Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Institutum conditur

SEnatui nihil potius fuit, quam ut Marsilio plane satisfaceret

suamque liberaret fidem . Idque ut perquam diligenter fieret, Senatores se electi , qui perpetuam haberent in Instituto

potestatem

In his principem locum obtinuit Pompeius Herculanus homo litterarum , litteratorumque hominum studiosissimus . Ceteri fuerunt Franciscus Maria Signius, Franciscus Maria Albergatus Ca- pacellus, Vincentius Bargellinus, Carolus Alphon sus Mare scalchus. Antonius Bovius, quamquam Albergatus haud multo post obiit, eique successit Alexander Marsiilius, Senatores profecto gravissimi, ac de litteris, si qui sunt alii, praeclare meriti. Hi cum probe intelligerent, quantae rei summa, quantumque exspectationis , spei in ipsis esset, fecerunt scilicet consultando, iubendo, urgendo, ut brevi, supra quam Credi potest, tempore Institutum magnificentia , atque opibus creverit Ad rem tantam tam celeriter persequendam sumtus faciendi erant non mediocres quare illud potissimum curandum initio fuit ut esset, unde fierent. Erat tum Romae ad Clementem undecimum Pontificem maximum Bononiensium orator Philippus Aldrovandus Senator amplissimus, homo in rebus administrandis promtus, ad gloriam natus Is ut Senatui liceret pecuniam ex vectigalibus in Institutum erogare, cum Pontifice agere coepit partim ipse per se , nam consilio, atque eloquentia valebat plurimum , partim etiam per Petrum Iacobum Marte lium , qui sibi erat ab epistolis hominem litterarum laude forenti Trinum , gratiosum praeterea , Pontifici merito suo carum. Suam quoque Operam in eam retra conferebat Marsilius litteris qua ad Clementem ipsum , qua ad Fabricium Paoluccium Cardinalem missis, in cuius consilio reipublicae universae vertebatur administratio . Idem faciebat Laurentius Casinus Cardinalis, cuius opera neque illis temporibus, neque postea Instituto umquam defuit . Hi cum eodem incumberent

omnes, Pontificem litterarum amantissimum , quana quam erat

multis, gravissimisque curis distentus, tamen haud aegre impulerunt. Neque id solum , quod volebant, impetratum est, sed plus etiam . Nam cum Philippo Aldrovando id, quod petebat, concessisset

22쪽

ssset, Senatui etiam remisit, ut grande pecunias, quae ceteroquain res alias multas erogabantur, postilla, si vellet, in Institutum insumeret, aliosque postea civitatis reditus vel Instituto assignavit, vel Marsilio, qui Instituto attribuit.

Interea dum Romae vehementer laboratur, haud remissius Bononiae res agitur . Senatus ad supellectilem omnem a Marsilio acceptam , quae post aliorum donationibus brevi tempore non miniis naum crevit, ordine , ratione collocandam , veteris Celesiorum familiae domum emerat amplamin capacem , ac si picturarum, architecturae elegantia quaeritur, totius urbis facile nobilissimam

Quippe ex architecti summi Dominici Thebaidi studio, atque invento tota fere exstructa est parietes vero egregio, atque illo veteri, ac mirabili artificio depicti, ut facile Primat iccii abbatis, Nicola ab abbate, sic enim pictores illi appellati sunt, eius, qui ipsius Thebaidi pater fuisse dicitur, excellentissimi Pelle grini

manus agnoscatur.

Sed iam quemadmodum universa Instituti supellex in hanc domum asportata, Miam inde ab initio in conclavia singula distributa fuerit, paucis expono. Quo loco minime omnia recensebo, quasi Catalogum contexens s non enim instituti mei est , sed summa tantum capita, & cursis eumque ordinem potissimum sequar, quem ipsa conclavium series, continuatio videtur postulare, ut appareat eamdem fuisse Mnarrandi rationem 4 distribuendi. Unum ergo in locum collecta fuerunt omnia, quae ad astronomiam faciunt: teles copia tria longiora, in quibus unum admodum bonum ab accuratissimo Campano elaboratum longum pedes undecim simul cum brevioribus aliis nonnullis quadrantes duo teles copiis, ac perpendiculo instructi ad solis, stellarumque altitudines dimetienda. alius praeterea quadrans in hori Eontalis circuli centro mobilis ad definiendum praesertim verticalem circulum in quo sol versatur, atque huius altitudinem una per captandam : duo globi, caelestis unus, terrestris alter, ab egregio viro Blea confecti, de quorum praestantia, ne quid opus sit diceres, facit ipsius auctoris nomen , gloriaci muralis semicirculus pedum octo diametro , suo telescopio ad meridianas observationes ineundas instructus, Mut alia permulta omittam, horologium oscillatorium e parisiensi observatorio advectum . Atque haec quidem initio erant. Quibus haud multo post tempore Sebastianus Tanarius Cardinalis amplissimus telescopium adiunxit pedibus viginti tribus longum, cui tubus est eductilis e lamellis cupressinis in octogoni formam eleganter compactis Campano artifice

23쪽

SCIENTIARUM. Anno millesimo septingentesimo vicesimo quinto Ioannes Antonius de via pariter Cardinalis horologium etiam oscillatorium huc contulit longe optimum cum quadrante astronomico ac te lescopiis nonnullis, in quibus unum est longe praestans pedes tredecim longum . Haec fere in eo conclavi reposita ab initio fuerunt, quod duabus scalis ad superiorem domus partem adscendenti est in conspectu , atque ibi servata usque sunt, donec specula aedificata est.

Quod sit qui duabus scalis adscenderit, atque ad sinistram desectens, ingressusque in maiorem aulam, in primum conclave, quod ad laevam est, introierit, huic omnia, ut iam inde ab initio reposita fuerunt, militaris scientia patebunt instrumenta ; namque icones variae ibi prostant ad parietes appensae, quibus omnes muniendarum arcium formae repraesentantur , ut nulla sit neque antiquorum , neque recentiorum in hac disciplina praeceptio, quae statim sub oculos non cadat. His interposita sunt troplaae asiatica, hastae,in clipei simul colligati, telis, Marcubus interiectis una cum pharetris forma, & cultu barbarico . Subter haec tormenta , atque arma omnis generis collocata sunt, tabulis ligneis propter parietes imposita, exigua illa quidem , si magnitudo spectetur, sed debitis proportionibus, suis regulis conformata. In medio tabula lignea obsidionem arcis perbelle referens, sic ut nilai videatur propius ad veritatem posse accederes; namque nec Obsidentium militum castra, nec fossae, nec vallum , nec tormentorum loca desiderantur , neque eXCavationes multae,in variae, quibus urbes in obsidione teneri, premi solent. Omniaque laevibus, minutisque lignis ita contexta sunt, ut ioc, vel illo sublato, cuniculi appareant, suffossiones ceterae, latentesque omnes bellantium doli extenso digito posmin commonstrari EX hoc loco ad physicam patet aditus, cuius organa omnia in duo conclavia distributa sunt. In primo repositi fuerunt magnetes varii varia magnitudine, Mui quamquam hi postea in tertium

quoddam exiguum , atque interius conclave translati sunt credo ut essent tutiori loco praeter hos lances aliquot, lentes non Unae , neque vulgares, micros copia conquisitissima, aliaque opticorum oblectamenta, nec non machina pneumatica insigni magnitudine , atque arte peris et L. In altero thermometra barometra omne genus. His postea Senatores Instituto praefecti addiderunt ligneam mensam , cui machina altera neumatica adnexa est minor ad speciem, quam illa prior, ad usum vero promtior commodiox atque alias praeterea adiunxerunt conitruiniones, Ma-

24쪽

chinas ad illa omnia , quae a mechanicis tradi solent, demonstranda aptissimas . Has omnes fabrefecit Franciscus Vituarius bono. niensis sacerdos , praeclarus physicae artifex, machinator excellens.

Huic conclavi illud proximum est, in quo omnia antiquitatis

monumenta fuerunt reposita simulacra multa e marmore, sepulcrales lucernae plurimae, sepulcrorum vetustissimorum inscri ptiones, Romanorum, Etruscorumque pondera idola, aliaque id genUS. Sed ante omnia longe maximo in pretio erat Fauni caput ex marmore, antiquo opere,in summo artificio factum , ex quo etiam credebatur graeci cuiusdam esses nudam enim a Iam gentem novimus, cui ad tantam Ycellentiam aspirare licuerit; quamquam in hoc quidem praeter singularem illam delineandi artem nihil erat, quod magnopere specitares. Cetera plus habent eruditionis, ut quae ad quorumdam hominum memoriam conservandam spectant quo in genere duo marmora numerantur , de quibus breviter ille quidem , sed docte admodum , diti genterque scripsit Aloysius Andrurius, homo disertus, litterarum graecarum in gymnasio publico profes r. Horum unum ut vidit, Pythagoram latim cognovit Alterum vero Melanthi votum esse, quem gravi periclitantem morbo Aesculapius servaverat, ipsa videbatur inscriptio admonere Melanthus Atheniensium Re fuisse dicitur, cumque& diadema capiti impositum, partem chlamydis non exiguam marmor exprimat, faCile apparet, quae coronae apud eas gentes,incultus regii ratio fuerit quibus rebus si parum momenti esIe cuipiam videbitur, haud sane multum pugnabo; sed contendam nihilominus, esse aliquid vel studio hominum , vel consuetudini tribuendum . His accedunt vasa quam plurima antiquissima figuris variis distincta, resque permultae sacrificiis aptae ut mittam Etruscorum, Aegyptiorumque notas, quarum, quamvis significatio latet, formam tamen cognovisse in doctrina ponitur. Ex hoc conclavi in bibliothecam proceditur , quae initio satis ampla visa fuit, sed fecit postea librorum copia , ut perangulta videretura in eam tamen libri paene omnes, quotcumque hactenus Institutum accepit, coniecti sunt, ut si minus recte, at certe qualicumque ordine dispositi usque eo servarentur, donec DO Ua , amplior, Melior exstrueretur . Libri in ea positi huius fere sunt modi ad naturalem historiam pertinentes plurimi, mathematici non pauci, alii aliarum eruditionum , ac generum permulti codices aliquot Graecorum alii, alii Hebraeorum lingua conscii pii, Per

25쪽

serum etiam nonnulli plures Turcarum, multi Arabum Uos Mari filius, cum in Germania versaretur, partim magno emerat, partim direptis urbibus, quod sibi ecpraeda contigissent, domum miserat. Sed illam primam donationem aliae postea secutae sunt tum Marsilii, tum aliorum . Namque cie natores praefecti, Senatus universus librorum numerum de communi sententia maiorem in mo dum augerunt eorum Gue e Xemplo commoti alii; in quibus primo loco nominandi nobis sunt Carolus Alphon sus Mares calchus, WVincentius Bargellinus, haud paucos libros e propriis bibliothecis in publicam Initituti separatim contulerunt. Hisque adiunxerunt plurimos Sebaitianus Tanarius Cardinalis QSilvius Marsilius, livae Catharinae moniales is Franciscus Simonus, aliique, quos numerare longum est; sed maiorem accessionem nemo attulit, quam Geminianus Rondellus, qui libros, quos habebat, universos magna sane impensa in labore undique conquisitos ultro ipse lubensque ad Institutum detulit. Proxime adiecti sunt libri nonnulli, quos ab Alexandro Caprara Cardinali amplissimo dudum compositos, post Lucae editos, in Instituto collocavit Victoria Caprara, primaria femina, nobilitate, atque opibus florentissima Atque hos quidem , quos dixi, libros alios aliae caussae commendant, hos raritas, illos editionis nitor, nonnullos antiquitas,

plerosque usus, Mnecessitas; sed nulli maiori videntur in pretio haberi, quam manu scripti, qui sunt nusquam editi. Quo ex

genere plures sane habet b1bliotheca haec sit quae recens est , nec nisi multorum donationibus conflata , quam facile credi potest. Horum paucos tantUmrnod nominabo, ne videar catalogum potius,

quam Commaentarios conte Xere.

Ut ergo Arabum , Persarum Que libros mirabilium historiarum, rerumque plenos mittam , ceterosque asiaticos, quos vel ipsa commendat barbaries, nec non Malios, in quibus praeter antiquitatem , neque hanc ita longam o litterarum , picturaeque nitorem

nihil est, quod magnopere spectes, illa in primis recensenda est, quae iam inde ab initio in bibliotheca reposita fuit, ad longum

post tempus conservata, Danubii historia, quam a se, scriptam Narsilius in bibliothecam contulerat simul cum tabulis cupreis bene multis, quibus incisa apparebant ea , quae in illo opere describebantur . Aliquot post annos haec eadem Marsilius e bibliotheaca extulit, quod scilicet ea conditione donaverat Wad atavos quosdam misit, qua suum librum cum imaginibus ederent. tiam illi editionem, dum haec scribebam, ad suum finem perduXerant. Erat

28쪽

I DE INsTITUTO Erat vero liber in magna exspectatione , quam prodromus multis

ante annis emissus fecerat.

Annales quocue bononienses inter huius generis libros reconditi sunt ab Ioanne Francisco de Nigris italico sermone confecti Win quattuordecim volumnia distributi. Hos Instituto Moniales Divae Catharinae dederunt; nil alique diligentius videtur scribi potuisse, ut valde dolendum sit, auctorem non ab urbe condita exorsum esse . Antiauiores autem sunt libri Achillis Bocchii bononiensis, quibus universam suae patriae historiam colligavit. Vixit hic auctor seculo sexto decimo, quo tempore suus latino sermoni lepor, atque elegantia , ita lorum praesertim opera , videtur fuisse restituta . Et hic quidem historiam suam la. tine sic scripsit, ut in ipsa scriptura facile illa aetas se prodat. Hunc

aetate antecessit Ioannes Gargonius bononiensis, cuius pariter exstant

in bibliotheca Instituti opuscula multa de rebus variis, ac praesertim de bononiensium , in primisque Pepulorum intenti volorum gestis latine conscripta neque ineleganter. Atque haec quidem Institutum accepit ab Ioanne Gargonio , qui illa dudum, ut gloriosa

generis monumenta, servabat Bocchium vero ab Senatu Antequam de bibliotheca finem dicendi facies, non est Ioannis Francisci Bonaveri labor tacite praetereundus G comaclensium histoxiam, ac praecipue piscationem , quo studio civitas illa maxime floret, diligenter exposuit . Qui pisces ibi agant, quibusque fallantur artibus, quomodo capti condiantur, coquantusque , docet, locosque cum philosophiae , tum naturalis historiae plures, ubi occasio se dat copiose tractat estque liber vel doctrinae pia , vel scripturae nitore, iguris pulcherrimis spectatissimus Hunc auctor ipse paucis ante annis ad Institutum dono misit. Conclavium ordinem secuti, atque e bibliotheca in illud, quod

proximum est, conclave ingressi, hinc statim in maiorem aulam revertimur. In quam qui hinc introeunt, his naturalis historiae o cus fere est adversus Is locus in quattuor conclavia divisus ivit, quorum duo fossilium sunt plena duobus alteris plantae plurimae, quaeque ad eas pertinent, continentur. Namque in primo alaba stra visuntur is marmora , inui ad haec proxime accedunt, lapides , porphyretici, phitae , semipellucidio pellucidici in altero, terrae variae teloribus, medicisque utilillimaeo sales ossiles, bitumina omnis generis, quaeque sta iactitae ab naturae historicis appellantur, sunt vero aquarum concretione S. Hi acce

29쪽

SC iENTIARUM . IImcinnabari, cintimonium numerantur, 'uiuscemodi alia

metalla ipsa ad extremum, plumbum , ferrum , CUDrum , argenis tum , aurum, suis quaeque inclusa matricibus. Quae Omnia vitris p poste iunctis obtecta, super auratas tabulas collocata is rite di stributa sunt, suis ad res singulas adiunctis nominibus . In angulo prope ianuam inauratum armariolum, vitris Occlusum adserva tur, in quo omnia, quaecumque in SaXOnia effodiuntur , metalla, mineralia continentur . Ea collectio habet eruditionis pluri

mum in est pulchra ad speciem, atque elegans quippe quod omnia

ita inter se colligata, coniuncta sunt, Ut montem Commode referant, I Christum in vertice cruci suffXum . Crux ipsa, quo es et spectabilior, ex argento egregie inaurato conflata est. Id muneris accepit olim Marsilius a Federico Augusto illo Saxoniae lectore, qui postea in Polonia dignitatem regiam obtinuit Sub fenestra insignis minera ferri eX stat Francisci Aqua vivae Cardinalis amplis simi donum, qui cum hoc, tum aliis etiam muneribus Institutuna perquam studiose ornavit, atque auXit. In medio conclavi posita est mensa armari instari, intra quam lapidescentes plantae , . lia, pisces quadrupedum partes in lapidis duritiem conversae, nec non crustacea plurima recondita sunt, atque alia huius generis multa, quae ab aliquibus antediluviana ponuntur In tertio conclavi exstant marinae plantae permultae , qua duriores, ut lytophyta, ne ratophyta multiformia, qua mollius culae, quo in genere numeramus spongias, alcyonia , huiusmodi alia. Est vero nobilissima ante omnes quaedam Coraliorum series, qua nihil ad varia horum genera demonstranda a commodatius fieri potest . Quartum conclave armariis octo instructum est , quae terrestrium plantarum studiosos in primis alliciant: quippe haud pauca continent ad illarum scientiam spectantia . In primo fungi reperiuntur natura lignei, coriacet, quique exsiccati in longum tempus servari possunt. In secundo stirpes in cortices peregrini, plerique medicinae aptissimi. In tertio peregri na ligna, eaque pariter medicinae apta . In quarto gummi, Cresina multiplex. In quinto folia plantarum alienigenarum varia . In sexto, septimo fructus arborum o semina Σtranea, quae vel medicorum usus probat, vel formia commendat, pulchritudo In octavo omnigena semina, suis quaeque vasis inclusa , nominibusque distincta. Atque his quidem quattuor locis historia naturalis primo contenta fuit. Post quintum conclave adiectum est, astronomicis in strumentis . quae dudum ibi fuerant, alio inde Eportatis B a Quin-

30쪽

Quinto ergo in conclavi, ut hoc quoque Sponamus, collocata fuerunt rariora animalia , eorumque partes, an quibus testacea amboinens uni valvia, lival via plurima , insecta varia exsiccata, americani angues pus herrimi, conquisitissimi liquoris ope plane mirandum in modum conservati . Qui angues fuerunt initio non ita multi post numerus auctus est, adiunctis etiam Xuviis aliorum animant 1um quam plurimis . His accessit egoariorum i pidum series tam nobilis, tamque copiosa, ut nihili upra videatur

tingi posse.

Atque hanc tantam, tamque variam naturae supellei litem uni Gre Marsilio, quod sane admiratione dignum videtur, Inititutum a ceptam refert. Quippe si exceperis Onocrotalum , sic enim vocant pergrande anima volatile aquatile palmipes, quc d lysies Gozadi-nus Cardinalis dono dedit, neque pauca insignia succina Ioannis Antonii de Via pariter Cardinalis doctissimi donum , aliaque non- Nuda, quae vel Albertus Seba vel Laelius Trion tetrus ad augendas Instituti opes contulerunt, et ei paene omnia vel prin)a 1 la gloriosissima donatione, vel, quae post consecutae sunt, aliis Marsilius unus largitus est qui ut omnia videretur studiorum caussa effunderes, nec sibi quidquam reliquum facere, illa etiam , quae ex Germania ConveXerat , instrumenta, atque organa , Ornandis rebus

apta, Instituto reliquit, in cuius aedibus iam inde ab initio scire,incommode coliocata sunt, diligentissimeque usque ad hoc terripus adservata . Eorum locus adscendenti duabus scalis dextrorsum Que deflectenti est ad dexteram . Neque aliud fere quidpiam praeter ea quae supra memoravimus, quod ad eas disciplinas, quae in Instituto tractantur, pertineret, in Instituti aedibus repositum nitrio fuit. Nam elaboratorii chymici facultatem primis illis temporibus In stitutum nullam habuit ideoque Winstrumentis Omnibus, quae ad illud pertinent, caruit aliquamdiu,

SEARCH

MENU NAVIGATION