장음표시 사용
61쪽
tum ad Ecclesiam ferat. Advertat tamen ne fragis' menta remaneant, quod si superfuisse animai uertat, infirmo sumeda curabit, antequam quidquam ablutionis deglutiati. Curet Sacerdos Sacramentum delaturus, ut ab aegroti domesticis, aut sodalibus cubiculum in quo aeger iacet, adornetur, non nihil etianii odoris incendatur ; eiusdemque familia extra ia- , nuam domus cum cereis obuiam prodeat. Hortamur autem, atque in visceribus Christi Domini obnixe rogamus omnes patres, matreseque familias, ut cum capanae sonitum audierint, ad Ecclesiam conueniant, quo tantu Dominum, ac Regem Regum qua decet religione comite tur , eos vero quos obuiam fieri contigerit, monemus , atque obtestamur, ut relicta id temporis omni alia cura, huic rei, ut addecet, praeverti velint. Aegroto ex nausea non sumenti, adhibita pyxide benedicatur, aut etiam sacra Hostia ostendatur, quae tamen ob eam tantum causam non deferatur. tangendi, aut oscula libandi potestas
fieri nullo pacto debet. Longa aegritudine laborantibus, etiam extra periculu mortis, Sacrae Eucharistiae frequentius lumendae desiderio flagrantibus , debita praepa
62쪽
ratione expiatis, Curatus tam salutare adiumentum ne deneget.. Post reditum ad Ecclesiam, illata in proprium Tabernaculum sacra pyxide , Sacerdos induugentias ijs omnibus concessas, qui Sacerdoti Eucharistiam ad aegros deferenti se comites adium' xerint, promulget. Demum hortamur ut eis in locis, in quibus Sodalitas ad Sacrosanctum Christi Domini Co pus comitandum adhuc non est instituta, quam
primum instituatur, ne Christi fideles immensis illi concessis Indulgenti; s priuentur. DE EXTREMA UNCTIONE. Lap. V. ino aduersus graues, plurimasque Daemonum insidias in extrema vitae nostrae hora sc: EG- muniamur, & peccatorum reliquiae, si ἶ quae fuerint abstergantur, atque animi maeror, Cai c. dolor, angorque, quibus iam iam morituri affici solent, pellantur, aut mitigentur, Sacramentum extrema: Vnctionis a Christo Domino institutu ς est. nostrum igitur erit cu rare, ut rite, & ad eum modum administretur,ut suo essectu non careat. Curet Parochus,aut Curatus,vi extremς huius
Unctionis Sacrametu solus ipse administret, nec
63쪽
alteri Sacerdoti committat , nisi allicr necessitas urgeat , atque adeo Sacerdoti ad hoc approbato .sjAntequam sacrum oleum deferatur, curet in cubiculo moribundi parari mensam mantili stratam candido ; vas item, in quo sit bombix , aut saltem stupa. ad abstergendas partes inunctas; panis medullam ad Sacerdotis digitos detergemdos aquam ad manus illico abluendas; ceream item candelam, quae cum inunctio fiet accensa lumen exhibeat ungenti. Haec omnia dictae iam mensae lectulo infirmi proximae sitnt imposita, quo cum peruenerit Sacerdos, sacrum item illi olei vas imponat, quod a laico nulla ratione comtre tandum est. IIs, qui sacrum oleum defert, superpelliceo , & stola violacea sit indutus; cum itur, Crux sine hasta praeferatur, Presbyteri, Clericique quo quot pollunt adhibeantur: quod si plures habeti
non poterunt, unus saltem sit omnino, qui Sacramentum Conferenti ministret,& cum ipso Piab,
mos poenitentiales recitet. Porro curandum est vehementer ne Sacramc- tum hoc eo usque differatur,ut animam agere incipiat aeger , tensuque , ac ratione destituatur prius quam inungatur . si vero inter ungendum mori aegrum contigerit, caueat Sacerdos ne sacravnctionem amplius prosequatur: si autem vivus
64쪽
nest, an mortuus merito dubitauerit, sub con ditione perungat, ea utens verborum serma, Si tu es vivus, per istam sanctam unctionem &c. 33. Atque ut Sacramentum hoc pueris rationis usu carentibus, ad bellum profici lcentibus, nauigationes etia periculosas obituris, mulieribu -in partu laborantibus, latibusque extremo supinplicio mulctandis ministrandum nullo pacto est; ita adultis periculose aegrotantibus , propeque moribundis, senio confectis etiam non aegrotis, in dies tamen morituris, qua decet Charitate , ac diligentia conferendum est .s . Per stingulas membrorum unctiones mutetur bombix, & in Sacrario comburatur . si qua ve-iro pars corporis ungi solita desit, propinquiorii parti sacra unctio adhibeatur. mulieribus vero renes omnino ne Vngantur. neque etiam viris cui irmus commode moueri non potest. Demum siue in mulieribus, siue in viris, alia corporis para pro renibus ungi non debet. 3 s. - Si Sacerdos aeger fuerit, reliquae partes aeque ac laicis fieri solet, perungantur, manus Vero no. intrinsecus, sed extrinsecus inungendae sunt. 36. Sacram hanc unctionem administrana , dum
singulas partes perungit, simul etiam formae verba pronunci et, Per istam sanctam unctionem, Sciuam pijssimam misericordiam parcat tibi eua
65쪽
quicquid oculorum, siue manuum &c. vitio deliquisti. non autem alius ungat,alius formae ver-' ba pronunciet,nec in una eademque aegrotatione saepius Ungat. Illud quoque animaduertendum est, ut dum oculos, aures, & alia corporis membra, quae paria sunt, inungit, non in altero eorum inunge do Sacramuli formam prius absoluat,quam Vir que paria membra perunXerit., . Utque maiori cu veneratione ad aegrotos de .
feratur, post primam noctis horam deferri prohibemus,nisi aliter ob imminens mortis periculum necesse sit. Post huius Sacramenti administrationem, nisi . decumbens sensuum usum amiserit, breuibus , sed efficacissimis verbis ad patientiam, fidem ,
spem, charitatem adhortetur. cum vero moriabundus est, in illius animae commendatione si diose inuigilet pietate qua decet maxima, ac d uotione statas preces recitet, omnesque domest, cos moneat, Vt pro moriente pie preces Deo offe- .rant ; nec ad finem usque vitae illum deserat,cum in eo temporis momento de illius animae salutis
Et quoniam in aliquibus locis nostrae Dicece- sis Parochi, & Sacerdotes, candelas, quae a fide-
ibus aliquando ex de Wς ione , cum Psalmi poe
66쪽
nitentiales recitarentur, accendendae offerebantur, nunc iure debiti requirunt, ne ultra solitam eleemosynam aliud petere praesunaant, sub poena excommunicationis praecipimus.
DE SACRAMENTO ORDINIS. V. V LS Acr montum ordinis, quo non omnes, sed praecipui quidam in sortem Domini electi innumerum Ducum , & Pr positorum militiae Chrilli ascribuntur,&potestatem accipiunt distribuendi alijs bona domini sui, quo ritu suscipiatur. . Cautum Parochis, ac Sacramentalium Ecclesiarum Praefectis, Curatisque sit, ut cum de generali ordinatione habeda edicto publico certiores facti fuerint, die Dominico , qui proxime praeit , stata ieiunij tempora , quibus ordines ministrandi sunt , supplicationes , ac Litanias habeant ad Deum , ne tantum ministerium alijs credatur, quam ijs, qui vitae sanctitate, doctrinaeque lumine Ecclaliae Dei praelucerc posse
. Curatus Clericos, qui suae fidei comissi sunt, in Doctrinae Christianae, & sacrorum officiorum exercitio,cise apud se diligenter curet,eosq; Dra cipue, cum ad quemlibet ordinem sunt promo- .
67쪽
uendi, de rebus ad eum ordinem spectantibus i struat . 61. Ordinandorum nomina in Ecclesia coram populo pronunciet, mox ut de Sacramenti huius praestantia pauca quaedam, sed apposite praeloquutus fuerit, auditores moneat, ut si quid habent aduersus aliquem eorum,qui ordina di sunt, tum quod ad mores, tum ctiam quod ad defectus Ceteros, Curato occulte de nunciare velint, praesertim vero quantitatem , qualitatemque reddi- tuum , seu bonorum eorum, qui patrimonij titulo ad Subdiaconatus ordinem promoueri intendunt, pronunciet,ut si quid fraudis interuenerit, in lucem prodeat. 63. - Cum initiati fuerint ad primam tonsuram, idem faciat legitimo matrimonio natos, Episco- po subditos, Confirmationis Sacramento muni- . ' tos,primorum fidei rudimentorum gnaros,atque in schola Doctrinae Christianae frequentes, non facinorosos, nullo denique impedimento prohi- bitos,quo minus in sacram militiam adscribi possint.
. Impedimeta vero quibus prohibetur quis quominus ad Ecclesiasticos ordines promoueri possisit, ea fere sunt, duas uxores, aut etiam unicam viduam duxisse, corporis habitu, aut facie multum deformem esse, homicidium quoquo modo
68쪽
operam praestitille, aut membrorum mutilationi, ante aetatem legitimam maiori aliquo ordine initiatum fuisse , aut extra tempora, aut per saltus, sufficiens patrimonium, aut beneficium non habere . excommunicationis, suspensionis, aut interdicti poena irretitum, neophilum, nothum, aut aere alieno grauatum, amentem, etiam ii dilucida interdum habeat interualla , aut energumenum esse.
. Initiandi omnes nobis aut Vicario nostro Generali , si Vrbis, aut Catanensis territorij incolae fuerint, uno ante mente, quam ordinationis dies adueniat, se se sistant. reliquae vero dioecesicos, quindecim ante diebus eius loci Vicario, nobis aute, aut Generali Uicario octo saltem ante diebus, ut ea praestentur,quae nobis ad ipsorum promotionem necelsaria elle videbuntur. qui secus fecerit, in ea ordinatione ne admittatur.
omnes s rre debent.. DRimo, se legitimo matrimonio natos,ac bap-T tizatos probabunt. quod quidem efficient, si ex libro baptizatorum notam sui ipsorum baptismi exscriptam, sigilloque Parochi, aut Vica rh munitam afferent. Illud vero si testes idoncos
69쪽
producent minimum tres,qui iurati dicant se initiandum cognoscere, eiusque parentes legitimo inter se matrimonio coniunctos,ipsumque initiadum pro suo ipsorum legitimo ac naturali filio habere , aestimareque , idque ab omnibus, quicos nouerint, publice reputari. - Secundo, Dicece sanos esse , aut originis, aut beneficij, aut diuturni domicilij ratione, iuxta Sacrorum Canonum sanctiones. id quod nisi notorium fuerit, beneficium eo modo probabitur , si bullae exhibeantur, ac prouisio beneficit, atque instrumenta publica,quae de quieta, ac pacifica illius benefici; pollessione fidem faciant. Origo ad eum modum probetur , quo de legitimis dictum est 3. superiore. Ad probandum demum domicilium, litterae magistratus illius Ciuitatis, vel Oppidi, ubi commoratur, continen tes , expresse tempus, Occalionemque, ob quam initiandus eo ad habitandum venerit,allerantur.
ma Tonsura initietur quis, haec etiam asser debet, Se Sacramento Confirmationis ex libro In lirmatorum , qui si desit, per idoneos saltem tollas id ostendat. omnes
70쪽
- Omnes autem asserant testimonium,in Ecclesia Parochiali, atque etiam in Ecclesia matrice , si ex ea Ciuitate , aut Oppido fuerit, in quo eae sit, publicationem de sua futura promotione inter Missarum solemnia , cum populus maxime frequens adesset, factam fullse .c8. Ad haec, scholas frequentasse, atque in litteris profecisse, & si maior natu sit annis quatuordecim. scriptum etiam testimonium afferat, quo fidem faciat se nullius criminis reum ella apudiI ribunal saeculare, neque in iudicium vocatum aliquando alicuius grauis peccati nomine. Omnes demum monemus ne accedant, nis1 prius probe legere , atque characteres larmaremuerint .
tum minoribus , tum maioribus .
ερ. T lateras exhibeant, quae de suscepta tonsura, aut alio antecedente ordine fidem faciant . Fidem item exhibeant Curati, aut Rectoris illius Ecclesiae , cui adscripti fuerint, in qua declaretur, initiandos Ecclesiae inseruisse, atque adeo in ijs functionibus, quae ad suscep- tum οIdinem pertinent, illud etiam speciatim E expib