Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

36 ST OD. . CATAN. ses singulos Sanctissimum Sacramentum Euch mitiae recipiant. Rectores autem Ecclesiarum nomina non frequentatium Vicario loci denu tient, ut ab eo Episcopo deferantur.

VT antiquissima, eademque pijssima diuini

officij recitandi ratio, quae in Dei omnipotentis cultum velut in proprium scopum dirugitur, a Clericis quam deuotissime conseruetur, praecipimus, atque sancimus. Lia Vt dato campanae signo, qui sacris ossicijs interesse debent, ad diuinas laudes se praeparent,& mature ad Ecclesiam progrediantur, quam ingressi, ad Sacrosanctam Eucharistiam , vel ad aram maximam preces fundant, mox lineam induti ad Chorum procedentes,ncta Episcopo re uerentia, si adfuerit, in suam se qui sque sedem recipiat, & dato signo a Chori Praefecto, ad quem spectat in principio ossicij dicere, Pater noster,& in fine, Fidelium animae &c. pronunciare, nec non Absolutionem in principio Completorij; ad officium pie & religiose decantandum omnes as

in Choro eadem omnibus standi, sedendi, ge

102쪽

PM MI TERTIA. 97nua flectendi, inclinandi , & caput aperiendi,

aliarumque caeremoniarum ratio seruetur. . Alternis recitent, vel Canant, idque non cursim & perturbate, sed distincte, leniter, studioseque ,& attente .

Colloquia, risus, iocos, rixas, literas, & aliorum scriptorum lectiones omnino vitent, ac dum M ssimit omnes diuinum officium celebrant, nemo ' μ'

priuate recitare audeat. tur.

Quae a Cantoribus organo canuntur, ut Glo-Ha in exeelsis,& similia, in Choro omnino legantur , ut superius in rubrica de organo dictu fuit,& interim deuote, & cu silentio omnes maneant.. Missa Couentualis hora in rubricis statuta,nepe post Tertiam, Sextam,vel Nonam, iuxta dierum qualitatem, & solemnitatem, inuiolabiliter celebretur; co vero tempore,quo celebratur, nemmo stallum proprium deserat, confabulationes , deambulationesque vitentur. AC celebraturus post missam Conventualem non nisi post comunionem; post lectam vero no nisi post Agnus Dei a Choro recedat. . Chirothecis inter canedum ne utatur in Cho- rro, a quo, peracto officio, nemo discedat, vel consurgat, nisi dato signo, & tunc alternis salutationibus adhibitis, ordinatim exeant, nec in Ecclesia, sed in Sacristia superpelliceam exuant.

103쪽

Illud etiam summopere animaduertant, ne in Choro, ossicio peracto, negotia licet ad Capitulum spectantia pertractentur, sed ad locum proprium remittantur.

Et quia ut diuinum ossicium,ac Mi Isae oppo tuno tempore, tam in Cathedrali, quam in alijs Ecclesiijs persoluantud, certas horas, quibus singulis mentibus ad Matutinum, & reliquas horas pulsari campana debet, tabellam ad hoc coiecta praefigi iussimus, eam obseruari mandamus; di bus vero solemnioribus ob multiplicem occupationem aliter Praefecto Chori facultatem disponendi concedimus. Demum sit quis in aliquo eorum,quae ad diuinum ossicium rite persoluenda praecipimus, deliquerit, prima vice a Chori superiore moneatur: nisi resipuerit, ad Episcopum eius nomen deferatur, qui pro ratione culpae iuillum suo arbitratu animaduertet.

DE IIS, VI DIGNITATES, ET CAE

Dignitates, aut Canonicatus in Eccle- sijs, siue Cathedrali, siue Collegiatis obti- nent, sui nominis , atque inlli tutionis memores, ea pietate, diligentiaque diuina ossi-

- . cla

104쪽

PARS TE ALTI A. et ''

esa colere debent, ut alijs suo exemplo ad studium, amoremque diuini cultus facem praeferat Cum aute Ecclesiae nostrae Cathedra lis, cuius nobis cura merito maxime cordi est , Canonici iam inde ab recuperatae a Rogerio Sicilio tempore ordinis Sacti Benedicti Religiosi fuerint, nucvero Monachis vita functis, Summorum Ponti

ficum Pij Quarti, & Pij Quinti auctoritate Reli

giosi Canonicorum status in saecularem mutatio facta sit, cuius rei Bulla extat tenoris sequentis, Videlicet.

PIus Episcopus seruus seruorum Dei, Ueneis

rabili fratri Episcopo Catani en . salutem,&Apostolica benedietionem. Hodie a nobis emanarunt literae tenoris sequentis, Pius Episcopus seruus seruorum Dci, ad perpetuam rei memoriam. In eminenti militantis Ecclesiae specula costitutus Romanus Pontifex, Beati Petri Coelestis Clauigeri succestor in cundias Orbis Ecclesias, Terroque amplitudinem prqcipisu facultatis obtinens-principatum, inter multiplices curas, qui bus Occurrentibus negotiorum varietatibus obsidetur, illam libenter amplectitur, perquam Cathedralium Ecclesii arum insignium venustas ,&decor augeatur, & ad id eo libentius impellitur,

105쪽

xoo SD OD. CATAN iam c pium fuisse, Sc Catholicorum Regum v ta id exposcere,& alias in Domino salubriter e pedire conspicit. sane dudum felicis recordationis Pio Pape Quarto prςdecellori nostro pro par

te Charinimi in Christo filii nostri Philippi Hi

spaniarum Regis Catholici, & bonae memoriae Nicolai Mariae Episcopi Catanie n. tunc in humanis agentis exposito, Quod cum dilecti filii Monachi Ecclesiae Catanten. Ordinis Sancti Benedicti, in qua unus Prioratus dignitas inibi post

Pontificalem maior,& tres aliς dignitates, vel ossicia claustralia perpetua , ad pro tempore eX, stentis Episcopi Catanten. collationem spectantia erant, nullus autem determinatus Monachorum numerus existebat. Partim ob inueteratam

quamdam illorum licentiam, seu potius abusum antiquum vivendi, propriumque habendi ritum perliteras per officium sacrae Poenitentiariae , postolicae expeditas confirmatum ; Partim ob eiusdem Nicolai Mariae Episcopi apud Infideles captiuitatem, ac temporum malitiam in dissolutae vitae irregularitatem prolapsi essent,& co usque in illa obduruissent , ut parua , seu nulla spes ipsi Episcopo reliqua esset , illos, qui tunc decem solum existebant, ad pristinum regularem statum reduci polle. Praeterea quoque populo Catanien . adeo essent exosi,

106쪽

vARS TE RUTI A. Tot ut pauci reperirentur , qui in dicta Ecclesia diuinis interesse, confessionis poenitentiae,& communionis , aliaue, praeterquam Baptismi, idque admodum raro, Sacramenta ibi recipere, aut concionibus assistere, quiue Religionem inibi utpote relaxatam ingredi vellent. Et in eadem expositione subiuneto, quod sit dicta Ecclesia, quae de iurepatronatus eiusdem Philippi , etiam Siciliae

Regis ex priuilegio Apostolico, cui non erat e tenus in aliquo derogatum, existebat cum suis monachis, Dignitatibus, ossicijs , & dependen-ths , ad statum iticularem reduceretur . Ac ibi ultra quatuor Dignitates, duodecim Canonicatus,& totidem praebendae seu praebendarum loco distributionis quotidianaei, ac etiam duodecim perpetua simplicia beneficia Ecclesiastica, hebdomadarie nuncupanda, perpetuo erigerentur.

Ipsis decem monachis sitas quatuor Dignitates vel officia retinetibus, & in numerum duodecim Canonicoru huius nodi, saluis tamen tribus substantialibus votis per eos emissis, cum facultate suum regularem habitum sub iacularium Praes-biterorum veste deferendi, seque in reliquis, C nonicis saecularibus conformandi comprehenss. Ac fructus, redditus, & prouentus tam Dignit tum, Sc officiorum praedictoru, quam Prioratuti,

6c Cappellarum ab ipsa Ecclesia dependentium G 3 mens e

107쪽

tor STN D. CATA menta Capitulari dictar Ecclesiae applicarentur. Omnesque in quotidianis distributionibus inter

ipsos Dignitates obtinentes, ac Canonicos, &Hebdomadarios nuncupandos Beneficiatos,siue in fructibus, redditibus, & prouentibus, siue in distributionibus quotidianis ipsius Episcopi arbitrio , & prout illi videretur postmocium repa tiendis, conlisterent, ex hoc sane tantis scandalis,& incommodis inlubriter obviaretur, ac Ecclesiae decori , x diuini cultus augmento, Mona' chorumque , & populi animarum saluti hac spi rituali co solatione plurimum consuleretur,Idem praedecellor meliori statui dictie Ecclesiae , &di uini cultus in ea incremento opportune consule re volens, eorumdem Philippi Regis, & Nicolai, Mariae Episcopi supplicationibus inclinatus, ad diuini nominis laudem, & gloriam, ac militantis Ecclesiae exaltationem, nec non dictae Ecclesiae decus, & honorem, In eadem Ecclesia Catanten.

omnibusque & singulis illius Dignitatibus, ossi- cijs, & portionibus dietum ordinem Sancti Benedicti , ac omnem statum regularem , necnon Prioratum claustralem, omniaque & singula alia illitis Dignitates & officia, monachales portio nes , ac Ecclelias non conuentu ales, Prioratus, S Cappellas ab eadem Ecclesia mediate, vel immediate dependentia,ubique locorum consisten-

108쪽

γAIES TERTIA. Io 3tia regularia , etiam sit dispositioni Apostolicae

specialiter, vel alias generaliter res cruata existe rent,& ad illa cCnsueuissent, qui per electionem assumi, eisque cura etiam iuris ditionalis immineret animarum, si per eis quoque inter aliquos lis, cuius statum idem praedecellor haberi vet,luit pro expresto, penderet in decisa .iquae videlicet per

monachos ipsos ex tunc,quae vero per alios qiuos cunque in titulum, vel commendam obtinebantur ex tunc ex ea die . & econtra Cum primum illa per cellum etiam ex Causa permutationis, vel de cellum , seu quamuis aliam dimissionem, vel amissionem modernorum illorum posselso lumbetiam apud sedem Apostolicam, etiam Commem dis cessantibus vacare contingeret excerta scien

tia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine per- Fctuosupprimi, & , tingui. Statumque regu Jarem Ecclesiae huiusmodi in statum Canonic rum , & Przesbiterorum, ac Clericorum saecularium immutari, & ad statum saecularem penitus reduci. Ac Capitullam ibiculare cum menta Capitulari , Arca, sigil lo, alijique praerogativis, , c insignijs Capitularibus in eadem Ecclesia Cata-nien . institui. & in illius Priorem maiCrc m, Omnesque , & singulos inibi Dignitates, & os claetiarn claustralia , ae monachales portiones, aliaque beneficia obtinentes, ac ceterOS monachos ,

109쪽

aliasque personas ordinem ipsiam, tam ibi, quam alibi tacite,vel expresse professos,etiam ad ipsam

Ecclesiam quomodocunque translatos,ab obierinuatione constitutionum, & ordinationum, inst tutionum,& consuetudinum ordinis, necnon statutorum Ecclesiar praedictorum , & quorumcunque per eos in professione huiusmodi emissorum votorum, Castitatis, Obedientiae, &. Paupertatis votis 4umtaxat exceptis, necnon a Regula Sancti Benedicti, & secundum illam, diuini ossicij recitatione. Itaut Prior, Canonici, &personae saeculares ipsius Ecclesiae saecularis C

tanie n. existerent, & pro talibus haberentur, te

nerentur,& reputarentur, ac nominarentur. Nec-

no de cetero eiusdem ordinis regularia instituta, ordinationes, diffinitiones, & mores, quo ad diu morum in eadem Ecclesia celebrationem , ieiunia, victum, & ciborum usum , ac quaecunque alia, ad quae ratione dicti ordinis tenebantur, in futurum Obseruare minime tenerentur. Sed in ordinc , caeremon ijs, ritu, incessu, moribus , &vita quod ad omnia saecularibus Canonicis, &personis aliarum Cathedralium saecularium Ecclesiarum partium illarum, se omnino, & ubique conformare . Necnon Horas Canonicas, & alia diuina ossicia in eadem Ecclesia secundum ritu,& consuetudinem Sanctae Romanae Ecclesiae re-

citare

110쪽

PI IN TE RUTI A. Ios

eitare libere, & licite valerent. Sic tamen quod monachi, qui habitum Sancti Benedicti dimittere nollent,in illo quamdiu vellent, remanere posisent,& nihilominus in diuinis in ipsa Ecclesia deseruiendo tantum perciperent , quantum Vnus alius Canonicus ipsius Ecclesiae, sederentque, &incederet, vocemque cum alijs Canonicis secum dum ordinem praefatum haberent, dummodo

in diuinis , & Ecclesiasticis officijs, saecularibus

se conformarent, penitus absolui ,& totaliter liberari .i A c in ipsa Ecclesii a loco quatuor Dignitatum, seu ossiciorum suppreisorum huiusmodi, alias quatuor Dignitates , inter quas una eliat post Pontificalem maior, sub vocabulis, de quibus ipsi Episcopo videretur. Et ultra illas , duodecim Canonicatus, & totidem praebendas, vel eorum loco distributionum quotidianarum portiones . Necnon duodecim perpetua simplicia beneficia Ecclesiastica Hebdomodarias nunci Pada .Quoru omnium collatio & prouisio ad pro tepore existentcm Episcopum Catanien . praefatu pertineret pro quatuor personis Dignitates h iusmodi obtenturis, ac duodecim Canonicis, &totidem Praesbiteris, seu Clericis perpetuis ibi beneficiatis hebdomadarijs nuncupandis . Qui Dignitates, Canonicatus , & Praebendas huius modi obtinentes per seipsos, aut alios , prout / eidem

SEARCH

MENU NAVIGATION