Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

alii pedire solent e scholis. His sermonibus , Iu nomine tuo lecto flatim , ut spero , consequentur , flent homines ad librum legendum paratiores nam neque scriptopi illi infensii esse volent, qui te sibi patronu nete erit; s eum librum nonnihil diligent , cui debere se a ui existimabunt, quod tantas de te, tamque

ut undas radicationes excitaverit ei que rei caussa , si quid postea peccaverit, facilius ignoscent.

Hunc ergo librum timide admodum, verecundeque exeuntem tibi donare constitui , ut tuo nomine decoretur tuamvis illum voluntatis conscientia sustentem; nam, philosophis, s mathematicis , medicis , omni denique litteratorum hominum generi,

omnibusique disciplinis prodesse ehementer se, cupis, s sperat, tibi ipsum tamen magis recreabit quam si tuum se se possit profiteri. In hoc uno

spem omnem positam habet. Hunc igitur tibi maiorem in modum commendo. Vale , Christiana ei publica incolumem te serva.

12쪽

2 talium enim momenti ad lectores conciliandos in eo esse arbitror, ut simul ac librum aperuerint, in id me incidant , quod ipsi per se iucinidissi .mum rerum pulcherrimarum coniunctam habeat recordationem. ua pes, si quo alio in nomine, in tuo si maxima. Ubi enim illud perlege .rint, alii continuo legationem cameracensem illam tuam commemorabunt , alii, atavicam adiungent. s Andinensem , allicam , quibus omnibus summa cum laude s communi omnium approbatione perfunctus es. Eoque in sermone gloriabuntur multi se tibi familiares fuisse, teque sibi plane notum se

que humanitatem, O modestiam praedicabunt tuam ac testabuntur , te non modo prater voluntatem tuam,

sed , quod verissimum est, prope invitum Cardinalem esse factam, neque in eo coniunctionem sanguinis maluisse, quod CLEMENTIS IIJ Fratris Filius sis, sed virtutis opinionem: Moidis CZ L MENS ipse declarant fis. erat in sapientissimo, gravissimoque Pontifice facile credendum , etiamsi non declarasset uua cum de te , quasi exteriora quadam, publica , radicabuntur, illa etiam interiora fortasse adiungentur te vel in ipsis itineribus, qua plurima philosephorum antiquorum more iam inde ab ineunte late suscepisti, plus studii ad litteras contulisse, quam facile credi potest, doctioremque e iter

fortis , quo ingenio, ac diligentia es , rediisse , quam

13쪽

alii redire solent e scholis. His sermonibus , qui nomine tuo lecto flatim , ut spero , consequentur , flent homines ad libra m legendum paratiores nam neque scriptori illi infensi se volent, qui te sibi patronu nete erit; s eum librum nonnihil diligent , cui debere se a ui existimabunt, quod tantas de te, tamque

iucundas praedicationes excitaverit ei que rei caussa, si quid postea peccaverit, facilius ignoscent.

Hunc ergo librum timide admodum, verecundeque exeuntem tibi donare constitui , ut tuo nomine decoretur. Vuamvis illum voluntatis conscientia sustentem; nam S philose his, s mathematicis , medicis , omni denique litteratorum hominum generi,

omnibusique sciplinis prodesse ehementer se, cu pis, s sperat , tibi ipsum tamen magis recreabit quam si tuum se se possit profiteri. In hoc uno

spem omnem possitam habet. Hunc igitur tibi maiorem in modum commendo. Vale , Christiana ei publica incolumem te serva.

14쪽

Vidit D. Salvator Corticellius Cleric Regular Sancti Pauli, Win Eccles a Metropolitana Bononiae Poenitentiarius Pro SS. D. N. Benedicto XIV, Archiepiscopo Bononiae.16 Augusti 1747 RE IM RIM A TU

F. Seraphinus Maria Maccarinelli Vicarius Generalis Sancti OLsici Bononiae.

15쪽

DE BONONIENSI

INSTITUTO ATQUE ACADEMIA

COMMENTARII

PRAEFATIO

Bononiens Instituti, atque Academiae historiam explicaturus non dubito fore permultos, qui hanc scripturam periculosam is lubricam iudicent, eoque nomine Consilium meum minus probent. Ec enim scribenda uicipimus , quae in praesenti memoria gesta sunt, ut eorum saepe, qui adhuc vivunt, quibuscum quotidie versamur, menti facienda sit, cum aliqua laude coniungenda . In quo sane dissicile est iis satisfacere, quorum mentio nulla fiet multi vero ita laudis appetentes sunt, ut in ea re modum non habeant. Sed si haec attenderentur , neque nostrorum temporum historias quisquam scriberet, neque praeteritorum scriptas accepissemus a maioribus nostris, essetque totum hoc studium penitus abiiciendum . Ego vero quamvis de multis clarissimis Vixis scribere ingrediar neminem tamen laudare constitui, nisi quatenus res ipsa pollulabit ac si eos praedicare videbor, quorum facta commemorabo, illos res ipsae commendabunt magis, quam oratio . Neque si multos praeteriero, quorum fama ac aetate apud multas gentes pervagata est, alios vero vi nominavero, verendum continuo est, ne in aliquam offensionem in- Curram. Non enim merita hominum intuebor; sed quantum

quisque operae, studii in Instituto, atque Academia conden-

16쪽

dis, conservandisque posuerit, ut potero, brevissime exponam. Quaerent alli, unde haec mihi voluntas exstiterit eadem scribendi, quae homo doctissimus Limerius dudum scripsit,is in vulgus edidit: quibus respondeo me tantum Limerio conced re quantum debeo, sed turpe visum esse bononiensis res hist riam, de qua homo externus adeo diligenter scripserit, nostrorum neminem attigisse spero etiam fore, ut, si ad Limerii op ram nostrum studium accesserit, maneat notitia harum rerum ad posteros absolutior . Sed haec hactenus . Ad propositum v nio, Wbononiensis scientiarum Instituti historiam ab initio, dior in hunc modum.

17쪽

D E BONONIENSI

SCIENTIARUM ET ARTlUM

INSTITUTO

De origine instituti

AI oysius Fexdinandus e nobili, veteri Marsitorum a

milia ortus litterarum laude, Si militari virtutes quod de paucis legimus pariter claruit. Ab ineunte adolescentia multas scientias, multasque artes eodem tempore simul prosecutus est raed nullam avidius arripuit quam illam matheseos partem, quae muniendarum urbium rationem continet. Fuit etiam naturalis historiae studiosus. Ea de caussa Geminiano Mon tanario in disciplinam se dedit mathematico longe nobilissimo,& Laelio Trion fetto , qui naturalium rerum scientia in primis nobilitatus est. Cumque sibi Marcellum Malpighium anatomicum multo excellentissimum eiusque auditorem Dominicum Guliel minum a X imo ingenio iuvenem devinxisset, nihil ei antiquius fuit, quam ut horum amicitia dignus haberetur Parentes mature amisit. Interim Turcae bellum cum Germanis susceperunt, quo ille profectus tanta virtute se praestitit, ut praefecturam brevi tempore sit consecutus. Ea res ei commodum ac

cidit ad naturalis historiae scientiam amplificandam : cum enim multis in locis , ut dabatur occaso, atque eius belli administratio postulabat, ad Danubium castra poneret, omnia, quae vel in ipso sumine , vel propter ripas gignuntur, studiose adeo perquisivit, legit, ut etiam de Danubii historia sex libros fecerit. Adeo vel in mediis armis ad mansuetiora studia semper respexit. Neque minus patriam dies novies ite ferebat oculis. Nam cum plane intelligeret physicam facultatem a geometria praesertim disiunctam, si experimenta absint, atque Observationes , nullius momenti esse; haec vero capi , atque haberi sine magno instru mentorum , multiplicium machinarum apparatu non posse

18쪽

constituit hac in parte prodesse civibus suis, quantum posset

Itaque occasionem nactus itinerum suorum, quae multa quidem, Qvaria vel belli gerendi, vel componendorum foederum caussa suscepit, undique omnia, quaecumque in hanc rem potuit, codegit telescopia, horologia, quadrantes, organa alia astronomica, machinam neumaticam praeitantissmaam , micros copia , magnetes insigni vi, arometra therm Ometra, instrumenta tornandorum corporum propria, fossilia omne genus, metallorum matrices, sales, sulphura pellucidos lapides, aliaque huiusmodi permulta , quae omnia incredibili sum tu, labore comparata Bononiam in domum suam deportanda curavit. Ad haec addidit in gentem librorum numerum , onuniendarum urbium iconas quas multas ipse sua manu ex ligno paraverat, veteres nonnullos lapides, aliaque antiquitatis monumenta , ut nihil relinqueret, in quo aliquod eruditionis, doctrina veitigium appareret. Domo sua tali modo ad liberatas artes, .scientias instructa speculam astronomicam noluit desiderari. Scripsit ergo ad hilippum fratrem , ut eius rei curam vellet susciperes quidquid impensum esset, se praestiturum. Ille ut erat erga bonas litteras optime animatus, ubi de fratris voluntate cognovit, Oram nudam interposuit. Locum continuo in suis aedibus aedificationi assignavit, advocatisque contestim architectis, operis speculam non solum aedificavit strenue, sed etiam omnibus , quae ad astronomiam face- Tent , quaeque opus erant, brevi tempore ornavit. Id Marsilio fuit sumtu non exiguo . EX aedificationi praefuit Eustachius Man- hedius, cui non multo ante Marsilius ipse rerum suarum e Germania advectarum dederat procurationem , ut omnia in suos, aliorumque usus custodiret. Erat an Dedius iam ab illo tempore astronomiae valde studiosus , neque minus in aliis mathematicis di sciplinis elucebat: sic ut coercendis postea bononiens agri fluminibus , a quibus maxima calamitas impendebat, solus praefectus fuerit, Mailronomiam publice, is geometriam tanta cum laude professi is si, ut paucissimi illi pares ponerentur . His vero X plicandis ornamenta adhibebat non vulgaria . Erat enim iam tum in hoc homine hetruscae, & latinae linguae magna cognitio , eloquentia prope incredibilis, si quid ad rem attinet summa in condendis versibus, quos multos ab adolescentia fecerat s avitiss. Hi Lque omnibus, ne ulla abesse laus videretur, miram conritatem adiungebat, fidem vero, probitatem singularem . Is simul cum fratribus, WVictorio Francisco Stan cario tum exstruenda specula tum organis astronomicis curandis, ceterisque disponendis rebus

19쪽

SCIENTIARUM . hiennium insumst, eamque procurationem retinuit ad annum

millesimum septingentesimum quartum, quo anno cum se se illo munere abdicasset, in eius locum Victorius Franciscus Stancarius substitutus est. Interim marsilians aedes Stancarii, manstediorum studiis nobilitatae, magna litteratorum hominum frequentia quotidie ce lebrabantur, nemoque illuc adibat, quin doctus haberetur . re quentes prae ceteris aderant Iacobus Bartholomaeus eccarius, Ferdinandus Campegius, Fernandus Antonius hedinus, Iulius Caesar Parisius Iosephus er Zalia, Ioannes Bapti ita Morgagnus, aliique , qui tum legendis libris, tum Xpeii mentis capiundis, plerumque historiae naturalis reconditiores partes investigando,

dies toto insumebant. Sub vesperam astronomica Observationes . instituebant, in eoque studio Stancarius praeter ceteros, Manise

diusque simul cum Antonio Leprotto corrigiens, qui tum inge nio, tum doctrina suos inter aequales longe praestabat, ad multant noctem versabantur. Vix ullam credo privatam domum sermo nibus, congressuque sapientum usquam gentium aeque floruisse. Interim dum haec geruntur , haud leves dissensionis caussae inter Germanos , Romanumque Pontificem subito ortae sunt Marsi lius, qui tum in Galliam secesserat, Bononiam petiit anno mille smo septingentesimo octavo, pontificio exercitui praefuit Bre vi illud dissidium compositum est . Marsilius variis confectis itinexibus, quae partim suae, partim reipublicae constituendae caussa su

scepit, rerum Bononiam advenit, ac de eo, quod dudum strue hat animo, ac moliebatur, scientiarum, atque artium Instituto condendo agere coepit. Eaque institutione quinque praecipue facultates augere, atque amplificare studebat, astronomiam , hy micam, naturalem historiam , architecturam militarem scien

tiam physicam quod has ceteris utilitate, praestantia anteire

existimabat.

Migraverat tum Marsi ius e propria in alienam domum , eoque suam omnem convexerat supellectilem, cui praeter ea, quae ex Germania adduxerat, multa adiuncta erant, quae ipse ex variis iti neribus domum miserat. Quare ordinandis iterum, dispensania disque rebus omnibus permultos, doctos homines adhibebat, qui suam illi operam ultro detulerant. Cum his ergo, aliisque, quot erant in civitate aliquo scientiae genere inabuti, de consti tuendi Instituti ratione consilia inire , naodo hos modo illos festi nanter advocare, res componere, provincias distribuere , hortari omnes, Urgere, premere, nullum quiescendi, respirandique tem pus sumere . A a Pari

20쪽

4 DE Isset I TUTO

Pari modo Senatum, si posset, constituit commovere; neque

dissicile fuit; erant enim Senatorum animi ad omnia, quae e litteratorum hominum commodo essent, veteri quadam consuetudine inclinati. Haec fere proponebat Marsilius: si rem Senatus suscipere , ac perficere voluisset, se illi omnia, quae usque ad id tempus litterarum caussa congessisset, dono daturum . Ocum Senatus, atque aedes satis amplas constitueret, elaboratorium hymicum pararet, lagiorem 1b Iothecam , atque aliam speculam lautius, magnificentiusque exstrueret, faceret Professores, sumtus necessarios suppeditaret vel in Professorum mercedes, vel ad libros emendos, vel ad physicarum rerum experimenta capienda , quae plerumque sine aliqua molitione, atque impensa sumi nequeunt: si vellent, se cum Pontifice acturum , ut iis liceret ex vectigalibus, atque a civitatis reditibus stipendia statuere, seque quidquid haberet opum, ac posset, in id conaturum His de rebus cum ad Senatum relatur esset, censuit Senatus, ut magistratuum is archigymnasii Praefecti de omnibus cum Marsilio publica agerent auctoritate quod hi approbassent, id se ratum habiturum . Erant illo anno magiitratuum praefecti Hieronymus Bentivolus, ompeius Caietanus Herculanus, Gregorius Ca- salius, Franciscus Maria Albergatus Capacellus, Vincentius Bar- gellinus, Antonius Bovius, & Ferdinandus Vincentius Ranutius rarchi gymnasii vero Franciscus Ioannes Samperius, Antonius Campegius, Vincentius Maia Zolius Iosephus Maria de asse et ra- mellarius, Alamannus Insulanus, mamillus an filius, quam . quam hi duo per id tempus Bononia aberant. gerunt hi Senatus

nomine, qua debebant fide, diligentia , cumque inter eos, Marsilium de omnibus convenisset, assentiente Romano Pontifice, atque approbante, donatio secuta III Id. Ian. A. MDCCXIIcoram Laurentio Casono Cardinali amplissimo Bononiae Legato , Ioseph Maria de asse Petra mellario Iustitiae ex illi fero, quam fecit Maasilius magna quadam non solum liberalitatis , sed etiam modestiae opinione, atque exempli; cum enim de ponenda sibi in Instituti aedibus statua sermonem plurimum iam tum et se intellexisset, se id vero nullo modo esse passurum palam, jublice ostendit idque tanta Moris, vocis constantia declaravit, ut ui quidem exorandi cunctis spem ademerit: sic suis civibus obsecutus in ceteris, re una fuit abnuens . Hac donatione nihil adlluc est illustrius, aut nobilius. Atque haec quidem ultima Instituti origo

fuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION