Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

OPUSCULA. 33Ιrum quod erat de valvula coli, perspicue eam vidimus e geminis velut emi lunaribus membranis, aut si mavis valvulis con niventibus, aut quod forte licet vere dicere ex te productio

nibus intra colon assurgentibus coalescentem earum vero mariagines satis crassi erant, ut quod in palpebris tarsus, in iis fibrae ex tremae replicatae essicere viderentur: utriusque altitudo inaequalis erat, nam ea, quae ad colum respiciebat ipso margine altior erat altera, quae ad caecum paullis per dehiscebant, sed facili negotio rima illa occludebatur, depress nimirum , inflexoque in alteram superioris margine, tum enim uterque margo rite connivebat hocque pacto viam in leum sibi intercludere putavimus aerem, aut aquam in colon iniectam, uti experiebamur vel adiuncta manus comprimentis vi qui sane margines in omnibus coli valvuli snon tam crassi, ut in illa , quam nunc proposui, observantur: habet enim saepe laudatus amicus noster ei, aut septem non eiusdem aetatis hominum intestinorum segmenta, primum quidem inflata , deinde exsiccata, in quibus licet binae illae membranae, aut productiones altitudinis inaequalis adsint, in iis tamen adhuc recentibus non tam crassi, ac velut anulares earum margines apparebant, ut in hoc, de quo est sermo ; sed neque rima aequalis et in omnibus magnitudinis; in quibusdam enim subiectis, in quibus

membranae illae coalescunt , cum ad intes inorum parietes approperant, angusta est, in aliis vero laxior , in quibus eae ad illos ipsos parietes dissociatae pertingunt, ut in uno ex his septem , Uae ΠΟ- minavi, in quo etiamsi leum in colon uno semper modo subeat scilicet acuto angulo in intervallum tamen trium certe , quatuor paene linearum intercedit, in ali: vero ex iisdem pariter aequaliterque exsiccatis excepto eo, quod ultimo loco incidimus, vix semi lineae spatium relinquitur: quapropter in iis, in quibus rima quam dixi, adeo coarctata non est , amicus idem noster expertus oti m fuit aeris, Waquae ingressum e colo incile una retardari quidem, minime vero prohiberi , ex quo proclive est intelligere posse aliquando, absque eo quod novus accedat valvulae coli morbus, clysmata vomitu reddi, modo ne rima sit naturaliter perangusti, namque si laxa admodum sit, qualem nuper innui in altero horum, vix credi potest , si volvulus ei accidisset, qui in maximis cruciatibus, ac convulsionibus fatiscente valvula clysterum , faecumque immixtarum vomitus non exciraretur . Iam vides, Beccari amicissime, non tam mea ad te scripsisse, quam aliena, aut certe cum nostro Blanco communia , sed tum summa eius humanitas, tum perfecta, quae inter nos ne omni contentione ha

372쪽

33 OPUSCULA.rum rerum communio intercedit, illud fecerunt, ut leve quidem, fidum tamen hoc amoris erga te mei argumentum deesse non pat retur . Is plurimum te salvere iubet. Me Vero amare perge, quod facis omnino, quod unum expeto ad has enim lucubrationes quod attinet facile, quae tua est erga me benevolentia, impetraho, ut ignoscas, meque hunc fructum uberrimum sane, atque cumulatissimum percepturum intelligo, quod saepe alias ex iis rebus, quas ad te detuli, percepisse me probe scio. Vale. Dat.

Arimini XIII Kal. Ian, EIUSDEM

373쪽

EIUSDEM AD EUMDEM IN IDEM ARGUMENTUM

EPISTOLA ALTER A.

ANTONIUS LEPROT TU IACOB BARTHOLOMAEO ECCARIO

S. P.

I Gnosce mihi, quod, cum superiorem epistolam ad te longissimam dederim , eadem de re iterum scribam . Animadverti enim nonnulla, Mad dissectionem, ad morbi historiam pertinentia memoria excidisse, quae, ut arbitror, nolles praetermis a. Ad primum itaque quod attinet, illud fortasse notandum fuit arteriam ronchialem in hoc subiecto ab orta quidem descendente, sed infra priores intercostales duos paene digitos transversos productam fuisse. Ne illud quidem occurrebat, quod Blancus noster de arteria oesophage est suspicatus, ab ea nimirum sanguinem circa oesophagum effusum fuisse, ut proclive est ex eo intelligere, quod oesophage a ronchiali, Munichio auctore,

oriatur quamquam non idem semper est constituendus eius arteriae ortus; nam , ut probe nosti, mei sterus eam interciortae descendentis traduces separatim a bronchiali adnumerat, neutri illorum congruens Ruyschius ab intercostalis superioris trunco ad subclaviani sinistram pertinente ortam delinea vit, a quo

quidem trunco saepissime bronchialem ipsam ductam vidit. Ad morbi vero historiam addendum est, tussi siccae frequenter obnoxium fuisse aegrum , mihique praeterita repetenti in memoriam redit, saepe illum nulla evidenti caussa tussire consuevisse, confitimantove ii, quibuscum usus illi erat, atque consuetudo, ex quibus audivi foedo admodum halitu fuisse . Consuevit etiam identidem in die abaci fumum excipere , an ficta sibi animo necessitate, an voluptate quadam haud scio . Haec qualiacumque sint, ad denda existimavi. Quod reliquum est litterarum tuarum, amicissime, suavissime Beccari, quam maxime cupidus sum, ex quibus, ut summam animo voluptatem capio, ita me semper aliquid inde percepturum confido. Vale. DOMI-

374쪽

De calculis in casti fellea, i intra eius tunicas

repertis

FElle cystis calculos neque infrequentes, etiam in hominiis

bus, de quibus nulla suspicio erat, neque unius indolis esse, praeclare Morgagnus in suis Adversariis tertiis animadver-ssione vicesima octava proposuit. Quamquam enim id fere habent commune, ut in aquam coniecti non, uti vesicae calculi, in imo subsidant, sed aquae innatent, colorem tamen, deflagrandi modum non omnes habent communem . Color namque plerisque flavescens est , aut subviridis, aliis niger olli flammae admoti, eam concipiunt, ad extremum usque servans; hi vero quasi respuunt , , si quam conceperint, non servant. Utrumque igitur calculorum genus in cystis cavitate reperiri non infrequens est illud vero non ita eiusmodi corpora intra ipsas vesiculae tunicas reperiri, quemadmodum aliquot reperi in cadavere mulieris summe obesae, quae ex hydrope universali, sed peri cardii

praesertim, decesserat. Quam porro Observationem minime reticendam esse existimavi, non tam hoc ipso quod rara sit, quam quod argumentum X ea, ni fallor , haud leve duci posti ad malpighianam opinionem confirmandam de aliqua biliosi humoris e cysticis glandulis secretione In eo igitur cadavere, cum singula viscera paullo diligentius

scrutarer, inter cetera spectabilem se se obtulit felle cystis, ut quae insuetum in modum turgebat . Ea dissecta , primum luteo obscura, ac paene nigricans, viscida, .lenta bilis efluxit, tum quatuor prodierunt calculi , magnitudine impares, figura non multum dissimiles, colore memorata bile nigriores. Ex his qui maior angulosior erat cystici canalis orificium ita obstruxerat, ut facile cuivis in mentem venire potuerit, eam ob causam cystim adeo intumuisses nihil tamen mulieri acciderat aut in eo, e quo mortua est, morbo , aut antea , quantum quidem novi, quod eam partem affectam esse indicaret. Hos igitur calculos, quod atro essent colore, ad illorum genus referendos esse iudicavi , qui fiammam nec facile concipiunt, neque ad extremum

alunt

375쪽

alunt. Enimvero haud aliter res se habuit nam lucernae admotivi accensi sunt, crepitus aliquod instar marini salis ediderunt. Haec autem in tribus minoribus X terioris corticis substantia erat, sed eo detracto, longe aliam subesse deprehendi, quae colore adflavum magis accedebat, cito, ac ne tot crepitibus, inflamma batur, leviter, dum ureretur, ebulliens ς brevi tamen exstinguebatur, neque , denuo accensa , flammam , quemadmodum calculi faciunt, quos Morgagnus in prima specie recenset, usque

ad extremum retinebat Maior vero calculus, praeter intermedium quoddam stratum ex huiusmodi sava inflammabili materia conflatum , intus, forisque, nigricabat, immo interior pars tota ex quibusdam granulis compingebatur, quae vulgaris arenae , postquam cum pinguedine usta est, imaginem referebant. Haec in cystis avitate. Accidit autem , ut eius tunicas contrectans, duriuscula quaedam corpuscula hic illic persenserim, quae cum insolitum quidpiam intra ipsas membranas latere indicarent, quid autem illud esset, neque interior, neque exterior cystis superficies ostenderet scalpello interiorem tunicam incidi eo in loco, ubi unum e crassus culis hisce corporibus sentiebatur quo facto ad levem digitorum pressionem parvulus exsilii calculus magnitudine, figura a grano lentis, substantia vero, colore ab interioribus maioris calculi granulis non longe diversus . Quotquot autem erant eiusmodi tubercula, totidem ex iis pusillos calculos

minimo negotio extraxi sola membranarum incisiones; erant enim

suo quique folliculo conclusi, quem membranula essiciebat in lenticularis, vel parum dissimilis capsulae modum convoluta. Omnes. vero in ea vestre uiae parte inventi sunt, quae ab hepatis nexu libera exsistit, Maliqui etiam in ea, quae ipsi hepati e regione

opponitur . Admoti ad lucernae flammam non modo eam aegre Concipere , ut de maioribus die tum est, sed quasi repellere visi sunt, multo crebrius quam illi, vehementius crepitare Hactenus observatio mea. Nunc qua ratione ad alpighianam

illam opinionem pertineat, etsi haud dissicile est intelligere , paucis tamen explicabo. Ac primum quidem illud a quovis concedi posse existimo, lenticulares illas capsulas, in quibus calculi recondebantur, nihil aliud fui me praeter illas ipsas cystis glandulas, quae, cum in sanis hominibus mole sint minimae, in eum modum fuissent vi morbi amplificatae : nam, figura in omnibus adeo regularis, superficies interior membranula illa circumscripta, in qua nulla asperitas, nulla cum calculis adhaesio conspiciebatur structuram quamdam indicare videbantur, quae , ut aliarum glan-Y dula-

376쪽

dularum structurae simillima est , ita hoc uno, quod amplior acta

esset, a naturali statu recessisset. Praeterea ne quis forte putaret biliarios aliquos ductus, qui ex nonnullorum sententia ad felleam vesiculam feruntur, exilissimi tamen, Win homine in conspicui, in eam formam intumuisse, praeterquam quod ea forma ampliatis canalibus minus videtur convenire, qui oblongam potius, neque regularem figuram Xhibere solent, longe etiam ab iis locis tubercula illa inventa sunt, in quibus eiusmodi canales a suis observatoribus qua scilicet cystis cum hepate connectitur

Proponuntur.

Iam vero cognita eorum folliculorum natura, non admodum obscura esse poterit calculorum in iis reconditorum Origo ; in Promptu enim est ex eo humore, qui a minimis glandulis Σcerni solet, concreto densato progigni ea corpora debuisse. Et si vero humorem illum concrescendo non parum mutatum fuisse credibile est, non tamen aeque credibile videtur in naturam plane alienam degenerasse . Quapropter cum ii calculi aliquid bilios indolis adhuc servarint bili enim in cysti contentae persimiles erant humorem quoque, e quo geniti fuerunt, ad bilis naturam accessisse oportebat. Itaque observatio haec nostra bilem aliquam e cystis glandulis separari ostendit, at quantum ea bilis ad hepaticam accedat, quantum ab ea differat, non satis ostendit. Neque enim assirmari

tuto potest, eamdem in eo humore, cum sanus est, inesse elementorum proportionem, quam in calculis ex eo per morbum concretis observavimus. Attamen tanta in minimis calculis terrestrium, salinarum partium copia se se prodidit, tam modica vero sulphurei, resinosi elementi, ut si quis bilis huius discri me ab hepatica in hoc praecipue constituere vellet, quo cystica salino, terrestrique elemento, & mucilagine quadam sit ditior, hepatica vero sulphure magis, resinos principio abundet, id ipsi, tamquam res verisimilis, concedi facile posse videatur, praesertim cum inde cysticae bilis crassitudo, amaror, acuties comis

mode repeterentur.

Eiusmodi autem discrimine inter cysticam , atque hepaticam bilem constituto, aliqua oriri posset suspicio, calculorum, quos in cystis cavitate haud raro invenimus, materiam modo ab hac , modo ab illa , quandoque ab utraque suppeditari; at nigris quidem calculis procreandis cysticarum glandularum succus, ut qui salinus magis, a terreus est, lavis autem , atque inflammabilibus hepaticus, oleolas nempe, MIesinae similis, opportunior vide

retur.

377쪽

retur. In nostra vero muliere suspicari haud immerito possemus, ex utraque bile calculos in cystis cavitate repertos coaluisse, quo rum scilicet cortex in omnibus, cinterior pars in maiore a lutea substantia tantopere differebat. Cum igitur ii calculi magnam partem , minores vero toti ex salina terreitiique materia constarent, mirari non portuit neu tros aquae innatasse, sed omnes in imo subsedisth. Quamquam hoc unum ad eiusmodi concretionum principia dignoscenda non conferre, ex aliis observationibus cognovi. Etenim non multo post nonnullos calculos habui ex luteorum genere, qui flammam facile concipiebant, Win guttas liquescendo ad extremum serva. bant, in aquam tamen immersi ad imum ferebantur. Alii vero ea eodem genere adhuc integri quis innatarunt, in frustula autem discissi, is qua intus perfusi descenderunt. Sola quippe texturae diversitas, maior, vel minor interspersi aeris quantitas sussicere videtur, ut eiusdem quoque naturae calculi modo ad imum subsidere, modo aquis innatare valeant. Dissolvendo potius, eosdemque cum thalicis, acidisque liquidis immiscendo, quicquam de

eorum natura deprehendere me posse cogitavi odeoque, cum ex variis menstruis, quae in hanc rem adhiberi solent, quaedam prae manibus essent usui aptiora, distinctis istorum portiunculis aqua tepente calefactis plura miscui calculorum frustula, cum ex nigrioribus dictis, tum ex flaVis aliis in cylti alterius obesae mulieris, hydrope pariter functae, casu repertis, quos in aquis sustentari, ad flammam liquescere, ac totos comburi observaveram . Sumisma observationum fuit haec. Tam nigri, quam flavi calculi nullo vel aqueo, vel oleo , vel acido, vel al halico menstruo dissolvi perfecte poterant Spiritu tamen salis armoniaci, sale tartari in aqua pluvia soluto tinctura quaedam satis lutea ex utrisque eliciebatues magis quidem ex nigris, quam ex flavis aqua ero pluvia simplici, spiritu vini, vino ipso extrahebatur longe dilutior praesertim ex flavis minus autem diluta erat tinctura, quaeaque menscruo, quam quae aliis educta est. Spiritui vitrioli calculi flavi vix sensibilem colorem dabant, spiritui salis communis nullum nigri e converso nullum spiritui vitrioli, spiritui vero salis similem fere et , quem quae pluviae simplici communicaverant. In his autem acidis spiritibus fermentatio, ebullitio quaedam ex immersione nigrorum calculorum orta est, diuturnior quidem, sed lenior in spiritu vitrioli, vehementior, brevior in spiritu salis communis, vix sensibilis in spiritu aceti, cui pariter nullus fere color a calculis ipsis impartitus est Calculi vero

378쪽

flavi vix ullum fermentationis, vel ebullitionis motum in illis ex. citabant. Tandem si acidi iidem spiritus cum athalicis, vel etiam

cum aqueis menstruis miscerentur, particulae calculorum a vae,

quae in his dissolutae, dispersae aderant , brevi post praecipi

tabantur.

Ac de observationibus quidem satis nunc, quae ex ipsis elici

possunt, coniecturas ut paucis exponam , arbitratus sum, duplicis eius substantiae, ex qua dictos calculos conflatos esse diximus, salinam potius, quam resinosam dissolutam fuisse, cum salinis potius, laqueis menstruis, quam oleosis , acidis, tincturam suam luteam communicaverint salinam autem hanc partem, quacuberrime in nigris, vix quidem in flavis calculis apparebat, at halicam potius, eamque fixiorem , quam alterius generis naturam praese ferre, cum in acidis spiritibus fermentesceret, , quae in aliis menstruis distatutae erant, eiusdem particulae ab acidis ipsis praecipitarentur fermentationem denique, comminutionem nigrorum calculorum, quae in dictis acidis sequebatur, triturationem potius, quam veram partium dissolutionem esse, cum nullum paene ex ea colorem luteum spiritus ipsi acidi acquirerent. Quod si ea , quae extra corpus fiunt, ad illas, quae in corpore ipso contingunt, assumptorum alterationes indicandas quicquam conferrent, suspicari etiam posse videremur, ad calculosas huiusmodi, praesertim salinas, concretiones dis luendas, vel saltem minuendas , homogenea magis , quam Contrariae naturae menstrua

idonea futura fore, ideoque thalica potius, Waque , quam acida, vel oleos seligenda esse , cum prima lenius quidem , sedessicacius, ultima vero vel nimio cum impetu , vel nulla ratione effectum suum praestare, observationes nostra ostendant. Verum quam dissicile sit in rebus obscurissimis certam aliquam coniecturam capere rei medicae, vel physicae gnari facile norunt.

379쪽

DOMINICI GUS MANI GALEAT II.

De cribriformi intestinorum tunica.

OUant utilitatis fuerit nostris temporibus, ad intimam

partium , viscerumque, quae in animalibus sunt, structuram detegendam, micros copii usus, recentiorum inventa docent, WVestramet ipsa Sodales, Xperientia

vobis perspectum facit. Propterea si ego peculiaris quarumdam partium dispositionis dignoscendae cupidus, ad eiusmodi instrumenta confugerim, neque rem optatis meis inutilem, neque ab instituto nostro alienam fecisse videbor . Contingit autem mihi, quod in rebus obscurioribus indagandis contingere quandoque solet, ut, cum unius rei inquisitioni intentus essem, in aliam insperatam prorsus, Minopinatam incideriis quam tamen Cum, non secus ac alteram a me primo quaesitam, non mea tantum observatione, sed Mipsa vestra consideratione dignam iudicaverim quemadmodum eam cum Illustrissimo Instituti nostri Praesidem. Natthaeo a Zetani, WExcellentissimis Viris Hippolyto Francisco Albertini Jacobo Bartholomaeo eccari, Petro Paulo Mollianelli, o Francisco Guadagni, aliisque partim praeceptoribus partim collegis, Mamicis meis spectatissimis privatim communicavi, ita vobis omnibus publice modo contemplandam proponam; conibusque, quibus eam demonstrari curavi, illa tantum adiiciam, quae vel ad clariorem ipsarum iconum intelligentiam, vel ad observatae rei illustrationem facere poterunt coniecturas etiam , illationes quasdam afferens, quae mihi vel in ipsa re

contemplanda, vel in eadem cum aliis communicanda occurrerunt. Quod si observationi, cogitatis istis meis assensus, 4pprobatio vestra adiungatur, illa non inutilia prorsus iudicabo; sin minus, utilitas certe maxima in eo erit, quod praeceptis, doctrinis vestris illustrati, verisimilitudinis cuius dani specie a falsis imaginibus non decipiemur Cum itaque in variis Anatomicorum sententiis perpendendis diversa prorsus, nec non etiam opposita esse viderim, quae de humanorum intestinorum villis ab ipsis traduntur, dum aliquisiphunculos cavos illos iudicant, alii papillas spongiosas, ora

380쪽

minutis pervias, alii denique papillas quidem , sed nullis soram Inibus pertusas rem hanc diligentius perscrutari, meisque etiam oculis contemplari cogitavi. Propterea variis intestinorum portionibus aqua tepente recte dilutis, eisque in interna sua superficie atramento postmodum infectis, ut villi, vel papillae, quae ex intima ipsorum tunica prominent, oculis melius se proderent quamdam ex illis portiunculam , quae forte intestini ieiuni erat, Oculis crystallina exquisitiore lente munitis intuendam subieci. Internam intestini faciem circum quaque attente perspeXi, culosque praesertim in praedictos villos coniiciens qui etsi non omniano erecti, explicati, sed contracti aliquantulum , inclinati, ob atramenti, lambientis aeris attactum , ex ipsa intestini superficie attollebantur, sensibiles tamen admodum, .decuplo is lasse maiores, quam nudis oculis videntur, lentis ope appare banto eorum quidem figuram, diversitatem dignoscere, ac diastinguere, ut alii cylindrici Moblongiores, alii breviores, instar fungorum capitati apparerent, sed nec porum, nec foramen illud aut in extremitate, aut in lateribus ipsorum perspicere O- tui. Verum cum in hanc rem diligentius oculorum aciem intenderem, foraminuta ecce plura non in villorum , sed in ipsius tunicae, e qua villi erumpebant, superficie oculis se se produnt, quae primo a me visa, eaque parvo admodum intervallo inter se diff-ta, Xcretoria quaedam esse dubitavi glandularum , quae a Pechlino primum , dein a Peyero in intestinis inventae, te scriptae sunt, quaeque in tenuibus, utpote in ple Xus, lacemos dispositi gregaria ab aliquibus nominantur ; cumque ex racemis hisce ins-gniorem unum in opposta eiusdem, quod ad manus erat, intestim parte oculis etiam nudis, iam antea spectassem , ad illum statim lentem, Oculosque converti, ut ex ipsius cum foraminulis comparatione obscura adhuc res in apertum prodiret. ViX tamen racemum ipsum glandula Peyeranae per vitream lentem ei spe Xi, quod foramina, quibus glandulares folliculi, in talem racemum dispositi, in internam tunicam aperiebantur, vel per quae potius extra ipsus tunicae superficiem prominebant, decies fortasse ampliora quam altera , atque intervallo sexies maiore inter se dissita apparuerunt; immo in maiorum horumce interstitiis tria, vel quatuor ex illis minoribus reperiebantur; unde alterius omnino indolis minora haec foraminuta es manifesto conspexi, diversisque propterea e locis prodire cogitavi, ac ea foramina, quibus gregaria glandulae in intestina aperiuntur.

Rei novitate commotus, nihil amplius de villorum oris, vel

structuis

SEARCH

MENU NAVIGATION