F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

dispensandit quae scilicet, uincula subinde maioribus bonis

poterant cita impedimento. . Et per hoc ad testimonium ex Matthaeo respondetur . Nam, quia potestas ibi promissa potestas clauium est ad aperiendum regnum dignis, claudendum uero indignis: et per sacramenta bapti sint ciconfessionis regnum coelorum suscipientibus aperitur: non est Petro collata potestas, ut di- .spensaret in his secramentis, ne suam uidelicet destrueret potestatem, ea sacramenta tollendo, quibus administrandisrςgnum coelorum habebat fidelibus aperire: sed enim, votat et Iuramenta seruare , poterat elle fidelibus regni coelorum impedimentum .di'Quocirca, sicut potestas clauium limitatur ex ordine ad sinem, scilicet apertionem regni coelestis,

quapropter non potest ecclesia sacramenta tollere: ita stiam ex eodem sine amplificatur ad omnia ea tollenda, quae apertionem regniscelorum impediunt: qualia interim sint Nota et iuramenta. Et certe, illius testimoni j intelligentiam, ecclesiae usu magis quam ratiocinatione colligere possumus: quotus enim qui '', per rationem humanam conse

uetur, qualis quantaq; potestas per illa generalia uerba . Quaecunque ligaueris, quaecunque solueris, fuerit Petro promissa. Aecepit quidem potestatem ad aedificationem et non ad destructionem, ut. 2. ad Corint. Io. Apostolus tradit . unde in his quae sunt de necessitate dispensavit nunquam: nempe, non poterat, quod in destructionem esset. In uotis autem et iuramentis dispensavit. Ac poterat quidem,quod erat in aedificationem. Unde D Tho. d. I7. q. 3 art. r. q. s In necessitate huius sacramenti sundauit, quod in eo dispensari non possit. Quam iuis in solutione ad primum expresse doceat, Summum Pontificem in iure diuino postiuo dispensare non posse. Ita discipuli D. Tho. ut hanc sententiam tueantur, aiunt prelatos ecclesiae, cum dispensant in uoto, non disipensare ih praec pio iuris naturalis, uel diuini: sed in eo quod humani iuris est. Nam uinculum uoti mei, lex mea priuata est, ita humanum est non diuinum : habent autem D. Tho. a se. 22. q. 88. art. Io. ad secundum, sed in hac tamen philosophandi ratione duae diis cultates existunt. Prima quod ea,quae sunt de iure positivo, potest Summus pontifex etiam sine causa tol-

i. d. lere, et

302쪽

DE SACRAMENTO POEN. Ios

Iere, et abrogare: ut quamuis malefaciat, factum tamen ualidum sit. At ita uoto absilue rationabile causa dispensare nequit: et si dispenset, irritum est quod facit: sertiare igitur uotum non humani iuris solum est , sed diuini. Altera autem dissicultas est, quod si uinculum uoti et iuramenti humanae facultatis ellet, ante diuinam legem nouam et ueterem, per humanam potestatem dissolui pollet: quod si non poterat, certe plusquam humaritim erat hoc uinculum : naturale si quidem est, ut omnis obligatio, per quascumque causas nascitur, per easdem dissoluatur. Si igitur uotorum et iuramentorum obligatio per iuris humani arbitrium solum extitit, per idem etiam arbitrium dii soluearetur. Quo fieret, ut qui, aut uoti ut iuramenti uinculum induxisset, idem haberet eiusdem soluendi facti Itatem. Quemadmodum princeps qui legem dic id publicam , eam soluere potest et abrogare . Quamobrem, sDu obis non fucaxit ingratum,priorem nostram responsionem ii Iteram teneamus, faciam usq; hic tractatui de confessionis praecepto fianem , cuius prolixitatem postrema de ta factione disput tio compensabit: Erit enim quam breuissima. q. De tertia igitur poenitentiae parte . hoc est satisfactione inter fideles etiam ambigitur an diuinum praeceptum sit . . Nam Scotus. distaI8.et I9. circa finem a si erit, millum poenitentem obligari ad acceptam dum ponitentiam , quam sa

cerdos iniungit. .

Asserit rursum, quod, si satisfactionem iniunctam acce

piat, tenetur 4mplere rub pena peccatii mortalis. Idem quitur Gabriel. d. I 6. quarti. q. 2. Quoniam ad satisractionem:

pro petna duo remedia sunt; alterum in hac uita, alterum in purgatorio et potest ergo penitens suo fauori cedere, quo ex misericordia Dei satisfactio praesens acceptatur pro futuixa pena , atque proinde, eligere poterit satisfactionem futuri saeculi. . - At haec opinio nulla ratione nititur : si enim sacerdos obligare ad mortale non potest, mea acceptatio non inducit peccati mortalis obligationem: quippe non aliter poenitens implere uult ponitentiam iniunctam, quam sacerdos obligare potest. Non itaque cohaerent ambae illar assertiones.

Quamobrem acutius multo Caietanus In q. 2. defatri factIO ne ad

303쪽

ne ad secundum argumentum ,rerum consequentiam et co nexionem intuitus, existimauit quod pinitens, nec acceptare tenetur p nitentiam iniunctam sub poena peccati mort lis , nec acceptam implere .: ' - At uero D.Thomas Ionge diuersam opinaonem sequutus est in. q. d. I 8.q I. art. q3 et d. 2Ο.art. 2.q 2. ad secundum: sedet d I 6 in expositione textus aperte dicit, Ioannem quμ. dem fuisse denunciatorem praecepti de satisfactione: Christum autem institutorem sacramenti, et partium eius: et 3. ιp.Q.84 art. 8. dicit quod p nitentia exterior, quia iuxta arbitrium sacerdotis peccator satisfacit, oportet duret usque adadeterminatum tempus secundum mensuram peccati . . Durandus etiam D Thomae subscripsit d. I7.q 3. ad secundum et Sylvest .an uerbo. Consessio prim. f. 26. Atque hanc Inos sententiam tenere debemus, si rectam Tharologiae r itionem sequi uolumuS. Primum quia sacrilegium est, sacramentum aliquod, in an eum et imperfectum uoluntarie relinquere r At, si fami ctio praetermittitur, tertia pqmientiae pars, maneum et Im-t perfectum conficitur sacramentum a Satra legum igitur fu rit , sati factionem a sacerdote iniunctam, uel non accipere, uel non explere.

Deinde in foro contentioso iudex habet potestatem p c nam pro delictis imponendi: quam etiam reus stubire tenetur: ergo et iudex ecclesiasticus in foro conscientiae hane habebit potestatem. Non enim potestas apostolis in foro interiore a Christo domino collata, imbecillior est, quam

in foro exteriori . . . . .

Praeterea potestas, quae non habet uim coercendi,ridicula est, et in nullos sutura usus: ut, inter asserendum praec nium de consessione docuimus. Si ergo iudices a Chrisso instituti, non haberent vim, autoritatemq; ligandi ad pe nam rationabilem et iustam pro qualitate, et quantitate d alicti, profecto eorum iurisdictio et potestas de culpis rudis eandi, merito rideretur, ex .' Praeterea, Clauis potestas est non solum soluendi, sed et

ligandi, ut patet ex definitione clauis, quam et IoanneS. 22. in extrauagan. Quia quorundam, de uerborum signi lic tion , et communisi probat theologorum consensus. Im

adeo

304쪽

DE SA CR AMENTO POEN. Io I.

adeo Dominus Matth. is . nam cum dixisset. Tibi dabo claues regni coelorum , explicaturus quid nomine clauium intelligeret , euestigio subdit, et quodcunque solueris super terram , erit solutum et in coetas et quodcunque ligaueris , erit ligatum : Quod si aequam habent sacerdotes absoluendi et ligandi potestatem, certe sicut absoluunt uice Dei. cum sormam sacramenti proferunt, ita ligant uice Dei,cum mulctam pro culpis iudi eunt. Poenam autem diurna sententa a in sacramento taxatam subire nolle, sine dubio graue peccatum est. Et confirmatur. Nam, si princeps constitueret aliquem delegatum ad iudicandum inrep. de criminibus, nimirum intelligeremus illius rei'. ciues sententiis iudicis instituti obligari ad parendum. Cum ergo Chri lius sic instituerit uicarios suos, urioan. ΣΟ. dicitur Non est dubitandum, quin corum sententiar et in absoluendo, et in ligando, eandem habeant uim,ac si a Christo latae suissent. Qua- ob rem, eiusmodi sententi js obtemperare fuerit omnino necessarium. Praeterea . quod retro docuimuΑ cxterior satisfactio in praecepto est, cum sit ad Ialutem necessaria : ergo qui ad aliam uitam remittit satisfactionem, reus peccati mortalis efficitur.

Nec aliud intelligendum est quod alias saepe commemorauim is in lege noua factu in esse , nisi ut quam poenitentiam tenebatur peccator in delicti compensationem Deo praestare,eam praestet sacerdoti Dei uices habenti. Quo fieri ut, si in naturae lege, uel scripta, homines exteriorem fatis actionem exhibere pro peccatis tenebantur, teneantur C-tiam in lege euangelica eandem exhibere ad facerdotum arbitrium, qitibus Detis huiusmodi iudicium delegauit.

Age uera, quem dolorem de peccatis, quem animum emendandi uitam ille habet, qui piae nitentiam iuitam et aequam iniunctam a iudire, Dei locum habente, nec vult acceptare, nec implere 3 Qua rursum humilitate accedit iudicandus, qui iudicis sententiam iustitia aequitateq; plenam negligere iasis ueretura Cumq; etiam uel iudicis arbitri, quem tua ii 'lant ita delegeris , iustae sententiae nolle parere iniquum sit,acau lici quoque arbitrio iniurium, quid ni sit iniquum pati rur et ia: uriunt iudici non arbitro, lea diuina autoritat c

305쪽

t. itate substituto nolle obedire, cum iustam*ntentiam

profert. .

Praeterea etiam, ut sacramentum hoc medicinale esset, non item iudiciale: uel etiam tunc absurdum esset, libere . pronunciare, non obligari poenitentem ad parendum sacerdoti in remediis curationis . quod perinde esset, atque diceretur, non oportere aegrotum medico obtemperare salubriter praecipienti . At, satisfacti O sacramentalis sicut est in co-pe nsatio nem iniuriae factae deo, ita etiam in medicinam spiri tualis aegritudinis. Quocirca intollerabilis opinio est, quae peccatorem ab obligatione sati, factionis sacrament lis absoluit. Nos autem admirari satis non possumus, quid caulae tu rit hominibus doctis' ut non rem modo, uCrum etiam nomen lati, factionis excluseritat, fata, factio eium nomen iustitiae est, atque hoc loco sane iustitiae eius qua Deo pro culpi; poenas debitas soluimus. Quod si iure iusta atq; debita, Christi et uicariorum elus iudicia non amplectimur,impuneq; licet eorum sententias reiicere: profecto ut diximus satisfactionis et res, ct nomen aboletur: aboletur q: proinde omnis obligatio , quae ad standum parenduinq; iudiciis humana ratione constituitur. Illud uero, quod nobis obiiciunt contrariae opinionis aisertores, indignum est ut a nobis re- sellatur : et tempus postulat ut finem iam dicendi faciamus: nam elatus studio res multas atque magnas explicandi, longior quidem sui,non inficior, sed erat tamen dissicile, argumentum tantum , tamq; praeclarum inchoatum relinquere . Quod si pro dignitate uestra mihi tractatum non est, u niam oblecro detis uiri humanissimi: sia autem aliqua ex parte dignitati uestrae fecimus satis, id omnes Deo optimo maximo acceptum reseremus. In cuius gloriam, poenitentiam siue uirtutem, seu sacramentum et ad saluti, finem et

ex praecepto quoq; Dei peculiari necellariam esse hactenus dictu in sit.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION