Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nibus certior factus, nedum ad Te deserre iussisti, sed studiosae Juventuli Seraphicae proponendas statuisti. Quin ergo meae, p0tius, ut vides, Tuae sunt distum tiones istae. Cum porro suum uuicuique reddendum sit , quae Τua Sunt, Beverendissime Pater, benigne excipias, etiam atque etiam rogo. Hae fraelus spe auspicem consolationum mihi

spondeo, quam a Te humiliter effagito , Seraphicam Benedictionem , Tuisque obsequuturus nutibus esse glorior Paternitatis Tuae Reverendissimae Castagnavitiae propo Goritiam 20 Maii 18Si.

Addietissimira lustra ει subditara P. CLARUS VASCOTTI FRANCISCANUS.

12쪽

Suscepto, Superiorum iussu, munere erudiendi

iuventutem theologicas disciplinas, cum pleraeque His storiae sacrae elucubrationes vel propter materiae copiam, vel ordinis desectum scholao haud accomodatis mihi vidorentur, etsi multis curis distractus , in usum meorum auditorum has Historias Ecclesiasticis Instit tiones compilavi. Non laudem , sed tyronum utilitatem quaesivi. Ingenue lateor, eas multis scatero mendis; ast vilio mihi vertet nemo, qui animadverterit opera hominum esso imperfecta. Si aliquid ex calamo affluxisset, quod doctrinas a S. Matro Ecclesia ad credendum propositae adversaretur, illud reprobo et condemn0.

14쪽

INTRODUCTIO

IN HIST0RIAM ECCLESIASTICAM

NOVI TESTAMENTI

1. Historiae ecelesiasιieae noιio eι divisio. I istoria ingenio humano excolendo aptissilua duplici subrespectu considerari potest, nimirum tanquam etanuionis fons, ct ceu eognitis positiva. Sensu priori est complexus phoenOn enorum, ac mulationum in spatio et tempore apparentium. Sensu posteriori est cognitio eorum, quae Vere existunt, a contingunt in spatio et in temporea Possumus indubio rerum praeteritarum sufficientem cognitionem adipisci, dummodo nobis sincere communicentur vel tradantur. - Status rerum Omufum, quae sub sole sunt, nullo non tempore fluere, dum res ipsae perdurant, quotidiana experientia. docet. Existentia. igitur rei juxta continuam mutationum seriem, est illim h storισοῦ et cognitio rei secundum successiva mutationum momenta historiae cognitio est. Est igitur historia in genere cognitio, vel exhibitio rei secundum succcssiva temporis momenta, habita varietatis mutationum , earumque nexus cauSalis ra tione su). Pro divorsitate rerum, quarum mutationes nostrae CO gnitioni patent, historia dividitur in naturalem, civilem, i stramam etc. - Pondus autem et pretium historiae pendet a dignitate objecti. Hominem esse excellentissimum historiae objectum, demonstratione haud opus est. Ex hominibus coaluerunt civitas et Eee esse. Ecclesia est hominum societas a Christo instituta eum in finem, ut vera ac divina illius Religio pura et lutegra conservetur, vegetiorque in dies res u) Theodorus Kaleriainp. Ilist. Relig. p. 10.

15쪽

datur. - Εvoluta sic Ecclesiae Christianae notione, jam sa-cile palet, historiam ecclesiasticam complecti historiam Religionis aeque, ac Ecclesiae Christianae. Est itaque historia ee-elesiastica , relaιω fide digna originis, progressus, et faetorum

martae memorandorum Religionis, eι Ecelesiae Christianae. Haec, si omne& res memorabiles in Ecclesia Christiana ab eius exordio ad nostram usque aetatem recenset, universalis; si rerum gestarum partem tantum attingat, particularis; si unum alienimve laclum insigne exponat, singularis dicitur. S. 2. Historiae eeelesiasticae utilitas.

Si juxta Ciceronem laὶ historia omnis sit testis temporum,

tua meritatis, Eua memoriae, magistra vitae, nuntia Metustatis; quanto magis hoc debet esse historia Religionis, et Ecclesiae Christianae. Certo nobis nulla facilior via patet ad eo-gnoscendum , Veram esse Beligionem Christianam , quam historia ecclesiastica N. Τ. - In ea enim, tamquam in speculo, mirabilem conspicimus Beligionis nostrae originem, conservationem, et propagationem, sicque lucidissima detegimus divinae sapientiae, ac providentiae documenta. Historia ecclesiastica culturam intellectualem et moralem promovet, im-I,robae superstitionis originem exhibet, fanatismi mala ob ocuos ponit, denique dum describit, quid ab ineunte nostrae Ecclesiae aetate revera crrditum, quidve gestum fuerit, ex iuvenibus seneciones nos reddit grandaevos octodecim Sau

culorum.

Maximo autem in Theologo formando, adjuvando, et ornando historiae ecclesiasticae praestantia spectatur, utpote quae

singulas Theologiae partes mirisco illustrat. Illa quippe librorum sacrorum numerum, authentiam et theopneusitam s

lidissime confirmat, historiam canonis evolvit, versionum Originem et sata narrat, regulas hermeneuticas illustrat, mentem antiquissimorum Patrum aperit; docet, quae dogmata Christus tradiderit , quomodo Ecclesia in eorum possessionem venerit, integra conservaverit atque defenderit; errores et haereticorum figmenta detegit, in patrologiam magnopere insuit; narrat qua ratione omni tempore morum praecepta proposita et observata fuerint; exponit , qua vigilantia , prudentia et sollicitudine , quibusve adminiculis Pastores animarum curam exercuerint, veram Beligionem et vir-lutem hominum animis instillaverini, morum disciplinam resormarint, et haereticorum conversioni ad laboraverint; de-

αὶ L. 2. de Oratore e. s. Disiti eo by Cooste

16쪽

nique axplicat veram Ecclesiae christianae indolem, mutuum ipsam iuiesr et civitate tu habitium, legislationis ecclesiasticae subjecta et obiecta, regiminis ecclesiastici formam, canonum

occasiones, genuinum eorum Seusum, conciliorum mentem et scopum.

S. 3. Fontes historiae eeclesiastinae. Ut ex studio historiae ecclesiasticae eos , quos praedicabam fructus capiamus , requiritur, ut relationes historicaa verae sint, et nos de illarum veritato certi simus. Veritas et certitudo nostrae coguitionis historicae nititur testimoniis auctorum fide dignorum. - Suut autem testes, seu fontes primi ordinis, qui ex nullo anteriori notitiam facti hauserunt,seeundi ordinis, seu testes subsidiarii, qui anterioribus narrationem suam debent; et larιii ordinis, qui relationi testium feeundi ordinis innituntur. Fontes, spectata origine, in di-rinos et humanos, et ratione formao in scriptos et non seriptos dividuntur. Praeterea sontes humani alii sunt publici et alii priuati. Ad classem monumentorum publicorum scriptorum, seu sontium pertinent: l. Acta Conciliorum et colloruiorum publica auctoritate institutorum; 2. Decreta Ponticum , et Episcoporum; 3. Libri symbolici, liturgici, et epistolao communicatoriae; 4. Diplomata , actaque imperantium civilium Religionem et Ecclesiam spectantia ; 5. Acta iudicialia , et proloeolla de causis, negotiis et iuribus ecclesiast

eis; 6. Matriculae, acta martyrum, et apologiae nomine communitatis scriptae; 7. Privilegia et Concordata inter statum otΕcelesiam inita. - Ad sontes publicos non scriptos reserripoSsunt: statuae , columnae, arae , numismata, arcus triumphales , pyramides, picturae , aedificia, inausulaea, dies se-

sit, consuetudines etc. - Fontium privatorum nomine veniunt omnia ea monumeuia , quae a privatis originem traxere, pos

suntque esse Vel scripta, uti: testamenia, codicilli, pia legata , sundationes, contractus, epistolae illustrium virorum, elucubrationes dogmaticae, polemicae etc., vel non scripta, ut: aedificia, mausolaea , sigilla familiarum particularium ete. S. 4. Praeeipuae issιium dotes. Praecipuae testium dotes sunt scientia seu deaeteritas, et sineeritas seu veraestas. Scientiam rei gesiae iis inesse statuendum est, qui 1. rem sciverunt necessario , quales sunt vel rei gestae auctores, vel consiliorum participes , inle

dum etiam ii, qui eidem suerunt , praesentes; 2. qui ab

17쪽

4 4. his narrationem suam vel mutuarunt, vel loco et tempore rei cognoscendae peropportuno vixerunt, si nempe res ex sua.

indole debet esse pervulgata et nota ; 3. apparet etiam , rem vere dixisse eos, qui dixerint necessario, uti publicorum monumentorum et scripturarum auciores, nec non qui

scripserint de re plane illustri et palam gesta. - Supremus fidei historicae gradus tribuendus est testibus, qui rem et necessario scire, et necessario verum dicere debuerunt. Se-

eundus debetur illis , qui rem quidem necessario sciverunt, sed ad vorum dicendum nec adacti , nec impediti fuero ,

quales sunt rei gestae auctores ei testes oculati. Tertius d mum iis concedendus, qui rem scire et verum dicere necessario non debuerunt, ejus tamen agnoscendae facultatem, verumque dicendi voluntatem habuisso constat, aut saltem nullum in oppositum adest argumentum, eos verum dicere noluisse. Tales sunt testes ab auditu, aut historici, qui opportuno viventes loco ac tempore, Verum cognoScere potuerunt, nec ulla laborarunt fraudis suspiciono. S. 5. Testium dexteritas aestimatur. Itaque publicorum monumentorum scriptorum maxima fides est, comparate ad materiam principem: quae vero principi materiae sunt extranea, accessoria, accidentalia, severaocrisi sunt subiicienda. - Quoad monumenta publica non scripta attinet curandum potissimum, ut rite definiatur, an monumentum sit spurium, supposititium, adulteratum, an genuinum et intemeratum. - Εtiam monumentis privatis, sive scriptis, sius non scriptis praestanda fides est, eo quod fuerunt auctores e rum, vel principes actores, vel testes oculati, dummodo do eorum veracitate constat. Cavendum tamen, no horum documentorum auctoritas ad accessoria quaeque, nec non adjuncta, V. g. causas, fines, probationes etc. extendatur. Quod do fido et auctoritate sentium diximus, etiam accomodata sunt historicis subsidiariis, dummodo compertum sit, eosdem diligenter, et sincere sontibus usos fuisse; nam auctoritas sontis hocce casu in tostem subsidiarium rocidiL - Si autem testis subsidiarius e privatis monumentis narrationem suam hausit, horum auctoritate et fido necesso est nitatur assensus , quem

narrationi illius praebemus. Quod si tamen non ea sontibus praedictis notitiam suam hauserit, scd aliundo, tantum, dispiciendum est, utrum ex narratione aliorum, aut ex comm

ni fama, vel ei iam incerto rumore sam deprompserit. Priori casu ejusmodi testis haud est repudiandus, dummodo oxio- pisii a scriptorum unde hausit, indubia sit, et probe constet, Diuitiam by Corale

18쪽

. 5 testem subsidiarium narrationem fideliter transcripsisse. Casu posteriori testi subsidiario lum primum assensus praebendus,

cum exploratum suerit, eum esse facto coaevum, remque narrare ita illustrem, et palam gestam, ut ab illo facito ignorari

non potuerit. Si vero res narrata sit occulta, et narrationi quaepiam simul accessoria et accidentalia admisceantur, relatiocrisi acerrimae subjicienda est, cum testo experientia, magis, quam par sit, rumoribus dari, ideoque incerta, vel etiam salsa immisceri soleant. S. 6. Aestimatur eorum sincerum. Ad fidem faciendam praeterea necessarium est, ut tonstet de testium sinceritate, seu verum dicendi voluntate. Plura sunt judieia, ex quibus sinceritas testis cum aliqua saltem

veri specie dijudicari potest, et quidem: l. Disendi genus, quo scriptor utitur. Qui stylo simplici utitur, in laudando aequo

ac vituperando nulli exagerationi indulget, rem cum circumstantiis narrat, certum ab incerto segregat, sontesquo indicat. certe animum praesesert a partium studio alienum; 2. Beliasio, Meta, aut socieιas cui testis est addictus. Nulli hi onim frequentius, quam in rebus ad religionem, sectam, et societatem pertinentibus, partium studia servent, potissimum cum testes de causis, finibus, bonitate ct vitiositate actionum pronuntiant. Altamen domesticus testis in regula praeserendus est extraneo. Interim non repudiandus vel ideo testis, quod res alterius religionis, aut familiae reserat, cum non omnes in alienis rebus delineandis necessario mendaces sint; imo vix salsi suspicione unquam adspergenda sunt , quae de adversa familia cum laude memorantur, nisi sorto scriptor vel gloriam , vel utilitatem tamquam proemium expectet.. Maxime vero ii testes audiendi sunt, qui adversariis id vitio vertunt, quod laudandum erat; 3. Paιria testis, et naris apud quam degit. Cum enim amor patriae nobis ingenitus sit, atque etiam in Iaudibus habeatur, aegre sibi temperabit scriptor, quin degente sua laudabilia tantum reserat, imo exageret, vitia vero silentio premat, minuat aut pallio t. Habent etiam nationes propriam plerumque in scribendo laetem, pro indole ac diversitate educationis, institulorum, principiorum status politici , legum civilium, quae quidem in narratione rei parum, plurimum certe in judicio do actionum causis, finibus, honestato

et vitiositate se prodit. De regula tamen script tu os idomestiet praeserendi sunt. Horum tamen fidem superant extranei, Si tempore sint priores, si rem potuerint, et debuerint necessario nosse, et gravis adsit suspicio, domesticos variis suis e causis Diuili od by Cooste

19쪽

impeditos, quominus sincere scriberent; 4. Tempus, quo ie-stis scripsit. Coaevus quidem in rebus apertis est posteriori praeserendus; ast in rebus occultis, et iis, ubi metus hominum potentium, aut adulatio, aut cupiditas, aut aemulatio intervenire potest, testes posteriores aequalibus sunt praeserendi, dummodo sontes limpidi, ex quibus hauserunt, haud

ignorentur, eorumque judicium acre, et crisis adcuratior sunsicienter pateant; b. Ipsa rei natura, non quidem utrum perso fieri potuerit, sed utrum sub his adjunciis, hoc tempore, loco et auctore contingere potuerit; 6. Antecedentia eι consequenιia. Cum enim nil eveniat sine ratione sufficienti, omnis- sue essectus debeat habere causam, magna oritur suspicio de facti veritate , cuius omnino nulla causa detegi potest; I. Rationes chronologicae, quibuscum si conciliari nequeat narratio, sine dubio salsa erit; 8. Consensus scriptorum aut dissensus. Si plures scriptores coaevi , et necessariis dotibus instructi, in rc aperta consentiant, tum ea fit ita certa, ut nec unius alteriusvo coaevi, haud iisdem dotibus praediti, et multo minus posteriorum contradictis obesse possit. Maxime cavendum est, ne ex dissensu testium, quoad adjuncta, finem, causam vel moralitatem actionis perperam concludamus, ipsam laeti substantiam esse conficiam; 9. Silensium denique antiquorum, Seu argumentum negativum. Nam historicus diligens, vo-rique studiosus non tantum curare tenetur, ne veritati contraria reserat, sed etiam ne vera et memorabilia silentio premat. Hinc si scriptor aevi recentioris rem gestam narret , quam antiquus vel aequalis ex toto reticet, silentium hoc na

rationis veritatem non infringit, nisi vel res ipsa suerit clandestina parviquo momenti , vel testi antiquo occasio defuerit

et eausa eam commemorandi , vel gravis eam omittendi su

rii ratio, vel socordia quaedam vitio verti possit. S. I. auxilia historica.

Quemadmodum quaelibet scientia indiget auxiliis, ita otiam

historia ecclesiastica. Sunt autem auralia historiae ecclesiasticae sequentia: 1. μιχ linguarum , potissimum graecae et latinae; 2. Chronologia saera; 3. Geographia praesertim ec-elesiastica; 4. Diplomatia, seu ars scripturam veterum diplomatum Vel documentorum explicandi, veram eorum aetatem e characteribus scripturae, aliisque attributis adiudicandi, et ipsa diplomata, uti par est, adplicandi; 5. Ars eritica seu scientia regularum, Seeundum quas monumentorum historicorum authenticitas et integritas examinari et dijudicari debet. Monumentum authenticum seu genuinum erit, si et auctori et aetati,

20쪽

eui adscribitur, sit proprium, secus spurium, seu supposititium. Scriptum, si nihil additum vel demptum eidem est, integrum, si aliquae additiones factae sunt, interpolatum , si aliquid dem-llium vel erasum, mutilatum dicitur. Libri suppositi lii, abso-ule loquendo, pluno nulla est auctoritas; nihilominus tanquam inutilis non est rejiciendus, dummodo constat: l. suppositionis tempus ; 2. suppositionis modus. Multum enim interest scire, uirum opus spurium suppositum suerit ex errore , an ex proposito. Casu priori, dum bona fide adscribitur auctori, erius non est, vel aetati, cui non convenit, ab omni usu non est removendus, etsi authentico auctoritate cedat. Casu posteriori attendi debet suppositionis motivum. Liber eo fine suppositus ut a mentito alterius nomine dici possit, quod proprio non licuit, omni .prorsus auctoritate non caret. S. 8. Regulae erustae. Regulae criticae pro iudicanda lantium authenticitate otintegritate sunt sequentes: l. Si in sonte memorantur personae, controversiae, haereses, facta , auctoris aetate recentiora, evidens aest illum esse supposititium aut interpolatum , nisi sorte gravis subsit ratio suspicandi, nonnulla continuatoris posterioris manu suisse addita; 2. Spurius etiam, vel interpolatus censetur Apostolis, vel viris apostolicis tributus, in quo deprehenduntur aniles sabulae, nugae, ineptiae, saluae narrationes, eorundem gravitati et characteri minime eonvenientes: 3. Grave oritur praeiudicium contra libri authentiam, si strius sit diversus in eoiuem scribendi genere, vel etiam sit alienus ab aevo scriptoris. 4. Si in libro reperiantur sententiae, et dogmata contraria iis, quae auctor alibi in partibus indubitalis tradit, suppositionis adest signum. Interdum tamen mutantur auctoris placita. Exemplum habetur in retractationibus S. Augustini. S. 9. Dotes historiae pragmaticae. Ut Historia sit fructuosa debet rerum causas , occasio- 'nes, consilia et fines agentium, eventuum mutuum nexum et 'sequelas explicare, gesta in usum nostrum convertere, justis Observationibus munire, experientiae desectum supplere, et

prudentiam docere. Talis historia merito pragmatica vocabitur. Ad pragmatismum historiae occlesiasticae in primis requiritur , ut cogitandi agendique rationes virorum Ecclesiae illustrium rite explorentur, et principia interna inquirantur, ad

SEARCH

MENU NAVIGATION