Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LIBER PRIMUS . erretur, neu milites in eorum agris maximo cum detrimento diutius versarentur, neu denique multa necessario quodam armatorum hominum impetu acciderent , quae ne prudentia quidem corrigi possent. Augebat timorem , quod nullae Ducum essent literae, quae de ipserum adventu certiorem Senatum facerent, itaque inumico animo adventare magis, magis que dicebantur . At Lucenses, ut aliquam in repentino tumultu dignitatis, ac salutis rationem habere viderentur, Montanos, qui in eorum ditione sunt, genus h minum militiae aptum maxime, summaque erga Rempublicam fide cognitum ad se Vocaverant, eos armaVerant , custodiendaeque urbis sexviros

creaVerant. Interea Imperatorum lit rae Venere adventum nunciantes . It

52쪽

34 DE BELLO ITALICO, que paulo quietior Senatus Francuscum Bernaminium ad Borbonii exercitus Imperatores, & Ducem imprumis Mutinensium misit, qui eos ad Castrum usque novum in castris comveniret, diceretque: egregium semperfitisse, & esse erga Borbonios Reges Senatus Populique Lucensis animum: minus ob eam rem se se ab eorum adventu timere, quos optima fide dilexerint: esse potius , cur gaudeant, venisse tempus , quo suam Lucenses

erga Borbonios voluntatem verbis i ties, legationibusque testatam, re tamdem ipsa declarent: nihil ea propteresse, quod in eorum potestate sit, quod non ipse fortissimis Imperatorubus ex auctoritate Senatus polliceridc repraesentare etiam possit. Illi tam liberali oratione, promistarumque spe deliniti, cum cxercitum haberent frigor

53쪽

LIBER PRIMUS. 33gore, fameque sere enectumi non sibi, non Regibus sitis in animo esse, responderunt, quicquam adversus Rempublicam moliri: militarem tulisse rationem, ut necessario per eorum fines iter facerent: curarent ipsi, ne commeatus deessent: se se daturos operam, ut milites sine maleficio, & injuria trans t . Quibus rebus cognitis,

omnis Senatus cura eo conversa est, ut commeatibus extemplo consideretur, utque Cives eligerentur idonei, qui ea diligenter curarent, quae ex use Borbonii exercitus esse cognosterent. Quo facto ex omni agro, & vico, pabulum, & cibaria in Borboni

rum castra comportabantur, omniumque rerum copia portabatur undique, atque agebatur plenissimis viis. Idque eo erat mirabilius, quod Lucenta angustis agris, minimeque frumentariis

54쪽

Dg BELLO ITALICO, Utanta1r tempus autem esset anni difficillimum, quo neque frumenta inhorreis sunt, neque multum a maturitate absunt; & milites, qui in fi rentissimis provinciis in maximis sese fuisse dissicultatibus recordabantur, non sine si1inma admiratione videbant di ligentia , ac fide parvas augeri res posse, magnas contra dilabi, si prave administrentur. Cum Hispanus, Neapolitanusque exercitus ad sextum ab oppido Luca lapidem pervenisset, Senatus eo statim Caesarem Santinium proficisci jussit , qui cum Duce imprimis Mutinensium, caeterisque Imperatorubus ageret, quemadmodum ex ossicio ac dignitate Reipublicae esse intelligoret. Quibus rebus confectis ita a Lucensium finibus discessum est , ut militibus Lucenses , Lucensibus milites accepti ess ni ; Reipublicae in administran

55쪽

LIBER PRIMUS. 37strandis rebus solertia ab , omnibus coulaudaretur; Neapoli autem , atque in Hispania Legati ejus comiter ab Regibus acciperentur et & qui jam veritate rei commoti, Legatorumque officiis secutidum Rempublicam judica- Verant, tum Vero his auditis, omnem de tabellario suspicionem ex animis delerunt suis. At Gagius nihil in itinere moratus per Lunensem agrum Sergianum perVenit, primum quod est ab ea parte venientibus Genuensium Oppidum . Quatriduum ibi subsistere placuit, dum in flumine Macra pons efficeretur, & allevarentur milites, quos longum ex Mutina, atque arduum

inter Appennini tramites, infestumque nivibus, & pluviis iter divexaverat. At magna Gagius solicitudine assiciebatur , novis subinde difficultatibus objcctis. M.

56쪽

38 DE BELLO ITALICO, Macra vicinis montibus rapidum sumen, tuncque etiam ex nivibus,

imbribusque maximum erat; & pons in eo confieri difficilius propterea via debatur posse: loca excipiebant horrida, & intuosa, latebrisque, & situ

stribus tramitibus praerupta, quo certe ex militari progrediendi consuetudine, atque ordine adiri non poterat, idque erat incommodum, & periculosum maxime cum praesertim Austri ci, si ab Apuanis montibus descend rent paucis immissis equitibus, omnem male habere exercitum, & facile etiam possent errantem, & defatigatum opprimere . Ac jam ut nullus ab hoste metus esset, non pabulum in v stis locis, atque inanissimis non fiumentum erat: non denique certus tam

incerti itineris dux . Una omnium erat in Genuensibus rerum spes, quin

57쪽

LIBER PRIMUS. 39nim obstura adhuc voluntas, & conscripto nuper exercitu sus ista vid batur . Infirmae erant Hispanis, Ne politanisque copiae, v. millibus cum

Pincaronio dii iactis, compluribus labore consectis, nonnullis fuga dilapsis Philippus vero Hispaniarum Regis F sociique Galli, quibuscum se se comjungere Gadus properabat, adeo non properabant ipsi , ut incredibili to

pescere mora viderentur. Erat ipse praeterea Gagius sive aetate, sive n tura, sive etiam consiliorum , quae omnia semper ab Hispania usque asse rebantur, expectatione cunctator, mugisque timens adversa, quam sperans secunda, adeoque omnia consilio tribuens, nihil ut fortunae relinquere via deretur velle, quae tamen in bello plurimum potest.

Sed cum esset Gagius in quia

58쪽

o DE BELLO ITALICO, bus demonstravi curis, atque angustiis, multaque hominem selicitum

haberent, atque anxium: commodum ad eum, de Ducem imprimis Muti nensitum Genua venit missus ab SNnatu Josephus Auria, qui bono illos

esse animo juberet, & pacata omnia ab Genuensibus , benignaque ipsis, militibusque eorum ex auctoritate r nunciaret. Missus una cum Iosepho Auria Vinsonius fuerat Trib. mil. in exercitu Genuensi, illarumque peritissimus homo regionum, qui Hispanos, Neapolitanosque faciliore per montes, saltusque duceret via. HOC primum in illo itinere Gagii animum erexit, ex eoque primum fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. Simul omnibus locis commeatus imperabantur, . describebantur vecturae, frumentumque, ocpabulum

quod

59쪽

LIBER PRIMUS. 43s quod erat tamen perexiguum in com portabatur, nihil denique reliqui ad Opus , patientiamque Ligures fici

biati Si industrii homines, ac diligentes , quod plerumque in sterili

agro evenit, multa duritie, improb que labore naturam vincere velle locorum videbantur. Nunciatur etiam Gagio discessisse a Mutina Lobcovi rius, cujus discessu futuros Austri cos ad insequendum tardiores videbat.

Iamque tandem Philippus, & Galliparare iter dicebantur, & pons, qui demissis in flumine trabibus bipeJabbus, & conjunistis inter se lintribus

properabatur , pene erat perfectus. Itaque cum de hostibus, deque tactis ea, quae optabat, audiret , dc Genuensium copiis exercitum subi vari suum posse non nequicquam speraret, exquisito per Vinsenium iuri F nere

60쪽

L DE BELLO ITALICO , nere non diu commorandum sibi en Gagius existimavit. Interim Lobcovicetius, quem sapra demonstravimus delusum a Gagio fuisse, hoc incensus ludibrio, cum bellum etiam fastidiret , quod inopia supplementi, ac pecuniae haut quχ- quam administrari ex sententia posse videbat, relictis ad Mutinam castris, Mediolanum contendit. Et palam quidem evocari se illo Mediolanensis pro

vinciae, cui praeerat, procuratione ne cessaria dictitabat; clam vero cum Luca Pallavicino colloqui , eumque sibi

omnibus conciliare modis meditabatur.

Hunc jam inde a principio belli Veliterni iratum sibi aemulatione imperii,& opinionum dissimilitudine, & quem

Viennam tunc cogitare acceperat, ex ulcerato distedere animo nolebat. Ip- im esse .cupidum rerum novarum,.

SEARCH

MENU NAVIGATION