Pars Secunda Sive Orationes Omnes

발행: 1827년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

lao APPENDIX

tur, curaverit; qui tabulam aeneam, leges formamque agrorum, aut quill aliud continentem , refixerit, vel quid inde immutaverit: qui quid in tabulis publicis deleverit, aut induxerit; qui pecuniam publicam delegatam in usum aliquem retinuerit, neque in eam rem consumpseritu. Imperator, qui pecuniam ex praeda Coptam penes se privatim retinuisset, eamque nec in triumpho tulisset, nec in seriarium retulisset, eadem lege peculatus tenebatur.

Peculatus igitur poena capitalis non fuit, nec a prima origine, nec deinceps, quum in aerarii depeculatores constituta est; ea pecuniaria tantum suit; quod Livius quoque significat lib. XXXVIII. ubi damnato de peculatu L. Scipione Asiaticci, Africani majoris fratre, litis aestimatae, et carceris, nisi solveret, mentio fit: aquae vero et ignis interdictio nulla nominatur. Haec ratio fuit judicii de peculatu usquo ad legem Iuliam ; damnatis vel solvendum erat quanti lis esset aestimata, aut praedes dandi, Vel in vinculis, quoad solvorent, miserrime vivendum.

Diserte haec omnia in L. Scipionis Asiatici judicio, de quo proxime dictum est, Livius significat his verbis: α Iudiciis a praetore persectis, Hostilius et Furius damnati praedes eodem

die quaestoribus urbanis dederunt. Scipio quum contenderet omnem , quam acCepiisset, Pecuniam in aerario esse, nec se quidquam publici habere, in vincula duci coeptus est. In hona L. Scipionis possessum publice quaestores praetor misit M. Quod si reus, judicio non exspectato, in exsilium voluntarium abiisset; tum accusationem quidem is , qui Coeperat, persequebatur; reum tamen absentem non alia, quam pecuniaria poena populus condemnabat : eamque pecuniam solvere, si rediret, damnatus cogebatur; aut, si solvendo

non esSet, in Carcerem ire.

Postea irrogata est alia lege deportatio, abrogata intemdictionis poena. Deportati vero, sicut omnia pristina jura, ita et . bona amittebant omnia; denique ultimum supplicium in hoc scelus est Constitutum. Duili od by Corale

632쪽

DE IUDICIIS PUBLICIS. 593

lV. Quoestis permitia repetundaram. Repetiitidae, et peculatus, ut ex eodem nas 'untur assectu

cupiditatis, sic promiscue quandoque apud Scriptores su- mutitur. Verum ut hoc crimen ad res populi romani; ita illud ad res sociorum et provincialium ereptas pertinet. Devicta Italia, hellum exteris nationibus Romani intulerunt, et quas regiones sub imperium suum ditionemque

subjunxerunt, eas in provinciae romanae formani redactas, Per magistratus annuos administraverunt. Ut autem nemo

sociis in ulla re oneri, aut sumptui esset, magistratus inprovinciam ituri, amulis, tabernaculisque, et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis .. Liv. XLII, I. Argentum, vestis, et cetera ejusmodi quae usus provincialis requirit, dabantur de publico. Denique nihil non praevisum, atque praecautum initio fuit, contra avaritiam, antequam peccari coeptum esset, quum nihildum etiam istiusmodi, pro suinma illa temporum innocentia, majores nostri suspicarentur, inquit Cic. in Verr. IV, cap. 5. Leges illae, atque instituta Dmciorum , manserunt quamdiu respublica innocentiae laude floruit. Verum ubi primum invasit animos habendi cupiditas ; neque institutorum au-Ctoritas, neque majorum reverentia, neque tacita populi existimatio iniquitatem coercere potuerunt. Provinciarum

rectores, ipsi illi in quorum fide, innocentia, integritate,

socii debuerant acquiescere, ad latrocinia sese avide con-Verterunt. et Commissas sibi provincias primum quidem obscure; mox vero per potestatem aperte Spoliaverunt.

Crevit exinde nihilominus iniquitas : donec tandem quum ultra jam tolerari non posset, L. Calpurnius Piso, qui Frugi primus dictus est, tribunus plebis anno 6o4, Manilio et

Censorino coss. exstitit, qui legem Calpurniam serret de pecuniis repetundis, nulla quum antea fuisset, de Oss. II, c. II. Verba legis sunt, . Utei. quibus. in . provinci eis. magistratus. POPuli. rom. eorumve. comites contra. loges. Pecunias.

633쪽

cepissent . quidve. commisissent . earum. injuriarum. Orgo. Romae. quiritari. judicio l. quaesito. sua. POPPtere. Provinciales. PosSent M.

Dama qua vindicandum hoc crimeti sanxit Piso, nori adori gravis primum suit. Pecuniariam cana suisse verba legis indicant; neque ultra sa viisse. Quod exemplo Comprobatur; quum L. Lentulus repetundarum Crimine oppressus, hiennio post ad praeturam fuerit evectus. Poenae huic ignominiam leges posteriores addiderunt: nompeu uti ne in senatum Ve-Dire, Doc in Concione Orationem habere repetundarum lege damnatis liceret .. Ati t. Rhet. ad Heron n. I, cap. Io. Additaque est postea ignis et aquae inici dictio; et posti cinis temporibus, Oxsilium. Hinc ait Cicero .. inultas postea leges latas, et proximas quasque duriores suisse M. Praeteroa instituit loge sua Piso ut certum haec quaestio posthac haberet praetorem, ita ut nova lego opus non osset sociis; sed certum haberent ad quod confugerent tribunal.

Etenim ante latam hanc Pisonis legem, si quando de isto

Crimine quaereretur, de eo extra. ordinem ex senatu SConsulto a recuperatori hus, uti de causa privata Cognitum est.

Testis Livius, XLIII, 2, tibi narrat de Hispani e utriusque legatis aliquot populorum in senatum introductis; qui de

magistratuum romano tu avaritia superbiaque quiana essent

conquesti, L. Canuleio priae tori negotium per senatum datum est, ut in singulos a quibus Hispani pecunias peterent, quinos P Cuperatores ex Ordine senatorio daret. Ex hac igitur Pisonis lege coeperunt constitui quaestiones Perpetine, qude, uti modo dicebamus, nulla arat ea fuerant. Calpurnia lege. sublata non est magistratuum avaritia: provinciae nihilo miniis populatae et vox ata ' sunt; tot reis, tot damnatis, tanto magis saeviit expilatio dii optioque sociorum. itaque post Calpurniam leges aliae complurθs latae sunt. quas

ordine recensebimus.

Legem hanc subsequuta est Iunia, quam tulit M. Junius Pennus tribunus plotiis, M. Antilici L pido set L. Aurelio Diuili Corale

634쪽

l E JUDICIIS PUBLICIS. 593

Oreste coss. anno 627. Lege Iunia, praeter litis odistimationem, seu pcenam pecuniariam lege Calpurnia constitutam, cxsilium etiam damnatis est irrogatum.

Post annos inde duos et viginti, lex Servilia lata est a C. Servilio Glaucia tribuno plebis, C. Mario II. C. Flavio

Coss. anno Urbis 649. Transtulit in legem suam Servilius capita legum superiorum : tulit praeterea, quod noVum Caput fuit, ut comp rondinaretur reus : et, ut certum intra dierum spatium hujus

judicii tempus concluderetur, dedit accusatori dies viginii

ad agendum, hoc est, ad ea paranda, qtrae accusator D cessario parare deberet; et totidem reci ad defendendum. Antea si reus erat absolvendus, statim dicta sententia, dimittebatur : si videretur autem esse damnandus, quod mala ejus esset causa, judices statim cum non damnabant, sed, ut rem protraherent, et ut, qua nitim in Se erat, Parcerent, reum ampliabant. Quae res ad summam rei existimationem et salutem pertinebat : dum etenim moram ad condemnan- tum hac ratione judices acquirebant, spatium reo ad se colligendum, et ad novas defensionis rationes inveniendas, dabatur. Servilia autem lex, sublata ampliatione, comperendinationem intulit. Comperendinatio, est rejectio causae in tertium diem , quo citantur deritio arcti sator ot reus. Igitur ex lege Servilia duae Husdem Criminis necessario suerunt actiones, quarum altera instituta est post diem tertium a priori, seu, post perendinum, Unde nomen habuit. .

Sequitur Serviliam legem Acilia. Tulit Man. Acilius Glabrio tribunus plebis anno Urbis Pator fuit hujus M'. Acilii Glabrionis, qui praetor judicio Verris praefuit. Tulit Acilius,

uti repetundarum causae una tantum aCtione Peragerentur, et ut, u nulla omnino neque Comperendinationis, neque ampliationis dilatione interposita. semel acci sati, spmol dicta causa, semel auditis testibus, rei iudicarentur .. Cie. lib. I in

Verr. Cap. 9.

635쪽

5M APPENDIX

Corneliani inde tulit L. Cornelius Sulla dictator anno 6 3. Ex ea lege judicia omnia de repetundis usque ad prinium

Caesaris consulatum pera ta sunt, ut Cn. Dolabellae, C. Verris , UtC.

Sublatam Acilia Iege comperendinationem Cornelia restituit. Fecit accusatori potestatem, uti lex Acilia , litoras publicas et privatas conquirendi, obsignandi, et deportandi :omnibus denique, quod Acilia plus habuit, testimonium denuntiandi praeterquam defensori. Ex hac lege quaerebatur etiam de magistratu provinciali, qui rationes ad aerarium non retulisset: de iis, ad quos pecuniae captae pervenissent : de eo, qui proconsul privatim aliquo profectus

fuisset, aut transmarinas res arcessivisset. Ea etiam accusatori viginti dies dabat; totidem reo. Poenam constituebat reo damnato, litis aestimationem, aquae et ignis interdi

ctionem.

Postremo Iuliam tulit C. Iulius Caesar, consul, anno 694, quae usque ad extremum imperii tempus servata, etiamnunc in Pandectis celebratur. Iulia lex multo latius patuit, quam illae aliae superiores : non onim provinciales solum, sed urbanos etiam magistratus obligavit, pecuniasque revocavit omnUs, quas quis in magistratu, potestate , Curatione, legatione, vel quo alio officio, munere, ministeriove publico Cepisset ipse, vel aliquis ex ejus cohorte; et qui ob judicandum. decernendunive aliquem honorem vel munus, peCuniam accepisset. Digest. XLVIII, II, I. Iulia lege cavebatur ne quis ob militoni legendum mittendumve, aes acciperet; neve quis obsententiam in senatu consiliove publico dicendam, pecuniam acciperet; vel, ob accusandum; utque urbani magistratus abomtii sorde se abstinerent; neve plus doni, muneris in anno aeciperent, quatia quod esset aureorum Centum. Magistratu Smunera, sivst partes, vel officia erant, judicare; arbitrum dare, Vel mutare; jubere judicare, vel non judicare; in vincula publica conjicere, aut vincire, aut vinciri jubere; ex vinculis dimittere; condemnare; absolvere; litem aestimare Diuiti eo by Cooste

636쪽

DE IUDICIIS PUBLICIS. 595

judicium capitis, aut pecuniarium lacero; in his omnibus lex Iulia vetabat ne quis pecuniam acci Peret. Praeter poenas legibus superioribus irrogatas, Iulia lege damnatus, testimonium publice dicere, aut judex esse, postula reve prohibetur. Addidit Caesar iit repetundarum

convicti etiam ordine senatorio moverentur; et Ut ne judi- mare, neve testimonium dicere liceret ei, qui ob turpitudinem Senatu motus, nec restitutus esset. Poenae illae fuerunt ordinariae; sed gravius nonnumquam et plerumque extraordinem in id crimen, pro delicti modo, animadversum est. Legem Iuliam de repetundis Tullius in Vatin. Cap. 29, uaCP rimam v vocat; atque milita in ea severius scripta esse ait, ac sanctius, quam in antiquis legibus, pro C. Bab. Post. cap. 8.Quum lito de Verre fuerit quaesitum, multo certius delitis ratione constat: illud primuin singulare occurrit, quod

postquam aCCUSator argumenta ac testes Produxerat, responderatque reus, tertius tantum erat definitus dies,

quo sententiam serrent judices. Apparet etiam duo suisse audicia, quorum priori, damnari poterat reus; posteriori de litis aestimatione statuebatur. Accusator etiam de postulata oli in sumina demittere poterat, ut Cicero qui, anteaquam in Siciliam esset prosectus, in priori sua Oratione Η-S millim ao, Soo, oo D. repetierat, in ceteris Verris furta, immani discrepantia, ad ΗΔ quadringenties s8,2oo,ooosr. reduxerit, qua summa Verrem judices multavere. Hac ergo legum humanitate usus Verres potuit etiam deliciis exsul indulgere, donec eum Antonius, non minus Corinthiorum , ac pretiosae cujusque rei curiosus, quaedam ei recusantem proscriptione in Volutum interfecerit. Cetorum quamvis peculiares suae quaestioni cuique partes ossent attributae, et ipse Senatus quotannis eas definiret, mirum tamen quam facito illae interturbari possent. Nempe Vatinia lege anno 694 reo illud, quo ab actore vocabatur, tribunal recusare et aliud sibi eligere licebat. Itaque causa 38. Duiliaco by Corale

637쪽

de vi privata ad quaestionem de ambitu Vocari potuit, ut ipse Cicero pro Coelio nobis exemplum suppeditat.

Reus autem, de hoc tantum crimine apud iudices convinci potuit cui castigando eos lex praeposuerat; verum accusatores etiam alia crimina subscribere poterant, ut ea peculiari crimini superaddita novam vim ei adderent, majoremque fidem judicibus efficerent. Sic Verrem non eo tantum nomine persequitur Cicero, quod Siciliam depraedatus est, sed et priorem orationem in ea una re Consumit, rit ostendat quot se sagitiis ac sceleribus . in Asiatica legatione, in praetura urbana, commaculaVerit; eo nompeconsilio, ut ea veluti introductio ae pMparatio ad subsequentem omnino accusationem Psse videatur.

Quaestionibus perpetuis ita constitutis ab anno 6o4, nihilominus factum est aliquando ut quaestiones extra ordinem etiam senatuSConSulto, aut plebiscito, ut ante, Consulibus , vel aliis magistratibus, vel etiam privatis hominibus mandarentur : xive quia maleficium novum esset; sive quod propter rei atrocitatem extra ordinem de ea quaerendum esso videretur. Sic Cn. Caepioni Cos. de L. Tubulo, qui, praetor quaestionem inter sicarios sortitus, pecuniam ob rem judicandam ceperat, plebiscito decreta est. De Fin. II, cap. 54. Sic in causa Milonis quaestionem L. Domitius, suffragio populi creatus, nova lege Pompeii exercuit. Quaesitorum, sive ordinarii, Sive extraordinarii essent, potestas ex ea lege, qua creati erant, tota manavit; et in his tota collocata fuit, rit in soro atque in tribunali, et in sella curuli sedentes, judice quaestionis aliquo operam, fidemque navante, gladio, ut alio loco dixi, posito, judicium exercerent cum iis judicibus qui sorte designati obvenissent, sedentibus in suis subselliis; scribis vero, accensis, praeconibus, lictoribus, aliisque apparitoribus a sistentibus ; ac totum judicium prudentia sua regerent. Nam uaccusatoris officium est, in serre crimina; defensoris, diluere; testis, dicere quae scierit; quaesitoris, unun Disiti geo by Gooste

638쪽

DE IUDICIIS DUBLICIS. 597

quemque eorum in ossicio continere.. Rhet. ad Herenn. IV,

p. 46. Diximus judicem quaestionis fidem praetori, Operamque

navasse. Atque ita est. Praetor, quem summum quaesitorem

recte dixeris, dabat actionem et negabat, ut supra suit Saepius videre; cogebat judices; invitos pro potestate retinebat, aut pro arbitrio dimittebat. Iudex autem quaestionis aut praetoris vices explebat, ac ejus loco praeerat, aut Praesente illo inserior vicarias partes exercebat; judices sortiebatur; testes audiebat; quaestiones habebat; tabulas inspiciebat;

quae omnia praetor aut propter OCCupationes obire non

poterat, aut propter dignitatis fastigium exsequi nolebat. Sic in causa oppianici praetor Verres, judex quaestionis C. Iunius fuit : in causa Verris praetor fuit M'. Acilius Glabrio, judex quaestionis, Q. Curtius. Denique praetor, ut ait Quintilianus, in iis quae imperii sunt sere impediebatur;

judex quaestionis, in iis quae ad causae cognitionem per tinebant. Quibus conditionibus eligerentur quaestionum judices, non Omnino constat; apparet inter aedilitatem et praeturam eligi solitos, ita ut veluti gradus ad superiorem dignitatem esse videretur. Ceterum non magistratuum

loco habebantur, utpote qui, vel illud exercentes munus. citari possent et accusari. Qv d omnino de magistratibus fieri non poterat, ut saepius jam est dictum. Postremi ad cognosce udum sunt judices; id est, privati homines qui ex lege ad judicandum certo numero adhibebantur. Munera judicum, ut in legem jurarent; citati a praetore judicium exercente adessent; in subselliis, quae subjecta tribunali erant, ex lege sederent; ne inter se di putarent; iuriati sententias ferrent, quas praetor ipse pro tribunali pronuntiaret. De judicum legendorum ratione, numero, Conditione, aetate, de ordinibus denique ex quibus legerentur, dicenda

quaedam. Iudicia penes senatores annos amplius sexcentos mansere; postea mutata priorum temporum consuetudine,

639쪽

novis subinde legibus lactata res judiciaria nunquam plane conquievit. Ante C. Sempronii Gracchi alterum tribunatum, soli senatores judicarunt. C. Gracchus tribunus plebis iterum anno Urbis 63i, uvir optimo ingenio male usus. , ut rem publicam quam multis aliis legibus perturbare instituerat, hac etiam in parte vexaret, a senatu, cui Propter fraternam necem erat insensus, ad equites judicia, lata lege, transtulit. Praetexebat judiciorum dissolutionem, et recens exemplum Aurelii 'Cottae; Salinatoris; M. Aquillit; qui repetum darum rei, corruptis judiciis, clapsi fuerant. Quam rem

attestabantur provinciarum spoliatarum legati, qui frementes et indignabundi tota Urbe discurrebant cum magna Senatus invidia. Itaquo senatus pudore victus legi ferendae non ad

modum adversatus eSt.

Anno post Semproniam legem decimo septimo, quum jam equitum judicantium avaritia atque superbia ultra ferri

non possent suide Appian . , Q. Servilius Caepio cos. is qui Tolosam urbem diripuit, et ex Apollinis fano, quod in ea urbe fuit, ad quindecim millia talentum abstulit Strabo, lib. IV), quique postea cum Cimbris male pugnavit Liv. Epit. 67 , legem rogavit, anno Urbis 647, ut cum equitibus

senatores etiam judicarent : Ob quod beneficium senatus eum α patronum Suvmu appellavit Val. Max. VI, 9, 13 , et a patriae liberator, in inscriptionibus apud Gruter. p. 468, 5,

nuncupatur.

Legem Serviliam Caepionis, brevi intervallo sequuta est altera Servilia Glauciae. Tulit C. Servilius Glaucia tribunus plebis anno 649, uti, contra Q. Caepionis legem Serviliam , equites soli ex loge Sempronia judicarent. Cujus legis h

neficio Glaucia equestrem ordinem sibi non mediocriter in posterum conciliavit et obstrinxit. Ex ea lege decem post annis, C. Norbani, quo accusante Caepio damnatus erat, causa apud equites tum judices acta est. Cic. de Orat. II, cap. 48. Diqitigod by Corale

640쪽

DE IUDICIIS PUBLICIS. 599

Interea senatus, quum impotentiam equestris ordinis, penes quem Sempronia lege padicia erant, serre non posset, omni ope contendebat ut ea ad se transferrentur. Tandem exstitit M. Livius Drusus, ejus Drusi filius, quo tribuno plebis ad labefactandam C. Gracchi potentiam senatus usus erat. Is , quum et ipse esset tribunus plebis anno 66a, rem aggressus est animo meliore, quam 1 Ortuna. Quum enim aperto judicia senatui reddere non posset, haC. arte ea interutrumque ordinem Communicavit. Quum Senatores, propter superiorum temporum discordias, Vix ad trecentos essent, tulit ut singuli viritim equitem legerent, atque in senatum cooptarent; atque ut ex his omnibus in posterum decuriae iudicum legerentur. Addidit praeterea legi, ut deinceps quaereretur in eo's, qui ob rem judicandam, pecuniam accepissent. Quod crimen consuetudine jam pro nullo numerabatur. Adeo corruptelae sine ullo pudore increbrueranti Haec Drusi ratio neutri ordini placuit. Non senatoribus, qui tot in senatum allegi equites aegre serebant: non equitibus, qui senatui judicia communicari noletiant. Itaque legi summa

vi utrique restiterunt. Coorta seditione Drusus in magistratu OCCisus est. Haec ejus lex, et aliae reliquae quas tulerat, tamquam adVersus auspicia latae, senatusconsulto Sublatae sunt, et in eumdem, quo ante fuerat, statum res judiciaria restituta eSt.

Quum ergo equester ordo semper in judiCiis dominar tur; anno deinde interiecto, hoc est, anno 664, qui fuit annus Italici belli secundus, M. Plotius Silvanus tribunus plebis, adiuvantibus nobilibus, tulit, ut singulae tribus e Suo numero quinosdenos legerent, qui per annum judicarent. Ex eo factum est ut equitum potentia minueretur,

quum ex tribus ordinibus judices suffragio crearentur. Cic. pro Cornel. et ibi Ascon. An lex Plotia. diu steterit; et ex ea res usque ad Sullae tempora judicatae sint, affirmare non ausim. At illud nullam habet dubitationem , septennio post, L. Sullam dicta-

SEARCH

MENU NAVIGATION