Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

nes secreto pronunciet, cetera clara voce prose rat , neque tardius, neque velocius,quam par est: nec tamen haec, aut illa memoriter, sed de libro omnia . Curet praeterea tum Sacerdos, tum mi- qnister ne quis siue vir, siue mulier gradibus altaris haereat, aut nimium prope adiit, sed eos remo. ueri iubeat,eique prςcipienti omnes obtemperet. Caeremonias omnes, quas Misse sacrificium exposcit, genuflexionem, capitis inclinationem, ad populum couersionem, manuum adiunctionem, disiunctionem, extensionem, Crucis signu, sacrae Hostiae eleuationem, tractationem fractionem , sumptionemque , ita apte, & moderate peragat, ut in omnibus pietatem, religionem , grauitatemque prae se ferat. Sub finem vero Missae candelς ne extinguantur,aut cuiquam rei manus a ministro adinoueatur, nisi Euangelij fine audito, quod post benedictionem legitur. De mum peractis omnibus Sacerdos eadem grauitate, ac modestia in Sacristiam redeat,ubi sacris vestibus exutus , lotisque manibus se iterum colli, gat , dc pro tanti beneficij munere gratias Deo agat

una in Ecclesia Miise sacrificium, siue cum

Cantu, iue absque cantu Episcopus facit,interea nullus Sacerdos e Sacristia prodeat em diuinam

in eadem facturu ,nisi sorte Episcopus aliqua det causa

82쪽

quo Episcopus rem diuinam peregit, nullus Sacerdos eo die, nisi eius concellu faciat. . Diebus Dominicis, & festiuis dum celebratur Milia maior, nullus in Ecclesia sacrum faciat, nisi publicatis post Euangelium a Parocho de munitationibus matrimonialibus, & alijs, quae publicari contigerit. cum vero in Milla maiori sanctissimum Christi Corpus eleuatur , detur

campanae signum, ut etiam ab lentes mente ad Deum conuersi genuflectentes , quadraginta dierum indulgentiam , quam eis concedimus , xonsequantur. . . Pacta, conuentionesque pro Miliarum cel bratione , atque aliorum Sacramentorum administratione, omnino prohibemus. ν Sub poena etiam cxcommunicationis latae

sententiae mandamus , ne quis Sacerdos pro Missis celebrandis stipendia sumat, nisi vere ad satis faciendum se idoneum certe cognouerit, quod nec alijs sit obnoxius, nec alio modo impeditus. Sub eadem poena prohibemus, ne una Milia pro pluribus, a quibus stipendium accepit, sa--tisfacere velit, immo tanquam eleemosynarum - fraudatorem iniustum , ad restituendum teneri,

rara Demum

83쪽

Demum ut Sacerdotum paupertati consulta mus , ij idemque occasionem tollamus , nimias eleemosynas pro Missis postulandi, singulis missis feriatibus diebus singulos tarenos proelee-.' mos' na tribuendos decernimus, festiuis vero Ca, rolenos tres. pia etiam illa legata, quae pro Misi sis celebrandis a fidelibus relicta fuere, vel relinquentur, auctoritate nobis a Concilio Trib'' dentino concessa, ad rationem unciarum duode' Gim pro quolibet anno redigi , itaut tot Milsaeelebrandae sint, quot tarent saltem pro singulis

assignari videntur . . ιHoc autem decreto eum Missarum certum numerum Comprehendi nequaquam volumus mqui in fundatione cuiusque beneficij a fundat ribus fuerit constitutus, vel constituetur. In Oratorijs priuatis neminem celebrare permittimus , nisi a Sede Apostolica sit indultum,dcina ab Episcopo sint delignata, & visitata. in

C. 4.

m,. R Atrimonium iam inde ab initio orientis mundi a Deo institutum ob filiorum pro

84쪽

mpiscentiam concessulis: ad extremum a Chri sto Domino in lege Euangelica ad Sacramenti nomen, dignitaternique euectum, quo fideles in solubili vinculo coniunguntur, tanto sanctiorexeligione tractandum est, quanto circa illud pec- ' care ob humanam fragilitatem contingit. 4. . Curatus antequam denunciationes facere in-eipiat , utriusque tum viri, tum mulieris voluntatem exploret diligenter , atque ubi Parochiae seiunctae, disiunctaeque sunt, si alter fortassis ad suam rem no pertineat, ne denunciet, priusquam ab Ecclesiae, ad quam alter pertinet, Praefecto, de illius voluntate, & aisensu certior factus sit. s s . - Ad denunciationes item ne progrediatur, nisi habita facultate Vicarij Generalis in Vrbe , in Dioecesi vero Vicarij loci,cuius partes erunt, c5-

trahere volentibus iniungere, ne ante benedicti nem cohabitare praesumant. Si autem Contrahentes peregrinos, exteros, vagosque, aut sibi incognitos esse compererit, non nisi de facultate Episcopi, ad quem Vicarij, testes cum eorum Fraesentia omnino recipiendos super libertate

contrahentium, transmittere curabunt. ad matrimonij vero celebrationem nequaquam Parochus procedet, nisi de concessu Vic j in scriptis ab eo imposterum conservandis . u Matrimonio eos ne iungat, qui salutationem

85쪽

to STRO D. CATANT Angelicam, Orationem Dominicam,& Symbo.

tum Apostolorum integra omnia memoria non tenent,& quod ad rudiores, qui saltem rudimen ta fidei, iuxta compendiolum iussu nostro editu , nesciunt, quos omnino examinandos Volumus. Nec itidem matrimonio aliquem iungat, qui '. f. cum , coniugatus aliquando fuerit, ob diuturna

ψ ' monio postulat, nisi prius ex Episcopi auctorita te explorata diligenter, atque comperta mors sit

alterius.

Antequam ad denunciationes veniat, spo sos serio moneat,ut sedulo cogitent apud se,nunx alteri promiserint, num voto castitatis, aut relis. egionis se se obstrinxerint, num inter ipsos aliqua, vel affinitas, vel cognatio etiam spiritus is inte cedat doceatque si in gradibus Ecclesiasticis sa ctionibus prohibitis malitiose cotrahere ausi fu . rint, spe uispensationis obtinendae privari. Filios familias hortetur, & moneat, ne insciis parentibus,aut etiam inuitis, denunciationes h .deri, aut matrimonio iungi velint; non propterea quod ad Sacramenti matrimonij firmitatem necessario requiratur parentum consensio, sed ut paternae obedientiae, reuerentiaeque id etiam trisbuatur a

Illud fraeterea eurandum in primis parocho,

86쪽

aut Curato censemus, ut matrimonio iungendos monitos velit, uti in re tam graui ad Deum, T hiae exemplo, precibus confugiant. interim vero dum dies ex pectatur, quo per verba de praesenti Contrahant, eos obtestetur ne simul habitent, aut alio modo se certis peccandi periculis exponant. Qui vero ante contractum per verba de praesenti matrimonium,cohabitare ausi fuerint, poena Unciarum quinque mulatentur. quod si etiam consummasse compertum fuerit, interea dum de-

nunciationes de more fiunt, excommuni Centur,& mulcta unciarum decem, poenaque carceris

Episcopi arbitrio plectantur. in quam etiam post nam incurrent parentes, & conianguinei', qui odii Sponsae curam gerunt,si constitutionis huius fractioni consenserint. Si vero in gradu prohibito itii: L. consumasse deprehensa fuerint, duplicata poena

plectantur, praeter eXcommunicationem'malo

rem , in quam ex Sacris Canonibus incurrunt. Denunciationes, quas nullo pacto Parochus, aut Curatus praetermittat, tribus festis diebus, quos e praecepto populus obseruare debet, fiat, atque in ea Milla, cui adelia frequentior populus c. i.

consueuit, & distincte, ac intelligibili voce, ut praeessentibus innotescant; nec publicati matrimonij fidem faciet, nisi post tres denunciatibnes habitabo

87쪽

82 . ST D. CATA . Quod si alter non eiusdem sit Parochiae, aut

ad eamdem Ecclesiam non pertineat, ad Matrimonij celebrationem non deueniet , nisi certior factus a Parocho, Praefectoue alterius Ecclesiae, de trina facta de nunciatione, atq; huiusmodi te, stimonium omni diligentia seruandum,curet. Neq; vero matrimonium eo die in Ecclesia so lemni ritu celebret, quo die extrema fit denunciatio, nili forte incideret pridie illius diei, a quo celebrari nuptiae prohibentur, Aduentus videlicet , & Quadragesimae; aut ex Episcopi expressa licentia; quod ipsum die festo proxime pr cedere

populum docebit. Si denunciationibus inceptis matrimonij aliquod reveletur impedimentum, ad alias no pro- .ht, hi, grediatur, sed Episcopus consulatur: ij vero qui malitiose falsum impedimentum opposuerint ne

matrimonium contrahatur, excommunicationis

maioris poenam ipso facto incurrant. et o I. Ad haec, non alibi, quam in Ecclesia, eaque

Parochiali, aut Sacramentali, ac matutino tem- pore matrimonium celebretur,nisi aliter Episcopus interdum censuerit. cui celebrationi testes minimum duo praesentes adsint.

Matrimonio demu rite celebrato, sponsisque ossicij sui paterne ac breui sed efficaci cociuncula monitis, Missae sacrificium peragatur, quo ab solutoγ

88쪽

luto, benedictio nuptiarum de more,quae numquam lubumbella, sub qua Sanctissimum E charistiae Sacramentum deferri solet, fiat. Io 2. Si matrimonium Episcopi dispensatione domi celebretur, sponsi intra dies quindecim : si vero

intra tempora, quibus nuptiae prohibentur Co traxerint, intra octo dies ab apertis nuptijs ad E clesiam benedictionem accepturi,sub excommunicationis poena accedere teneantur.

Io 3. In regressit sposorum ad domos benedictione suscepta, superstitiosas panis, frumenti, ordei, aliarumve rerum proiectiones ad sponsos fieri, prout in Ecclesiae ingressu eis mel dari, sub eadeexcommunicationis poena prohibemus. xo . Notabit etiam Curatus ipse , aut Parochus in libro matrimoniorum proprio , coniugum nomina, testiumque, diem praeterea, annum, to cumque contracti matrimonij, diesque festos, in quibus denunciationes praehabitae sunt, eiusque

Sacerdotis nomen,qui eos matrimonio iunxit, ea

forma , quae in Rituali Romano Continetur. Eum vero librum apud se custodiat. Illud etiam animaduertet, ut a nouis suae Parochiae habitatoribus uxoratis, incognitis tamen, Curatus fidem matrimonij exigat, alias tanquam suseectos de concubinatu Vicario denunciet. ios. Lorro ut fraudibus Occurramus, quae inter- . a F 1 dum

89쪽

8 S D. C A TA , dum sunt a parentibus in filijs in matrimonium

ante legitimam aetatem collocandis, edicimus, .ut antequam de nunciationes faccre incipiat Pa- .rochus aut Curatus, de Sponila, sponsique aetate disquirat , quos si decimvmoctauum annum non excedere deprehenderit, no ante de nunciet, quam testimonio ex baptizatorum libro petito,

manuque Parochi, aut Curati lubscripto, colla-ibtioneque facta, legitimam aetatem habere compererit. Curatus qui sine huiusmodi testimonio monsos adolescentes matrimonio iunxerit, sitir

is facto suspensus Episcopi arbitratu.

PARS

90쪽

PARS TE RTIA

DE CLERICORUM MORIBUS.

6ap. I. LERICI in sortem Domini electi, Sacramentorum administri, Christiani populi Duces,

ac Doctores, uti ceteris dignitate , ac ordine antecellunt, ita morum, & vitae probitate anteire debent, tantumque eorum vivendi ratio praestare debet reliquorum Vitae , quantum a grege distat vita Pastoris. Vt ergo illos muneris sui partes exequi faciamus, non ea solum omnia, & sim gula,quae siue summorum Pontificum sanctionibus,sive Oecumenicis Concilijs praescripta sunt, ab ijs accurate seruari iure caeposcimus , atque praecipimus . Sed haec etiam ipsorum vestigijs inhaerentes exequutioni mandari iubemus. Ac primum, Omnes in habitu, &: tonsura in lant. Declaramus vero ad formam Clericali ι

habitus pertinere vestem usque ad talos demisisa,

SEARCH

MENU NAVIGATION