Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LIBER PRIMUs. 3bevetanum agrum iter arripiens, &silvas inter, ac saltus properans amtecesserat tam opportuno tempore, ut simul ipse Perusiam attingeret, &Hispani, Neapolitanique in Assisiensi

agro cernerentur. Erat enim ex Op

pido Perusia propinquus despectus in pulcherrimam Umbriae vallem. Gagius in ea planicie, quae imter Assisium, Forumque Flaminii in

terest, castra facit: cohortes aliqua

to latius porrigi, simul plures noctu ignes accendi jubet, quo ex tam late productis ordinibus, dispersisque

ignibus amplioris speciem exercitus hostibus ostentaret . Suae enim copiae, quanquam e Neapolitanis, ut dixtimus, auxiliis, atque his, qui ex Hispaniis per eos dies ad oram Roma nam , Centumque cellas appulerant, resectae ; infrequentiores tamen adhuc, A L Vix-

22쪽

DE BELLO ITALICO, vixque ilxx. millia numero erant. Lob- covicZii autem ne xiii. quidem millium numerum explebant , insigni morborum, & perfugarum frequentia, quod

in omni fere receptu accidere consuevit: multis etiam ad Aricinum nemus

absumptis , & nonnullis cohortibus, quae Regis Sardiniae auxiliarentur, in Galliam Cisalpinam summissis. Quapropter cum suorum paucitatem videret, nostium numerum multo etiam maj rem ex castrorum amplitudine arbitraretur , profectionem fugae similem circumspectabat vehementer timens, ne intercluderetur. Itaque ne celeriatati quidem satis confitus suae, C miti Soroo, qui sitis, exercitusque impedimentis praesidio ibat, magnopere mandat, uti aliquam insequenti GDgio moram inferat , dum ipse per Eu-gubinos montes, superato Apennino,

secum

23쪽

LIBER PRIMUS . I.

secundum Adriaticum mare in Flaminiam descenderet, inque ejus regio nis oppida exercitum in Hiberna deduceret. Hisce mandatis acceptis C mes Sorous, converse itinere, Nuc

riam occuIxit, ibi 'ue consistit. Erant cum eo nongenti ferme projecta audacia milites ad omne facinus, atque duscrimen impunitate diuturna, crebrisque certaminibus obdurati, perfugae omnes, eoque acriores , ne, si in potestatem Hispanorum venirent , ad ultimum supplicium progredi cogerentur. Et jam Hispanorum, ac Neapolitanorum primum agmen a Foro Flaminii prosectum instabat, & occupatis circa Nuceriam collibus imminebat unive sum. Neque ob id Sorous a proposito deterrebatur. Insanire hominem

oppidani dicere, qui ab omnibus rebus flagitiose imparatus tam parvulis copiis

24쪽

σ DE BELLO ITALICO , copiis, nullis munitionibus, adversari rum exercitui obsistere velit ; monere, ut sibi, sitisque, subito discessu, comsilat. Enimvero ille animo feroci,

minacique Vultu negat , universum adversariorum exercitum tanti esse, ut ipse fugiat; oc memor eorum, quae paulo ante Lobcovictio Imperatori suo confirmaverat, milites cohortatus, ut

nullam nisi in armis salutis spem ponerent , urbem , suburbiumque, pro

loco, ac tempore communit, porrus obstruit, traniversia trabes viis inducit, denique nihil reliqui ad defensionem audacissime facit. At Hispani, Neapolitanique primo impetu in se

urbium irrumpunt, portamque Oppiadi unam incendunt, neque tamen ulterius progredi audent loci dissicutitate, suorum caede, hostium furore deterriti. Quibus rebus factum est, ut in

25쪽

LIBER PRIMUS. Tui' in soro , ubi mercatum habere oppidani solent, aggere extructo, &tormentis quatuor, curae a Foro Flaminii advexerant, collocatis, quatere oppidum , ac diruere instituerint. Tum vero atrocitate rei oppidani commoti Soroum circumsistunt, unum universi orant, atque obsecrant, nesia pertinacia ipserum fortunas omnes deleri funditus patiatur. Ille omni re desperata, cum jam nec jacula militibus, nec vires suppeterent, simul Lo ovicetium effugisse jam sciret, colloquium petit, paratumque se dedere ait, si a lo incolumitatem transfugis, Veniamque impetret. Non impetrata, tamen ad deditionem

compellitur. Deditione facta, ipsae vestigio ab Gagianis militibus Nuceria diripitur, Pontificis Maximi op

pidum : adeo nihil in bello sanctum, nihilque

26쪽

s DE BELLO ITALICO, nihilque tam opportunum injuriae, quam medium, & quietum sine a mis imperium . Gagius, conservato Comite Soroo, in caeteros, uti in transfugas, lege agi jubet. Injecta comtinuo omnibus vincula unum queremtibus, quod vitam, quam projicere in praelio per Virtutem poterant, supplicio, atque ignominiae reservassent. Statim inde in castra ad Forum Flaminii abripiuntur, ibique in eos, t to injectante exercitu, paulo seu rius animadversem esse videbatur, propterea quod non serte decimus quioque, uti militari consiletudine receptum est, sed quintus quisque lectus ad supplicium sit, illique ipsi milites, qui sertium beneficio sepplicium vitaverant, tamen illuvie obsiti, cat

natique longo, ac miserabili agmine Cajetam usque perducti fuerint, ubi

27쪽

LrsER PRIMUS . squi honestioris in militia ordinis erant compingerentur in carceres , reliqui ad opus, atque ad triremes damn rentur . At ii, quos extremum sequistipplicium damnatos oportebat, pars arboribus suspensi, pars jaculis comsessi sedissime perierunt . Perliose ruere milites, populique praesertim lenissimo Pontificis imperio assumti tantam subito stragem, non reputantes ea severitate militarem disciplinam contineri, oc reipublicae inter esse vehementer punire transfugas.

Justissimo igitur supplicio affectis trans fugis, Gagius assequendi hostis spe

dejectiis, cum silmma jam hiems i staret, distributis circum agri Romani municipia legionibus, ipse Vite bii hiemare constituit. Quo in Oppido cum caeteri copiarum Praefccti otiosum ab hoste tempus ludis, sco

B iusque

28쪽

io DE BELLO ITALICO, nisque contererent , ille tacitus se rumque totius Italici belli molem an

mo agitabat. Itaque maturius Paulo,

quam tempus pollulabat, deducto exhibernis exercitu quasi incerius qua progrederetur, ut tua hostibus cons1lia occultaret, modo se Flaminiae viae dare, interdum Hetruriae ostendere se veluti minitabundus, atque in eam

partem impressionem facturus videbatur . Quae quidem fama erat edita in vulgus, adeoque percrebuerat, ut qui ei provinciae praeerant, trepidarent, atque aliquot in fines Aretinorum cohortes praesidii causa mitterent. Quanquam enim Viennensi foedere diligentissime cautum de Hetruria non turbanda fuerat; quo foedere Hisbaniarum Regis secius , atque amicus Galliarum Rex accepta a Francisco Duce , quam Regi Stanislao socero

29쪽

LIBER PRIMUS. ILattribueret, Lotharingia , Hetruriam Francisco in perpetuum addicendam,

Hispano consentiente, curaVerat, re-oue ipsa addixerat: interdum tamen

illa suberat cogitatio, quam faciles essent hominum, & cum primis Re gum ad fillendum mentes ε, neque tam, qui Hetruriae praeerant, Hispanos timebant, qui adventare dicebantur, am populares, quorum ipsi adversa , Hilpani ta unda voluntate utebam tur . Nam Florentinos Borboniarum partium studio omnium in Italia maxime flagrare opinio erat, vel quia Caroli Hispaniarum Regis F. a, Ventum, ejusque benignitatis memoriam nova nondum dominatione expulerant, vel quia Medicaeorum extincta apud ipsos familia in Transabpinorum potestatem redaeli servitute premi inclementiore videbantur. Vim B L tio

30쪽

1L DE BELLO ITALICO, tio etiam gentis humanae, quae longinqua expetere, fastidire presem laconsuevit. Sed Gadus, qui in Hetruriam cogitaverat nunquam, sup rum mare versus iter facere, ad hostemque contendere caepit. Quadringenti ferme Vicum quendam in Flaminia, qui Catholica appellatur, insederant Ungarici equites,

ibique erant ab LobcovicZio collocati, ut Hispani exercitus conatus, atque itinera specularentur. Quem exercitum ubi appropinquare cognoVerunt, eo statim loco excessere. Quo facto,

qui Arimini, quique Caesenae Austriaci milites praesidii causa erant V garicis se se equitibus adjunxerunt, unaque omnes ad Cornelii Forum perrexerunt . Hiemabat ibi Lobcovi etius. Hic de Hispanorum adventu certior factus, cum quae per litera

SEARCH

MENU NAVIGATION