Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

22쪽

MARTIA C. IVLII CAESAR Is AUIA.

V L L I prosect3 obscurum esse existimo Martiorum samiliam, ex qua Caesaris auia nomen accepit, sitisse nobilissimam, atq; Illustrissima inter Romanos, tum ob ipsius antiquitatem, tum ob multos etiam honorificetissimosq; magistratus, quos obtinuit, cum Consules ex ea complures extiterint. Huiusce familiae fuit Martius Vates, vir ille ob singularem probitatem, eloquentiamq; insignis, qui dignus habitus est, ut a Senatu ad Perseum Regem mitteretur,quo ad eum orationem haberet, uti Liuius, Macrobiusq; literarum monumentis tradiderunt. Ab hac familia nomen, & aqua sumpsit, quae ex sontibus Fucini lacus delabitur, ob Q Martium Regem, sic familia fuit nominata , quia a Rege Martio proficiscitur. Testis est illius nobilitatis C.Ιulij Caesaris eius nepotis su nebris oratio, quae apud Suet. exrat in amitae laudem his verbis. Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum Paternum cum D ijs immortalibus coniunctum est. Nam ab Anco Mamtio sin t Marti; Reges, quo nomine fuit mater: a Venere Iulis, cuius getis familia est nostra. Neque tamen iacile inuenio unde haec uel ex matre

traheret originem, uel quod eius pater haberet praenomen. Cum duo huic essent filij mas scilicet, ac foemina, mas C. Iulius Caesar, uti in Fastis Capitolinis legitur, non Lucius , quem ex Aurelia coniuge C. Iulium Caesarem postmodo Dictatorem suscepit, persit mox ipse repentina morte dum calciaretur matutino tempore, sicuti asserit Plinius libro vis.

cap. s . atque Iulia eius filia Caio Mario, qui septies suit Consul, in

matrimonium suit coni ugata.

24쪽

IULIA, C. CAESARIS AMITA .

V L I A , C. Caesaris amita ex Martia nata, fuit nobilissima, quippe quς ex patre ab Aenea Troiano, a cuius filio Iulo Ascanio Iuliorum familia nomen adepta est, ex matre ab Anco Martio Romanorum Rege originem duxerit. Fratrem habuit L.Caesarem uirum consulare, maritumq;

C. Marium, qui septies Consulatum gessit, ac primo sui extremi Consulatus mense Romae mortuus est. Huic unicus erat filius,ex patris nomine C. Marius nuncupatus, qui cum postea paternas inimicitias suscepisset,a Syllanis victus, sibi ipsi Praeneste obsesso mortem conscivit. Cum vero ea triumphos, miseriasque conspexisset, maritiq; gloriam, extremamq; eiusdem calamitatem, & mortem fili , una cum Romae , totiusque Italiae deuastatione, nepote Quaestore inter ijt; a quo ex funebri consuetudine luculentissima oratione pro Rostris suit laudata. Huius corpus in campo Martio in familiae Iuliorum tumulo fuit depositum. De ea Appianus libro Bellorum ciuilium primo, Suetoniusque in Caesare, & Eutropius libro quinto, pluribusque in locis Liuius,ac sexagesimo septimo Florus mentioncm secit,& Plutarchus.

26쪽

AURELIA C. IVLII CAESARIS MATER.

&Papisii, ac postea litera .f. inr. mutata, Aurelij nominati sunt. Originem duxerunt a Sabinis, ut aserit Alexander libro Genialium dierum primo, qui etiam creduntur a Sole nomen id traxisse, quoniam in Aurelia uia,quae ex Ianiculo ad Diui Pancratii templum ducit,Soli sacrificabatur, quo nomine Forum etia fuit Aurelium,ubi eidem Deo sacrificari cosuetudinem fuisse arbitrantur. Harum utriusq; mentionem fecit Cicero in Inuecti uis cotra Catilinam. Ex huiusce familia natus est Aurelius Cotta ciuis illustris, quo intercedente,Caesar,ipsius amnis, qui Roma perfugerat, cotrariarumq; partium habebatur, veniam consecutus est, ut in Caesaris vita Suetonius asserit. Vocata fuit haec Aurelia ex familiae nomine,quoniam ea suit Romanorum consiletudo, ne praenomen foeminae Obtinerent,ut inquit Posidonius: Verum patris eius praenomen, maternaue Origo unde duxerit initium , ex antiqua aut noritate minime affirmare possum. Nupsit L. Caesari,qui praeturam, consulatumque gesserat, ex quo C. Iulium Caesarem concepit, qui

postea Dictator suit, Caesarumq; imperi u instituit, quo nomine omnes postea Imperatores,qui illi successerunt,appellantur. Mortuus est Pisis L. Caesar, uti Plinius libro Naturalium historiarum septimo testatur, repentina morte, dum calciaretur. Cum Caesar eius filius XVI. aetatis annum ageret, exequias ipsius celebrauit, in quarum apparatu eum primum suisse aiunt, qui nouo quodam magnificentiae genere in eius honorem Theatrum argento ornauerit in ludis gladiatori is, illius iussu celebratis,ut idem Plinius narrat libro trigesimo teri io. Quod ad illius virtutes pertinet, in illa ea fuit praecipue, sine qua nihil in scemina laude dignum admodum reperitur, pudicitia scilicet; vixit sancte pieque per omne aetatis suae curriculum sine ulla infamiae nota, Caesarem questium Optimis moribus instituit, quem apud se educauit, eodemque pacto lactavit,quo Cornelia suos filios Graccos lactasse dicitur: hoc memoriae prodidit Tacitus in Oratorum dialogo. Obiit eo tempore,quo bellum Caesar gerebat in Gallos, ut testatur Tranquillus in Caesare.

27쪽

COSyVTIA CAESARIS PRIMA UXOR

28쪽

O s s v Τ II nominati sunt, ut nonnulli arbitrantur, ex corporis rugis a Vermibus quibusdam Cossis nuncupatis,qui nascuntur in arboribus. Horum fuit similia Equestris o rdinis, Cossutiaque mulier,de qua nunc agimus admodum fuit diues,Caesarique nupsit,qui tunc aetatis suae

annum deci mum sextum agebat,eratque Flamen Dialis,

a quo postea fuit repudiata, sicut scriptum est a Suetonio in vita Carsiris . Inter Diui Iuli numismata, moneta quaedam argetea reperitur,cuius in pO- steriore parte nomen Calicuiusdam Cossutu legitur cognomento Maridiani, qui Triumuir fuit auri, argenti, seris flati feriundi, qui sorte etiam Cossutiae frater erat, vel alio quovis sanguinis uinculo illi coniundius: c ius rei argumentum ex huiusce numismatis exemplari innotescit.

30쪽

CORNELIA CAESARIS II. VXOR.

AsCIΥvR Cornelia ex Lucio Cornelio Cinna, atque Annia eius uxore: pater quater Consulatum gessit,quem etiam Dictatorem fuisse Plutarchus asserit. Hic cum Syllae obuiam procederet in Liburnia,a suo ipsius exercitu trucidatus est,cum adhuc esset Consul; ut scripsit Appia- -nus libro primo Bellorum ciuilium. Filium reliquit eiusdem nominis, qui in ea dis ensione,quae inter Catulum, & Lepidum Constites intercessit, ut refert Tranquillus in Caesare, cum Lepidi partes sequeo retur, Lepido ex Italia fugato, in Hispaniam ad Sertorium confugit. At cum Lepidus postea mortuus esset,intercedente C ssare eius sororis marito, in patriam a populo restituitur, atque mox, in paterno exercitu a suis inimicis trucidatur,qui eum antiquo odio prosequebatur,ut affirmat Pluta in Pompeio. Mater post Cinnae mortem cum Marco Pisoni Consulari uiro denuo nupsisset, ab eo fuit amandata, quod ut faceret, a Sylla Dictatore, coactum esse author est Paterculus. Statim atque Cesari coniuncta est

Cornelia, in utero concepit,Iuliamque peperit, quς postea Pompeio fuit desponsata. Eam vero frustra Sylla, ut id C sar in Corneliam efficeret, experiritur, quod in Annia secerat Piso : ille Iouis sacerdotio priuari maluit, Uxorisque dote, que illi confiscata fuit,& hq reditate, quae ad eum familiae

nomine pertinebat,atque etiam ut contrariarum partium haberetur,quam

Cornelis nuptias, matrimoniumque dissoluere. Quod sane optimς uxoris, singularisque probitatis non mediocre est argumentum. Obiit Cffare Quaestore,a quo su nebri oratione ex patrio instituto decorata fuit,ut resertin Cesare Suetonius.

Pompeia

SEARCH

MENU NAVIGATION