Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

opus CULA dirupto, dimotoque, ut potuit quimore illo opaco contra oculo dextero, in quo is dimotus non fuerat, omnino inutili. Quoniam autem in huius viri oculo dextero in prioris utroque humorem crystallinum opacum quidem , hoc vel illo colore infectum , duriorem tamen non invenit, propterea ut in eius opacitate, alienoque colore suffusionem , sic in duritie cum colore glauco, opaci;

tate coniuncta glaucoma esse ponendum X istimabat. Denique in tertia dissertatione conatus est rem diu ab omnibus anatomicis frustra optatam , perquisitamque videlicet renum sum centuriatorum excretorios ductus, horum finena, quod consequitur, illorum usum retegere . In multis igitur avium generibus, sed

luculentius in gallo tum gallinaceo, tum indico reperisse se ait, singula, quae semen deferunt, vasa ante e singulis renibus succenturiatis, quam e singulis testibus enasci. In vipera autem , uviali testudine eos esse inter eos dena renes, i testes ne tus membraneos, ut verisimile sit per hos similia decurrere vascula ab illis renibus Xorta . Sedis olim in virili quodam grandiore cadavere vidisse se, praestantissimum medicum Hippollitum Franciscum Albertinum propagines quasdam a saepius memoratis renibus ad testes demissas, quae neque nervem, neque sanguiferae, neque lymphaticae, sed potius alius cuiusdam naturae esse canales videbantur Et haec quidem in maribus.

In eorum Vero, quae supra Commemoravi, animantrum, & Urium feminis non modo connes inter se varia is renes succenturiatos se comperisse, verum insuper, ne Xus hosce in gallinis quidem, fluvialibus testudinibus, ac muribus instar si lamentor una, propaginum, vel corporum vas formium vidisse. Itaque censereses, renes succenturiatos inter generationis organa esse referenda Huc autem pertinere tum quae de lumborum naturalium consensu a medicis sunt adnotata, tum habitum a se olim in cane expe-Timentum . Huic enim paucis ob ortu mensibus cum hinc testem dexterum , inde vero sinistrum renem X secuisset, aptamque vulnerum curationem ad hi uisset, laxum semper corporis habitum fuisse; neque umquam catellas ini ille, sed ne catullientibus qui dem blanditum esse, animadvertit Nimirum ut a deX tris evulsus testis, sic a sinistris en succenturiatus aut cum rene disectus, aut certe in nervis, vel sanguiferis, aut e Xcretoriis ductibus laesus, ut putabat, sterilitatem attulerat.

Hai' enus, mi suavissime , ac doctissime Zanotte, priori parti satisfeci epistolae tuae . Nunc illud restat, ut porro alteri satisfaciam in qua amantissimis,in honorificentissimis aeque, ac in priore, Verri

402쪽

38 OPUSCULA.bis ostendis, quam gratum vobis futurum si huic si epitomae dissertationum Valsalvae quidpiam addam de meo, quod pariter actorum vestrorum libro inseratis. Ego vero, nisi totus in eo essem , ut quidquid temporis a publicis, privatisque occupationibus eripio, id omne in Valsalvae nostri paene in umeris, ut nolit, iisdemque cum inter se maxime disiunctis, tum saepe mancis, perobscuris schedis se Iligendis, digerendis, Xpoliendis, illustrandis collocarem libentissime darem peram , ut tantae isti, ac tam benignae voluntati vestrae, si minus doctrina, atque ingenio, at

studio certe , diligentia, quibus quidquid possium, si quid tamen possum, me debere, fateor, responderem. Quod si hoc erga amicum mortuum supremum ossicium aut minus esset per se honestum, aut non vobis quoque gratissimum , aut non plures, quantum animo prospicio, annos me esset occupaturum sane e Iipsum intermittere, vel eo absoluto, vobis satisfacere tamen possem serum cum haec omnia contra se habeant, neque aliud aut nunc inchoare , aut brevi polliceri mihi liceat necesse est, ut

quam olim, atque adeo pera dolescens de pluribus uvulae,is pharyngis musculis ad Valsalvam epistolam scripsi, hanc neque enim aliud istius modi in praesens habeo ad vos mittam , vel potius remittam . Haec enim illa ipsa epistola est, quam, cum prima Adversaria apud vos recitarem , quam cum altera, quam cum tertia scriberem, commemoravi, quam saepe a me haud pauci anatomici cum tali, tum externi requisiverunt, quam Valsalva

unus habebat, , si sua perficere potuisset, cum ipsis erat editu. IUS, quam denique, eo vita functo, mox nter eius schedas diligenter quaestam invenit vir egregius Faustus Stagnius Ι. C. sororis ipsius filius, ac Ioanni Antonio Stan cario rei medicae, atque anatomica professori consultissimo, utriusque, ut ego petieram subscripto nomine, tradidit ad me mittendam . Eam ipsam igitur, qualiscumque est, ad vos remitto, quam cum vestris actis divulgetis, si tamen idem vobis de ea videbitur, ac Valsalvae videbatur. Hoc unum te oro , ut omnes, quicumque eam epistolam , aut hanc epitomen lecturi sunt, etiam atque etiam moneas,

si qua in alterutra aut in utraque forte videantur vel non satis perspicua, vel non satis absoluta , ne statim nos arguant, sed iudicium in illud usque tempus sustineant, cum viai versa Valsalvae scripta meis aucta neque paucis, neque brevibus adnotationibus edentur. Sunt enim, vero , ut probabimus, iam diu sunt, quae ipsi per nos addamus, sunt quae illustremus, sunt quae in medio Ielinquamus, sunt etiam quae revocemus. Quod reliquum

403쪽

Op UsCULA . 38 Iest , abs te, mi Zanottes, maiorem in modum peto , ut praeclarissimis, doctissimisque Sodalibus, quantas maXimas potes, meo nomine gratias agas, cum tibi persuadeas, me ipsis, tibique pro illis vestris erga me singularibus studiis obstrictissimum fore, cum vivam, tum omnibus confirmes, si meam observantiam, pietatemque constantissimam ad hunc diem perspectam habent, ut paria, aut eo ampliora in reliquum tempus ossicia exspectent.

Vale. D. Patavio IlI Kal. Februar. MDCCXXIIII.

404쪽

HIPPOLYTI FRANCISCI ALBERTINI

Animadversones seuper quibusdam difficilis respirationis titiis a casa cordis, s pracordiorum structura pendentibus.

Uod antea non semel petiistis a me, Sodales ornatissimi, ut de iis praesertim spirandi dissicultatibus, quae ab organicis cordis, praecordiorum partium scilicet, quae ad

cor sitae sunt vitiis oriuntur, sermone constituto, ad Academiam referrem, non neglectui sane auctoritatis apud me Vesrae, sed rei obscuritatio magnitudini tribuendum est, si nondum in eo vobis sum obsequutus nec facultati cuidam meae, si modo id facere aggredior, sed obsequendi vobis studio,' voluntati. Neque enim vos fugit eiusmodi vitia adeo abstrusa, cognitu dissicilia esse, ut nemo auctorum hactenus extiterit, qui eadem bene multa, ac varia ex cadaverum sectionibus a se, aliis institutis addiscere, simul congerere, editoque volumine illustrare ex professo aggressus sit. Quamquam ipsa , ut miri saepenumero a VΟ- his traditum , inculcatumque est, ob gravitatem maiorem, quam in vulgus cognoscatur, frequentiam , non secus ac magni cuiuslibet generis morbi, animadversionem , diligentiam , scriptum eXposcunt. Sed ingenue de me fateri debeo, licet multa assiduaque contentione in contemplandis aegris, eorumque cadaveribus perscrutandis longo annorum cursu versatus sim , me tamen eo usque minime profecisse, ut quod semel iterum , saepiusque conspe-Σi in mortuis, id agnoscere valeam in vitam agentibus, ut signa nempe di agnostica X plorata habeam , atque perspecta , quibus diiudicem structurae vitium quando subest sive in caudice venae cavae, sive in auriculis, aut ventriculi: cordis, sive in arteria, aut vena pulmonari, sive ina orta, sive in universo corde, aut peri cardio Vixdum enim potui comprehendere peri cardium hydropi, inriae sui ipsius crassiti ei, ad cor adhaesioni cor autem , Meius auriculas, atque thalamos, mappensos sanguiferorum vasorum truncos obnoxia frequentius,' opportuna esse dilatationibus, aliquando cum polypo vero, saepe admodum cum eo, quem vocant pseudo-

polypo. Itaque ut petitioni, Mexpectationi vetarae aliqua ratione

morem

405쪽

OpusCULA. morem geram , super his dilatationibus an ina adversiones nonnullas afferam , eo quidem consilio, ut a vobis corrigantur, perficiantur augeanturque adeout aliquando id confirmetur, quod ait Hip

pocrates in lib. de Flat de dissicillimis , o obscuris ais morbiso'nio magis , qua n ars iudicat es in bis peritia multum impe

Principio autem de me nequaquana expectare vos velim distincta signa diagnostica cuiusvis harum dilatationum . Illa quidem diu , eo, quo potui, studio perquisivi; at meam diligentiam vicit res, si non prorsus nova, at sane implicatissima. Patiamini igitur potius a me quodpiam interim ipsarum discrimen afferri, quod medi-CO, quatenus clinico, non inutile est, utpote quod eruitur ab ipsis dilatationum vitiis, quando supra enumeratas cordis, praecordiorum partes assiciunt . Tunc enim applicita ad thoracem manu, quoniam percipitur motus insuetus, aut cum pulsatione , aut sine eadem , aut vix ullus ego ea dilatationis vitia, quibuscum ad pectus praeternaturalis, diu durans, cum vibratione , ictuque micans pulsatio coniungitur, ad vitia generis an eurysmatici; a Vero,

quibuscum motus sine tali pulsatione , aut fere insensibilis adest, ad vitia generis varicosi revocare soleo. Simulque puto simplices

dilatationes aut auriculae, aut ventriculi nistri, aut cordis totius aut aortae ad primum genus; dilatationes autem caudicis Venae a Vae, aut auriculae, aut ventri Culi dextri, aut arteriae, ienae pulmonariae ad secundum genus referri utplurimum posse desumpta videlicet

huius distinctionis ratione ab eo vario antedicto dilatationum earumdem moti, qui sub sensum cadit, ac proinde qui ex illis apprime est, a quibus verus clinicus potiora investigationis dia-

gnosis horum morborum documenta capit. Et quamvis idem motus saepius interturbetur a multifaria dilatatione, situque vario a plurium, diversique generis vitiorum unione , a praeternaturali, quem cor subit, moti etiamsi laeso organica non in eodem , sed in partibus ipsi vicinis insideat una una diversa sanguinis etiam indole c. attamen allata distinctio, qualiscumque demum ea sit, cum mihi fuerit usui, nec modice profuerit ad perscrutandam, pluries assequendam peculiarem diagno- sim huiusmodi vitiorum, super ea animadverto, pulsationem modo memoratam deducere in cognitionem fere certam vitiorum generis an eurysmatici, ipsamque aliquando ita impense micare, ut costas, claviculas, ac sternum , vel seorsim , vel simul in speciem

magni tumoris elevet, ac frangat, sic ut alias partem internam vertebrarum dorsi usque paene ad spinalem medullam ab ea contritam di

406쪽

384 OPUSCULA.

tam, .consumptam miratus sim. Sed scire nihilominus interest pulsationem eamdem, aut sane modicam , aut longe minorem me comperisse, ubi substantia cordis a basi ultra medietatem ipsius consistentia, colore uuasi tendinea, aut accida nimis evaserit; vel ubi parietes dilatatae arteriae praeter modum crassiores redditi, aut oblongum, veluti fornicatum concreti, polypos sangui. nis aggerem intra se nacti, aut cartilaginea, osse ave intrinsecus tunica fuerint omnimode obducti. Quod ultimum confirmato, inveteratoque iam morbo contigisse observavi; quodque a medico non sine sui laude praecognoscetur, deducta solerter coniecturae supradicta pulsatione, quae cum diu ante viguerit, accedente cartilagine , eoque magis ossea , quam diXi, Uni CD, elanguescit, nec parum Ytenuatur, atque infirmo melius est, cui ceteroqui extra ipsam , si pulsatio, pulsus elanguescat, appropinquat Or .

Porro distinctioni iam indicatae inhaerens animadverto, quo facilius pulsationis micatione se produnt vitia generis an eurysmatici, eo difficilioris indaginis esse , quae vocavi generis varicosi vitia de inter haec ipsa aegre cognosci, quae non modo antedictae pulsationis expertem motum , sedin lenem admodum edunt aegrius vero, quae eumdem dumtaXat profundum, confusum, obscurum habent; aegerrime omnium , quae nudum, aut vicudum eius vestigium praese ferunt. In quorum numerum etiam Veniunt, quae

intra peri cardium subnata, ab ipso peri cardio, sive quod magnopere crassescat, sive quod cordi uuasi glutine adhaereat sc interudum coercentur, heprimuntur in suis motibus, ut hi tum a nobis minime percipiantur. Et quoniam ex se ipsis sine motu manifesto sunt , quae innui, peri cardi vitia , ViX, ac ne vix quidem umia

quam internosci queunt multoque minus Utrum eorum, crassitiensne scilicet, an adhaeso seorsim infestet. Tametsi vero una cum ipsis perturbatus motus cordis quandoque deprehenditur, semper tamen est, quod medicus prudenter dubitet, isne sit ob vitium peri cardii, an potius ob vitium alicuius ex illis partibus, quae sub eodem, Wintra idem sitae, ab ipso non ita cohibentur in suis motibus, quinii sensibiles appareant. Immo accedit ciniis, cin il l vitium simul latitare, motum , qui tunc ad pectus sentitur, ab aucta cordis mole pendere me nonnumquam reperisse. Quam ob rem haec peri cardi vitia, si quas gerunt notas, gerunt cum notis,sgnis vitiorum aliarum partium plurium ita communes, aequivocas, ut in iudicio de singuli s ferendo magis uspensus lix-xeat, qui in cadaverum sectionibus exercitatior est.

407쪽

OPUSCULA. 381 Qua in re novissime quoque signa notabam in principe viro,

quae de organico varicosi generis vitio fidem facere videbantur. Sed eo mortuo inveni morbum in peri cardio tumorem nempe inustatae formae, sanguineum , sub exteriori illius tunica genitum inaequaliter anfractuosum, unum digitum Crassum , tres circiter latum , a dextris cordis, secundum totam eius longitudine n1 extensum . Rursus idem pericardium cum cordi agglutinatur in se glutinatum autem se quoque saepius observavisse Barto lettus noster

assirmat aliorum vitiorum is ipsi iis etiam polypi veri signa con fundit quemadmodum is ex historia uxoris civis ondinensis apud Lovverum percipi potest .alii casus me docuerunt, O veriani in eo dissimiles, quod, vertiginosis, .nonnumquam apoplecticis quasi affectionibus tentarentur : id quod adhuc in aliquibus aliis cordis, praecordiorum laesionibus haud insolens est. Quapropter quibus signis crassities peri cardii, vel eiusdem ad cor adhaesio ab aliis quibusdam vitiis, ac praesertim a polypo vero internosci valeat, aut contra, id hucusque exploratum , perspectumque laabere non potui. Nisi signa sus cientia laabeantur haec, videlicet quod in recitatis illis peri cardi vitiis, si bene advertatur, pulsus minus, in polypo magis a naturali recedit in illis sensum doloris, caloris ad sternum aeger percipit in hoc, manu ad cordis locum appost , motus magis sentitur a medico atque in illis facilius , quam in isto animus deficit.

Quum itaque manus ad thoracena admovetur, quum summi di git iuxta latera trachete altius, quoad fieri potest, sub clavicula adiguntur,is quum intentis oculis arteriarum carotidum motus,& venarum iugularium quas undulatio accurate lustratur , vel aliqua signa inveniuntur alterutrum vitii genus indicantia, vel nulla : aliqua, confirmari si nulla, suppleri possunt aliis, quae

aliunde suppetant, signis. Suppetunt autem , si pulsuum rhyt mus agnitudine, aut parvitate ciensione , aut mollities vibratione frequentia, inaequalitate, intermittentia, aut alia quapiam ratio ne a naturali aegrotantis habitudine deiflectens, non sine constantia superveneri ; qui quidem in utrovis carpo dispar observari saepe solet si actio, modusque respirationis plus minus laedatur Prout corpus magis, minusque concitato motu , vel in sublime fertur si sensus aliquis aut ponderis, aut quas constrictionis , aut levis doloris e regione cordis non semiel infestet, a praesertim si cordis ipsus in ordinati motus, palpitationesque praecesserint: si de cubitus, domnus in utrovis lateres, saepiusque sinistro, facilis pro more non sit, eoque magis s somnum inter ipsum, eumque pri-

408쪽

386 OPUSCULA. primum , brevis aliquando se movendi, aut residendi quas nece Littas accedat si patiens in cibo somnoque capiendo antrorsum & in pectus se se inclinare lubenter incipiat in quem deinde positum eo magis impellitur , quo magis procedit, urget morbus: ac demum si dissicilibus ad stomachi regionem molestiis Valde conflictetur c. Haec enim signa, cum vel omnia, vel plura simul

Conveniunt, Cum diu , constanterque perseverant, cum adsunt

sine alio manifesto pectoris morbo , inter ea sunt, quae sub vario ipsorum gradu de vitiis iisdem , vel adhuc nascentibus, si non omnino, speciatim docere, at non leviter, saltem universe

monere possunt.

Eoque magis si his ipsis aliae quaedam velut remotiores notae superadiungantur, quas peto vel a fiugionibus itor verbo aegrotantiumn dolorem facientibus ad supera thoracis partes, ad laumaeros, labiis praesertim ad medietatem usque unius, alteriusve brachii, vel utriusque interdum vero is impensius ad homoplatam dexteram , Ut interne respondere conspe X agglutinationem grandioris ane Urysmatis cum pleura, non sine costis inibi attritis vel ab aegris udinibus animi, quem diuturnae graviores curae, aut subiti, ehementes,is contrarii affectus excruciaverint vel ab ictibus pectori impactis, aut a praecipiti corporis in pectus lapsu agestatione item ponderum, a laboribus violentis in cursu , ab effusiore risu ab huiusmodi aliis, unde immoderatior nisus vis illata pectori fuerit. Alias insuper notas colligo ab iisdem aegris, eorumque vitae genere, ut puta si helluones , bibaces, tibicines, seu fistularum , quae contentiore spiritu inflantur, modulatores sint; veneream luem , maxime si mercurii unctionem pertulerint: alias denique a praegressis hyppochondriacis, hystericis,

rheumaticis, catarrhalibus, hem optiicis, herpeticis c. affectionibus, nec non a peculiari adventitia non minus quam nativa solidarum partium constitutione . Ut enim ex his omnibus modo

unum, modo alterum, modo pauca, modo plura antecedere, comitari, vel sequi id genus vitia animadverti ita X pertus sum non parum mihi luminis attulisse in magna rei, de qua agitur, obscuritate, quae etiamnum remanet, propterea quod motus cordis perpetuo fere turbatur , etiamsi laesio organica non in ipso, sed in

partibus prope ipsum positis sita sit; quod numerata vitia non seorsim singula, sed plura simul, i ista in cadaveribus fere semper inveniuntur, ut proinde quaelibet signa cuilibet ipsorum speciatim respondentia neque satis discerni, neque omnino stabiliri

409쪽

Ceterum ad investigationem memoratorum ante vitiorum manus ope institutam ut redeam , haud temere fortassis adiiciam quod si manus pectori apponatur, sit X ploratoris diligentis diuque, lene exercitati, is eadem iudicare quadam tenus pote rit, num motus, quem illic sentit, a naturali motu recedat, necne, inuali, quantoque recessu num praeterea, quod ibi inordinate movetur, id in propria cordis sede, an vicinia tum sit, praecipue vero num corpus, quod pulsat, suam diametrum , amplitudinem naturalem superet, an secus. Quoniam enim diis sternere pulsationem cordis a pulsatione an eurysmatis iuxta cor, inter ea merito reponendum est, quae dissiciliorem huiusmodi indaginem reddunt; ego antedicta animadvertione, cura, diligentiaque adhibita, internoscere potui magnitudinem auctam cordis ab eiusque pulsatione distinguere pulsationem an eurysmatis sub Curvatura ortae alias diiudicare geminum an eurysma, Qquem aiunt prolapsum cordis plerumque etiam vitia generis neu-xysmatici a varicos heneris vitiis discriminare Casune vero, an industria id praestiterim minime disputabo. Me siquidem , meaque non facio tanti, in re praesertim tam dissicili, abstrusa . Verumtamen X tra pellus, ubi deficiente solido arcu costarum , tantum dissicultatis in hac indagine non offenditur, me satis scio pluries iudicavisse ex eo, quod vasis diametrum non auctam perceperim validas, assiduasque arteriae caeliacae, vel aortae in abdomine pulsationes fuisse sine dilatatione, nec iudicium meum eventus fefellit. Ac sane structurae vitia in cordes, praecordiisque ex quovis incondito cordis, pulsus, respirationis motu inferre statim non licet. Id quotidiani testantur affectus hyppochondriaci in viris, hysterici in mulieribus, chlorose ex non respondentibus menstruis in virginibus &c. Immo in quosdam incidi, in quibus cordis motus , aut prae magnitudine ipsius, aut prae angustia pectoris, aut pro utroque deficere prima facie a naturae legibus videbatur, cum esset in illis secundum naturam . Nec alii mihi defuerunt, in quorum utrovis rachio putium vix alii, in quibus inaequalem vel intermittentem , natura illorum sic ferentes, percepi. Id quod etiam ad tempus accidit in aliquibus pueris, senibus, .confirmata iam podagra laborantibus, dum podagrae recursus instat, urget c. Sicuti vero in pluribus eorum, quos supra memoravi, pulsum deprehendi, naturalem reddi, ubi paro sis mi febrium tenerentur cita e contrario in aliis pulsum a naturali statu deficere

observavi, Minaequalem , sue intermittentem fieri, ubi quibusdam mali moris febribus corriperentur. Re enim ipsa cor est muscu- Cces la lus

410쪽

388 OPUSCULA.lus multiplex, qui convulsionibus, ut ceteri musculi, lacessitur; quae quidem quo magis in perturbatos, violentosque motus, hoc est palpitationes, adigunt cor, eo perspectiores redduntur, sine ullo per id temporis in corde, vel iuxta cor depravati solidi vitio. Idque etiam aliquando, sed minori cum impetu, contingit ob vitium sanguinis, propterea quod hic peccet, vel motu , vel copia

vel consilientia c. Porro utriusque generis vitia, quoniam non infrequenter in hominibus, at perraro , quod noverim , Occurrunt in bestiis, id- Circo veritati consentaneum fore arbitror, si haec eadem vitia ad illa animi pathemata, quibus permultum homines, parum , nihilVehestiae percelluntur, tamquam ad crebriores Causas revocentur

Sed cum hac nonnumquam differentia, quod ut vitia varicosi generis inter simplices, diuturnas, graves animi aegritudines lente suborta vidi, sic plura neurysmata post subitos istorum M vehementium animi pathematum impetus ex tempore quasi nata detexi. Quae quidem ut cuidam mechanices effectui per nervos excitato necessarie deberi videntur ita mea opinio est , simili me chanica ratione oriri potuisse haud valde absimilia vitia a me reperta in corde, praecordiisque nonnullarum mulierum , quae ex graVibus spasticis eorumdem viscerum doloribus laboraverant. Cum Celeis Toquin observaverim a neurysmata orta longius a corde dolores vehementiores secum identidem traxisse: non quo osse is , frequentissime obviis, quam mi essent referta iis enim in epfero quoque aorta fere toto scatebat, nec dolores aderant sed quodve ob peculiarem suae figurae modum , sanguinisque impulsum , ac indolem impensius, celeriusque in suis fibris distraherentur vel

tendinem , seu nervorum truncum, aut aliam sensilem partem , inprimis contra os aliquod, suis ictibus impellerent vel etiam eidem ossi agglutinarentur intra pedius cum accedente nonnumquam magna velut sarcomatos partium agglutinatarum crassitie,

fortassis orta ob vitium illius extillantis liquoris, qui ad neu-rysmata ipsa, vel a prima eorum origine, observari solet; inuivereor semperne ut causa, an plerumque ut effectus eorumdem haberi debeat. Qtio ultimum de illo certe humore fateri licet, qui intra peri- cardium collectus ipsius facit hydropem cum hunc e praememoratis cordis, iraecordiorum offensionibus saepenumero nasci dubitandum non sit. Tum autem indicia illius vix ulla esse possunt, quia confunduntur ab indiciis eorum vitiorum modo plurium modo paucorum , modo unius, modo alterius generis, quibus cuni

SEARCH

MENU NAVIGATION