De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

servitio noviter construetis , tum etiam vexillis, aliisque rebus hujusmodi ad militiam spectantibus benedictionem in sorma Ecclesiae solita impertiri.

que sexus eiusdem Capellani Majoris curae in spiritualibus commissis ab observatione diei festi, si aliquod urgens opus in supradesignatis locis, nempe in Regia Aula ; & Palatio, in Castris clausis Civitatis Neapolitanae, in Navali, seu interiori Portus parte, vulgo Darsena , in trospitalibus classiariorum,& militum, aliisque hujusmodi sicere necesse suerit, dispen sationem, cum obligatione tamen audiendi Missam, Sc aliquod aliud pium opus, quoad tempus, & occupatio, & persona rum conditici sinet, obeundi, concedere: Illos insuper per se vel per alios Ecclesiasticos Viros probos, dc prudentes visitare , & corrigere, atque in eosdem omnimodam jurisdictionem ordinariam, atque omnia alia, quae pro bona animarum

curae directinne Archiepiscopi, & Episcopi, ae alii locorum ordinarii in suis respeetive Dioecesibus facere consueverust, iis dumtaxat exceptis, quae ad exercitium ordinis Episcopalispertinent, quae in Regia Aula tantum, ubi Rex , & Regina, seu Prorex totius Regni moratur, & in Ecelesia Parochiali Sanisti Sebastiani ab eo, si sit Episcopus, peragi posse volumnius, & constitues mus, libere facere, & exercere; iisdemque omnibus, & singulis a quibuscumque eorum peccatis, crimi nibus , excessibus & delictis quantumvis gravibus , & enormibus , etiam Episcopis, & locorum ordinariis reservatis, de quibus ore consessi, & corde contriti fuerint, salutari poenitentia pro modo, & gravitate culpae imposita, debitam absolutionem vel per se, vel per alios impendere , & elargiri li- here , ac licite possit,& valeat, auctoritate Apostolica, scientia , & potestate praedicta concedimus, & indulgemus.

quaecunique nullo umquam tempore de subreptionis, aut o reptionis, aut nullitatis vitio, seu intentionis nostrae , vel alio quovis etiam quantumvis magno & inexcogitato, & su

stantiali desectu , etiam ex eo quod super praemissis solemnita

tes a

492쪽

pleta minime iuerint, aut ex alio qui tibet rapite a jure, via facto , aut statuto, vel consuetudine aliqua resultante , aut quocumque alio colore, vel causa etiam tali, quae ad effectum validitati, praediistorum specialiter exprimenda foret, notari, impiignari, aut in jus, vel in controversiam revocari, aut

ad terminos juris reduci, vel adversus illas restitutionis in i tegrum, aperitionis oris, aut aliud quodcumque iuris, gratiae, & justitiae remedium impetrari non posse; sed illas semper, & perpetuo validas , & effraces existere, suosque s narios , & integros effectus sortiri , ac perpetuo observari: Sicque , & non aliter per quoscumque Iudices quavis auctoritate sungentes, etiam Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, &eausarum Palatii Apostolici Auditores, sublataeis, & eorum cuilibet quavis aliter judicandi, interpretandi, & definiendi faeultate, & auctoritate, ubique, & in quacumque instantia, interpretari, judicari, & desiniri debere, irritum quoque.& inane quidquid secus super his a quocumque quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non ob-

staptibus quibusvis Apostolicis, necnon in Provincialibus, vel Generalibus Conciliis editis constitutionibus, & ordinationibus , necnon quibusvis Ecclesiarum , & Monasteriorum, &Ordinum quorumlibet, atque etiam dictae Ecclesiae Neapolitanae, juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis, consuetudinibus, Privilegiis quoque & indultis, S literis Apostolicis contra pretemissa quomodolibet editis, concessis, confirmatis, & innovatis; qui bus omnibus, & singulis, etiamsi pro illorum sufficienti de rogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis mentio, seu quaevis alia expresso habenda , aut aliqua alia singularis forma ad hoc servanda soret, illorum omnium , & singulorum tenores perinde, ac si de verbo ad verbum , nil penitus omissis , & forma in illis tradita observata, praesentibus inserti foret, pro plene & sufficienter expressis, ae insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat harum serie ad effectum praemitarum scientia, & potestatis plenitudine similibus derogamus, & ad plenum derogatum

493쪽

esse volumus, & declaramus, caeterisque eontrariis qui Geumque. Volumus denique , mandamus, 3c decernimus, quod tam ipse Capellanus Major, quam alii supradieti de caetero nullis aliis, praeter quam supra expressis facultatibus, privilegiis, gratiis, & indultis, & quoad personas, res, loca 8c casus supra expressos dumtaxat respective uti valeant, nec etiam aliam ipse Calpellanus Major , quam supra expressam jurisdictionem, &superioritatein in Ecclesii is, & Capellis, ac

personis hujusmodi habere , exercere , vel vindicare, aut praetendere, etiam vigore extensionis, seu comprehensionis, seu etiam rationis Majoritatis, aut sub praetextu cujuscumque privilegii, aut indulti praesertim Leonis X. aut quorunκumque aliorum Praedecelsorum nostrorum , seu Regaliae, aut possessonis etiam immemorabilis, & tituli ex ea resultantis, scientia, patientia, & tolerantia quorumcumque Superiorum,& Ordinariorum, etiam Sectis Apostolicae, roboratae, nequamquam po sit. Nos enim quascumque alias facultates , exemptiones , privilegia, gratias, & indulta per quosicumque R manos Pontifices, & praesertim Leonem praedictum, Praed cessores nostros, ac Sedem Apostolicam Capellae Regiae C pellano Maiori, aliisque suprascriptis personis hactenus con cessa, literasque Apostolicas etiam in sorma Brevis, aut sub plumbo , aut alias quomodolibet , & quibusvis clausulis, &eonditionibus desuper expeditas, motu proprio, scientia, &potestatis plenitudine paribus perpetuo revocamus, annullamus, cissamus, & abolemus, ac revocata, an nullata , cassa,& abolita esse declaramus, & quamcumque quasi possessionen etiam immemorabilem, & centenariam & ultra improbamus ;ita ut nunquam in judicio, aut extra allegari , aut ad effectuin aliquem eis suffragari possint: Salvis tamen omnibus juribus, praerogativis, privilegiis, & facultatibus in Scholares, Lectores, aliasque persi,nas Regiae Universitatis Studiorum Neapoli existentis, tum etiam quoad causas, & persenas, Redio res, seu Possessores nonnullorum Beneficiorum, & Ecclesiarum , vel iisdem Ecclesiis inservientes, quae ad nominationem , seu praesentationem, aut jus patronatus Regium spectant, ab immemorabili tempore eidem Capellano Majori,

ut Disitigod by Cooste

494쪽

ut asseritur, competentibus, quae per praesentes neque approbare, neque eis ullatenus derog ire intendimus. Caeterum quia difficile foret , praesentes nostras literas ad singula loca, ubi fortasse opus erit, deferri, volumus, ut earum exemplis etiam impressis, manu tamen publici Notarii

subscriptis, & praedicti Capellani Majoris sigillo munitis esedem prorsus fides adhibeatur , quae praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae . Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, privilegii , indulti , decreti , mandati , declarationis, derogationis , & volu tatis infringere , vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ae Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanistam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo primo pridie nonas Iulii, Pontificatus nos stri anno primo. P. Cardinalis Aldrovandus Prodati is Pro D. Cardinali Passoneo. is Caietanus Amatus . ta Via de Curia. α Loco ' Plumbi. α N. Antonellus. α I. B. Eugenius. -

495쪽

47 3

SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRI s

EvPER NONNULLIS ALIIS FACULTATIRPS CAPELLAM MAIORIS RhGO NEAPOLITA AI.

NEAPOLITAN A. Motu proprio &e. Cum alias permostras literas sub plumbo , datas Romae apud S. Mariam Maiorem pridie nonas Julii , Pontificatus nostri anno primo , ad supplicationen

eatissimi in CHRISTO Filii nostri CAROLI Siciliae, A Jerusalem cum tota Terra citra Pharum Regis Illustris , S Hispaniarum Infantis, varias & diversas ficultates , enerabili Fratri nostro Coelestino Archiepisicopo Thessalonicens moder-no Capellano Majori , ejusque successoribus concesserimus , inter caeteras, ut Capellanos, & PreSbyteros, juxta num rum , ac modum in iisdem literis stabilitum, ad audiendas conse Isicines pro militaribus copiis tam Regis propriis, quam auxiliaribus, tam in Regno Utriusque Siciliat, quam extra, ubicumque ab eis iter faciendum, vel morandum esse contingeret, praevio examine, caeterisque servari solitis, approbare & omnia parochialia Sacramenta existentibus militibus in actuali itinere, & expeditione contra hostes per eosdem ad-niinistrari facere ; necnon eosdem milites ac officiales tempore actualis expeditionis a crimine haeresis, apostasiae a fide vel per se, vel per alios absblvere e omnibus insuper personis utriusque sexus in militaribus copiis existentibus , tam quadragesimalibus , quam aliis anni temporibus & diebus, quibus esus carnium, ovorum, casei , butyri ,&aliorum lacticiniorum est prohibitus, eisdem ovis, caseo, butyro, & aliis lacticiniis, atque etiam carnibus , exceptis tamen quibusdam Ooo die Disiligod by Gorale

496쪽

diebus, & servata forma ieiunii a Nobis praescripta, utendi,& vescendi licentiam impendere: iisdemque omnibus , & lingulis dispensationem ab observatione diei sesti , si aliquod

opus faciendum necessario suerit, concedere: & praeterea a quibuscunque eorum peccatis, criminibus,excessibus,& delictis, quantumvis gravibus & enormibus , etiam Episcopis & loc rum ordinariis reservatis, de quibus ore consessi, & corde

e triti suerint, salutari poenitentia pro modo & qualitate eulpae imposita , debitam absolutionem vel per se , vel per alios impendere, & elargiri libere ac licite possit & valeat,

prout latius in praefatis literis nostris continetur; quarunt tenores hie pro sufficienter insertis, & expressis haberi volumus. Cum autem postea a praefato Archiepiscopo Thessalonicensi Nobis expositum fuerit, ad opportunam Sacramentorum adminiitrationem, dc procurandam animarum salutem pro militibus in actuali expeditione contra hostes existentibus, nonnullis aliis facultatibus, per se vel per alios eccIesiasticos viros exercendis, omnino indigere , Nos animarum saluti, quan tum in Domino possumus, consulere cupientes, motu simili

Re. eidem Uenerabili Fratri nostro Coelestino Archiepiscopo , ejusque successoribus in dicto Regno utriusque Stelliae Capella

nis Majoribus pro tempore concedimus & impartimur insese scriptas etiam facultates, ad nostrum, & Sedis Apostolieae beneplacitum duraturas, per se, vel per alium seu alios Sace dotes probos & idoneos, & juxta formam in praefatis literis nostris praescriptain approbatos , ab eodem Capellano Majori subdesegandos, pro militaribus tamen copiis, tam propriis dicti Regis, quam auxiliaribus, in altuati expeditione contra hostes existentibus dumtaxat, non autem in hibernis, aut praesidiis commorantibus , exercendas: Videlicet absoluendi omnes & singulas persisnas in iisdem copiis militaribus existentes a quibuscunque eorum peccatis & delictis, quantumvis

gravibus & enormibus , non selum Episcopis & locorum ordinariis, sed etiam Nobis & eidem Sedi Apostoli eae specialiter reservatis, & reservari s itis: coninnitandi , relaxandi, dispensandi , & absoIvendi res istive , prout & in quantum Episcopis & locorum ordinariis juxta Sacros Canones, & C

cilii

497쪽

eilii Τridentini deereta id serere Iieet & permittitur, quoad

vota, juramenta, irregularitates , dccensuras Ecclesiasticas, nempe excommunicationes , suspensiones, & interdictata , necnon quoad omissionem omnium , seu aliquarum ex denunciationibus , quae Matrimoniis personarum, ad praedictas copias pertinentium, & cum illis commorantium, contrahendis praemitti deberent et concedendi quibuscunque utriusque sexus

CHRISTI fidelibus, ad praefatas copias pertinentibus , in sarticulo mortis , saltem contritis, si confiteri non poterunt ,

necnon in Nativitate Domini nostri JESU-CHRISTI , Paschatis Resurrectionis, S Assumptionis B. Virginis sellis diebus vere poenitentibus S confessis, ac Sacra Communione r sectis plenariam omnium suorum peccatorum indulgentiam &renaissonem: singulis autem diebus Dominicis, S aliis festis vis de praecepto relaxandi iis, qui ejus concionibus intervenerint, decem annos de injunctis illis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consiueta: celebrandi Missam una hora ante auroram, & alia post meridiem, &si cogat necessitas, etiam extra Ecclesiam in quocunque loco docenti, etiam sub dio, &subterra, tigravissima Omnino urgente necessitate , etiam bis in die, si tamen in priori missa ablutionem non sumpserit , ac jejunus fuerit ἱ necnon super Altari portatili, & non integro, seu aliqua in parte se icto ,

aut laeso, & sine Sanctorum Reliquiis ac demum , si aliter celebrari non possit, & absit periculum si crilegii, scandali,& irreverentiae, etiam praesentibus haereticis, aliisque excommunicatis: benedicendi quaecunque Vasa , tabernacula, ve stimenta, paramenta & ornamenta ecclesiastica, aliaque ad Divinum cultum pro servitio earundem copiarum dumtaxat

necessaria, & pertinentia ὁ exceptis tamen iis, in quibus sinera unctio adhibenda erit: reconciliandi Ecclesias , Capellas,& Coemeteria, ac oratoria quomodolibet polluta , in illis partibus, in quibus ipsae copiae consederint, si ad locorum

ordinarios commodus non pateat accessus , aqua tamen prius per aliquem Catholicum Antistitem, ut moris est, benedicta, imo etiam, magna urgente necessitate, ut Missae Dominicis,

498쪽

Antistite non benedilhi. Demum celebrandi Missana de Requiem in quocunti te altari, etiam portatili, ii aliter celebrari non possit, & per ejus applicationem liberandi animam alicujus ex pie defunctis die irum copiarum , secundum celebrantis intentionem , a Purgatorii poenis per modum suffragii. Caeterum eum facultates praedictae ad animarum salutem admodum pertineant, praesentes, & desuper conficiendas literas nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis vitio, aut intentionis nostrae, vel quoquam alio defeAu notari, vel impugnari posse, sed eas validas & efficaces sore &esse, suosque plenarios & integros effectus sortiri & obtinere debere, Apostolica auctoritate decernimus. Non obstintibus quibusvis Apostolicis, etiam in universalibus, provincialibus,& synodalibus Conei liis editis, vel edendis, generalibus , vel specialibus constitutionibus& ordinationibus, privilegiis quoque indultis & literis Apostolicis , quibusvis superioribus, flepersonis in genere, vel in specie, etiam motu pari &c. concessis, approbatis, & innovatis: quibus omnibus & singulis , hac vice dumtaxat, specialiter, & expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscunque, cum clausulis opportunis. Fiat. Motu Proprio P. Et cum absolutione a censiuris ad effectum M. & quod aliae dicti Cappellani Majoris concessiones & facultates habeantur pro expressis, seu in toto, vel parte exprimi possint in Iiteris, & de concelsone & impartitione hujusmodi, aliisque praemissis, ut supra latissime extensis, & quod praemissorum , Omnium, & singulorum aliorumque necessariorum major, &verior sp. R expositio fieri possit in literis per viam de Curia, ut vocant, si videbitur, expediendis, aut sola praesentis sch dulae Motus proprii Nostri signatura sufficiat, & ubique fidem faciat in judicio, & extra illud, regula quacunque contraria non obstante. Datum Romae apud S. Mariam Majorem I v. Idus Novembris, anno secundo. Fiat P.

S. V. Dissilietoo by Corale

499쪽

S. V. Motu proprio concedit Capellano Maiori in toto Regno Neapolitano, ejusque successoribus facultates, ad U. S.& Sedis Apostolicae beneplacitum duraturas , pro militaribus copiis in adhuali expeditione contra hostes existentibus dumtaxat , celebrandi in casu necessitatis in quibusvis locis; benedicendi paramenta , & alia necessaria ad Divinum cultum ', reconciliandi Ecclesias, & Oratoria quomodolibet polluta; absolvendi a peccatis, etiam Summo Pontifici , & Sedi Apost licae reservatis ; eommutandi , relaxandi , dispensandi , de ab luendi respective quoad vota, juramenta , irregularitates, &censuras; celebrandi Missam de Requiem in quocunque altari, & per ejus applicationem liberandi animam alicujus pii defuncti a Purgatorii poenis; concedendi plenarias pe eatorum indulgentias diversis festis diebus, & praesertim in articulo mortis, omnibus utriusque sexus m N. Antonellua Abbreviator de Curia.

APPEN DIXDE CAPELLA , LITURGIA , ET SACRIS

CAEREMONIIS AULAE LUSITAN E.

Apellam Aulae Lusitanae vetustissimam esse tradit Clarissimus Antonius Cajetanus Sousa riset inus lib. q. cap. I78. Historice Regum Portu- galliae. Nam Alphonso I. regnante, Ecclesia Sanetae Mariae de olivetra Capellae Regiae dignitate ornabatur; tum etiam in Civitate

Con imbricensi, ubi aliquando Regium fuit domicilium, Ecclesiae Sanctae Crucis, & Sanehi Michaelis, eadem insignitae sunt praerogativa. Regibus in Santa remi Civitate degentibus, Capella Regia fuit Ecclesia Sanctae Mariae de Alea cova : N in Civitate Ulyssi ponensi, Ecclesiae S. Bariliolomaei, S. Martini,& Sanctae Mariae de Estada. At Dionysius Rex Portugalliae Capellam in Palatio suo excitavit Sancto Michaeli Archangelo sacram & ibi S. Elisabelli Regina Divinis vacabat Os ciis , quae a Capellanis plurimis persolvebantur, uti dictum fuit

500쪽

1 39. in gratiam Alphonii U. Portugalliat Regis concessit, ut in eius Capest i celebrarentur Divina O ficia ritu Romano. Pontificis literas e Regiis Tabulariis erutas exhibet laudatus A lictor tα S. monumentorum Ilist. Lulit. seu Prosas do I stiria Generio ea da Casa Reri Portu eas; atque ita se habent et Eugenius Episcopus fervus feris um Dei. Carissimo in

salutem, ct Apostoluam bonedictionem. Meruit tuae nobili satis , atque devotionis suerum , ut te paterno confventes assectu , precibus tuis , quantum eum Deo possumus , annua mus . Cum Itaque sicut tua nobis nuper exhibita petitio eon-ι7nebat in dicendis Horis Canonicis morem Romanae Ecclesia in Capesta tua observari speciali devotione desederes , nos tuis in hac parte sumbeationibus Delirati , ut per Cape nos , OCantores tuos Wo tempore exsentes , Horas Canonicas , nec

non Μ as , otia Divina DUM , juria ritum fis adictum In dicta Capetu celebrari facere solsis, iraque Caprilani , ct

Cantores , at praemittitur , pro tempore exsenter , Horas ,

nee non 317 Fas , ct Uisia hujusmodi juxta morem hujusmodi

dicere valeant , nee teneantur , F voluerim , σου morem , vel ordinem alium super his observandum, devotioni tuae , nec non Capellanis, ct Canuribus Uusdem auctoritate ApostoΠ t nore praesentium dei eirii gratia in stemus. Nutu 'erro hominum liceat m. Datum Horenuae anno I I9. undecimo Kalendas Octobris Pontimeatus no*I anno nono. Deinde Adrianus VI. anno IIa a. petente Ioanne Rege Portugalliae indullit, ut in Regia Capella singulis Sabbatis totius anni -- cium Sanctae Mariae Uirginis; singulis vero seriis tertiis ossicium Sancti Michaelis Areliangeli solemni ritu celebraretur. Pontificis litterae ab Antonio Cajetano Sousa editae to. a. mo numentorum Hist. Lutat. pag. 738. ita aiunt: carissime

Chrso Fili ηser salutem , ct Apostolicam /enedictionem. Singularis ei consantia, O Intenritas, ae eximiae devotionis astinus , quibus in ηομο eo pectu semper cloruisti , ct

continuo elares , promerentur , ut totis tuis, illis praesertim , ruc ex devotionis fervore prodire conspicimus , quantum cum Diuiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION