Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quodam suo edito in balncis patesccit, quod inter Martialis carmina libri X I. legitum sed cum id paulo sit obscoenius, a nobis est praetermissum. Menetionem secerut eorum, quae dicta sunt, Appianus in principio libri secundi Bellorum ciuilium, Velleius posteriore volumine, Cicero in secunda Antoniana,Suet. in Augusto & Claudio,Florusq; , & Plui. in vita Antonij. Scribonia

53쪽

E SE E

54쪽

sCRIBONIA AUGUSTI UXOR III.

Ι B O N E s , cognometo Scribonij praeclara fuit apud Romanos familia; quadoquidem patricij suerunt,& L. Libo Scribonius Scriboniae frater vir fuit Consulari s, affinitateq; coniunctus Sexto Pompeio ,&Octauiano Caesari; quoniam Pompeio filiam nupsit,Cesariq; sororem suam Scribonia in matrimoniti dedit, sicut memoriae prodidit libro Bellorum ciuilium quinto Appianus,Tacitus libro secundo, Dion in Tiberio,& Sueυn vita Augusti. Reperiuntur argentea quaedam numismata

penes multos hoc Consule conflata, in quorum altera parte Boni Euentus effigies conspicitur,in altera vero praetoria sedes,quae Puteal nuncupatur,&erat in regione VI 1 1.Vrbis inter arcum Fabianum,& celebris mercatorum

locus,vti apud P.Victorem, de qua in Horath sermonibus ita legitur. Forum Putealq; Libonis Mandabo sicis. Ita vero de Puteali a nonnullis scribitur;Et Puteal, quae erat sedes praetoris,di stum est Libonis,a Libone Scribonio, qui prope arcum Fabianum tribunal & subsellia collocauit. Hoc in altera parte habet inscriptum; LIBO;

in altera vero; PUTEAL SCRIBO N. cuius hoc exemplar est. Statim vero atque Claudiam repudiauit, Scriboniam Octavianus Caesar uxorem duxit, quamuis nupta ante duobus Consularibus viris ex altero peperisset filium. Verum posteaquam Iuliam peperit, repudiata suit ob moruperuersitatem plane intolerabilem. autor est Tranquillus in libro de Grammaticis, quod cum esset seruus Scribonius grammaticus per eam libertate donatus est. quanquam non est exploratum, ea ne id fecerit, an eius mater.

Habuit & stat rem pariter Libonem Drusum nominatum, qui sibi ipsi misnum intulit. Cuius meminit Tacitus libro secundo.

Iulia

56쪽

ut nullo modo credi posset, quin praestantissima, maximaq; virtute praedita esset sutura:quandoquidem vel & lanam deducere in prima eius state edocta est,ac omnes eas artes, quae ad instituendam domestica administrationem pertinent, percepit: omniq; moru probitate fuit ornata. Verum cum adoleuis set, lasciuumq; eius animu animaduertisset Augustus, illius instituta obseruare coepit.Quamobrem nihil ei cum aliquo vel agere, vel dicere permittebatur,nisi propalam, & ut in diurnos commentarios r ferretur,iusis it,quicquid ea vel secisset,vel dixisset.Praeter omnia vero extraneorum carius illi prohibuit, ita ut cum Tucinius quidam nomine clarus, decorusq, iuuenis ad eam visendam aduentas et,eum perperam egisse scripserit Augustus, quod Baias salutatum uenisset eius filiam. Haec cum primunupsisset nupsit enim ter maritum habuit Marcellum, Octauiae sororis Augusti filium, tantumq; pueritiam egressum. Postea quam autem is ex humanis decessit,statim nupsit Marco Agrippae, qui habuit uxorem Marcellam Octauiae superioris filiam;atq; mortuo etiam Agrippa cum multorum conditionem, ingeniumq; diutius perpendisset Augustus, & vel ad Equesti eniordinem descendisset,Tiberio,eius priuigno eam in matrimonium collocauit,quem ad repudiandam compulerat Agrippinam Agrippς superius commemorati filiam, primam ipsius uxorem praegnatem, quaeq; ex eo Drusiim conceperat. Illud sane praetermittendum duxi, quod scripsit Marcus Ant nius,eam Antonio eius filio primum nupsisse, postea Cotisoni Getaru regi.

tanquam minus a scriptoribus confirmatum,cum dicant complures Antonium adulterum, non autem maritum illius extitisse. Tres filios suscepit ex

M. Agrippa, Caium, Lucium, & Agrippam, duasq; filias, Iuliam scilicet, &Agrippinam.

CAIVS ET LUCIUS CAESAR Es.

Caius,& Lucius ab Augusto ex antiquorum instituto adolescentes perassem & libram empti adoptati fuerunt,qui ab eo a teneris Vi que ad Reipublicae administrationem admoti sunt,designatiq; Consules, re Caesares nuncupati,ac circu prouincias exercitusq; dimissi,& literas edocti, ut eius chirographum imitarentur, natareq;, & res agere his persimiles, edocuit. Hos cum una cu illo comederent mensae assistere;atq; cu iter faceret,ante ipsum,

vel circa vehiculum adequitare, voluit. Veru cum praeter caeteros homines

Augustus filioru probitate colentus esset, & optima quaeq; de ijs sibi posse polliceri videretur, effectum est per Liuiae scelus post adoptionem ut intra L decem

57쪽

decem & octo mensium spatium ambo mortui sint. Caius in Lycia, Lucius Massiliae,sicut historici testantur. Ad nostra usq; tempora duo monetarum genera apud multos extant,qui harum sunt studiosi:quarum aliae sunt argenteae in Caij honorem impressae cum eius imagine super equo cosidente eo tepore, quo missus est in Orientis regiones ad Armeniae,Parthorumq; res componendas: quae imago cum signis est militaribus, habetq; hanc superius inscriptione; C. CA E s. atq; sub pedibus Equi; Avcv T s. p. id est Caius Caesar Augusti filius. Aliae ita aurere ut argenteae impressae sunt in utriusq; honorem,in quibus duae visuntur statuae,altera Caij,Luch altera cum scutis, hastisq; inauratis, quae ab Equestri ordine illis ineunte eorum adolescetia,cum Caesaris nomen assumpserunt,elargitae sunt,quibus defunctis in Curia hic erat locus ubi habebatur Senatus)posiis suertit,uti attestatur Dion libro quinquagesimo quinto. Inter utranq; hastam auguralia sunt insignia,acerra scilicet,ac lituus, quae in Lucium referutur. quoniam is suit Augur, sicuti aperte inscriptio peruetus in Μontesia Hispaniae ciuitate reperta, patefecit: ita se habens; MVNICI

DESIGNΑΤ o C. DEDICAVIT. ac sub dictis s a tuis haec est inscriptio;

C. L. CAESARES. tum circum . AUGUSTI F. Cos. DESIG. PRINC.

IVVENT . quae ita legitur; Caius,Lucius Caesares Augusti filij Consules designati Principes Iuventutis. Sed de hoc alijsq; compluribus numismatibus copiosiorem mentionem, explicationemque secimus in iis libris, in quibus egimus de Numismatibus antiqUorum.

POST HUMUS AGRIPPA CAESAR. Post Caij Lucijq; obitu Agrippa Post humus sic enim dicebatur eo quod

post mortem parentis natus suerat eorum frater una cum Tiberio ab Augusto adoptatus suit per legem Curiatam. Verum breui obsordidum eius ingenium fuit ex haeredatus , abdicatusq; Iulia familia, & ei Surrenti confinia constituta. Vbi cum per quoddam tempus fuisset, peiorq; in dies euaderet,

58쪽

ex Surrento in Planasiam insulam relegatus est, ubi magna militu custodia

includitur,atque custoditur. Mox inualuit opinio,quod cum eo reconciliatus Augustus suisset, nisi mors ipsum Augustum de medio prius sustulisset

Ob Liuiae eius uxoris scelus uae ne eu reuocaret, denuoq; adoptaret verebatur;quare effectum esset,ut Tiberius de omni prorsus spe in Imperium su cedendi deiiceretur. Statim autem atq; decessit Augustus,Agrippam a Centurione a quo custodiebatur, ipsa Liuia ita imperate,ut fama est, fuisse occia sum Julia cum libidini esset dedita,& adulteriis,semper iuuentutis & lux rioso quidem grege circunsidebatur, ut scripsit Macrobius libro Saturnaliorum secundo, illis sui corporis copiam faciens, atque non domi solum se iis cocedebat,uerum etiam per noctem in viis,in plateis,super tabernis, omnibusque in publicis ciuitatis locis,ita ut passim lupanaria faceret, reiq; v ne rere diuerticula . Cognitum fuit ex huiusmodi flagitiis multo plus naturam quam paternam institutionem potuisse; atque literis mandauit Plianius libro vigesimo primo eam omnis licentiae habendi floream coronam circa caput Marsiae consecratam exemplum fuisse. Hisce rebus compulsus est infelix Augustus ut legem de adulteriis serret, atque turpem vivendi r tionem filiae suae in Senatu cu magno suo dedecore absens libello per Quarastorem recitato patefaceret, abstinuitque congressu hominum diu praepudore, deque ea necanda deliberauerat,mox relegatae usum vini, OmneiDque

delicatiorem cultum ademit, ac Tiberij nomine repudiauit, qui Rhodum per id tempus se se contulerat, quod ab ea contemneretur,utpote inferioris fortunae homo, minimeq; dignus illius matrimonio. Hic tamen ad Augustum scripserat,eumq; obsecrauerat, ut omnia filiae suae concederet,quae largitus fuerat,tanquam honestae optimaeque foeminae: Quanquam nullum is intelligere poterat vel hoc suauiorem vel optatiorem nuntium Iussit praeterea ut post suum ipsius obitum si qua dictarum Iuliarum moreretur,ne ulla in eius deponeretur sepulchrum .Hanc vero in Pandateriam insulam relegatam una Scribonia eius mater comitatur volutarium cum illa exilium perpessa.Vetuit praeterea Augustus,ne quis aut liber, aut seruus eam adiret nisi se consulto,quod perpaucis tamen concedebatur; atque id ita ut certior fieret qua is aetate,qua statura, quo colore esset, quibus etiam corporis notis, vel cicatricibus. Verum cum accidit ut serua quaedam Faeda nomine, quae

huic erat fida , adulteriorumq; conscia suspendio vitam finierit, quod eam puderet, pigeretq;, ita obscoenae dominae inseruire,se maluisse,ait,Faedae patrem fuisse,quam Iuliae. Post quinquennium illam ex insula in cotinentem

denique lenioribus paulo conditionibus transtulit;concessitque ut Rhegi-

59쪽

norum incoIeret opidum, quod e regione Siciliae oppositum est. neque tamen precibiis,ut eam omnino reuocaret cxorari ullo modo potuit,ac deprecanti saepe Populo Ro.& pertinacius instanti tales filias , talesque coniuges pro cocione imprecatus est; edixit etiam ex Senatus cosulto ut eodem loco in perpetuum contineretur,ad omnemque Agrippae & Iuliarum mentione ingemiscens proclamare solebat.

Viuere debueram natorum & coniugis experS. neque aliter eas appellare consueuerat quam tres vomicas, triaque sua camcinomata. Cum rursus rogatus fuisset aliquando Augustus a Populo ut eam reuocaret, facilius esse dixit aquam cum igne commisceri. Cucurrit igitur multitudo ignemque proiecit in Tiberim, neque tamen eam redire illa pastiis est. Cum esset et , ut asserit Macrobius libro Saturna t. secundo,ab amico quodam graui suasum, quod melius esset factura si se composuisset ad exempla paternae frugalitatis,ille obliuiscitur,inquit, se esse Caesare, ego memini me Caesaris filiam. Cum Iulia igitur hanc uiuendi rationem seruasset,& cum Tiberio mutuo amore vixisset primum,&coniuncte; post fili j mortem, quem Aquileiae ex eo pepererat, exorta est inter eos simultas;neq; minus corporibus, quam animis sunt diuisi, quippe cum nunquam simul concuberent. Verum per id tempus, quo Germanici exercitus seditio a Germanico Cesare sedata est,cum Tiberius Imperium esset adeptus, intersecto Posthumo Agrippa eius fratre, in quo omnem suam spem collocauerat arumosa, inops, & exul diem suum obiit, cum exilium quatuordecim annis tolerasset.

Iulia

SEARCH

MENU NAVIGATION