Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

gis ST OD. CATAN.& Clericale bire tum , eisque semper, praesertim in Ecclesiia, & per Ciuitates, seu Oppida omnes

vii debere, galero tantum siue ad Solis ardorem, siue ad pluuias, S: aeris iniurias euitandas viantur. quod si quis id neglexerit, pririer poenas a bitrio nostro in iligendas, priuilegijs incedentibus in habitu concessis, omnino priuetur. Vestibus ordini, dignitatique suae conuenientibus utantur, non admodum delicatis, sed decentibus , nigrique coloris. Externa vero vestis talaris,non a ceruicibus in tergum reflexa sit, sed ad collum decenter asstricta, eaque lanea, quod si serica, non nisi nigri coloris ,& nulla arte elaborata permittitur. In itinere tamen breuiori veste, habituque co- tractiori uti licebit, qui tamen Ecclesiasticum nodedeceat.

Calceos, crepidasque ad elegantiam incisas, loti caligasque turgidas, vel dissectas; interulas ad

viti a collum, vel ad manus crispatas, vel acu artificio-

se laboratas, sub poena ducatorum quatuor Ve

' Pileum, quod ad arcendas pluuias, coelique iniurias permittitur, altitu3inem dimidij palmine excedat, nec minus quatuor digitis in g3rum Ora promin cat . qui secus fecerit,unius aurei poe

92쪽

Annulum, nisi ossicij ratio, aut honoris gradus id aliquo iure postulet, ne induant. quibus

vero gestare concessum est, unico contenti sint,& in celebranda Missa deponant. qui secus fecisse deprehendetur, prima vice lare nos sex, deinceps,quam Episcopus arbitrabitur,poena soluet. Corona Clericali semper sint insigniti, capilloque ad eum modum abraso, ut ea omnibus sit conspicua. qui neglexerit, tarenis decem mulctetur, ex quibus duo rem deferenti cedent; reliqui ad pias causas applicentur. Barbam, vel totam strictim abradant, vel si velint habere promissam, non saecularium hominum more compositam gestent. qui minus paruerit, unciae unius poena mulctetur. at a superiore

labro ita recidant, ut pili in Sacrificio Mista, Christi Domini Corpus, & sanguinem sument, bus , non sit impedimento.

Comam ne nutriant, sed, iuxta receptum nostrae Dioecesis morem, attondeant.

Nemo habitum Clericalem assumat, aut diamittat absque Episcopi facultate, sub paena unciarum decem . quicunque vero ad primam to suram,aut minores Ordines promotus fuerit, infra bimestre a die suscepti ordinis habitum aifumere teneatur. quo elapso, id non nisi noua ab Episcopo venia obtenta facere queat.

93쪽

ST OD. CATAN. I 'er viccs, compitaque Clerici ne vagentur,acl.. ma noctis hora in domos sele recipiant , undeon nili honestam, ac plane necessariam ob causam progrediantur. s. Suspectarum mulierum,ut vel mali cuiuslibet suspicionem effugiant, nec merito cuiuspiam offensionem incurrant, consuetudinem , ac sub τ ijs de testis habitationem Clericis interdicimus.

sertim ex decreto Concilij Tridentini punietur, ac uncijs praeterea decem phs locis bulignandis mulctabitur .. 6. Si quis vero suae dignitatis immemor, concubinam domi alere,vel ubi ubi quovis titulo habere , ac membra Christi facere membra meretricis P a Z axisus iuerit, praeter poenas sacrorum Canonum, c. i . & Conciliorum decretis constitutas,uncijs viginti mulctabitur. quod si iterum in diem collapsus fuerit alijs grauioribus pro sceleris grauitate punietur. . Vita, moresque, castitatem , pudicitiamque redolere debent, ut populus qui in eos, vel uti in

ar dei f. in i , . V in λ . in . . .

c. i. speculum oculos Intendit,lumat ex eis quod 1 inlatetur. auertat igitur pro sua bonitate Deus, ut in carnis vitium instigante Daemone quis incidati quoquo modo. at ii quis eo nequitiae progrederetur , ut sodomitico crimine sese impiaret, is di-

94쪽

non es , & Summorum Pontificum 1 atuta seuere Puniatur , quamuis nulla tanta poena excogitari possit, quae tam immani sceleri par sit. S. Nemo praeterea domu meretricis adire interdiu, noctuve audeat sub quouis praetextu, sub poena unciarum decem, aut carceris Episcopi arbitratu . Qui confessionibus audiendis delecti fuerint, disputationibus, quae de rebus ad conscientiam pertinentibus habebuntur, semper intersint. ad quas reliquos etiam Sacerdotcs, licet Confessarii non sint, in Domino hortamur,ut deinde cum ad animarum curam promoti fuerint, ossicio, mi neri que suo satisfacere pro dignitate possint. Omnes praeterea,ac singulos Clericos monemus, ut eos sibi libros comparent, quos ad pietatem excitandam, animosque diuinis rebus informandos profuturos fore cognouerint. x o. . Clericus sordidum, aut vile munus non exerceat in famulatu cuiusuis non ecclesiastici hominis, licet minoribus tantum ordinibus initiatus sit; si vero irestam ob causam etiam oportuerit,

non nisii Episcopi facultate scripta id itat, sub

poena unciarum decem . non tamen propterea

prohibere intendimus , quin Clerici docendi causa in domibus laicorum habitare positat,

95쪽

o S NOD. CATAPI.'dummodo nullum aliud seruile ossicium faciant .

Hospitij item domos ne retineant, sub poena carceris Episcopi arbitrio. Musicis instrumentis praeterquam domi, vel

in Ecclesia ad diuini cultus honorem, ne utantur Clerici, nec interdiu, noctuve per compita, vias que cantare,aut alios cantantes comitari suae diagnitatis immemores audeant. qui secus fecerit, duas uncias solvat. Eademque poena mulctetur, qui deposito clericali habitu de nocte inecsserit. Ab omniquςstuosae mercaturae genere sese abstineant; nec illam suo, vel cognatorum, aut cuiusuis alterius nomine exerceant. huius peccati rei, ultra a iure impositas, decem unciarum poenam primo incurrent. si iterum deprehendantur contra nostram hanc constitutionem errasse, un-cijs viginti mulctentur. si vero nec ita resipuerint,

grauioribus etiam Episcopi arbitratu supplicijs assiciantur . Ac ne temporis,quod in Dei obsequium a Clericis insumendum est, cum ipsorum infamia iactura fiat, nemo aleis, taxillis, alijsque ludis inhonestis ludat, nec domi suae aleatoribus locum praebeat,aut pecuniam ad ludendum det mutua,

aut lusoribus inspectandis in lusoria domo tem- pus

96쪽

' Ipus terat . atqui ludo taxillorum, alearumque ludere ausus fuerit, uncijs viginti quinque Seminario applicandis mulctabitur; ac si locus,in quo luserint, publicus fuerit, aut in saecularium Conuentu, vel domi suae baractariam quam Vocant, praebere ausi fuerint, praeter excommunicationem latae sententiae, quam ipso iacto incurrent, mulcta duplicabitur. . Nullius generis arma , siue ad offensonem ,

siue ad defensionem . praeter gladiolos ad domesticum vitae usum accommodatos ferant, nisi fomte per suspecta loca facturi iter sint: tunc enimentem ferre permittitur; ac etiam ut eum, & hastile aliquod domi habere possint; cetera vero omnia tam noctu, quam interdiu ferre, aut domi habere prohibentur, unciarum decem poena pro posita. quam duplicatam incurrent,si arma, qu si

gestaverint, scio peltae, aut archibulla, quae vocant, fuerint . si vero breuioris formae fclopi, vulgo archibuletto, vel alio quocunque appellentur nomine , aut cui uiuis nominis formaeque styli, praeter excommunicationis sententiam , quam ipso incho incurrunt, uncijs centum mulctabun tur, aut carceri, vel triremibus Episcopi arbitratu per triennium mancipabuntur. quae si domi habere ausi fuerint, licet non gestaverint, praeter excommunicationem, quam diximus, unciarum quadra-

97쪽

quadraginta poenam incurrant . quibus etiam quod ad brcuiores sciopos, aut stylum, poenis iubiacere volumus omnes, dc lingulos iuris ditioni nostrae subiectos. 16. Choreas publicas, aut priuatas no agant, quas ne spectare quidem Clericos decet inanibus praee 'terea spectaculis, aut impudicis, aut crudelibus, nec secreto, nec publice intersint. Comedias profanas , in quibus mulieres intersunt praecipue ne spectent, nec agant.1 . Laruati, quos mas cheratos appellant, ne incedant, sub poena unciarum quatuor, ac eXCOmmunicationis latae sententiis, & carceris Episcopi arbitratu. 1 8. - Tabernas prorsus euitent, nisi forte in itinere Trid.s . necessitatis causa ; & tunc ea, qua decet mode- . it. stia se gerant. minus honesta conuiuiaeque acipe stem fugiant. 19. Ne quis Deo militans implicet se negotijs Le-α. ad Tia cularibus ex Apostoli sententia , nec Ad uoca- η tum causae secularis , nec coram feculari nidice agat, aut testimonium dicat: at vero si ipsorum- . met Clericorum, aut miserabilium personarum, aut Ecclesie necessitas ea fuerit, ut aduocatione ex charitatis,aut iustitiae debito postulet, non ante eam sulci piat, quam Episcopum', aut cius Vi carium Generalem consuluerit; poena unciarum

decem

98쪽

TERTIA

deeem alioqui mulctandus , si primo tunc deliquerit ; maioribus etiam Episcopi arbitrio supplicijs asticiendus, nisi vel sic resipue

rit. l .

o. Super bonis in patrimonium ipsi assignatis pro alijs ne fideiubeat tam in causa ciuili , quam criminali, quamuis cognatione, aut affinitate', aut alio quovis vinculo coniuncti

sint ij , pro quibus ndeiussio postulatur. qui

fideiusseritaeexcommunicetur , carcerique per mensem mancipetur. ax. Clericos tabellionatum , aut medicinae artem exercere prohibemus', cum id olim a Sanctis Patribus sapienter votitum non ignoremus . qui obedire neglexerit , uncijs decem hospitali soluendis mulctetur ; aut si soluendo non fuerit , in carcere conijciatur ad mensem . Procurationes negotiorum tanquam ab Ecclesiastico munere alienas nemo suscipiat; tutoris , aut Curatoris onus , nec iudicis compromissarij in qualibet causa, nisii de licentia Episcopi accipiat. Foeminas item quantum uis nobiles quocunque praetextu , etiam si ad Ecclesiam accesserint , Comitari ne audeat; cum haec omnia Ecclesiastici ordinis dignitati , & honori non parum derogent .

99쪽

23. Donationes, emptiones'; simulatas etiam a co- sanguineis non admittat; veris autem donationi bus non Utatur, antequam ab Episcopo cognita approbentur, tum eas , sitne eiusdem facultate nullatenus relaxet, alias latam excommunicationis sententiam incurrat. 2 . Negotiationi frumentariae,gabellarum,&cum

in ii. 9-δlterius generis, ne se ingerant Clerici, nec

hoη. Ck- carnium macellationi, uncijs decem alioqui mulctandi pro prima vice; grauioribus, nisii resilpu rint, Episcopi arbitrio poenis mancipandi. et

2 s. Receptantes Clerici facinorosos,hannitos,aute communicatos , excommunicationis poenam incurrant: furta autem in proprijs domibus occultantes , poena furum puniantur.

26. Vt perditorum hominu audaciae aliquod a hibere remedium possimus, qui viatores captiuo&facientes, ad se redimendos per summum scelus cogunt quibus patrandis facinoribus Ecclesiasticis hominibus internuncijs, atque mediatoribus persaepe utuntur, atque ita Ecclesii astici, pietatis specie, rapinarum,furtorumque administri fiunt; Edicimus, atque mandamus ne quis Ecclesiasticus, cuiusuis ordinis, aut dignitatis ille sit, per . se, vel per alium, voce , vel scripto, aut quouis alio modo directe, vel in directe sub quouis prae- , textu talium hominum, aut copositionum inter-:

100쪽

nunc us esse velit, neq; in eum finem literas, aut Chyrographa asterre, tradereue, alioue modo huiusmodi tractatibus se immiscere. qui secus fecerit, excommunicationis latae sententiae poenam incurrat, cuius absolutionem nobis, aut Vicario nostro Generali reseruatam volumus, omni praeterea facultate Missas celebrandi, confessiones audiendi, ceteraque Sacramenta ministrandi, ac demum concionandi perpetuo priuamus. adhaec, si huic nostrae constitutioni contrafecisse conubctus fuerit , ipso facto triremium , carcerisque perpetui poenam incurrat, omnique officio, ac beneficio priuetur, pecuniamque, cuius soluendae latronibus mediator fuit, restituere ei, a quo soluta fuerit, teneatur. x . Si quis Clericus, aut Sacerdos monetae tonsionis,aut falsificationis immane scelus commiserit, vel committenti operam dederit, ultra poenas a Sacris Canonibus inflictas, in beneficiorum priuationem, ac omnium bonorum publicationem ipso facto incurrat. - . . l2 3. . Demum ut Clerici Ecclesiastica disciplina sese exerceant, & de virtute in virtutem in diem progrediantur, tam ij, qui in minoribus, quam qui in maioribus ordinibus sunt constituti, Ec-clasiae, in quam adscripti erunt, deserviant, munera eis spectantia obeuntes,ibique saltem in mu-

SEARCH

MENU NAVIGATION