장음표시 사용
4쪽
V MI sMATVM priscorum rati nem summatim & breuiter hic referre constitui: unde veteris monetae valore
cum cuius'. seculi & loci aestimatione contendendi ratio semper esset in pro- p tu; atque ita scriptoribus priscis aliquam facem allucerem. Neque vero id ea sine, ut aliis suum honorem eam praereptum : sed potius ut illis, si quid ab ipsis veritati congruenter dictum sit, suam existimatiqnem sartam tectam praestarem : si quid a nobis accura ius inuestigatum, id publicae utilitati ne inuiderem. E numismatum igitur generibus Romana maxime & Gneca explicare constitui. Pecunia e triplici metallo triplex fere inusium it, cuius primus autor ignoratur , vetustissima mentio in iacris Gen. cap. 3 3. commate IS propOsita videtur,ubi Abrahamus agrum ab Ephrone ad scpulturam uxoris emit: ita tamen ut dubium sit argentum ne illud signatum etiam, an tantum ad pondus expensum fuerit. certe Abrahamus non numerasse, sed Ephroni appendisse dicitur quadringetos siclos. Et filii lacobi patriarchae Geneseos capite 43 commate ri. ajunt Iosepho se referre pecuniam secundum pondus suum . Sed ad Romanam rempublicam me confero. Servius Rex
5쪽
primus signauit a s. antea rudi vios Romae Re meus tradit. Signatum est nota pecudum, unde& pecunia appellata: vel certe quoniam id solum Veteres possederunt, & unum hoc diuitianim genus ab iis usurpatum sit, siquidem omnis pecuniae pecus fundamentum, ut Varro & Columella testantur.
Nummi fuere dupondius, assis,sembella, triens,
quadrans,sextans, uncia,sextula, omnes arci.
Nummus Graeca dictio est, vel potius Sicula. Varro, nummi, id ii Siculis. Cui sententiae Pollux lib. 9. cap. 6. subscribit, & autorem laudat Aristotelem. Nummus, inquit, Latinum nomen Videtur, sed Graecum reuera est, HI ἐν I-λία ψ Σ--λία Δωρίεων Doriensium Italiam & Siciliam incolentium. vox Epicharmo pactae in chytris comoe dia usurpata. Aristoteles scriptum reliquit in Tarentinorum republica numisma quoddam Vocari, in quo Tarenti Neptuni filii delphino iii- uecti essiet imago expresta. huiusmodi nummum aereum pondere granorum ia . habui, cui parte una impresta essgies viri nudi delphino insidentis
sub deIphini corpore quasi pila aut sphaerula: in
Ora literis Graecis T Ap A Nai. notis fugacibus, sed tamen qui ab alicto facile legerentur: parte altera itidem vir nudus sedens, manu, ut videbatur luperaram extensa, ita Obscure ut reliqua coniectare non potuerim. cuius descriptionem hic propterea cxhibui, ut Pollucis locus ille clarius intelligatur. Sunt itaque νοσυσι ι & νουμμο- νομω lege & consuetudine dicta. Quare inepte Suidas ex Suetonio Citat nummum a Numa nomen traxisse, quod
primus res & ferrum Romanis pro pecunia signa-uctit.
6쪽
DE RE NUMMARl A. 3uerit, quam sententiam Isidorus libri IG. cap. I7. quoque icquitur. Assis, vel portus as ab aere, quasi aes. Varro, as Scelus partes aerei erant. & Dronysius Halicarnai seus libro 9 ην δὲ ἀπίειον , νομισι , βα-ρ O- Item Plinius, Libralis, Vnde etiamnunc libella dicitur & dupondius appendebatur allis. nam libram pondo as dicebant. Hinc aera militum, tribuni aerarii, aerarium, & obaerati ab me dicti. lndidem graue aes, & aeris gravis pcena dicta. Liuius decadis primae libro quinto de A.
Virginii & Q. Pomponii tribb. plebis pessimo
exemplo, innoxii, inquit, decem millibus glauis aeris damnati sunt. graue ars inquam, quia tuma iis librali pondere. millia autem aeris, sempeLassium intelligenda. Exemplum non ignobile extat apud eundem libro , cum anno urbis 3 9, hoc est ante natiuitatem domini annis Aor, senarus primum decreuisset, ut miles stipendium de publico acciperet, tributo plebi indicto. idque intutis & reluctantibus tribb. pleb. Patres, inquit,
bene coeptam rem perseueranter tueri: conferie
ipsi primi, R quia nondum argentu signatum erat, aes graue plaustris quida ad aerarium convehentes. speciosam etiam collationem faciebant. A s quoque stipem dicebant: nam quod asses librae pondo
erant, qui acceperant maiorem numerum, non in
arca ponebant, sed in aliqua cella stip bant, id est
componebant, quo minus loci occuparet, a stipando stipem dicere coeperunt. Tale illud Suetonii in Augusto cap. 9 i. Ex nocturno visu stipem. quotannis die certo emendicabat a populo,cauam
anum allis porrigentibus praebens. hinc stipen-a 1 diu m
7쪽
dium a stipe appensa, quin & militum stipendiorum, hoc est, stipis ponderandae pensatores, libri pendes dicuntur, dc expensa in rationibus, item impendia & dependere. Romani enim ita aere graui initio vii sutar, quemadmodum Lacedaemonii ex Lycurgi instituto numismate ferreo, grauis ponderis, verum exigui valoris, ψ λς-
αναν δι-αμεν', inquit in Lysandri vita Plutarchus, quod aceto candens restinguebant, ut ita mollius,& ad opera foret inhabile. Byzantinos etiam nummo ferreo usos Pollux ait. Librae au te pondus assium aetas imminutum bello Punico primo, cum impensis Respub. non sussceret, constitutumque viastes sextantario pondere serirentur. ita quinque partes factae lucti,di sibi utumque aes alienum 'Postea Annibale urgente Q. Fabio Maximo Verru coso dictatore sanno urbis 3 I,ante natiuitatem salutiferam annis aΟ6J astes unciales, mox lege Papyriana semunciales facti. adi Pliniu, & pestum. Nota aeris fuit initio ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum nauis. quae tamen cum pondere postmodum pro signantis arbitrio, & quorum ea cura, fuit variata. Astium namque pondus extude quoque imminutum non tam libris, quam nummis autoribus coprobare in promptu fuerit. Certe assem, qui lege Papyriana semuncialis fuit, postmodum unciae quadrante expensum, confirmat experientia. Itaque tum dupondiarii nummi,
qui duorum assium pondus habuere, semunciales signati sunt. principio quidem accurate, ut ad amussim dicto ponderi responderent: postmodum
veto non ita stii stim ad legis praescriptum: nam Scab ilia
8쪽
DE RE. NUMMARI A. . sab illo pondere aliquid paulatim detractu. Em --
uero cum vncia Romana, unciae nostrati in aurificum ossicinis vulgo v fitatae pondere par fuerit,ista autem habeat anglicos viginti, sita vocant unciae partem vicesimana;) anglicique singuli grana duo& triginta: essicitur granorum sui ama in v 'ciis o asen nostro idiomate vulgo vocamus. Huius unciae s missis 31o grana, assium singulorum pondus a Papyrio constitutum. Postmodum vero istius ponderis dimidium i6o alsi attributum: quoautore, aut quando coeptum, Omnino non liquet. quod ii tamen aliquis conteiturae locus relinquatur: non alienum fuerit credere dupondiorum assiumque pondus ad unciae semistes quadrantesque tum demum contracturn, cum sestertii ex aere pria nutu signari coepere, ne necessc esse t hQs duarum unciarum pondere institui, quia tum valebantasses quatuor. Huiusmodi asses coplures sub Imperatoribus signatos vidimus, sed ita maligne percus sos, ut dictum I 6o granorum pondus neutiquam
explerent. tales enim habuimus I 26, I 22, . 1 I Ogranorum: a Domitiano quoque granorum Ior, exesum, cum inscriptione graeca Δομιτιανυ κω- ρ: parie altera ποπρλις. reliqua legere nequi bam. Neque vero hanc granorum ad
minutum usque ideo consector, quod magni momenti ad pretii indicaturam ea existimem: nam a Vespasiano vidi io granorum cum inscriptime hac ab una parte. p. ses. Vespasianus Aug. cos. II i. parte altera, iustitia manu dextra bilancem tenens, infra S.C. in ora aequitas 4 iffusis siet deo tam accurate ista pensito, ut saltem rudi modo eius pondus quodammodo circumscribam: erit enim
9쪽
s I LEBORDVs SN ELLI vshuius usus nobis infra, cum de sestertio disputabimus. quibus vero argumentis adductus nulla veterum autoritate subnixus assem pondere quadrantis unciae definiam, infra in dupondio planius
edi sieram. Caeterum & hoc notandum, asses ex aere
deteriore multo signari solitos, quam dupondios sestertiosque. id enim Plinius libri 3 Capite 2. nominatim annotauit. Aurichalcum inquit) ob praecipuam bonitatem admirationem diu obtinuit. Nec repetatur longo iam tempore efflata tellure . Proximum bonitate fuit Sallustianum in Ceutronum alpino tractu, non longi & ipsum arui. Successit & Liuia num in Gallia. Vtrumque metallorum dominis appellatum, illud ab amico diui Augusti, hoc a conruge, velocis desectus. Li- trianum quoque admodum exiguum inuenitur; flamma gloria nunc in Marianum conueISa,quod& Cordubense dkitur. Hoc a Liuiano cadmiam maxime sorbet, aurichalci bonitatem imitatur
in sestertiis dupondiariisque, Cyprio assibus suiε
contento. Hactenus ille. in Cypro enim prima aeris milentio, reperto autem deinde in aliis terris praestantiore. maxime aurichalco, illud vilius fuit. Vnum hoc addo. CV m iam lapidem aerosum est , quod ab aere in fornacibus conflato frubrum hodie vocitamus) tam avide sorbetur, ut massa aeris
duo & septuaginta librarii, huius lapidis mixtura
centenaria euadat. Verum enimuero quia ab hoc
esse aereo Romani omne integrum s quod quidemm duodecim partes tributum intelligi vellent as appellauere, ut libram, hereditatem, aut aliud etiam quid uis; oper1 pretium mihi facturus videor , si huius partes, & partium parsieulas, ex
10쪽
DE RE NUMMARIA. 7 Varrone,plinio, Herone,Columella, Volusio Metiano vnico conspectu hic ob oculos ponam. semis sunt unciaeas ara, lemis
Voluso simplium Sembella, quod fit libellae dimidium, quod semis allis;eadem semissis,quasi semi es, inquit Varro. itaque ex Papyriani analogii debuit aequauisse pondus quadrantis Unciae, quae sint stana I62. Posteaquam vero asses dimidio leuiores signati sunt, & hic nummus , quoque dimidio pondere percussus est, granorum duntaxat 8o. Talem Tiberio vidi pendentem grana 6 . sed situ iam leuiorem. alterum ab Othone satis integrum pro aetate,granorum 66 cum inscriptione hac IN. Otho Caesar et i tr. p. circum Othonis capiar. parte aduersii copia cornu, in ora Pont. Max. his tantum decesserat ut utrumque ab initio pondere non longe infra )o grana institutum dignosceres. Nota semissis Volusiio Metiano est. S. vidi sembeIlain antiquissimam pendentem paulo amplius se-- a 4 muncia;