Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

L1BER SECUNDUS. mmodi ad Regem Galliae literas: Selequidem defendendi imperii sui causa,

non laedendi alterius ad arma desccndissei tactum este nimia Hispanorum cupiditate, atque obsequentia Gallorum , ut bello Italia omnis ardeat graVi, calamitoso: quo bello intelligere se, quantam jam ipse rerum suarum jacturam fecerit , & videre

etiam, quantum sit cito discrimen aditurus omnium reliquarum ; nihilominus tamen , nisi Galliae Rege auctore, atque agente quamprimum ab armis discedatur, eo se esse animo, atque adeo obfirmato, ut ad extremum usque spiritum prius depugnet, quam patiatur dominari in Italia Philippum : regnante enim Neapoli, atque in locupletissimis provinciis Carolo, si Frater ejus Philippus Galliam Cisalpinam teneat, quam sibi, quam Libe

282쪽

111 DE BELLO ITALICO, Liberis suis spem reliquam futuram, aut regnandi, aut omnino quiescendi 3 Cum haec ita sint, tamen, ut exploratum sit omnibus, & quietem

se ab initio spectasse, & nihil bello,

quam securitatem quaerere, pacem, quae conditionibus lit non iniquis constituta , sese non repudiaturum, neque recusaturum, quominus Philippus in Italia sedem, regnumque collocet, si modo ex aequo, bonoque ita opes quoque suae augeantur, ut non semper sibi sit a potentiore finitimo timendum. Acceptas Rex Galliae litcras cum Argeiasonio communicat , qui cum a bello , ut dixiamus, Italico valde abhorreret, magnopere auctor fuit Regi ut oblatam conciliandae pacis occasionem arriperet, neve quid Hispani cuperent, sed quid sua postularent tempora, cogi-

283쪽

LIBER SECUNDUS . II

cogitaret: illos qui Italiam omnem

concupierint , nunquam fore aequa parte contentos, nunquam quieturos: ipsum , exhausto aerario , atque attritis viribus provinciarum , debere aliquando sibi suisque consulere; neque tantum gloriae, atque utilitatis quaesitum, paucis expugnatis in Belgio arcibus , & nonnullis in Italia castellis receptis, quantum esse factis in Occitania conjur tionibus religionis calumnia, Britannicoque in nova Gallia promontorio amista, periculi, ac detrimenti importatum. ALflictos hostes non perditos exurgere

jam , factaque cum Rege Borussae pace, properare in Italiam infestis signis Germanicas legiones , quarum Vim, atque robur addubitandum quidem esse, num Hispani scenis , ludisque Mediolani marcentes sustinere P queant

284쪽

114 DE BELLO ITALICO, queant. Quibus rebus cum Res commoveri Argensentus videret, uberius jam suadere, atque in extrema oratione sita monere illum coepit,

tantam rem non esse cuiquam committendam , ne iis quidem , quibus

cum maximis de rebus communicare consueverit: jactatam enim multorum

sermonibus, atque consiliis efferri facilius , quam explicari posse. Dat uni Argensonio negotium Rex ; a que ille statim Campostam, qui Regis erat apud Genevensem Civitatem legatus , dissimulata itineris causa, propius Augustam Taurinorum in villam quandam accedere jubet, denaque Sardiniae Rex hominem e suis certum mittit. Cum Gallus pacem expeteret , bellum Sardiniensis formidaret , facile inter utrumque

285쪽

LIBER SECUNDUS. IIS

ditionum hanc fuisse summam satis constat. Haberet Philippus Hispani

Regis F. Dertonam, Parmam , Placentiam, Cremonam; ejusque imperii fines essent amnes Iria, Abdua, Ollius, usque quo amnes hi in P, dum influunt, atque ad confluentem usque Abduae Padus ipse: Sardinis e Regi Mediolanensis provincia reliqua, ipsaque urbs adjungeretur Mediola num : nullum illi in Finarium jus,

nulla unquam esset auctoritas: On liensis tractus omnis, itemque Serr

Vallis arx, ager , oppidum Genuensum essent: daret Rex Galliae, d, iet Rex Sardiniae fidem , impetratu ros sese a Caesare Genuensibus summi earum regionum imperii jus, quas regiones in Vallibus Iriae, Macraeque fluminum , ex Caesariano quodam

jure, & beneficio Dynastae posside-

286쪽

iit; DE BELLO ITALICO, rent: Dux Mutinensium restitueretur in integrum, eique praeterea pars daretur agri Mantuani, quae Mutinensi provinciae finitima est, & pertinet ad Padum , dc item ad eum, morte Ducis Gonsigae, Guardistallensium regio perveniret : invitarentur Veneti in societatem oblata Mantua ; si forte grandi, atque opportuno praemio e. citari possent: Hetruria a Francisco Lotharingio, qui accepta nuper Ι-peratoria in Germania dignitate tenebatur, ad Carolum fratrem transferretur. His constitutis rebus, se des fieret inter Italiae Principes sanctum , aeternum quo ex foedere, communibus consiliis armis, Medi lanensis arx, Forumque Jutuntorum, Mantua denique expugnaretur , Aquae cujusque Principis pars ex foedere futura esset, ei statim assigna

retur: Dissiligoo by Corale

287쪽

LIBER SECUNDUS. II Tretur: Omnis ita demum ex Italia Transalpinorum dominatus in perpetuum tolleretur . Erant conditiones Hispanis pro re nata non incommodae, atque Italiae potissimum perutiles, cui tandem suos agnoscere Principes, ataque ab infinito exterarum nationum metu respirare aliquando contingebat, magnumque merito sapientis consilii sui fiuctum Sardiniae Rex tulisset: sed Hispanorum, si Vera tacere nolumus , cupiditas tanto obstitit bono, fatumque nescio quod Italis, atque Hispanis ipsis insensum, vertit ad extremum omnia . Nam, cum Sarduniae Regis mandata in Hispaniam perferenda curasset Rex Galliae, eaque sibi literis sua manu scriptis non aliena ab aequitate videri ostendisset, se mere Hispaniae Rex, atque indignari coepit ; iis conditionibus commodius

P 3 multo

288쪽

118 DE BELLO ITALICO, multo Sardiniae Regi, qui Borboniis partibus adversiissimus sit, quam Phulippo consuli Borboniorum Regum Filio, Fratri, Genero . Itaque, summa adhibita celeritate, Oscensium Ducem excurrere in Galliam jubet, qui Regem ab intempestiva pace deterreat ;in qua si eum perstare videat , tum Hispanos non libenti quidem animo ad otium, & concordiam, sed descensuros tamen, suamque victoriam Gallorum amicitiae condonaturos di-

eat, sed ita, ut provinciis Philippo

ex foedere attribuendis Laudis Pom- pejae , atque etiam insuper Alexam driae, Montisque ferrati oppida, agri que accedant. Quae Hispanorum responsa cum magnam pacis desperati nem afferrent, veritus est Sardiniae Rex, ne diutius agitata res Austriacis tandem suboleret , ipseque prOpte

289쪽

Li3ER SECUNDUS. II spterea ab iis relinqueretur, quos relinquere moliebatur. Itaque, dimissa statim pace , cum intelligeret, non defore sibi Germanorum auxilia, qui in Italiam descendere cum legionibus , jamque appropinquare dic bantur, suspicatus fore id, quod a cidit, ut ab Argensonio certior per literas factus de pacis conditionibus Malibrius minus diligenter de bello cogitaret , Leutronium, xx. subito contractis cohortibus, ad recipiendam Hastam Pompejam proficisci jubet.

Leutronius, primo impetu, superato ex itinere Tanari ponte, ea celeritate progressus est , ut adventus siti famam pene praxurreret . Perterritus

Montalius, qui Hastae Pompejae cum X., ut diximus , cohortibus Gallicis praeerat, nuncios ad Malibojum mittit alios, atque alios , qui petant, atque

290쪽

1LO DE BELLO ITALICO, atque orent, ut sibi celeriter subveniat: sese hostium, qui tanto superiores numero sint, sustinere impetum

non posse. Malibojus ad haec unum modo res, ndit: Nihil esse a Subalpinis hostile metuendum; ipses de

compositione asere, atque ad otium Vergere universos; neque interim ubium Montalio subsidium mittit. Quod nobis quidem nulla ratione factum a Malibojo videtur, propterea quod,

quocumque esset animo Sardiniae Rex, defendenti fuerat arx , neque tam incertis rebus committendum, ut certum in periculum non minima exercitus pars veniret. Montalius ab hostibus circumventus, qui tormenta etiam ad oppugnationem necessaria raptim advexerant, tribusque locis

jam collocaverant, simul distisius paucitati militum sitorum , dc de subsidiis

Diuiti so by GOrales

SEARCH

MENU NAVIGATION