장음표시 사용
271쪽
videbatur. Ille tridui, viam progressus, ad Castrum novum ad Iriam amnem consistere cogitur, imbribus coortis; quorum tanta erat Vis, adeoque itinera inter ut ne rupta, lente quidem, ac paulatim procedere liceret. Summas sumina ripas superaverant, pontesque interruperant omnes, & restagnave rant late loca, eratque miserabilis sane, ac foedus eluvionum respectus cum arma , Viri , equi , lumenta commeatus passim haesitarent in luto,
atque haud procul abesset , quin
aquis obruerentur. Victis dissicultatibus, cum Ticinum, quo cohortes,
i ciue aliquot praemissi, a Gagio
: diximus, copiae tandem omnes Convenissent, & quae tempestatibus in itinere detentae fuerant, & quae
Placentiam ire simulaverant; ipse post paulo Philippus eodem pervenit. Inde
272쪽
rox DE BELLO ITALICO, Marchione Campocinctensi, qui ex vulnere in Dertonensi oppugnatione accepto convaluerat, cum equitibus M. & Pyrochitrophoris mille Medi lanum praemisso, qui adventum situm nunciaret, & caveret ab Austriacis amem obtinentibus, Ticino ipse digressus Maxentiam venit. Quo cum venisset, praesto ei fuerunt Senatus,
Populique Mediolanensis legati publice missi, qui civitatem in ejus pol state dicerent esse, non studio par-rium properantes, aut subita erga Philippum benevolentia, sed tradito more in cujuscumque Principis verba juraudi, qui propius urbem M diolanum xx. passuum millia exe citum admoverit. Ille ad xiii. kal.
Jan. ipse Regis Philippi Patris natali
die, Mediolanum equo invehitur murabili celebritate, ac plausu. Nam
273쪽
& comitabantur Hominem Dux Mutinensium, Gagiusque , ac G nuensium legatus Dominicus Pallaviscinus, multique praeterea Duces cΟ-piarum , & obviam ei prodierat Sen, tus universus: effusumque vulgus praeteritae jam dominationis oblitum , de faturae improvidum exultabat Philippi juVenta, novitate apparatus, & st diis inanibus. Nulla etiam fuit rein gionis illius, & vicinitatis paulo notior civitas, quin partem Senatus ad Philippum miserit gratulatum, ora tumque, ut in fidem, & clientelam
Haec dum apud Borbonis geruntur, Lictestentus, quem in Lo covicesi locum Austriaci in Italia
exercitus imperatorem successisse libro superiore demonstravitnus, sua in castra pervenit. Qua cum essent ca-
274쪽
1o DE BELLO ITALICO, stra inter flumina duo, Agoniam,& Sessitem, iisdem ipse quoque necessarib alluvionum, atque imbrium incommodis distinebatur , magnaque erat difficultate asscctus , qua ratione Ticinum amnem transiret. Sed decedentibus paululum aquis, & quod Philippum omnibus sere copiis M
diolanum contendisse audierat, Vac re a custodibus ripas existimans adversas, ad amnem Ticinum accessit. Secus autem, atque ipse crediderat, easdem diligentissime a Vievillaeo ripas custoditas cum cognovisset, primum, conVerso itinere, Sextum Vernit, quo in loco Ticinus amni ex Verbano lacu erumpit; deinde etiam translcctu prohibitus , quod omnia' nostri loca praeoccupaVerant, mutato rursus itinere, castra ad Ol gium, Opportuno, atque edito loco,
275쪽
LIBER SECUNDUS. I scommunit : ubi vero ab Hispanis, qui Mediolanum, item que a Gallis, qui Montemserratum tenebant, urgeri se posse a fronte, atque a tergo Videt, relictis centuriis, turmisque aliquot ad Olesium, qui Ticini fluminis ripas asservarent, Tridinum ipse demum se recepit, ut ibi, communicatis cum Rege Sardiniae consiliis, de tota belli ratione consideratius d liberaret . At Gagius Mediolano proscctus cum xx. hominum millibus ad amnem Ticinum pervenerat , pontemque e regione Olcilii essicere se velle simulaverat. Dum autem Austriaci magno concursu eb contendunt, dum illum ponte, transituque ut prohibeant , aggerem extruere, tormenta collocare, risas denique communirescstinant, ipsi magnam equitum par-O tem,
276쪽
tem, qui suos in equos singuli singulos pedites imponerent , occulte, celeriterque progredi jubet , praefe- istisque eorum, quid fieri velit, ostendit. Hi , cum ad locum pervenio sent, qui Gula sicca appellatur, Vado reperto, equites , peditesque ita, uti erat a Gagio praeceptum, flumen
transeunt , - raptimque pontem etsi-ciunt, munitionemque ad capita pontis instituunt. Qita re nunciata Ga-gius extemplo movet, reliquumque eodem ponte trans lucit exercitum .
Transductum in duas partes distribuit , de partem Olegii siibsistere
jubet, partem ita collocat, ut Ver bano lacu, Ticinoque amne hostes intercludantur . Decepti Austriaci simulatione pontis, subitoque equitum, peditumque nostrorum transitu perturbati itatim profugiunt, Novariam'
277쪽
L1BER SECUNDUS. I Tque continenti impetu petunt. Ga-gius, longius a Ticino amne su motis hostibus , atque expeditis commeatibus , Mediolanum reverti
Interim Coraphaeus pia sectus castrorum Regis Neapolis, Sc trib. mil. legionis Macedonicae a Castella-rcnsi legato missus cum centuriis aliquot Pyrochitrophorum , & equitiubus ccc. tormentisque castrensibus vi.
Guardilhallum Duci Gonsasar, qui principatum ibi obtinebat, data fide,
nihil se oppidanis nociturum, occupat , eoque occupato, communito,
Brixelloque item , de Rubicra castellis in potestatem redactis, nulla interposita mora , Regium Lepidi proficiscitur, ejusque civitatis imperium Duci Mutinentium restituit. Quo facto, praesidia, custodiasque ad ripas O L Gabel-
278쪽
Gabelli fluminis disponere, ad ipsit
que Matinae portas proVolare coepIt. At Pallavicinus, qui Reginae Ungariae jussu Mantuae praeerat, summa homo in imperio severitatis, ac diligentiae , cognitis his rebus , copias statim sitas contrahit, atque auget. Subsidia Mirandulam, subsidia item in Mutinensem arcem submittit. Frumentum omne, pabulumque ab dextera Padi parte quoquoversus Mantuam ad te ferri jubet. Gravissimas iis, qui non paruerint, pin nas constituit, hoc consilio , ut , si sorte Borbonii arces oppugnare illas instituissent, quae Opinio percrebuerat , ipsis estent arces paratiores , nostri autem inopia rerum necessariarum, durissimoque anni tempore discedere ab oppugnatione cogem
279쪽
Erant interea Mediolani plena laetitia, de gratulatione omnia eorum, qui Philippi, novorumque hospitum adventu gaudere, & eorum, qui extantis rebus gessis finem respicere periculorum vi Iebantur. Erat anni tempus a bellicis laboribus remotissimum: Urbs fertilis, S: copiosa, ipsi Mediolanenses benigni homines, dc per hospitales, ut his omnibus rebus invitati Borbonii, quasi in perpetuum vicissent , neque ulli iam subessent hostes, facile curam omnem, & dili
At non languebat Sardiniae Rex, neque, tantis acceptis incommodis, deserebat se; delcctus habebat, renovabat bellum : atque interdum, deje- istum se imperii parte maxima, dc fructuosissima cum videret sine exercitu, sine commeatu, sine sectorum auxiliis,
280쪽
1io DE BELLO ITALICO, quos propria bella , propriaeque calamitates premerent, illud cogitabat, si pollet consilio vincere, quos superare armis non poterat. Proinde Gallos p tillinatim respiciebat, qui Italiam ad se minus pertinere arbitrabantur, sperans, illos aut tollerabili aliqua coim ditione sibi adjungere, aut ab Hispanis, qui dissimillimo sunt ingenio,
aVertere, aut certe tractandis condiationibus serere inter concordeS cau
sim suspicionum , atque inimicitiarum . Et iisdem forte diebus peropportune ceciderat, ut inter Regem Borrustiae, Reginam Ungariae pax conciliaretur . Itaque unum illud esse tempus existimans de pace agendi, dum victi sperare Austriaci, iublato in Germania bello teterrimo , desectione Rcgis potentistami , timere Borbonii victores incipcrent, dat ejus