장음표시 사용
41쪽
SCIENTIARUM. 23 chleam adscenditur, unde caeli, terraeque prospectus latius pa
Turris, cui specula imposita est, quam latissima est, praesertim si cum aliis, quae ad alios usus fiunt, comparetur . Quadrangularis est, summumque eius planum, in quo scilicet specula in sistit, latissime se se explicat, quippe cum ultra ipsius turris parietes aliquantum se proferat; itaque .parietibus ipsis, prominentibus circum quaque firmissimis fulcimentis sustentatur.
Cumque Mipsum quadratum sit, specula pariter , quae ipsi incumbit, quadrati formam obtineat, non continuo tamen Ongruunt est enim utriusque latitudo dispar positus. Nam specula, ut quae minor est, ad eius, quod dixi, plani latera suos
angulos ita convertit, ut extrema tamen non attingat . Eoque
fit, ut quattuor magna spatia in summo turris relinquat in trianguli modum conformata , atque ex omni parte patentia, per u
libere perambulari, specula ipsa circumiri potest In hac turri infra speculam astronomi domus aedificata est , satis ampla,in bona , ut laxe,in commode possit habitari, in quam ,
dum haec scribebam, Eustachius anfredius cum fratre, OrOxibus immigraverat. Eodem etiam instrumenta altronomica importata fuerant, locusque, ubi antea erant, naturali illor etributus ad animalium exuvias admittendas. Locus turris est supra scalas aedium , quarum scalarum antiquis parietibus fulta est: his, quo totum aedificium esset firmius, pergrandes constructiones adiunctae Non et hic utique de conclavi quodam praetermittendum iuxta hanc turrim aedificat anno millesimo septingentesimo sexto vicesimo confecto est enim cum speculain usu loco coniunctissimum . Intra hoc conclave paries egstructus est secundum loci meridianum probe positus, ac ne quid longo temporis spatio inclinetur, aut vitium contrahar, validissima arcuata substructione firmatus . In hunc parietem cochleae ferre longiores infixae sunt, hisque pergrandis semicirculus adne Xus gradibus suis, minutisque ad summam subtilitatem distinctus, sicque locatus , ut cum ipso meridiano plane congruat. Ac cum telescopi satis Ono instructus sit, isque eius sit positus, ut extrema circumferentiae simul cum centro in eadem origon tali sint linea, circumferentia ipsa inferiora spectantes telescopi vero unum X trem hin
prope centruna haereat, alterum ita X ta circumferentiam , quam
dixi, ultro citroque duci possit instrumentum videlicet est aptissimum ad eam , quam teda quaeque in meridiano circulo obtinet,
42쪽
altitudinem ostendendam Eaque de causa tectum , qua parte huic semicirculo imminet, per longum diffissum est,is operi mento instructum, quo sublato longissimus caeli tractus a meridie ad septemtrionem apparet. Anno millesimo septingentesimo duodevicesimo sacellum constructum ad sacrum quotidie faciendum, idque Beatissimae Virgini ab Angelo salutatae, quam Iustitutum patronam primariam ha bet, dedicatum est, quod ea praecipue conditione suas res Marsilius in Institutum contulerat, nihilque habuit hac religione antiquius . Idem sacellum anno supra millesimum septingentesimum quintoi vicesimo inaurari, depingi iussit Ρros per Lambertinus Archiepiscopus theodosiensis, nunc etiam Cardinallis, qui tum in romana curia versabatur, eoque erat gradu, quo non nisi doctissimi Wiuris, legumque peritissimi esse solent. Is negotium dedit Carolo Salarolo viro honesto, qui cum Lambertini mandata diIligentissime egisset, reliquias etiam sanetorum corporum non paucas de suo addidit, quibus sacelli parietes adornavit. Eiusdem Lambertini cura, atque impensa tabula supra altare collocata est Marci Antonii Franceschini manu depicta Virginem ab Angelo salutatam referens. Imagines pariter in tribus superioribus angulis depictae Divi Caroli Borromaei, Divae Catharinae Vigrae, Divi Thomae aqui natic hos quippe tamquam praecipuos secundum Virginem patronos Institutum colit, alios quidem aliis de caussis.
Nam Carolus Borromaeus bononiensem legationem tenuit, gymnasium pubIlicum aedificavit. Catharina, praeterquam quod hononiensis est, fuit etiam, quod eius libri testantur, ut mulier praesertim , admodum docta . Thomas vero, longe litteratissimus, ut omnes norunt, fere ex illis fuit, qui primi post barbarorum incursiones philosophiae studium in Italiam revocarunt; quod nisi illi summa industria, diligentiaque fecissent, numquam fortasse philosophia ad praesentem gloriam emersisset . In quarto angulo depicta est imago Divi Petri vel ad complendum numerum , vel quod hic in Pontificum ordine primus est , cui Ndini Clementis X caussa Institutum plurimum debet. Sacellum postum in prima parte aedium ad sinistram , quo es et maiori in
Anno millesimo septingentesimo tertio .vicesimo elaboratorium chymicum maximum inchoatum est, sequenti anno confectum sed adhuc instrumenta aliqua desiderantur, quo si suis omnibus numeris, partibus absolutum . Locus in sinistra aliaque inferiori aedium parte positus, sic, ut fenestrae in illius conspe-
43쪽
SCIENTIARUM. 21snt, qui Institutum ingressus, ubi paullo ulterius processerit , se se ad impluvium converterit. Anno mitissimo septingentesimo vicesimo quarto duae disciplinae in Institutum invectae sunt multo praestantissimae, geogra. phia , Mars nautica , earumque professor quod sane dudum desiderabatur constitutus. Eius invectionis haec fuit caussa. Marcus barate homo honestus, liberalis, Hieronymi ba-Taleae medici clarissimi, a quo hereditatem, Cognomen acceperat, propinquus erat in primis dives gratia, atque opibus valebat plurimum, neque minus suis, quam fratrum meritis observabatur. Duos quippe habebat fratres Bonifacium Collinam Abundium cognomine eodem, amat dulenses pariter, doctos homines, quorum ille philosophiam publice profitebatur non sine magna auditorum frequentia, .civitatis approbatione Alter Pisis studiorum gratia commorabatur ad mathematicas disciplinas, in quibus praeceptore utebatur ui- done Grandio, naviter incumbebat ad summam glorianiaeque, ut frater, properabat. Sed redeo ad Marcum . Huic nihil magis cura erat, quam, ut divitiis , quibus abundabat, quam liberalissime uti videretur. Itaque ut civibus gratificare tur suis, tantum bonorum suorum ad Senatum deferre statuit, quantum esset ad unius professoris stipendium plus satis , ea conditione, ut geographiae, I rei nauticae proseisor in perpetuum Constitueretur. Ac ne ea res ulli sum tui civitati esset, si locus sibi in Instituti aedibus assignaretur, se Cum geographicas tabulas, tum libros, atque instrumenta, quaecumque ad id opus essent, ne mora apparaturum . Probavit Senatu egregiam civis optimi voluntatem , eiusque fratrem Abundium geographiae, rei nauticae fecit profestarem XV Kal. Sep. A. MDCCXXIV, a quo die professores in Instituto septem numerantur . Abundius XV Kal. Dec. eodem anno in magna Instituti aut geographiae, Mnauticae facultati docta sane copiosa oratione praefatus est, praesentibus civitatis ordinibus, alio
ma Rufo Cardinali amplissimo Episcopo ferrariens, Bononiae Legato. 'Anno milles mo septingentesmo quinto vices mo bibliotheca confecta est magna ad speciem, ad capiendum quidquid librorum hoc quidem tempore in Instituto exstat, amplissima Cancelli tantum, mensae aliquot desiderantur, quae adhuc dum sunt, Senatores Instituto praefecti non cessant, sed opus pro diligentia urgent sua. Novae huius bibliothecae is locus est, ut eius D ia.
44쪽
ianuae contra maioris aulae ianuas sint positae, idest ei, qui duabus scalis adscenderit, sint ad dexteram
Eodem anno locus in turri infra astronomi domum musto anais tomico constitutus est. Hic plurimae partes ex humanis corporibus depromtae, ac per summam diligentiam sectae, conservataeque visuntur, quibus Antonius Maria Valsalva, dum viveret, cubiculum bi adornaverat Heredes has omnes in Institutum intulerunt, quod Senatoribus usque eo gratum fuit, ut Valsalvae imaginem e marmore ante fores loci ouocaverint
Per id tempus non pauca dona ab Ioanne Antonio de Via Carisdinali amplissimo ad speculam astronomicam accesserunt, namque horologium oscillatorium in eam contulit simul cum quadrante cuius semidiameter pedes duos longa est , egregio, teles copiis duobus instructo Tum anno sequenti cum sphaeram exstrui iussisset, quae copernicanum systema probe referret solem in centro mundi haerentem , se seque circa ipsum convertentem terram , sic quidem , ut huius axis numquam non sibi parallelus maneat; quod quam dissicile sit exsequi, omnes norunt, quicumque in his rebus fabricandis operam ponunt hanc quoque Instituto dedit, ut in specula locaretur. Quod munus cum per se nobilissimum est , tum vero etiam utilissimum ad praeclaram hypothesim explicandam . Accedunt enim planetae alii o zodiaci signa, quo magis appareat , quem locum terra in mundo obtineat, quibusque deinceps stellis fixis in sua conversione respondeat. Ad huius sphaerae exemplum Senatores praefecti duas alias iusserunt fieri, a miliarem unam , alteram vero Tychonis systema, ut haec quoque ne abesset hypothesis, referentem Circa haec tempora etiam Antonius hi selerius eques nobili si1-mus, nunc etiam Zio thensis Episcopus , monumentum quoddam , vetustissimi aquaeductus indicium praebens, quod paullo ante domi suae repertum habebat, summa liberalitate ad Institutum detulit, cum ea de re, simulque de omni antiquitatis studio longa, atque ampla oratione publice disseruisset. Anno millesimo septingentesimo vicesimo septimo Pompeius
Caietanus Herculanus mortuus est. Is inter Senatores praefectos principem locum usque obtinuerat. In eumdem locum , ut praefecturae ordo postulabat, successit Franciscus Maria Signius. Hunc annum duae Marsilii donationes nobilitarunt. Is cum suam Danubii historiam ad batavos quosdam misisset, iove eam, Ut argumenti dignitas postulabat, magnificent isti me edidissent, ac lucrum vendendo facerent, miserunt ad Marsilium , quemadmodun
45쪽
SCIENTIARUM. 27 dum antea inter ipsos convenerat, ingentem librorum vim ex omni genere lectissimorum , laboris, ritudii pretium . Ille vero, qua est in Instituti rem voluntate, hos omnes in bibliothecani VIIII Kal. Apr. contulit, quae sane donatio tanta est, ut possit cum illa prima, gloriosissima comparari. Hi libri nondum inii
bliotheca repositi sunt; nam quae vetus est, multitudinem tantam non capit, nova ero , quae eXstructa est , nondum forulis, cancellisque suis est ornata Hanc donationem liberati: tas alia Marsilii praecesserat, digna sane, quam litteris ad immortalitatem consignemus. Ius habe-hat Marsilius, quod dudum a romano Pontifice obtinuerat, ut qui hebdomadaria edunt benditant, in quibus rumores omnes , qui de principum hominum rebus gestis ex omni parte afferun tur, promiscue codigunt, ipsi, quoad viveret, non mediocrem pecuniam, si vellet, quotannis solverent. Id iuris constituit Marsilius in clementinam academiam transferre. Itaque XII Kal. Apr. adhibitis, ut par erat, notario,in testibus ea cesso facta est his conditionibus Academia numismata sedecim argente , in quibus ex una parte Clemens XI, X altera Instituti aedes X pri merentur , singulis annis cudenda curaret, eaque post hoc modo distribueret cum prope esset dies festus Corporis Christi praece plores omnes, qui picturam , vel architecturam, vel statuariam docent, iuvenum nomina proferrent, qui artibus pulcherrimis darent operam , ac Institutum prae ceteris frequentassent, eosque in duos ordines, sive classes distinguerent, primam illorum, qui dudum in his studiis versarentur, alteram illorum , qui minus provecti essent sic, ut classes omnino se essent, binae in artibus singulis his omnibus , qui nominati essent, academiae princeps argumenta proponeret, in quibus periculum sui facerent; quod cum fecissent, ac pro suis quisque viribus laborassent, delineationes, Iguras suas ad iudices deferrent, quos pariter academia elegisset hi de omnibus iudicarent, seXque Ominarent, unum classibus singulis, quibus, quod in propositis argumentis omnium optime se gessissent, praemium deberetur: intra octavum diem a die festo Corporis Christi academici omnes publice in In sit uti aedes congregarentur invitatis illuc Bononiae Legato, ro- legato, Iustitiae exillifero, Senatoribusque praefectisci cum hi consedissent, orationem de picturae, architecturae, statuariae laudibus haberet is, quem academia In extricatorum elegisset id
Dominis poetarum, oratorumque lectissimorum academia habet,
46쪽
mo celebratur, estque his temporibus ante alias Bononiae omnes florentissima sub eam orationem numismata sex iis dii 1buereniatur, quibus deberi praemium iudices censuissent reliqua numismata darentur, et quidem iis, qui eodem anno fuissent ac demiae rectores, unum ei, qui esset a secretis, postremum oratori interim vero, dum haec fierent, delineationes,in figurae omnes, quas petentes sibi praemium iuvenes ad academiam detulissent, in publica aedium parte paterent omnibus. Tandem his confectis, paucisque diebus interpositis academici simul cum iis, qui praemium tulis sent, in Divae Catharinae Vigrae aedem se conferrent, sacro adessent, de re bene gesta Deo gratias agerent. Cum has conditiones academia accepi ii et numismata illo anno distribuenda Marsilius ipse protulit. Itaque cum tempus constitutum in propinquo es fiet, iuvenum Omina academia accepit, aris gumenta proposuit, iudices legit . Argumenta haec fuerunt e iis qui picturam Aercebant, erantque primae classis, Iudith Ol phernem obtruncans; qui erant secundae classis , eadem femina victoria e Xsultans is caesii Olophernis caput ostentansa his qui statuariae studebant, sacrificium Abraham i iis vero, qui architecturae dabant operam, erantque Prim e classis, altaris descriptio ex ordine compos o qui erant secundae classis, templi facies ad regulas etrusci ordinis conformanda. Iudices edi sunt Ioannes Petrus a notius, de quo homine alias diximus , Angelus Michael Cava ZZonus. I ic est praeclarus pictor, omnium , quae ad id spectant, aestimator egregius nemo illo diligentior umquam fuit, neque qui magis intelligeret, quantum studii, temporis in minimo quoque penicilli ductu is ponere debeat, qui ad summam gloriam contendat. Sic ver aliorum picturas quantum bet praeliantes, atque egregias in suis tabulis, cum vult, Aprimit, ut saepe non expresse ab aliquo , sed ab illis ipsis confectae, unde expressae fuerunt, vel peritissimo cuique videantur . Incidendi etiam studio olim se dederat ac praeclara Bononiae a discia in cupro consignavit diligenter adeo, atque eleganter , Ut omnes, quot Cumque novimus huius aetatis in Cisores, in illa arte longe superaverit sic porro litterarum , litteratorum Que hominum diligens est, ut facile ab eo .Valsalva, Morgagnus impetraverint, ut suum studium etiam ad anatomicas figuras delineandas On Ierret. Itaque ipse illas fecit pulcherrimas, quas alsalva suo de aure libello adiunxit, itemque illas me hercule elegantissimas, quas Morgagnus Adversariis suis primis Bononiae editis inseruit quo in ludio, cum omnia ea veris cadaverum partibus semper Sprimeret, anat
47쪽
SCIENTIARUM . 29micis duobus diligentissimis, qui id maxime postulabant, ipse
sibi, qui quidquid delineabat numquam non e vero fingere conis sueverat, cumulatissime satisfecit. Sed redeo ad propositum Cum is ergo simul cum Zanotio iudicium fecisset, VIIII Kal. Quint. academici in maiorem Instituti aulam convenerunt. Ade rant Cardinales duo amplissimi, nobilissimique Thomas Rufus Legatus , Iacobus Boncompagnius Arctat epi1copus una cum ampliusimo Pro legato Francisco Ferrera Antonio Bovio Senatore gravissimo, qui tum erat Iustitiae Iove sillifer Instituti Ρraefectis De picturae, aliarumque artium laudibus Orationem amplam habuit, Wgravem Paullus Antonius Sanus e Francisc norum familia, magister in illo ordines, irator clarus . Ut is
orationem hanc publice haberet, quamvis e Ine X tricatis non Lset, Marsilius vehementer cupiit, eamque ob caussan hiorum academia, ne quid de suo iure concederet, tominem sibi adiunxit, vel sine hac caussa dignissimum . Cum hic di X isset, numismata distributa sunt primum iuvenibus iis, quorum quisque in proposito argumento exsequendo prae ceteris suae classis excelluerat
Inter iuvenes primus omnium praemium accepit Hercules Lel ilius, qui erat ex prima classe illorum , qui picturam X colebant. Hic enimvero tanto brevi tempore in pictura progressus fecerat, ut ad veterem gloriam adspirare posse facile videretur. Primum in condendis, ornandisque armis, quibus ad glandes plumbeas longe iaciendas in venationibus utimur, se se exercuerat, eaque in arte usque adeo excellebat, ut nemo illum diligentia , ipse Omnes scientia, cognitione facile superare . Post ad delineandi, ingendique artem animum adiecit, quo ipsum hortationes praesertim Ioannis Petri an otii , a quo etiam prima praecepta accepit, impulerunt. Cumque, per se intelligeret, Me Zanotio ipso audivisset, nudi hominis speciem repraesentari probe non pollie, nisi integumentorum, earumque , quae his proginae subiectae sunt, partium anatome teneatur, in quia, Carraccio Olim eos qui multo ante floruerant, Titianum , onago tum , aliosque non mediocriter versatos fuisse accepimus, ipse unius paene seculi intervallo dimissum studium primus omnium revoca Vir. Itaque Cadavera incidere coepit, partes singulas nudare pelle, tum musculorum origines,, progressiones,, quid in qua Que parte pro vario positu emineat, quid subsidat, inspicere: ac ne qui memoria excideret, omnia ex cera imitari instituit,in fingere. Quam
ob caussam muliorum concursus ad ipsum siebat partim pictur e
48쪽
studiosorum, partim etiam anatomicorum novum, pulcherrimum. que studium admirantium . Hac ille scientia imbutus ad statuariam quoque se convertito multa hominis insgnia membra excreta singit, sic expressa, ut veterum formam, elegantiamque redoleant. Cumque illa tanta, quam di Si, musculorum aliarumque partium cognitio ad summam pictoris excellentiam per se qui dem non sit satis, nisi alia quoque permulta accedant, inventio prudens, dispositi apta, color verisimilis, atque in his singulis
varietas quaedam, copia cum concinnitate coniuncta , 1nime dubium videbatur, quin si ille, ut erat ad omnia aptissimus, haec etiam ad praestantiam summam consequeretur, esset continuo cum
veteribus illis, excellentissimisque pictoribus comparandus. Atque is est, qui primus omnium post Institutum conditum in picturae certamine praemium tulit. Secundum ipsum praemium tulerunt Ioannes Baptista Bologia inus, Iosephus Civolus, Dominicus Naidus, Caietanus Lollinus, Ioannes Baptista Alberonus, quorum priores duo erant primae classis, alter sculptorum, architectorum alter ores alii secundae, primus quidem pictorum , alter sculptorum , postremus architectorum: iuvenes ingenio summo, quique erant in maxima exspectatione. Hi omnes item , uti academiae rectores, deinceps accersiti ad Cardinalem 1egatum accesserunt, tumismata ab eo ex ordine acceperunt. Sequenti anno In extricatorum academia ius suum obtinuit, elegitque ad orationem habendam Caelestinum Petracchium caelestinianum monachum , hominem eloquentiae laude florentissimum, in sacra historia versatum is pulcherrimae cuiusque artis aestimatorem doctum, atque intelligentem . Sententia ab iudicibus lata est non sine aliqua academicorum dissensione, iuventutis querela quo factum est, ut praemiorum distributionem protrahere necesse fuerit, controversamque ad Senatores deferre Hi sibi latam ab iudicibus sententiam confirmandam esse duxerunt. Cetera res sic abiit quen admodum anno superiori. Eodem anno dest millesimo septingentesmo duodetrices mocum propter Herculani mortem unus in Praefectorum numero
desideraretur, Paris Maria Grassus Senator amplisi n us, Minoebus quibusque gerendis tam exercitatus, quam qui a1ime, in praefecturam electus est . Hoc anno enimvero visum est Institutum ornamento privari, munere, si quod aliud erat, nobilissimo ; nisi quod sapientissimi, munificentis imique Cardinalis voluntati satisfecisse ornamenti muneris loco est longe a aximi. Res acta in hunc modum . Alexander Albanus Cardinalis Cle
49쪽
SC ENTIARUM. Imentis XI fratris filius pro ea , qua est in optimas artes voluntate , pulcherrimas statuas ex omni parte conquirebat. Cum ergo sciret, Fauni caput ex marmore supra quam dici potest, egregium,
Wplane graecum in Instituto servari, iterum saepius ab Senatu petiit, ut id sibi pretio quolibet vellent venderes daturum se quidquid vellent, modo ne Faunum denegarent. Cum ea dere , litteris multis ultro citroque missis , diu satis in senatu actum esset, maluit is tandem Fauni caput amittere, quam Cardinalis amplissimi declaratae toties voluntati non satisfacere . Illud itaque ad hunc dono miserunt. Is vero liberalitate, muneribus Vinci se non est passus, misitque contra ad Senatum omnia Clementis XI opera magnificentissime diῖα, 'Eacira hieri altronomicum spectatissimum . Hic in speculam, illa in bibliothecam collata sunt. Hac facta accessione amissum Fauni caput Institutum minus doluit. Per hos dies accesserunt ad Institutum, Linchii germani, atque eruditi hominis munera non pauci plantae, atque adeo animalia in lapidem pulcherrime conversa, ex iis, quae diluviana dicuntur, nec non lapides alii es pressissimis quasi plantaruna figuris distincti , ut quemdam naturae lusum ostendant . Sacerdotes quoque ad praeclaram Philippi Neri 1 studia imitanda pie congregati, sub idem fere tempus una inter aedificandum quam plurima antiquissima vasa excreta sub terra invenissent, unum ex his, quod erat integrum , perfectissimumque, humanissime ad Institutum de
Sub eiusdem anni finem Franciscus Blanchinuς, quem astronomiae studium, Wromanae aulae favor nobilitarunt, librum suum de planeta veneris paullo ante editum ad bibliothecam misit; quo in libro cum veneris maculas numquam ante observatas descripsisset, suaque singulis imposuisset nomina, partim lusitanorum Regum , a Principum , partim talorum, hispanorumque heroum qui ad extremas mundi partes primi omnium post memoriam hominum penetrarunt, partim etiam academiarum florentissimarum Institutum bononiense inter an gloriosa nomina deesse noluit, suumque ei promontorium haud longe ab aequatore ita commodissima veneris parte positum assignavit. Quo vero omnia oculis subiicerentur, globum quoque chartaceum finxit, qui venerem praeclare imitatus, & campos,in maria ostenderet , singulis partibus nomina adiunxit, huncque etiam ad Inititutum dono misit.
Anno millesimo septingentesimo undevicesimo Antonius Ca-
50쪽
get D INsTITUTO stelvetrius, qui usque ad id tempus ad astronomiam subsistutus
fuerat, cum propter incredibiles occupationes, quibus perpetuo fere distinebatur , tandem intellexisset fieri non posse, ut suo muneri interdum non deesset, quamquam erat ad id studium natura valde propensus, tamen ut est homo honestus, magis communi bono, quam commodo suo serviens se se abdicavit Senatores statim id munus detulerunt ad Eustachium Zanottum Ioannis Petri filium , adolescentem probum , qui speculam dies, noctesque frequentabat, Mi soleo sideribus totus erat. Haud multo ante Caietanus Montius ad historiam naturalem
substitutus fuerat, egregia indole adolescens, Ioseph fillius, quem ad naturalium rerum scientiam iam inde fere ab infantia
complectendam paterna gloria XCitaVit. Di
Nihil dicam de libris doctrinae, sapientiae plenissimis, quos
Vincentius Ludovicus Gottus, civis bononiens s e Dominica
norum familia, Cardinalis, partim ad Ecclesiam Cathollicam tuendam adversus Piceninum scripssit, partim ad Divi Thomae theologiam X plicandam , sic quidem ut neque in concludendis rationibus scholasticorum acumen, neque in cathollicorum institutis iam inde ab ultima origine repetendis conquisitissima historiae lumina desderentur: quos libros ipse hoc anno ad Senatum misit Senatus in Instituti bibliotheca collocandos censuit , quo pariter per idem tempus tomos duos contulit, qui dudum ad mu- se farnesiani descriptionem complendam desiderabantur. Hos dono misit Dorothea Sophia neoburgensis, armensum Dux
Optima , alisabethae farnesiae, quam Philippus V potentissimus
bis panorum Rex in matrimonium duxit, parens augusta . Neque alia permulta dona commemorabo, quae si qui forte cognoscere student, iis catalogus exspectandus erit complectens universa quem catalogum qui exspectabunt, illi etiam intelligent, neque res Omnes, neque Omnium , qui illas ad Institutum detulerunt,3ὶomina a nobis referri oportuisse . Hactenus fuit, quod in hac brevitate de bononiensi Instituto scriberem.