Restipulationis poena erat, quum per stipulationem Diqitigoo by Corale
618쪽
reus a Petitore Oxigeret, hunc, si causa victus discoderet, damni causa, Cortam quamdam pecuniae vim soluturum, quae ad tertiam totius litis part m ac odero solebat. Cauchatur etiam ah oo rinde petebatur, quatuor genoribus, sponsione, poena, iureiurando de calum tita, infamia. i' Sponsio actus erat iudicialis in jure seri solitus, interposita stipulatione Cortae pecuniae, quam perderet qui sponsione vinceretur. Et ea quidem, quum do restipulatione diximus, simul explicatur. Poterat autem duabus tantum
de causis fieri, velut de pecunia certa credita, Cuius Pa orat poena ut tortia summae pars vincenti advorsario cederet,
aut postquam dilatus debitor se nihil dobere amrmaret
scia constitutae pecuniae, unde et controversa res et dimidia summae totiuS pars adversario praestabatur. χ' Iriona quae victum reum persequebatur, Pro causa
statu discrepare, et dupli, seu quadrupli nomine imponi poterat. Sed praetor, priusquam sentcntiam serret, reum admonebat etiam tunc temporis debitum suteri posse, quo lsi ille sateretur, simplex duntaxat solvebat, Si Contra pertinacius Dogaret, dupli damnahatur.
. 3' Iusjurandum de calumnia idem erat quod supra diximus, nisi quod versis vicibus reo deserretur: neque id in omni notiones, sod in iis tantum quibus ne statim qui domat, initio pluris quam simpli est actio, et in quibus rei ho-redes, aut seminae ac pupilli in jus vocantur. Gai. IV, i a. 4' Infamia denique laborabat, si vinceretur, rcus surti judicio, vi bonorum raptorum, iniuriarum; item pro socio, tutelae, mandati, depositi. Sed furti aut vi honorum
raptorum, aut iniuriarum non solum damnatos, sed otiam pactos ignominia notari Gaius, IV, I 8a, Confirmat. Pot serat autem reus, vel in Choata lite, si omnino petitori de omni-hus rebus satisfaceret, infamiam ha DC esstagore, quod tantum ex novissima judicis sententia victo inurebatur. Nequo Pa omnia praetori satis ei aut, Sed otiam mutuo inter se litigantes obstringebantur, ut se judicis sententiae,
619쪽
iatCumque Casura erat, InorCm gesturos approbarent. Ea erant quae satisdaticinos vocabantur.
9 2. Ante praetorem litis contestatis. Quae ubi constituta erant, sormulam Praetor ederet necesse erat, quam judex Sequi Cogeretur, unde Omne penderet judicium. Neque eam prius edere poterat, quam ipsct de litis causa Cognosceret. Inde fiebat ut antea quaedam summaria litis expositio, quae interrogata utraque part constabat, a Praetore Cognosceretur. Haec erat vora litis contestatio, quod quidem salso nomen olim attribuebant
ei litis parti qua ante judicem dissereretur, rati scilicet nullam Privatae causae partem ante praetorem exponi. Sed tenebras has omnes quum discutere potuisset Ciceronis locus, Part. orat. 28, in quo ante judicium ait, de constituendo ipso judicio solere, essc contentionem in jure, i. o. ante
praetorem; mire illud confirmavit ei illustravit Gaius, III,
r8o, nempe constituto, anto litem contestatam dare dehitorem oportere, post litem contestatam damnari oportere,
post condemnationem judicatum facere oportere. Unde illud sequitur, ut, quum non nisi post litem contestatam damnari possit debitor, condemnationisque formula ad praetorem unum pertineat, neceSSario praetor ipse de re prius cognoscat. Gai. IV, 43. Duponi. p. 2 5. Post litem autem Contestatam, Si in rem ageretur, praetor uter possessor, Pendente lite, futurus esset designabat.
donec verum possessorem judicii exitus definiret. Porro qui vindicabat, sestucam tenebat; deinde ipsam rom, si moveri posset, apprehendebat, velut hominem, et ita dico-
rΜPosui .; et simul homini festucam imponebat. Adversarius eadem similiter et dicebat et faciebat. Quum uterque vindicasset, praetor dicebat: α MITTITE AMBO HOMINEM.; illi mittebant; qui prior vindicaverat, ita alterum interrogabat: Diqitiaco by Cooste
620쪽
α PosTULO, AN A DICAS QUA DE CAUSA VINDIC VERIsu. Ille re- Spondebat η. . . SICUT VINDICTAM IMPOSUI.; deinde qui prior vindicaverat, α QUANDO TU INIURIA VINDICAVISTI, D AERIS AACRAMENTO TE PROVOCO.. ηSIΜILITER ET EGO TE., inquiebat
alter. Postea praetor secundum alterum eorum vindicias dicebat, i. e. interim aliquem possessorem constituebat, eumque
jubebat praedes adversario dare. litis et Vindiciarum , i. e. rei et fructuum : alios autem praedes ipse praetor ab utroque accipiebat sacramenti, quod id in publicum cedebat. Festuca autem utebantur, quasi hastae loco, signo quodam justi dominii; maximo enim sua Veteres Romani esse credebant, quae ex hostibus Cepissent. Si qua res talis esset, ut non sine incommodo posset injus afferri vel adduci, velut si columna, aut grex alicujus pecoris, pars aliqua inde sumebatur; deinde in eam partem, quasi in rem totam fiebat vindicatio. Itaque ex grege vel una ovis, aut capra in jus adducebatur, vel etiam pilus inde sumebatur, et in jus asserebatur; ex nave vero et columna quidpiam defringebatur. Similiter si de sun do, vel de aedibus, sive de hereditate controversia esset, parS aliqua inde sumebatur, ut ex fundo gleba, ex sedibus tegula, et in eam partem fiebat vindicatio. Gai. IV, 16, 17. His demum peractis, praetor sormulam edebat, cujus quatuor vulgo partes erant: demonStratio, qua res, de qua agitur, erat demonstrata; intentio, qua actor desiderium
suum concludit; ad dicatio, qua permittitur judici rem alicui e litigatoribus adiudicare; condemnatio, ea est pars formulae qua judici condemnandi, absolvendive potestas
permittitur; neque tamen partes istae omnes inveniuntur, sed tres exstent omnino est necesse : exempli gratia: α QUOD SERVILIus DECEM MILLIA SESTERTIUΜ A M.EVIO STIPULA-Tus 1' demonstratio . SI PARET MAEvIUM DECEM MILLIA SE-sTERTIUM SERvILIO PROΜISIssE sa' intentio). Iuno Maevio MSERviLro Η-S x MILLIA CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE