Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ribus additum sueriti Hese opinioni favere videtur S. Hiero-nrmus ep. 61. ad Panaachium, in qua scribit: e Srmbolum fidat et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis sa): s Apostolis supposita suere multa scripta , ex quibus memoratu digniora sunt: Evangelia secundum Aegyptios et secundum Hebraeos, Proto- Evangelium S. Iacobi, Acta Apostolorum, Apocalypses, canones Apostolorum 85 , et Constitutionum Apostolicarum

libri 8.17. Eeelesiae meeuli primi. Ecclesia Hierosolymitana ab ipso Christo et Apostolislandata prima fuit sedes christianae Beligionis, cujus Episco-tus primus suit S. Iacobus Minor Alphaei filius. Refert S.

ucas r multitudinis credentium suisse cor unum et animam unam, nec quemquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dixisse , sed suisse illis omnia communia ibi. Diuores quippe de pauperibus sustentandis adeo solliciti erant, ut agros et praedia venundarent, argentum se inde constatum ad pedes Apostolorum deponerent se . - Ex urbe sancta in alias regiones se diffudit Christi Religio. Orta Hierosolymis persecutione, post martyrium S. Stephani, omnes Christi diseipuli, solis Apostolis exceptis', per varias Iudaeae et Samariae r giones dispergebantur, in locis singulis, quae perambulabant, Dominum Iesum annuntiantes di. . Qua occasione Philippus Diaconus ad Samaritanos missus, Christum illis praedicavit, maris et Meminas, et inter alios famosum Simonem Magum baptigavit. Quo audito, Apostoli Petrus et Ioannes illuc socontulerunt, qui neophrtis Samaritanis manus imposuerunt, ut acciperent Spiritum S., et illusionibus Simonis Magi Daudulentis Daena injecerunt Ie . - S. Petrus Lyddae sanavit Aenaeam octo annis paralrticum, et Ioppe viduam Thabitam ad vitam revocavit, quibus miraculis essectum est, ut non tantum heae regiones, verum etiam Sarona, aliique terrae tractus usque ad Caesaraeam in Christum crederent in. Etiam Ca saraeae Iudaeis aeque ac gentilibus accessit gratia fidei adstipulante S. Petro, qui Ioppe commorans apud Simonem C riarium visionμ lintei eoelitus demissi, et animantibus promiscuis pleni permotus, non tantum Cornelium centurionem, a quo illuc fuerat accersiius, totamque illius familiam baptizavit, sed Christianos quoque Iudairantes, Spiritu S. aecedente,

42쪽

permovit ad deponendum praejudicium, quasi gentiles inepti

essent, ad fidem christianam recipiendam sa). Nec inter solius Palaestinae limites diu se continuit Evangelium Christi, sed extra Palaestinam quoque per Asiae, Europae et Asricas provincias, in Syria, Italia, Aegypto, novae Ecclesiae emoruerunt, inter quas eminent Antioeiana, Romana, et Aleaeandrina. Singularem attentionem meretur Ecclesia Antiochena vel

ideo , quod ibi primum auditum est Christianorum nomen. Primi illius landatores fuerunt discipuli , duranto persecutione hierosolymitana, dispersi; imo quidam Cyprii et Cyr naei Christiani Antiochiae gentilibus Evangelium praedic

runt. Rei hujus nuncio accepto, Ecclesia Hierosolrmi lana Ba nabam Antiochiam misit, ut coetum sidelium ibi eouectum in fida Iesu Christi confirmaret. Cum solus non sussiceret, Tarsum deseendit, undo Paulum Antiochiam deduxit. Ambo viri per integrum annum unitis viribus rem christianam ibi eximie promoverunt, eamque Ecclesiam in diem florontiorem effecerunt. Missi deindo Hierosolymam, ut eleemounam perferrent, Ecclesiam illam a rege Agrippa misere pressam , et Apostolorum Principem S. Petrum arcte custoditum invenerunt , ita ut nullo Apostolorum Viso , assumptoque Ioanno , qui cognominatus Marcus, Antiochiam reverterentur ib). Tradunt vetores, primum huius Ecelesias Episcopum suisse S. Potrum, secundum Evodium, tertium S. Ignatium Martyrem se . Ecclesiam Romanam aevo Apostolorum sundatam fuisse, res indubia est. Certo Apostolus Paulus in sua ad Romanos Epistola l. 8 scribens: α Primum gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro vobis omnibus, quia sides vestra annuntiatur in universo mundo x plurimos jam Romanos sua aetata

in Christum credidisse significat. Si quaeritur de primis Evangelii praeconibus, improbabile haud est, illos fuisse Iudaeos , qui Hierosolrmis praedicationem Apostolorum audierunt, et ex iis sorio suit Aquila id . - S. Petrum vero Romam Venisse, Episcopatum hujus Ecclesiae tenuisse, ibique marirrem

cubuisse, non obseure patet cum ex sacris paginis, tum exscriptoribus ecclesiasticis. S. Petrus I. ep. V. 13. scribens: a Salutat vos Ecclesia, quae est in BabJlono collecta, et Ma

eus filius meus a per Babrionem, ubi hanc epistolam scripsit, Romam intelligit; cui expositioni non tantum Papias et S. Hieron1mus favent, sed etiam S. Ioannes se . Accedunt P ires tam Graeci quam Latini: S. Ignatius in epistola ad Romanos ita scribit: a Non ut Petrus et Paulus praecipio vo-

43쪽

bis; illi Apostoli, ego condemnatus. n Origines narrat, D. yetrum ad extremum Romam venisse, et cruci astixum suisso captio inverso tu . Crius in disputatione cum Proclo Montanista de loco, in quo Apostolorum Petri et Pauli corpora deposita sunt, sic loquitur: a Sive in Vaticanum, sive ad viam ostiensem pergere libet, occurrent tibi trophauit eorum , qui hanc Ecelesiam landarunt ibin. x Idipsum asserit Tertullianus do praescript. c. 36. praedicans Ecclesiam Romanam felicem, cui totam doctrinam Apostoli cuin sanguino suo prosudorunt , ubi Potrus passioni dominicae adaequatur se . Eliam Ecclesiam Alexandrinam tempore Apostolorum extilisse, te stimonia Clementis Λlexandrini et Eusebii Oxtra dubium ponunt. Marcum Evangelistam S. Dciri discipulum primum hujusurhis Episcopum fuisse , tradunt Eusebius id , Chronicon Alex. se) Eutychius Patriarcha sh, et Chronicon Orientale sy .

His merito ailduntur Ecclesiae in Apocalypsi S. Ioannis commemoratae, nimirum: Ecclesiae Ephesi, cuius Episcopus S. Joannes Apostolus, Smyrnae, cui praefuit S. Polycarpus ,

Pergami, Tiadrae, Sardis, Philadelphiae, et Laodicaeao ch .

S. 18. Eeelesiae saeeuli seeundi eι tertii. Beligionem Iesu Christi saeculo II. ei III, indelasso sanct rum virorum studio per Asiam, Africam ei Europam longe lateque propagatam suisse , sequentia evincunt testimonia r1. S. Irenaeus, Pater saeculi II. sq, mentionem facit Ecelesi rum Germaniae, Galliae, Hispaniae, Orieniis, Aegypti et Lybiae; 2. Tertullianus isti, memorat Ecelesias Gotulorum, Ma

rorum, Hispaniarum, Galliarum, Britannorum, Sarmatarum, Dacorum, Germanorum, ScJlharum, locorum Romanis ina cessorum , genitum abditarum , provinciarum et insularum Inultarum incognitiarum, in quibus omnibus locis Christus regnabal; 3. Hisce domesticis tostibus consonat Plinius gentilis Bithyniae Proconsul, qui ad Τraianum imperatorem ita scribebat: α Rcm consultatione dignam esse duxi ob ingentum n merum eorum , qui Christo nomen dederunt; nam plurimi omnis aetatis, sexus et conditionis periclitantur M.

Eeelesiae Orientis. Τradunt Eusebius iij, et S. Hieronymus m , Panthaenum philosophum Stoicum ad Religionem

Christi convorsum, et primum scholas Λlexandrinae magistrum, Indos prosectum fuisse, cosdemque fide christiana imbuisse.

44쪽

Per Indiam aequo ac Persiam Religio Christi iam saeeulo Il. et Ill. propagata suerit oportet, quia Arnobius T libros a

versus gentes anno circiter 297 scribens ilib. 2. in iradit: v v ritati christianae coaluisse hominus in India , apud Seras , Persas, et Medos. nIn Arabia, ubi S. Paulus semina Evangelii sparserat , anno circiter 215 munus praedicationis obiit Τrigenes. In Armenia tunc temporis jam suisse Ecclesiam christianam patet ex epistola, quam Dionysius Alexandrinus ad christianos Armenos do poenitentia scripserat. Tradit Eusebius illum in 1 3bia quoque, quo sub Valeriano imperatore exul migrare jussus est, cum nonnullis aliis sociis Evangelium praedicavi SSo. Gothi, qui saeculo tertio Mesiam et Τhraciam occupaverant, facta in Asiam, Galatiam et Cappadociam hostili incursione, plurimos christianos atque Sacerdotes captivos abduxerunt, quorum praeclaris exemplis ita fuere moti, ut jugo Christi sponte colla subderent sal. Εeelesia Decidentis. Eliam in provinciis occidentis, potissimum autem in Italia, Gallia, Germania, Britannia et Hispania coetus fidolium collectos fuisse, extra dubium omne positum est. Quoad Italiam alii net, ex Urbe Roma in alias terras so dissu-

dit Christi Beligio ibi.

De ecclesiae Gallicanae initiis dimicant viri docti. Natalis Alexander sei tradit, Crescentem, Martialem, Trophinum, Paulum et Diolusium ised non Areopagitamὶ Apostolorum discipulos jam l. saeculo varias Eeclesias jam sundasse. Certum est, saeculo II. cocius sidelium Viennae et Lugduni Oxtrulisse; nam S. Irenaeus , Pater saeculi II. Pothino in episcopatu Lugdunensi suceessit, et opistola utriusque coetus nomine seripta a 177. ad Asiae ei Phrrgiae Christianos pers cutionem Marci Aurelii recens t. Ex Italia et Gallia in Germaniam iransrhenanam , indoin Germaniam meridionalem Religionem Christi maturo transiisse valdo probabile est. Nonnulli tradunt, Eucharium, Valerium et Maternum Apostolorum discipulos jam saeculo I. in Germania Evangelium praedicasse. Quidquid sit cx Irenaeo et Τertulliano supra allegatis patet, iam saeculo II. Ecclesias in Germania extitiSse. Eliam Britanniae jam aevo Apostolorum illatam fuisse Christi Religionem, cruditu non est dissicile. Quod vero saccu-

45쪽

lo II. Ecclesiae noruerint, ex testimoniis Irenaei et Tertulliani manifestum est. Tandem de Hispania eiusdemque fide christiana aperto testantur mox citati scriptores. Vetus fert opinio, Apostolum Paulum in Hispaniam prosectum, terris illis coelestis doctrinaolumen intulisse. Huic opinioni suffragatur textus S. Pauli sa scribentis: u Cum in Hispaniam proficisci coepero spero , quod praeteriens videam vos u. Rusdem sententiae fuere S. Ath nasius, S. Crrillus Hierosolrmitanus, S. Ioannes Chrisostomus, et plures alii. S. 19. Causae celeris propagationis Religionis ehristianae. Praeter adorandum consilium Dei omnipotentis, qui, ut ait

S. Augustinus ib) α verbo sonanto extrinsecus , honam credendi voluntatem in cordibus operabatur auditorum n , tam stupendi essectus sequentus causae assignari possunt: 1. Sanctitas Religionis christianae , quae religione judaica ad meras caeremonias delapsa, et Ethnicismo scelera fovente hominibus Ionge excelsior et praestantior apparuit. 2. Innumera miracula a Christo, Apostolis et discipulis patrata, homines in admirationem rapuere. 3. Constantia Christianorum, illorumque pMtientia admirabilis, ac viribus humanis vero superior, in exqui sitissimis tormentis ad mortem usque perserondis adhuc invicta, quae plurimos spectatores reddidit pronos ad amplectendam Beligionem. 4. Zelus, quo Spiritus S. vivificabat Evangelii prae- eoues itu, ut nomen Iesu Christi coram Regibus et Principibus praedicarent, ejusque gloriam usque ad terminos orbis terrarum propagarent. 5. Integerrimi Christianorum mores, doquibus Plinius iei confitetur, se nihil invenisse in Christianis, nisi quod surgant antelucano tempore, et Christum tam inquam Deum colant. 6. Eorum in omnes, etiam in Ethnicos charitas et beneficientia. T. Versiones Scripturae sacrae, Ap logiae, philosophorum ethnicorum conversiones. 8. Deniqua quorundam Principum Romanorum benevolentia et aequitas

orga Christianos, uti Alexandri Severi et Philippi Arabis idi.

R Plin. l. 10, ep. 97. Iustin. M. Apolog. I. e. 2-20. Athenag. dein P e. pro Alienis p. 26 Tertuli. Apolog. e. 2. E. Euseb. H. E. l. 6. 21. 28. 54. Lampridius in Alex. Sav. e. ss. Di ili mi V Coosl

46쪽

DE FATIS ADVERSIS RELIGIONIS cHRISTIANAE.

1. Perreeuliones Iudaeorum in Chrissianos. Ut de internis obstaculis nil dicamus, externa, quae B ligio christiana in sua propagatione superare debuit, tanta et talia erant, ut virtus divina in cujuslibet oculos insiliat. Quod Christus diseipulis et adsectis suis praedixerat, fore ut in SP nagogis sagellentur, ei ad praesides atque reges ducantur propter ipsum iu), hoc etiam experti sunt Apostoli, eorumque Successores. Et primi fuerunt Iudaei, qui gravissimis coniumeliis, atrocissimisque injuriis eosdem adficerent. Tres praecipue aetato hac adversus Christianos perseeutiones concitarunt. Prima erat Zelotarum et Sauli, in qua Stephanus Diaconus martyr oeeubuit ibi. Altera subsecuta fuit auctora Agrippa, qua S. Jacobus Major occisus, et D. Petrus custodiae mancipatus , attamen per Angelum liberatus est se . In tertia mari Irium passus est S. Jacobus Minor, Episeoeus Hierosolymitanus, cuius mortem describit Iosephus Flavius reserens, Ananum Pontificem Maximum post mortem Festi procuratoris, antequam Albinus successor eius advenerit, concilium convocasse, atque in eo S. Jacobum cum quibusdam aliis ad lapidum supplicium condemnasse a. Christi Da vel 63. Praeter has persecutiones aliae a Iudaeis motae sunt, prae sertim contra Paulum in Pisidia, Iconii, Thessalonicae, Corinthi. Quae Hierosolrmis gesta sint, itidem commemorat S.

Verum Iudaeorum in Christianos furor vesanus anno ci ei ter post C. N. 70. misera gente summas ad angustias redacta, et late dispersa, ut Christus praedixerat, sere extinctus

GL Iudaei siquidem Gessii Flori, S1riao praesecti immanitate et avaritia oppressi, palam seditionem meditabantur , et ad arma convolabant. Undo exortum est acerrimum cum Romanis bellum. Vespasianus renuntiatus imperator obsidi nem commisit filio suo Tito, qui aucto exercitu urbi appro-

linquabat. Prima illius inclusio fiebat tempore sesii Paschais. Frustra Titus repetebat pacis et gratiao conditiones. Adeonditiones quascunque et monita pervicaces Iudaei aures suas obturabant, ne tum quidem cedentes, cum aretior jam urbis obsidio atrocissimam samem, morbosque pestiferos, intus γ' αὶ Matth. 10, 17. et seq. 6ὶ Act. 6, 1. seqq. e) Aet. la, s

47쪽

perisset, ipsumque jam Castrum Antonianum esset subactum. Jam itaque vehemens in templum impetus iactus, ejus primo porticus, deinde Sancta Sanctorum succensa, denique mons Sion in Romanorum redactus potestatem. Qua occasione tanta judaici sanguinis copia effusa est , ut ipsis quoquo victoribus summo horrori esset. Durante ' hac obsidione undeciescentum Iudaeorum millia periisse, tantaeque cladi superstites in turpissimam servitutem abducti suisse perhibentur. Ita impletum est Christi vaticinium. - Sub Τraiano imperatore tumultum fecerunt Iudaei in Cyrenaica, Aegypto et Cypro; et imperator brevi eos aliquot cladibus attrivit. Τandem cum post Trajani mortem Judaei, lacta seditione, regem sibi prae- siesrent Barcochabum, i. e. filium stellaei qui pro Messia a suis haberi voluit, Hadrianus imperator, missis in Iudaeam

robustissimis legionibus, munitissima eorum castella expugnavit , multa hominum millia occidit , renascentem Hierosol1mam denuo evertit, novamque urbem, Aeliam Capitolinam a nomine suo dictam e cineribus excitavit sa). Causae quibus Iudaei commovebantur ad persequendos Christianos, partim in perversa intelligendi lacultate, partim in corrupta voluntate positae erant. Earum indubio principaliores sunt sequentes: 1. Invidia Babbinorum, legis perit rum, et summorum Sacerdotum, quibus se iungebant Saddii-caei. 2. Sensuales illorum conceptus tam de lege Mosaica quam de regno Messiae. 3. Liberae et energicae Christi ejusque discipulorum deelamationes contra arrogantiam, hypocrisin aceorruptelam eorum. 4. Recusata denique a Christianis arm

rum societas.

S. 2. causae odii gentilium in christianos. Immanis odii Ethnicorum in Christianos causae praeci tuae erant sequentes: 1. Religio Christi reputabatur esse de-eetio a religione licita, et seditio contra Religionem popularem. 2. Religio Christi celeriter propagata, non tantum Religioni publicae, verum etiam civitati, cum religione arcii sime copulata extremam perniciem minitari videbatur. 3. Cum Christiani templis , publicis victimis, sestis, omnique externa caerimoniarum pompa carerent, in atheismi suspicionem adducebantur. 4. Quia Deos gentilium ceu malignos daemones reformitabant, eorum cultum et spectacula publica vitabant, Christiani tamquam contemptores religionis dominantis hal

48쪽

bantur. 5. Metus sacerdotum, augurum , haruspicum , mercatorum et opificum, bona, commoda, honores et ornamenta amittendi. G. Causa omnium publicarum calamitatum, quae Romanos amigebant, repetebatur a Christianis, utpote Deorum irrisoribus. 7. Christiani variorum criminum salso accusabantur , quod videlicet caput asini colerent, in suis conveutibus epulas ThJesteas celebrareni, concubitus Aedipodeos exemcerent. 8. Christiani saepius consudebantur cum seditiosis Iudaeis. 9. Obscenae Gnosticorum sectae, quarum dogmata et scelera ipsi Gentiles aspernabantur. 10. Denique Chiliastica quorumdam Christianorum somnia, omnium regnorum propinquam ruinam praedicantium. Causae beae acerbissimum odium concitabant in eos, qui Christum ejusque doctrinam profitebantur α). S. 3. Impugnatores Religionis Christianae. Beligionem Iesu Christi aggressi sunt Philosophi ethnicitia quidem, ut alii indirecte, alii directe eam evertere sint conati. Indi recte Religioni christianae nocuerunt Tacitus, Suetonius, Sallustius, Quintilianus, et saeculo Il. Plinius Iunior. Di recte veritates coelestus sallacibus disputationibus impugnare, calumniis et mendiciis proscindere, nec non risui exponere ausi sunt sequentes,

Saeculo II. Celsus, imperante Hadriano florens, sectae Epicuri addictus, varia composuit scripta, in Vibus id prin-eipem locum tenet, cui titulum fecit es discursum veracem nominavii , et in quo religionem judaicam et chris

stianam acriter impugnavit. Origenes autem se opposuit, et consulationem octo librorum scripsit. Crescens, philosophus Cynicus, et sub Antonino pio clarus, S. Iustinum M. et Christianos atheismi accusavit. Fronto Aser, Rhetor, edita oratione illam vulgi calumniam do incestis Christianorum conviviis probare conatus est. Lucianus Samosatenus, homo Epicureus et maledicus sub M. Aurelio imperatore Vivens, satyras composuit, quibus dogmata, virtutes, mari ria, et caeremonias Christianorum irrisit. Saeculo III. Etiam hoc saeculo haud deerant viri acutiores, praesertim ex familia Neoplatonicorum, qui religionem christianam, eiusque prosessores conviciis, atque contumeliis Proscindere non vererentur. Eorum quodammodo agmen duxit

49쪽

Plotinus Lycopoli in Aegypto a. 205 natus, Ammoliti Saecas discipulus, imperatori Gallieno Valde acceptus, qui eum ore, tum scriptis pseudo-mysticis totam Religionem Iesu Christi

insectatus est.

Ex innumeris Plotini discipulis famosissimus suit Posphyrius Srrus, prius Christianus, dein a fide apostata, sub Gaalieno imperatore, Bomae viFens, qui in opere quindecim

libris deducto textus S. Scripturae sibi apparenter eontradicentes collegit eum in finem, ut ostenderet Scripturam S. opus Dei non esse. Scripsit porro vitam Pythagorae, ubi, iacto inter Christum atque Pythagoram parallelismo, conatus est demonstrare , non agno agnum Similiorem esse, quam Christo Pythagoram.

Philostratus e Cappadocia oriundus Apollonii Tyanaei vi-iam 8 libris composuit eo fine, quo Porphyrius vitam Pythagorae. Vir saluus totus in eo est, ut sacta Christi mirabilia destruat, atque Apollonium vel paria, Vel etiam majora se-eisso probet. Eusebius praelatos libros sabulis, absurdis resertos esse demonstravit sa).. S. 4. Persecuιiones genιilium in Christianos sae Io I. eι ILΝon tantum ore, et calamo, verum etiam serro Gentiles in Beligionem Christianam saevierunt. Primus gladium strinxit Nero Claudii filius ex Agrippina natus, imperatorum longe

deterrimus, qui matrem, patrem, tutorem, praeceptorem, multos senatores et cives trucidavit. Narrat Tacitus ib). Chri

sti 64 , imperii vero sui 10 , Romao in majoris Circi ta

bernis adeo vehemens incendium cxortum suisse , ut o 14 Urbis regionibus quatuor tantum intactae manserint. Cum autem percrebuisset rumor, imperatorem ipsum lacinoris hujus auctorem fuisse, hanc ille invidiam a se Christianos detorsit, eosque tanquam incendiarios in crucem agi, pellibus insulos canibus lacerandos objici, pice illitos in usum nocturni luminis fam- mari, aliisque suppliciis o medio tolli jussit. Periit Nero anno imperii sui decimo tortio aetatis vero trigesimo primo. Praecipui, qui tempestato hac ad gloriam et dignitatem Martyrum pervenerunt, sunt principes Apostolorum Petrus et Paulus , prior in crucis patibulo, posterior gladio extinctus sej. Neronis crudelitatem emissis in lucem edictis imitatus est Domitianus Vespasiani filius a. 93. Ex iis , quae Euse-

αὶ Tatian. orat. ad graee. e. 32. Minut. Felix Oetav. e. s. et El. Porphyr. vita Plotini, S. Aug. I. o. de civit. b) Lib. 15. annal. e) Tacit. Annal. I. 15- Sxeton. in Neron. e. 16. Tertul. Apologat. 5. Euseb. Chron. p. 164.

50쪽

bius de Hegesippo refert, conjicitur, imperatorem hune, prava concepta de Christianis opinione, quasi ad seditionem proni

essent, coronae jacturam ab iis sibi timuisse , ac propterea omnes e Davidis stirpe progenitos, Christique cognatos ene- eari jussisse. De fine calamitatis hujus, quam brevem fuissa omnes latcntur, dissentiunt antiqui scriptores. Inter eos, qui durante hac procella Religionem Christi sanguino suo purpurarunt, celebrari merentur Flavius Clemens consularis, imp ratoris patruelis, et Flavia Domitilla ejus conjux. Tradit Tertullianus, S. Ioannem Apostolum in serventis olei dolium missum, sed protegente Deo inde incolumem eductum, in Pat, mos insulam deportatum fuisse, in qua vir sanctus suam Apo

Nulla dira passi sunt Christiani etiam sub Traiano, Ne vas filio adoptivo, qui a. 98 in imperio successit, non quidem jubento imperatore, sed vel accusantibus Magistratibus, vel ethnicae superstitionis praesectis , vel tumultuosa populi multitudine. Huc profecto referri potest tempestas in Bithinia adversus Christi cultores exeilala. Cum Plinius junior, Bithiniae Proconsul ep. 97. ab imperatore quaesivisset, quid cum Christianis agendum Traianus respondit: κ Conquirendi non sunt Christiani: si tamen deseruntur, et arguantur, quod Diis nostris sacrificare nolint, puniendi sunt: n Hanc legem Tertullianus sequenti dilemmate perstrinxit: a Christiani vel nocentes, vel innocentes sunt: si nocentes, quare in eos inquiri prohi-hesy Si innoeentes, cur delatis poenas irrogas 3 n Sub Traiano passi sunt S. Ignatius Episcopus Antiochenus, et Simeon Cleopha filius S. Iacobi in Episcopatu Hierosolymitano successor, 120 annorum senex cruci assixus, nec non plures alii ibi. Ei iam sub Hadriano imperatore Christiani variis passim miseriis oppressi suerunt. Sub imperii sui initium, non quidem jussit, sed permisit, ut Christi cultores persequerentur. Postquam autem S. Quadrati Atheniensium Antistitis, et Aristidis philosophi apologias legisset, nec non Serenius Granianus Asiae Proconsul eidem declarasset: α iniquum sibi videri, ut Christiani nullius eriminis rei occidantur. a Minutio Fundano Graniani Successori sequenti modo rescripsit. α Quod si quis eos detulerit, probaveritque, contra leges quidquam agere , tu pro gravitate delicti in eos statue. Sin meherculeealumniae causa istud intenderit, operam dabis, ut pro gravitate criminis in illum animadvertas. n Hadriano imperanta

αὶ Euseb. l. 3. H. E. e. 10. Tertuli. lib. de praeseripi. adv. haeret. e. 56. Dio Cassius lib. 67. pag. 670. Sueton. in vita Domit. e. ld. sh Euseb. Η. E. lib. 1. Tertul. Apolog. e. s. p. 26.

SEARCH

MENU NAVIGATION