장음표시 사용
41쪽
ei vi uim esse repente irrepsisse ad eam, quo paulo post discedente,somno soluta,quasi a concubitu mariti purificasse se, & continuo in eius corpore maculam v lut depicti draconis extitisse, nec deleri ullo pacto via qua potuitia, adeo ut in posterum publica etiam balnea de uitaue i it. Priusquam eademGOctauium Cae Larem parere vidit per somnum sua viscera ad astra usque
efferri,eaq; nunc extendi in uniuersum terrarum orbem, nunc rui US conα trahi obiit enim eo anno,quo primum Octavianus consulatum obtinuit,
ut scribit Suet. in Augusto, qui fuit a condita Vrbe . 1 o. Oly mpiade verox ε . viasterit Cassiodorus,& Cuspinianus.
44쪽
CTA v IOR v Μ samiliam Velitris praecipua olim suisse compluribus argumentis demostrauit Suet. in Augusti vita:qui eos scribit Tarquinio Prisco rege primum in Senatum ab eo inter minores allectos, mox a Servio Tullo in patricios transductos,ac procedente tempore ad plebe delatos,diui Iuli beneficio in patriciorum numerum re-
ititutos fuisse,primumq; ex hac familia magistratu populi suffragio cepisse C. Ruffum, eumq; tuc Qvqstorem duos procreasse filios Cneum scilicet &Caium. A quibus duplicem Octauiorum familiam defluxisse ait coditione longe diuersa. Siquidem Cneus & deinceps qui ex illo successerunt,omnes summis honoribus su iacti sunt. At Caius eiusq; posteri intra Equestre o dinem constitere usq; ad Octauiae patrem. Proauus paternus Octauis secundo Punico bello,sti pedia in Sicilia Tribunus militum meruit sub Aemilio
Papo Imperatore.Eiusdem auus municipalibus officiis contentus in opulento abundanteq; patrimonio tra quillissime cosenuit. M.Antonius libertinum Augusto proauum exprobrat Restionem,& pago Thurino auum argentarium,atq; proauum eius maternu Afri generis fuisse,& modo unguentariam tabernam,modo pistrinum Ariciae exercuisse obiicit. Eius frater Augustus nihilo amplius quam Equestri familia se ornatum fuisse scribit,eaq;
vetere quide ac locuplete,& in qua primus Senator C. Octauius pater suus extiterit. Hic omnes magistratus & adeptus est facile, & egregie administrauit.Discedens e Macedonia,cuius fuerat Praetor,praeclara suae iustitiae ac fortitudinis memoriam reliquens mature decessit,priusquam consulatum petere se habilem confiteri posset. Haec a Suetonio de maioribus Octauiae. Ex duabus uxoribus quas ipse C.Octauius habuerat, quarum prima Ancaria, secunda Actia dicebatur; ex Ancaria Octauiam maiorem,ex Actia Octauia minorem appellatam,quod minor esset aetate,& Augustu suscepit. Octauia maior C.Marcello desponsata suit, eius Marcelli filio,qui cum Annibale pugnauit,cui binos mares,totidemq; foeminas peperit:ex maribus alter Maracus fuit Marcellus, alter C. Marcellus: cum ambae sceminae Marcelle dictae fuerint.Verum cum haec post Cati Marcelli mortem, in ea pace,quam Octavianus cum Marco Antonio post Macedoniae, Perusiaeq; victorias composuit,in matrimonium Marci Antonij concessit; ex quo duas concepit sceminas,quae uno nomine Antoniae,at ob aetatem altera maior, minor altera vocabantur.Cum vero denuo exoriretur dissensio inter Octauianu & M.Antonium,Octauia inter fratrem, maritumq; intercedente,rursus amicitiam
inierunt. Quamobrem Octauia ditissima, splendidissimaq; munera Octauiano
45쪽
liano largita est: inter quae decem onerariae naves fuerunt ex iis,quas & o natiores , & sortiores haberet Marcus Antonius; tum octoginta triremes, phaselosq; totidem.Contra Octavianus ut ei se gratum ostenderet, mille et
fidos S delectos milites,quibus ipse stipendia persoluebat, illi ad corporis custodiam largitus est,quoscunq; deligere voluisset Marcus Antonius;quae sub finem quinquennij eoru Imperii gesta sunt, ut tradidit Appianus libro
Bellorum ciuilium quinto.Postea iter in Syriam, Octauia,filiaq; penes fratrem relictis,Marcus Antonius arripuit.Asiae delitiae interea, Cleopatrae lasciuia,& immensus M.Antoni j amor in Reginam, effecit, ut uxoris obliuiosceretur: quamobrem Aegyptiorum moribus adhaesit ita, ut vel Cleopatra in Uxorem acceperit. Verum quanto magis despectui ob huiusce amorem amarito habebatur Octauia,tanto honorificentius a fratre tractabatur; quandoquidem in illius honorem vel duas & magnificas & pulcherrimas porticus,alteram apud Marcelli,apud Pompeij theatrum altera eius nomini consecrauit.Illi praeterea templum extruxit, sorumq; Octauiae dictum,sicuti testatur Plinius libro trigesimo sexto. Cum tamen illa etiam suis sumptibus, inhonorem Marcelli bibliothecam conspicuam cum ipsius Marcelli nomine codidisset. Magno in discrimine haec eo tempore versata est, quo eius
frater cum exercitu Romae appropinquabat, ut per vim armorum crearetur
Consul.Si quidem & ipsa,& Actia eius nouerca in templum De e Vestae sese
occultauerunt,quo tempore Omni diligentia vlus est Senatus, ut ea inueniretur; plebs tumultuabatur illi minans supplicium,qui eas occului siet, vel aliquod earum haberet indicium, quod non patefaceret. Cum autem Romam Octauius aduentasset, magna cum laetitia Vestales virgines in fratris conspectum eam comitatae sunt,ut autor est Appianus libro tertio. Illa prς terea, ut nonnulli tradiderunt,Virgilio in filii sui laudem haec carmina sub finem sexti libri Aeneidos recitanti; tu Marcellus eris,& c. pro singulis versibus dena sextertia numera da curauit. quin etiam inter Augusti familiares peritissimum illum Architectum Vitruvium collocauit, qui prius fuerat in Castris Caesaris,quod ex commendat itiis eius literis effectum est; quarti etiam gratia ille omnibus machinis,belliciisq; instrumentis suit praesectus, Vnde maxima commoda reportauit, velut idem memoriae prodidit in suo ad Augustum proemio. Narrat Suet. in Augusto, Octauiam mortuam esse, cum Augustus primo esset consul; atq; Dion libro quinquagesimo quinto quod Caesar sunebrem orationem pro ea habuit in Diui Iuli templo, cum aureum tegumentum super cadauere posuisset,aliam habuit Drusus, Senatoresq; vestem mutarunt, quoniam illius mors publicus suit meror, cuius corpus
46쪽
corpus a generis ad sepulchrum fuit deportatum. Neq; Caesar sane omn3aea complecti uoluit,quae in eius honorem a Senatu decreta fuerui. Horum sentetia multum diuersa est ab iis,quae supra commemorauimus, videlicet. Octauiam maiorem appellatam,quae Cato ac subinde M. Antonio post Perusinum bellum nupta fuerat,diem suum obiisse in primo illius fratris conαsulatu;quae res mihi sane maximam admirationem affert,cum Dion scribat corpus suum a generis suis sepulchro deportatum fuisse,quibus verbis coniectari licet, nec fuisse Octauiam minorem, nam illam generos habuisse nore perio, ni sorte hanc de qua agimus, censeremus potius minorem appellandam. Sed te quaeso studiose lector,ut aliquid tui laboris operi nostro adhibeas, quo magis posteri perfruantur antiquorum exemplis. Harum rerum quae superius diximus, mentionem secit Plinius libro decimo nono, Suet. in Auguli O,Vclleius posteriori volumine,ac Plui. Neq; illud profecto praetermittendum existimavi, quod a Suetonio dicitur in vita C. Caesaris, quia haec Pompeio in matrimonium a C. Caesare fuit oblata sub hac tamen
conditione, ut is illi suam filiam collocaret; quod efficiebatur vias itas &amicitia quasi sanctiore quodam vinculo firmaretur. Servi ilia
48쪽
sERV1LIA OCTAVIANI PRIMA UXOR .
X Publio Seruilio cognomento Isaurico,qui bis consulatum gesserat, Seruilia oritur. Habuit eius pater hoc cognomentum ex Isauria, ciuitate quadam Pamphiliae, qua ille subegit post eam victoriam, qua de Piratis obtinuit. Sub hoc magistro,eo tempore,quo mortuus est Sylla,Iulius Caesar militiam breue tempus exercuit: atq; adeo pauperem hunc fuisse asserunt, ut ex publico exequias illi fieri opportuerit. Nupsit Seruilia Octauiano adolescenti; verum postquam reconciliatus est M. Antonio Octavianus post primo natam inter eos simultatem, militibus utriusq; expostulantibus necelsitudine aliqua amicitiam stabilire, corroborareq; , repudiata fuit, ut asserit Suet. in Augusto
50쪽
Vn Livs Clodius Tribunus plebis ordinis Equestris,4
quo genita est Claudia,suit iuuenis formosus,opulentus,& eloquens; veruntamen viiijs deditus, superbus,& quouis alio insoletior: omnibus quidem notus ob adulteria, verti ob ipsa praecipue Pompeiae Caesaris uxoris, triumq; sororum suarum stupra, Clodiae. f. Luculli uxoris, Terentiae Marti, Regis, & Quadrantis, quae Metello Celeri nupserat; de quibus
meia tio facta est a Leonardo Aretino apud Plutarchum in vita Luculli, non ut interprete, sed ut conditore. Occisus fuit a Tito Annio Milone apud locum quendam Bouillae nuncupatum,cum ex Aritia reuerteretur, quod Ciceronis eius inimici hortatu factum fuisse creditur. Huius cadauer cum in Curia combureretur,arsit & ipsa Curia:de quo in Epitomis mentionem secit Florus,Plut. in Luculli vita, Marciq; Antonij & Ciceronis, Appianus libro Bellorum ciuilium secundo, Suet. in Augusto, Plinius libro trigesimousexto,&Asconius pluribus verbis in Orationem Ciceronis pro Milone. Neq; ipso mater sane minus fuit obscaena,quandoquidem omni luxuriar,libidinasq; genere suum corpus contaminauerat;suitq; superbiae sons,& ambitionis, animoq; strino, & immani. Haec Fuluia Clodio primum nupsit, deinde Curioni, ac nouisisi me M. Antonio;L. Antonium, Antonij mariti sui fratrem ad Perusinum bellum inflammavit; Marcumq; Antonium rursus in Octavianum ad capessenda arma incitauit, quod ea ratione factum iri sperabat,ut Antonius a Cleopatra distraheretur,si quis reru motus essct in Italia. Haec Catilinae coniurationem in Ciceronem detexit; haec cum illius postea caput sibi oblatum suisset,id sumpsit in manus,co sectata coviciis spuit in faciem, supra genua collocauit, ex eoq; ore aperto linguam extraxit,qua acti e suis comis erepta magna cum voluptate pupugit. Quin etiam thoraca induebat Fuluia in bellis,gladium accingebat, signa distribuebat inter milites atq; sepius concionabatur; ita ut nihil prorsus in ea tamineum praeter corporis formam reperiretur. Verum illa posteaquam nullo pacto fieri posse intellexit,ut bellis Italicis M. Antonius ex Asia extraheretur, cum iter arripuisset ut ad eum in Asia nauigaret, mortua est Sicyone ex moerore Obreprehensiones illius percepto,tribus filijs maribus relictis, Attilio scilicet, Isilio,& Antonio. Haec igitur ex eo patre cui usmodi fuit Clodius, & matre, qualis Fului amata est Claudia,quae nupsit Octauiano, cu nondum esset nubilis cum primum reconciliatus est M. Antonio Octavianus: quae ob quandam dissesionem inter Fuluiam,& generum coortam , cu virgo esset adhuc, fuit repudiata. Quodq; causa si nauitatis vere extiterit, Caesar in epigram a te
