Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

f. 5. Sivius Illararum, imprimis PhiIosophiae. Literarum, artiumque Iiberalium studia in orbe floruisso .

cum Christus nasceretur, testantur non solum illius aulatis cui herrima Opera poetica, oratoria, historica, verum etiam samosissimae Platonicorum, Peripateticorum, Stoicorum, Academicorum, Epicureorum et Pythagoraeorum scholae, quae apud Graecos et Romanos reperiebantur. At cum perpetua esset inter Doctores principiorum pugna , nec religioni , nec moralitati prodesse poterant. Plato, etsi unum Deum admiserit, eidem tamen sociabat daemones ot heroes, probabat ebriet tem in bachanalibus , liberorum expositionem , procurati

nem abortus, uxorum communionem etc. - Aristotcles c

Iebat polyteismum , et ejus morum instituta nonnisi virtutes politicas respiciebant. Pantheismus Stoicorum , quorum Pater fuit Zeno, Deos tamquam vires universi considerabat. Academici omnia insirmare et incerta reddero studebant. Epicurus Omue inter Deos et mundum tollens commercium, universum hoc fortuito exortum sngens, totam profecto religionem, et moralitatem landitus evertebat. Prthagoraei transmigrationem animarum docebant. Cum omnes heae philosophorum sectae inter se digladiarentur eo homines adducebant, ut paulatim ethnicam superstitionem contemnerent, lubentius

jam audituri Messiam, qui. dogmata nulli dubitationi obnoxia auctoritate divina praedicaret sa). Diversam a Graecis et Romanis philosophandi formam sequebantur populi orientales, γνωσιν proprie dictam I Seu cognitionem, quae in Persia, in Chaldaea, Aegypto, et in ipsa

Iudaeorum familia multos sectatorcs numerabat. Per γνωτι νOrientales potissimum Dei cognitionem intelligebant. Universa philosophandi ratio apud Orientales orta est e studio , mala hujus mundi tam phrsica, quam moralia explicandi, et cum inunita Dei bonitate conciliandi. Gnostici itaque , ut hunc difficultatis nodum solverent, sontem mali extra Deum quaerendum rati , materiam υλγυ malorum omnium matrem esse asseverabant, eamque proinde a Deo plane seiungebant, et illi coaeternam somniabant. Hoc semel posito, discutiendum restabat, quo auctore, vel casu rudis haec materia in ordinem adeo concinnum digereretur, animisque coelestibus jungeretur. Cum autem ratio sibi relicta, quaestionibus tam abstrusis expediendis impar omnino esset, rerumque natura nihil lueis iisdem aliunderet , phantasiae sic fraena laxanda , et inanes nugae excogitandae erant verae religioni et moralitati colla

32쪽

uaria 3. Ex toto manifestum est, philosophiam orientalem spiritualibus hominum indigentiis adeo parum satisfecisse, ut potius in eorum animis ardentius dixini doctoris, et instauratoris desiderium excitaverit iaὶ. S. 6. Nativitas, pueritia et adolescentia Iesu Christi. Cum plenitudo temporis illuxisset, secundum vaticinia Prophetarum Jesus, unigenitus Dui Filius tu carne nostra comparuit. Refert S. Luca H. 1.- Λugusto imperatore , censum capitum in Iudaea indicente, virginem Davidicao gentis Mariam cum Sponso suo Iosopho Bethlehemum petiisse, ut in i bulas censuales referretur , ct eum non inveniret locum inhospitio, extra urbem, Sive in spelunca, sive in stabulo, Me stam peperisse, eundemque pannis involutum in praesepio r clinasse. iΛdimplutum hic suit aperte vaticinium ib . Nativitas Salvatoris nostri, teste scriptura sacra, se incidit in tempus Augusti regiminis, atque Herodis audacorum regis. De anno et die nativitatis, certi nil inserro valemus, quia Evangelistae generatim loquuntur. Communis ost opinio, Salvatorem natum

suisse anno 749 ab Li. c. 41 vel 42 imperii Caesaris Auginsii 4004 ab O. C. -- Indo a saeculo IV. , praeeunte Iulio Papa, in utraque Ecclesia memoria nativitatis Christi 25 Ddeembris recolitur.

Mirabilia , quas .in Cliristi nativitate' evoverunt , refert S. Lucas c. 2. - Angelus quippe annuntiavii phstoribus invictuia gregqs suos c stodiensibus, suturam Orbi laeuu4m per cum, qui natus osseu Una cum illo innamerabilis noethstium virtutum multitudo humile domicilium circumsulan,. summam illi concinans laudem: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus honao voluntatis id . Octavo a nativitate dio ei cumcisus est divinus puer , atque in hoc ritu ci inditum est

nomen IESUS ah hebraico xta servatio, . alus, metonimieo salutis medium vel auctor, qui deinde e muneris sui gestione vocatus est Christus, proprie unctus a divi ho graeeo u

go. Decem diebus quater elapsis, Maria cum Iosepho ac Filiose conlulli IIierosolrmam, in templo hacrisicium oblatura pudigatorium. Ibi tunc aderat, qui spiritu seretiatur, Simmii, et

grandaeva Anna, Jesumque dimeon senilibus excipit manibus. Ambo vero, quum viderent insantem in sinu materito subsilientem , magnum Israclis in eo perspiciebant Deum se). Et postquam de eo magnifico praedicassent, et id quod futurum erat patefecissedi, placida 'bierunL morte. Post praesenta-

33쪽

tionem in templo parentes Bethlehemum redierunt, sama Christi iam latius percrebescente. Magi enim novo apparentis stellae spectaculo permoti Judaeam Versus tendebant, cumque, duce stella, HierosolImam pervenirent, ambigui de nativitato recens nati regis inquirebant, ab Oriente se venisse dicentes, ut debitum illi cultum, et adorationem pie persolverent. Quoaud to, tota urbs tumultu impletur, maxime vero Herodes M.

metuens, ne regno exueretur. Iudaeorum itaque Sacerdotes ad se convocat, aeeuratiusque percontatur, ubinam loci Messiam nosciturum prophetae vaticinati essent. Hic illi Bethlehem Iuda indicant, testimonium citantes Michaeae Prophetae, ut verbis suis fidem conciliarent. Illuc ergo Magos proscisci iubet Herodes, reducesque visa nuntiare, ut ipse quoque illuc pr feeius iustum illi honorem praestaret. Magi stella iterum visa, iter suum prosequuti et ad habitaculum deducti, inventum adorant Dei Filium, eiqne osserunt aurum, thus et mJrrham, idemque monitu divino per aliam viam in suam revertuntur

Magis , Angelo monente ', in patriam reversis , Herodes rex pueros omnes a bimatu et infra interfici praecepit, ut in communi innocentium caedo simul occideretur ille , eui per aemulationem insidias struebat, et non diu post, provenientibus in toto corpore plagis misere extinctus est. Interea Iosephus ab Angelo admonitus, cum Maria et puero

Jesu in Aegyptum celeriter profugit. Ibi eum ad Herodis obitum usque substitisset, divino accepto responso, cum suis reditum in Patriam paravit,' sedemque suam Nagarethi in Galilaea fixit. Nagarethi quid egerit divinus puer, parum nobis eonstat , nisi quod iam satis mature egregia sapientiae suae specimina dederit. Duodecim quippe annos habens, cum parentibus suis Hierosolrmam prosectus est, ut solemnia Paschatis celebraret, atque iisdem domum redeuntibus, in templo latenter mansit, cum doctoribus Iudaicis de rebus divinis adeo sapienter colloquutus, ut omnes auditores in illius admirationem Summam raperentur. Caetera privatus vixit, subditus parentibus, et sapientia, aetate ac gratia apud Deum et homines 'auctus. Trigesimo demum aetatis anno ministerium insigne , ad quod obeundum a Patre caelesti missus fuerat, palam in ,

S. T. Christi Baptismus. Anno XV. Principatus Tiberii Caesaris Ioannes Baptista, Zachariae Sacerdotis filius, in omnem venit Iordanis regio-

34쪽

nem, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum aj. Vestitus illi erat de pilis camelorum, et Eona pellicea circa lumbos, victum illi praebebant locustae, et mel silvestre. Favor et facundia viri plurimorum animos ita percellebat, ut veterem aliquem Prophetam, Eliam maxime, cui arat similior, in illo sibi cernere viderentur, alii plane Me stam suspicarentur. Verum omnia a se deprecatus humilis Ioannes candide declaravit: Se praemissum esse Messiae ut vias illius sterneret; hunc iam jam inter eos versari; et regnum aliquod coeleste et spirituale conditurum, illiusque tanium bonos participes suturos. Adsentientes Jordanis fluvii u dis , praecedente poenitensia, immisit, et salutari expiationo per aquam purgavit Ibj. Interea Iesus a Galilea progressus , tanquam unus e vulgo advenit, baptismum subiturus, Ioanne aliquandiu reluctante, tandemque cedente. Hac occasione Spiritus S. columbae specie in ipsum descendit, et vox Patris de coelis audita est. α Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui se . Ita Christus muneri egregio palam inauguratus, ac coelesti testimonio ceu verus Messias declaratus suit. Hisce rebus peraciis Iesus a spiritu in solitudinem ductus, pietatis exercitiis ibi vacavit, ales noctesque quadraginta jejunus persistens, orationi rerumque coelestium eontemplationi indulgens, omnibusque tentatoris oppugnati nibus victor resistens, humana conditione longe superior sdH. S. 8. Doetrina christi theoreιiea et praetiea. Ita praeparatus ad munus gravissimum Christus trigesimo

aetatis suae anno, derelicta solitudine, Iudaeam, Galilaeam, Samariam, Vicinosque tractus peragrabat, omnemque Israelis gentem visitans. Doctrinae theoreticae praecipua capita haeclare erant: Patrem Filium et Spiritum sanctum in spiritu et veritato adorandos esse eὶ ; se esse verum Dei Filium, verumque hominem a Patre in hunc mundum missum, ut homines a peccati servitute, atque pernicie liberaret; Spiritum

autem sanctum a Patre et a se mittendum esse, omnis veritatis doctorem et animarum sanctificatorem; se esse vitam, lucem

et veritatem, generis humani providum rectorem aeque , ac opitulatorem, et in fino mundi strenuum omnium hominum judicem, ac pro ratione vitae his in terris actae, vel rem neratorem, vel vindicem h. αὶ Matth. d. l. bὶ Joan. 1, 22. e) Matth. g. 6. μὶ Matth. 4.

35쪽

0uoad praeticam doctrinam attinet, Iesus praeeopii amare

Deum super omnia, et proximum sicut semetipsum; hunc amorem esse voluit signum characteristicum, vi cuius veri illius

discipuli , seu sodales regni Dei ab aliis rite dignosci possint fa . Ut regnuru charitatis magis dilataret divinus Magi stor praeceptum de proximo diligendo ad ipsos quoquo inimieos extendit sh . Excitabat praeterea discipulos ad pravos

assectus expugnandos, ad resignationem in divinam voluntatem, ad modostiae ot humilitatis studium, ad patientiam in adversis, ad eruera amorem, ad orationem, ceu familiare cum Deo colloquium se . Omnia illius morum praecepta naturae humanao ita comparata erant, ut dicere potuerit: Iugum meum suavoeSt, et onus meum love sc. S. 9. Rationes, quibus Christus probavis Oeιrinae suae divinimum. Christus divinitatem missionis suae , et dogmatum a s traditorum veritatem demonstravit cum per exitum vaticiniis V. Τ. a se datum, tum per miracula et prophetias. Imprimis sido vaticiniorum V. Τ. usus est, haud obscure significans, adcurale evenisse, quaecumque de se a tot indo saeculis per vates iudaieos nuntiasset orbi Deus. Ad haec vaticinia du-daeos calumniantes remisit, dicens: α Scrutamini scripturas et illae sunt, quae testimonium perhibent de me se n. - Non aliena a Deo accepta, sed propria vi ac virtute, non clam, sed palam, miracula patravit. Λquam enim in vinum conve lit, ventis imperavit, ambulavit super mare, caecos illuminavit, claudos fecit ambulare, aegrotos sanavit, leprosos mundavit, surdis auditum dedit, mortuos ad vitam revocavit D. Suam porro divinitatem confirmavit faciorum instantium praedicti

ne , cui semper eventus ad normam respondit. Ita praodixit proditionem Iudae, negationem Petri, suam passionem, Ino lem et rosurrectionem , urbis sanctae , nec non templi excidium, suturas discipulorum perseeutiones, ei plura alia sy). S. 10. Sacramenis a Christo instituta. Soptem instituit Divinus magister Sacrampnia, seu signa visibilia gratiae invisibilis obtinendae. Sic Ecclesiae suac initiari volontibus baptismum aquae purae praescripsit, juxta

36쪽

formulam a so delineatam sa). Qui in constantia fidei et sanctimonia roborari cupiunt , iis copiosissima Spiritus sancti dona in Sacramento confirmationis alligavit ibi. Confirmatos pretioso corpore et sanguine suo refocillavit. se). Imbecillitati naturae humanae benigne consulturus Sacramentum poenitentiae instituit ld . illis vero , qui ministerio sacro inaugurantur, vel matrimonii vinculo iunguntur, vel animam luctantem vicina sub morte trahunt, uberrima auxilia concessii se .

S. 11. Aposιou et diseipuli christi. Cum Christus in locum Mosaicae legis nova fidei dogmata

stabili verit, novas et saluberrimas leges baptismi, eucharistias, ac professionis fidei in ipsum sanciverit, easque juberet per totum orben, terrarum promulgari, sole clarius patet , Eum novam instituisse societatem a Judaeorum Synagoga distinetam seu Ecclesiam peculiarem, fidei, spei et charitatis vinculo eolligatam. Ut vero etiam Succedentibus annis conservaretur et

propagaretur latius, ex omni Iudaeorum multitudine duodecim viros sibi elegii, qui Apostolorum nomine designantur , nimirum: Simeonem Cephas, Petrumin et Andream filios Ionae, Iacobum majorem et Joannem filios Zebedaei, Philippum, Thomam, Bartholomaeum , Mattha sum, Iacobum minorem , Iudam Thadaeum, Simonem et Iudam Iscariotam so. Praeter hos primi ordinis legatos, alios assumpsit discipulos 72, mi

tens illos in omnen civitatem et locum , quo erat ipse venturus , ut Messiae adventum annuntiarent, animosque hominum ad illum recipiendum praepararent fg . S. 12. Mors Christi.

Generis humani salvator, non obstantibus beneficiis, quibus gentem judaicam cumulavit, internocinum odium incurrit Rabbinorum, Sacerdotum, legis peritorum, et aliorum plurimorum, qui honorum et comodorum jacturam timentes perniciem illius serio modi lari coeperunt. Si mullas haec in pectore diu inclusa, tempore circiter tertii, vel quarii festi paschalis, quod a primordiis magisterii sui Hierosolrmis celebrabal, in apertas denique flammas erupit. Occasionem opportunam Perdendi eum, praebebat illis sordida lucri cupiditas Iudae Iscariotae, divinum magistrum in manus inimicorum tradere non o) Joan. z , 5. bin Aet. 8 , 11. e) Matth. 26 , 26 d) Joan.

37쪽

erubescentis, postquam paulo ante augusto epulo Apostolos suos resecerati A militibus itaque interceptus, primum coram Sacerdote summo, et SInedrio violatae legis divinae, ae im-ltietatis adversus Deum, dein coram Procuratore Romano Pi-ato seditionis commotae, ac laesae majestatis humanae accusabatur. Pilatus, etsi innocentiam illius probe haberet D

tam , et palam prosileretur ; nihilominus populi clamoribus victus , Barabbam dimisit, Jesum vero sagellis subjecit ,

quae uti gravissimos corporis dolores ei attulerunt , ita et hi per spineam coronam capiti illius impositam vehementer aucti sunt e tandem vero innocentissimum illum , generisque humani benefactorem eximium infami crucis supplicio adiudicavit. Iam igitur ingentem crucis molem in humeros tollere jussus, extra portam sanctae urbis educitur. Quum ad Calvariae locum fuisset ventum, tertia diei hora in crucem sustollitur, clavis assigitur, variisque conviciorum generibus proscinditur, nil obmurmurans ipse, non par pari rependens, sed pro tortoribus suis servide orans, poenitenti latroni propinqua Paradisi gaudia promittens, suamque matrem dolentem ac lacrymantem Apostolo Ioanni commendans. Demum consummatis omnibus, quemadmodum ipse palam declaravit, sanctissimam animam suam inclinato capite exhalavit. Hora sexta l. e. prope meridiem, sole non naturae ordine, sed quod Creatori compateretur, extincto, tenebris densis terra involvitur, terras motus facti sunt immanes, petrae scissae, templi velum, quod Sancta Sanctorum ab oculis vulgi abscondit, in duas partes disruptum , monumenta aperta, ei mortui e sepulcris egressi, multisque sibi notis manifesto visi sa). S. 13. Resurreetis christi, eι Ascensio. Visis miraculis , centurio Romanus ad Christi crucem excubias agens exclamavit. et Vere Dei Filius erat isto i s Corpus illius exanime de cruce depositum Iosephus ab Arimathaea Senatorum unus, precibus a Pilato impetravit, sindone munda involvit, aromatibus condivit, et in recenti monumento, quod in petra vicina orat excisum, honorifice sepelivit. Verum principes Sacerdotum, et Pharisaei recordati, desum saepius gloriatum fuisse, fore, ut intra trium dierum spatium vivus reSurgeret, Proeuratorem rogabant, ut lapidem ostio sepulcri adpositum sigillo muniri, et custodiam illic competentem collocari juberet, ne sorte discipuli illius corpus furto subduceri

38쪽

rent. - Verum non obstante hac cautela , christus tertio a morte die, qui fuit Dominicus propria virtute gloriosus resurrexit. Quum redivivus prodiisset, apparuit Mariae Magdalenae apud sepulcrum, a qua tangi noluit, mulieribus e sepulcro redeuntibus, Simoni Pietro eadem verosi militer die, discipulis euntibus in Emmaus , nimirum Cleopae eiusque socio, Apostolis, qui Hierosolymis erant, absente Thoma, post dies octo, praesente Thoma, cui manuum, pedum et lateris cicatrices palpandas obtulit, septem discipulis ad mare Tiberiadis piscantibus , in monte quodam Galilaeae , in quo a 500 et

amplius Datribus visum eum fuisse, maxime probabile est, demum Apostolo Iacobo, quo autem tempore, et cui Iacobo3num minori aut majori3 non satis constat. - Omnium vero apparitionum ultima fuit, qua discipulis suis ultimum dicens vale , in coelum sublatus est. Quadragesimo nimirum a resurrectione die , loquens de regno Dei et Spiritus Sancti adventu, deduxit eos in Bethaniam, et quidem in montem Olivarum, unde cum prius manibus elevatis illis benedixisset , iisdem videntibus in coelum ascendit. Discipulos re tota ab tonitos, oculisque immotis abeuntem illum prosequentes, viri duo candidis induti vestibus reddiderunt certiores, Iesum assumptum esse in coelum et iterum Vonturum, quemadmodum

illum viderunt euntem in coelum su). S. 14. Initia muneris apostolici. Post gloriosam Christi ascensionem, Apostoli Hierosolymis, iuxta Domini praeceptum , Spiritus Sancti adventum praestola-hantur hin. Interim indicto. 120 circiter discipulorum conventu, Petrus Apostolorum princeps necessitatem exposuit alium substituendi in locum Iudae traditoris. Fuere propositi duo exquisitae probitatis viri, nimirum Iosephus Barsabas justus dictus

et Mathias. Cum autem ad Deum orassent, ut ostenderet, quem elegisset, sortes iactae sunt, et cecidit sors super Masethiam se). - Cum complerentur dies Pentecostes, et essent omnes in eodem loco, factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes: et apparuerunt illis dispertitae Ii guae tanquam ignis, seditque super singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis,

prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis f. Populi, qui undique

39쪽

ad sesti solemnitalem Hierosolymam conssuxerant, in stupi rem rapti sunt, cum Apostolos linguam, quae cuilibet eorum propria erat, loquentes audiverint. Stans et hic Petrus, qui

cum undecim aderat, vocem suam levavit, et tanta cum om-cacia Iesum Christum praedicavit, ut tria hominum millia coetui credentium adgregarentur sa). Atque istud ost initium plantationis Ecclesiao Ilierosolymitanao. Huic coetui increme tum dedit insigne miraculum a Petro paleatum. Cum enim Petrus et Ioannes hora orationis nona in templum ascenderent, homo ex utero matris claudus, et ad speciosam templi portam sedens, ut stipem colligeret, sola D. Petri virtuto ita sanatus est, ut firmam surgendi et ambulandi facultatam recuperaret b . Ad hoc miraculum, cum ossusa populi multitudo undique concurrisset, S. Petrus Iesum Christum crucifixum denuo praedicabat, et numerus credentium ad quinque millia excrevit se . Antistitos Iudaeorum laetissimos vi dontes rei christianao successus, nihil jam nisi vindictam spirabant. Petrus et Ioannes Sacerdotibus, Sadducaeis atque praesectis templi custodum intercepti, ac postridie ad Synedrium adducti interrogabantur: in qua virtute, aut in quo nomine hoc fecissent P Νunc Potrus Spiritu Sancto plenus respondebat, inera dibili illis liberlato exprobrans caedem Messiae illatam, omnes Synedrii assessores obstupefaciens. Altera vice se sistero iussi, audita severa prohibitione, ne ultra in nomine Iesu loquerentur, cordalo declarabant: a Deo magis obtemperandum esse, quam hominibus h. n Cum numerus fidelium in dies augeretur, Princeps Sacerdotum Apostolos in carcerem coniecit, undo noctu ab Angelo liberati, ex ejus mandato non tantum in plateis et compilis , verum etiam in templo verba salutis plebi pracdicabant. Indo absque vi ad concilium adducti intrepido Iosum constebantur ita, ut Iudaei dissecarentur cordibus , et cogitarent eos interficere. Surgens autem Gamaliel e Pharisaeis unus, dixit: κ si opus Apostolorum opus hominum est, per se dissolvetur , Si vero ex Deo est omnos conatus vestri in irritum

radentit. Huic orationi nequievit Synodrium, et Apostolos flagris encsos , imposito cis Silentio, dimisit , qui gaudentes ibant a conspectu eone illi, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati e . f. 15. Sauli conrersio. IIaec dum gererentur, sapientia divina Apostolis illi ieratis virum addidit pruditum, Ecclesiae recens fundatae eximio prae-su Aet. 2. 4 l. b Aet. I, 2. se Aet. 5, 9-26. do Aeia 4, 1-22.

40쪽

sidio futurum. Erat is Saulus, posthoc Pauli nomino celoborarimus, Tarsi in Cilicia natus a parentibus Iudaeis e tribu Benjamin, do socia Pharisaeorum , et Gamalielis discipulus.

Cum Damascum proficisceretur, ut Christianos, quoscunque i veniret, vinctos Hierosolymam perduceret, lucis coelestis sple dore circumfusus, et ad terram collapsus Vocem audiit dicentem: u Saule, Saule, quid me persequeri S x; cumque quaesivissei: u Quis es Domine3 v responsum tulit: κ Ego sum Issus, quem tu persequeris. n Ad haec Paulus totus obstupefactus et tremens roposuit : α Domine quid vis me lacero3 is atque ita gratiae divinae se submittens declaravit, velle se Deo obe diro, et omne Christianos vexandi studium deserere. - Cum

salutaei lavacro ab Anania tinctus Damasci apud Christi discipulos substitisset, Iesum Dei Filium in Synagogis praedicabat, adversariorum tamen persecutione immani ita pressus , ut Ilierosolymas ad Apostolos confugeret, et in eorum

sodalitium eooptaretur su). S. 16. Ipotiolorum seripis eι Symbolum. Quamquam Christus Apostolis nullum disertum dederit mandatum scribendi, ii tamen eorumque amici , ut specialibus singulorum hominum vel coetuum votis, aut indigentiis sese accomodarent, relationes de Christi gestis atque doctrinis litoris consignarunt. Sunt autem Apostolorum scripta sequentia: quatuor Evangelia, Actus Apostolorum, quatuordeeim epistolae S. Pauli, septem aliae epistolae , quae catholicae v cantur, quia ad varias simul Ecclesias destinatae sunt , una vidolieet S. Iaeobi Minoris ad Iudaeos, duae S. Petri, tres S. Ioannis, et una S. Iudae Τhaddaei. Agmen denique claudit Apocalypsis ab eodem Ioanne Apostolo conscripta , dum in insula Pathmos exul moraretur. Vetus sert traditio, Apostolos antequam Hierosolymis discesserint, Evangelium omnibus gentibus annuntiaturi, symbolum vulgo Apostolieum dictum , seu succinctam fidei consessionem composuisse , ut ipsi docendi, alii autem tredendi normam haberent. - Usque ad saeculum XV. hanc traditionem in dubium vocavit nemo; ast saeculo XV. Laurentius Valla, et post illum Erasmus Rotherodamus, Ger. Io. Vossius, Herm. Vitatus, et plures alii eam impugnaro tentarunt. Ex variis conjecturis ea verosimilior esso videtur, quae statuit: Λpostolos Symbolum illud viva voeo tradidisse discipulis suis, cui aliquid passim explicationis causa ab Ecclesiis particula- πὶ Aet. 9, 1- s.

SEARCH

MENU NAVIGATION