Catanensis ecclesiae synodus dioecesana ab illustrissimo, et reverendissimo domino Don Ioanne De Torres ..

발행: 1623년

분량: 246페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

explicetur, in quo genere se exercuerint, qua diu, quantave cum religione, & modestia , ω

frequentia. la

no. Item a Vicario loci testimonium asserant, se eo habitu quo decet, incessisse, hoc est,talari ve ste, bireto,ac tonsura. eiusde itide testimonium, quo probetur, frequenter poenitentiae Sacrame tum sumpsisse, persaepe etiam communicasse,hoaest, si1 Diaconi, aut Subdiaconi fuerint, singulis quibusque Dominicis, festisque diebus , iuxta M. fibi. Sacri Concilij Tridentini monita, aut saltem bis β' ' in quolibet mense. ex reliquis vero minimum si mel aut iterum. id quod declarent litterae per sex a die ordinationis ipsorum integros menses fulmepatratum . Nemo vero suscipiendorum mim rum ordinum causa accedat, qui latina linguam non intelligat.

AD MAIORUES ORDINES. miri lii 2besup 'a . . ,2M QVi subdiaconorum , Diaconorum , aut Presbyterorum ordini ascribi postulant, praeterea, quae diximus, testimonium asserant, quo probet publicationes de futura ipsorum promorione in Ecclesijs ad eum modum, quo supra diximus factas esse, nec impedimenti

72쪽

quidpiam ortum fuisse. cantui Ecclesiastico ex Magistri fideioperam dedisse , lagitima aetate esse , hoc est, si Subdiaconus futurus est, annorum viginti duorum , si Diaconus , viginti trium ; si Pre byter , vigintiquinqae incςetorum . quod testimonium exscribi debet ex libro Baptizatorum ijsdem plane verbis , quibus in originali constat quod proprij Curati manu sub siriptum , sigilloque munitum sit - .qui Cur ius fidem iaciat, ita in or inali lariptum. elle

alterum etiam a Vicario testimonium exhibeat, qui seorsum scripto asserat illam ellia Curati scripturam.; ac si contingat eumdem Curatum esse Vicarium , magister notarius Curiae spiria malis autenticum testimonium reddet.

Quod si Baptismi notatio inueniri aliquando mon possit, Episcopus moneatur, qui quid facto opus sit , statuet. I 2. Sumptus praeterea ad honeste vivendum sibi - suppetere ostendant, aut ex Ecclesiastico be Trus

nencio, aut ex patrimonio , quod annuo cen- α α

su unciarum saltem duodecim constet , atque cillud per aliquod tempus antehac quietes, ac pacifice potIidere. Si beneficium , aut pensi mem , quae duodecim unciarum censu minor esse non debet, ut ordinem quis consequi poseisit, collationem, prouisionemve exhibeat, item-

73쪽

que eiusdem polsessionem. ac ciscensu quidem publico instrumento, aut testibus , qui de beneficij ratione, ac fructibus conscij sint, fidem i

silet. Sin vero patrimonio potitur, quod sibi don tione, aut alio quouis titulo concessum , assignatumue fuerit , publico id instrumento comprobet, in quo pars utraque iuret expresse du- nationem , assignationemve veram este, ac re. Iem , non fictitiam , aut cum fraude factam , nullam praeterea inter eos pactionem, aut con tractum initum , vel ineundum fore , quo is, cui donatio, aut assignatio facta fuerit, bonis, redditibusque assignatis, eorumque quieta pos sessione exturbari aliquando pollet. huiusmodi Nero pacta atque contractus ex nunc pro tunc irritos , & nullius valoris , & momenti futuros ' 2-ι declaramus, ac eos fiui talia pacta, atque con- tractus inire ausit, fuerint , excommunicatio nis latae sententiae poenam incurrisse sernoue- ω νηρ' rint , alijsque Episcopi arbitratu poenis p

Ad haec tribus fide dignis testibus qualitatem, quantitatemue patrimonij ab aliquo sibi assignati, aut aliorum propriorum bonorum comprobet, qui quidem testes partes singulas patri in nij, bonorumque eius,qui initiandus est, fructus, i red-

74쪽

3ECUNDA . redditusque annuos distincte, ac praecise exprimant, quos initiandum possidere, eisque sine co- tradictione, atque obligatione,aut hypoteca per frui, iurati alserant. - Singulos praeterea, qui initiati fuerint, monemus , ne quid contra praedicta temere audeant, nam praeterquam quod acta nulla, atque irrita fore declarauimus , ipsos a suscepto ordine si mensos remansuros, nec ad alios promoueri posse decernimus.

τ3, Huiusmodi testimonia , de quibus hactenus

loquuti sumus, hoc est, de moribus, Sacramentorum poenitentiae, atque Eucharistiae frequentatione , functionibus , Ecelesiae seruitio, stadio litterarum , habitu , atque tonsura clericali , gratis fiant , praeter chartam , & scriptionem . alia vero de publicationibus , ¬atione Baptismi , ubi consuetudo est, ut pro his nil, ibi uatur , gratis itidem stanto: ubi vero aliquid accipiendi consuetudo inualuit, tareno pro singulis testimonijs, amplius ne ςxb

Examinandorum autem testium gratia in qua- . libet praedictaru causa, Vicatij, aut Curati nihil accipiant: at magistris notarijs iuxta Curiae Epi- . scopalis pandectas, granos quattuor pro singuli testibus accipere permittimus. qui secus faxint,

75쪽

Episcopi arbitrio poenam incurrant. πιτ . Demum praeter eos, qui ad primam Tons ram admitti postulant, omnes cum bireto, ton sura, talarique tunica decenti se sistant examin

dos, secus excludantur.

τ . Cuiusuis ordinis religiosi, patentes litteras, ceteraque testimonia ad ordinum susceptionem necessaria a suis superioribus afferent: qui si rationabilem causam habebunt, cur non seruatis

temporum interstitijs, promoueri postulent, e pretiam in suis facultatibus velint, ut possimus quid eirca dispensationem rationabilius in Domino deliberare. Illud monitos Religiosos volumus Cum a no his ordinatio habetur, neminem eorum, qui in

Urbe, vel Dioecesi alicui semiliae, Conventui, aut Monasterio ascripti, atque a superioribus asesignati fuerint, ab alio Episcopo promoueri posse. itaque a nobis alienos admittendos non fore, nisi forte autenticum testimonium afferet in sua ipsorum Dioecesi ordinationes eo tempore non haberi. et s. Ad extremum caueant omnes , siue Parochi,

siue Ecclesiarum Rectores, aut Vicarij, ad quos de supradictis fidem nobis facere spectat, ne o casione amiciti aut humanet cuiualibet rei am

76쪽

- PARS SECUNDA . rte , salsitati fidem adstruant. quod sit quis temere

id ausus fuerit, praeter eas , quae a Sacris Canon, hus contra huiusmodi statutae si ni,vn clarum ubginti poenam dabunt valeatque contra huius peccati reos semper Filicus principaliter agere.. sti Clericos autem, qui vi facilius ad ordines admittantur, literas commendatitias afferendas duxerint, pro ea vice ad eos ordines suscipiendos inhabiles declaramus. . Examinatores etiam quid muneris ab ordinadis ante, vel post ordinationem accipere, sub excommunicationis latae sententiae poena prohibe

Dioecesi, ab eo, quem Vicarius designauerit, riatuso & caeremonias apprime didicerit, eiusdemque testimonio scripto comprobato celebrandi facultate ab Episcopo donatus fuerit, aut Episcopo absente, ab eius Vicario, sub poena, quam Episcopus irrogandam arbitrabitur. . Ac ne aliquem tantum ministerium frustra accepisse videatur, praecipimus ut quilibet Sace

77쪽

τι . STN D. ACA dos intra annum a die:recepti ordinis, omnitidaeelebrare teneatur , alias grauiter Episcopi arbis

xet. ἔ-d ollantur conuiuia, ludi, choreae, eleemosynarum, & munerum extorsiones, ceterique ab qui, vel populi temeritate, vel Sacerdotum auaritia, in nouarum Missarum celebrationibus irrepserunt. Qui vero Sacerdos eodem die, quo sacrum primo fecerit, commessationes,'ludos que indecore fieri permiserit, quamuis priuata in . domo , duarum unciarum poenae subiaceat,&carceri mancipetur Episcopi arbitratu . Hac autem Constitutione , non tollimus in

ipsa prima Missa offertorij tempore , sedente ad altare nouo Sacerdote , si quid a fidelisbus offeratur , quin excipi oblationes possint, dummodo ab altari eam ob causam sacerdos non discedat. Rem diuinam facere ne quis Presbyter, siue saecularis,sive regularis ille sit, alienae Dice seos permittatur, nisi prius ordinari; sui patentes, aut dimiis oriales, quas vocant, litteras ostende rit ; atque ab Episcopo rem diuinam faciendi fa- 'cultatem scripto exhibuerit. Parochus autem , Curatusue, qui Sacerdotes huiusmodi sine pate-tium litterarum ostensione ad celebrandum ad- .

miserit, singulis vicibus unciarum quattuor pta

78쪽

. sta mulctetur. Notorie vero criminosi , siue peregrini sint , siue Dioeces ani , a Celebratione Om

nino arceantur.

β3 . Ubi plures M illa celebrantur,ut populi commodo seruiatur , prima primo diluculo , postre

ma quo tardius licet, celebretur; non itanen illa ante auroram, neque haec post meridiem ... Neque etiam Missae omnes, una immediate post aliam,sed cum aliqua teporis intercapedine: Iic enim populo comodum futuru videtur. quods ratio, aut necessitas plures etia simul Sacerdo- tes peragere postulauerit, in altaribus id fiat,quae 42 2 Liusto spatio inter se distent, itaut ne alter alteri labri Mi sit impedimento, atque alius alium Sacerdos vo- μ'

ce interturbet. quare si fieri potest , optandum etiam esset, alium ab alio non exaudiri .s . - Qui rem diuinam facere ex aliqua obligatione debent, omnino id per se ipsos praestent, vel legitime impediti, alteri cuipiam id oneris comi tat, qui omnino obligatione solutus, possit satisfacere. ac si in altari certo praestare id debeant, si in alio celebrauerint, pramitisse quod debent, ne censeantur, nisi forte Episcopi iussu, aut conceGsione id fecerint. ε 3. Et ut omnium Missarum celebrandarum onera expijs defunctorum dispositionibus, vel alias definita impleantur, singulis Sacerdotibus iam

nunc

79쪽

14 STTIOD. CATAM , nunc pro quacunque causa celebratu is manu propria in libris ab Ecclesiarum rectoribus ubique conficiendis, quoties celebrauerint, subsicis hi praecipimus . eos vero qui non celebrantes, se subscribere audebunt , excommunicationis poenam iam nunc item incurrilse declaramus. Ecclesiarum vero Rectoribus quibuscunque praecipimus, ut primo die inensis Augusti cuius- libet anni, notationem eorum,qui proprio oneri non satisfecerint, Episcopo transmittant, Vt omissae satisfactioni super fructibus' beneficio rum , vel aliter prouideatur. atque hoc in nego tio conscientiam Rechorum oneramus. Atque ut ea qua debent animi puritate tan tum Sacramentum obeant Sacerdotes, singulis saltem hebdomadis Sacramento c5fessionis de cata expiabunt , nisi frequentiores culpae crebrius id faciendum postulent. Sacrum facturus,ubi Sacessi1am ingressus fuerit,in Oratorium se conferat se colligendi causa, ac sacrificij, quod est peracturus , praestantiam

meditetur.

Mox ablutis manibus , signisque in Missali dispositis,atque ijs,quae altiori uoce pronuncian da sunt,praevisis,recognitisque, ne vel erret cum 'scandalo, vel cum auditorum fastidio haesitet; caliceque adornato, ad sacras induendas vestes

80쪽

γARI SECUNDA . s

aecedat,singulisque sacris vestibus accomodatas preces inter induendum recitet. In Sacristia te induat, ubi vero ea non fuerit, non in cornu altaris , sed post altare, ubi etiam peracto sacrificio, sacras vestes deponat, alioqui poena subeat tarenorum duorum pro singulis vicibus . Sacris vestibus indutus sermones cum alijs ne misceat, neque ex Sacristia progrediatur, nisi recte ad altare iturus; quo grauiter, & modeste accedens, ubi peruenerit , biretum , sudariolum , atque id genus alia, ab altari prorsus amoueat , ibique alicui gratificandi studio ne conlistat , aut inchoata. Missa subsistat, aut ab initio repetat δNeque demum utatur subbireto, nisi de licentia

. Celebranti, unus saltem minister, isque Ct ricus , si haberi potest , talari veste indutus , &superpelliceo assistat, qui candelas, urceolos, d similia ad Millae sacrificium spectantia suis in lo- 'cis collocet, antequam Sacerdos ad altare acce- dat. Filios autem Presbuterorum ijs celebran- Trid. fess. tibus , ne paternae incontinentiae testimonium populo sint, ministrare prohibemus. Adhaec Sacerdos caeremonias, & orationes a Romana Ecclesia institutas, ad unguem seruet: τ ii nec quicquam addat, aut detrahat. non plures V dectis collectas dicat, quam quinque J 1ecretas OratiO-

SEARCH

MENU NAVIGATION