Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER PRIMUS. 33

nunciosque ab Rege Sardiniae flagitaverat, nusquam aahuc apparerent a

xilia, atque ipse, attritis jam viribus,

multo omnibus rebus esset Hispanis inserim , educere ex hibernis exercitum, seseque properans recipere caepit : neque prius properandi finem fecit , quam ad Mutinam perveniret, castraque ad eam urbem opportuno,& munito loco ponere. Ips1us enim castrorum dextrum latus ita urbi adhaerescebat, ut adactis

ex arce Mutinensi telis protegi posset. Sinistrum fossa sepiebatur, quae derivandi fluminis causa prope Mutinamyrat non mediocrem in altitudinem depressa. A fronte munitiones Lobc vicetius instituerat optimas , easque to mentis , perpetuisque stationibus imstruxerat. A tergo autem castrorum amnis erat Gabellus, eoque in amne pontes

32쪽

1 DE BELLO ITALICO, pontes effecerat tres, quo facilior esset in Mantuanum agrum receptus, ex eoue commodior, si nemo pr meret , commeatus . His rationibus Lobcovicetius ad utrumque paratus, seu pontibus esse nis se se ulterius re cipere, seu communitis castris remanere mallet, auxilia Certe expectare,& bellum ducere velle videbatur. Jam vero eo magis sestinare Gagius, atque in maximam conficiendi negotii spem adduci si Lobcovicetium assequeretur, Cumque eo confligeret,

priusquam ille se se Transalpinis, &Sardiniensibus auxiliis confirmaret. It que ad Forum Comelii , eodem, quo hostis , itinere properans in Q

nes Bononiensium celerius opinione omnium perVenit, continuatoque itunere Scubennam cum omni exercitu Flumen vado transit, ita ut humeri

33쪽

, LIBER PRIMUs. Istantum, summaque militum pectora

extarem, eademque usus celeritate, cum

hostium manum, quae Uilinbergium s in Mutinensi agro ad Scultennam vicus est in tenebat, in fugam conjecisset, ad locum pervenit, qui a pellatur Montalus, atque abest a Mutina passuum iii. millia. Castra ibi Hinani, Neapolitanique faciunt. Post

to die Gasius decurionem exercitus cum stas valida peditatus, atque equitatus parte pramittit, qui castra e ploret Austriacorum, & loci naturam cognoscat. Quibus cognitis rebuS, exercitum consessim in eam partem adducere, ubi item est in agro Mutinensi vicus, quem BOnumportum appellant, atque inde in hostium castra triplici instructo agmine irrumpere, eodemque tempore , summissis militibus, atque operis, quae cum iis ratibus , quas

carris

34쪽

ic DE BELLO ITALIeo , carris devehebat, pontem in flumine Gabello extemplo perficerent, hostes ab tergo adoriri Gagius meditabatur

ancipiti ipsis praelio disti actos facilius opprimi posse sperans. Haec cum ille

cogitaret, atque ageret maxime ; ecce

sebito ab Hispaniarum Rege numius apparet cum literis : debere Philippum Regis F. in Genuensium fines quamprimum se conserre; properaret Cum illius exercitu suum Gagius conjungere, Omniaque posthaberet. Quibus luteris acceptis aggrediendi hostis consilium depositum est , susceptaque de itinere, concilio statim advocato, d liberatio . Dux Mutinensium concilio, sem

aeque rerum imperatorio nomine pra erat. Is recta eundum Novas esse a

bitrabatur, Genuensium oppidum in Gallia Cisalpina plenum, atque Opu

35쪽

LIBER PRIuus: etylentum . 5: Philippici exercitus propinquitate opportunum: assuetum sela iis circum Mutinam locis ue non viam se certe nosse ullam aliam, Qua exercitus ire, impedimentaque

supportari possint: sibi quidem per

suaderi magni animi rem esse, magna difficultatis propter asperitatem vi rum , hostis propinquitatem, Occuutandi consilii desperationemr sed nuhil esse virtutis arduum; cumque Regi parendum necessario sit, mutendum esse ηebat, etsi aliquo a cepto deditamento, ut eo, quo Rex iusserit, mature cum exercitu pem niatur. Porro erant, qui Bononiam statim, atque in Pontificis provi clam regredi censerent, quod facilem ibi commeatum , iter dcnique non incorr.modum ad inserum mare, Cinsarumque oram esse arbitrarentur, M

36쪽

18 DE BELLO ITALICO, salvum inde exerestum cum omnibus impedimentis una in Liguriam navugatione posse transinitti demonstrabant. Gagius utramciue improbabat

sententiam, quantum alteri deesse consilii, tantum alteri superesse animi dicebat. Qua enim fiducia, aut quibus copiis Novas perveniendum elxx. circiter millia passuum intercedere itineris asperi, atque difficilis:

ipsum a Placentia Apenninum tram scendendum: subesse rivos , amnes, nobilitatum Gallorum fuga, victori que Tarum, Romanorum clade Trebiam ; tempus adversum , maximas aquas , longum iter , & corruptum, impeditum agmen : instare ab uno latere hostes, qui agmen assidue nostrum peragitent ε, ab altero montes

assurgere gelu, pruinaque oppletos: vix quinque dierum cibaria superesserin

37쪽

LiBER PRIMUS. in tantis angustiis ecquam ego mili

tibus spem posse inopia, & lassitudine

consectis, montibus, atque hoste circumclusis P magnopere se quidem Mutinensium Ducis perspectari jam in maximis rebus laudare virtutem, cui nihil arduum videatur: sed esse in bello non minus consilio, quam

virtuti locum, eaque propter caVendum esse, ne temere progressis, aut certum exitium, aut turpis impendeat exitus. Reditum Vero in Pontificis provinciam quid habere, nisi inopiam cibariorum , & militum fugam , & discrimen omnium rerum Ecquam enim fore copiam, si loca

repetantur nostrorum , hostiumque inveteratis jam castris exinanita, atque exhausta milites autem, qui, cum ad hostes itur, alacres, atqueereeti vadunt, demittere, cum rece C a. datur,

38쪽

LO DE BELLO ITALICO, datur, animum , & facta receptus mentione, statim de fuga, victoriae, praedaeque desperatione incitatos cogitare . At illud, cujus tandem comsilii esset Neapolitani Regni robur, Hispanorum storem, toti belli spem, atque eventum mari , & fluctibus committere 2 praesertim cum omnia littora, portusque tanta diligentia a Britannicis classibus asserventur. Postr mo afferre se , quod tutius, atque explicitius consilium videatur. Praemissurum enim statim Bononiam Pi caronium Praesectum Fabrum firmo eum praesidio , qui ea via celeriter tormenta omnia, & quidquid in exe citu gravis, atque inhrmi est, in H truriae maritima adducat, indeque idoneam nactus tempestatem, dc LDrusticam oram legens neque ad unum Dum appellat, neque uno commeatu;

39쪽

L13ER PRIMUS. quo sallere melius Britannos . atque essugere possit. Ipsum interim, qua Iroximum est iter, cum expedito, ac de-ecto agmine per Apenninum, Lunem semque agrum in Genuensium fines

perventurum: neque defuturos exercitui commeatus, cum, trinis viae castris

superato Apennino, Lucensium campi occurrant integri & fertiles, qui pabulo, fiumento, pecore, & Omni

rerum copia juvare exercitum queant. Haec vicit in concilio sententia ε, c. jus talentiae hae erant certae Oppo

tunitates, quod praemissa tormenta ab omni hostium impetu, Pincaronii celerrima prsiectione defendebantur , quem assequi cum unius diei iter amtecederet , illi prosecto non poterant ;α quod oppositus obstabat Membnu , quominus reliquum insequeremtur exercitum. Neque praeterea Veri'

40쪽

11 in BELLO ITALIco, simile erat Lobcovicetium a Gallia Cis. alpina, atque ab Rege Sardiniae longius abduci velle, animis Genuensium tum incertis, atque Philippi, Gali

rumque copiis ingruentibus. Gadus cum omnem in celerit te positam rem videret, concilio vix dimissis, tormenta, atque impedime ta omnia silentio prima nocte ex castris Bononiam confestim praemisit, ac conquiescere ante iter consectaim vetuit. His Pincaronius Praesectus Fabrum cum equitum, peditumque millibus v. missus praesidio est. At ille cum ad Scultennam amnem pervenisset, qui ea nocte ex maximo imbre admodum creverat, simul iis temere credens , qui vado amnem

transiri posse negabant, iter supprunait. Quod ubi Gagius cognovit decurionem statim exercitus misit, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION