Nouus commentarius de verbis iuris, Franc. Hotomani iurisconsulti, antiquitatum Ro. elementis amplificatus. De legibus. De magistratibus populi R. De senatu & s.c. De iurisconsultis, eorumque formulis. Quibus propter argumenti affinitatem typographus

발행: 1564년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Epistola ad Eundem.

ligentiam maxime pertinentia:quae superioribus annis Obseruatam, passim, ut res postulare ui debatur,illum in librum conieceram. Cum autem huius mei in Ius Ciuile studii Patronum aliouem mihi ascisicendum esse intelligerem,cuius auspici js ac praesidio institutum hunc Curium absoluerem: cepi serenistime&cle mentissime Rex,de amicorum sentcntia consilium,istud quidquid est Illustris sinae Maiestati tu edicare. adductus etiam auctoritate amplissimi sipectatissimiq; uiri, omniq; uirtute ornatissimi Ioannis a Karling,Caesareae Maiestatis Consiliari; Guius sororius Richardus Streinnius magnae spei adolestens, generosissimi Baronis,filius,qui me cum prope iam biennium uixit. a me saepe, ut tale aliquid auderem contenderat. Eo magis quod ex illustrissimo Silesiae tuae Ducatu indoriundum intellixisset unde auus meus ex ea familia prognatus, cuius etiam nunc Uratissa uiae ornamenta supersunt uel maxima,centum abhinc annos Lutetiam Parisiorumprofectus, Hotomanorum coloniam ut ita loquar eo deduxit.Nunc uero cum in hoc naufragio meo, ijs tempestatibus ac fluctibus eiectus,quibus uniuersus prope terraru Orbis iactatur,ijs locis mea sponte ac uoluntate caream, a quibus semper animo quissimo,quandiu boni mores exulabunt, abero: lubeter,ad antiquae meae patriae Principe ac Tutorem clementissimum,tanquam ad portum confugio,& quali postliminio reuertoricum presertim is Rex sis,cuius in clemetia, pietate, iusticia, mansuetudine, sapientia spes bonorum prope uirorum omnium, secundum Deum, positae sunt:qui in isto concussi orbis motu,solus, ad bene de Christiana Republica costituenda siperandumquasi lignum aliquod sustuli: qui & literatoruin hominum,quorum quidem studia cum pietate coniuncta essent,& literarum ipsarum patrocinium sus episti. ut omnino praeclare mecum hoc tempore actu existime cui haec meae erga Saul.robseruantiae ac pietatis testificandae opportunitas oblata sit. Erit igitur.Maximiliane Rex maxime ac potetissime,benignitatis tuae linia gularis, quae semper in ista Maiestate summa, tanquam sydus aliquod clarissimum ac splendidissimum enituit, munusculum hoc,quantulumcunq; id est, aequo animo,bonaq; cum uenia tibi a me oblatum accipere,& literarum studia fauore, ac beneuolentia tua singulari, quemadmodusemper usq; adhuc fecisti, perpetuo complecti. Deus Opt.Max. Maiestatem tuam quam diutissime incolumen conseruet,Argentorati,XV. Calend.Septemb. M. D. L. V. III.

12쪽

ΤIPOGRAPHUS IURI s

EDIT ad uos, humanissimi adolescentes, expetitus ille De uerbis

Iuris commentarius: sed ita redit, ut i a plane nouus, & uere ut loquar rediuiuus uideri possit. Fuerat enim sit perior editio Franco rdien sium nundinatorum importunitate & praeposteris flagitionibus sie

extorta, ut abortio uerius,quam matura editio uideretur. Nam cum au

tor illius ita per id tepus in suis Institutionum cometarijs dies nocte que occupatus esset, ut satis ad illam editionem perpoliendam vacui temporis non haberet : uictus autem assiduis multorum flagitionibus eas nobis arculas tradidisset, in quibus uerba Iuris literarum ordine congesserat: optimum factu putauimus,quamplurima augendi uoluminis cauila partim ex Theophilo, Harmenopulo, Connano, Duareno,partim etiam eX Gruchio, Manutio, Sigonio ,& alijs nonni illis collecta, certos in locos inserere:quo in negocio uere & ingediae fatebimur ncque ordo qui in Dictionarijs consciendis exquiritur,obseruatus: neque ea in multis uerbis collocandis adhibita dili gentia suerat,quam huius operis ratio postulabat.Et tamen non tam potuit uec siue editio, si

ue abortio immatura uideri,cuiusmodi cunq; tandem illa fuerit, quin & multis probata sit, &paucis nundinis a Librarijs nostris distracta.Cum autem huius autor Commentarij qui nullum neque finem neque modum bene de nobis merendi facit alijs suis lucubrationibus perfunctus esset opus hoc illi sub incudem rcuocandum,& maiore aliquanto cura atque diligentia perpoliendum tradidimus.Quod cum superioribus mensibus nobis reddidisset, animaduertimus, id ab eo praestitum in illo fuisse,quod summu poetam Virgiliu tradunt de suis uersibus elaboratis dicere bolitum: eos te uria more parere,& lambendo demu effingere. Nam ut Plinius scribit ursaru scelus carne sunt primu in formi,sine oculis, sine pilo. ungues tantii prominent,postea uero assidue labendo paulatim calefaciut,&figurant.Idem igitur huius Comentarij autorem in hoc suo opere effecisse persipicietis.Nam aliena omnia quae uoluminis augendi caussa hinc atq; illinc descripta fuerat,sustulit;& quae confusa perturbataque uidebantur, ea seu in locu atq; ordinem ita diligenter ac studiose redegit,ut ia absoluto Dictionario frui comode ad fluminas studioru uestroru opportunitates possitis. Quod si qui erut,quibus nondu satisfecisse uidebitur,ij uelim meminerint,quod editione superiore autor ab ijs deprecatus erat . primu ui illud Varro

Deinde ut ipsius in hoc opere perpetua scribendi consuetudine cosiderent. qui cu alioru quocii da praesertim claroru uiroru, peccata grauissima gloriose reprehendere, atq; ijs exaggeradis laureolam apud imperitos quaerere potuerit suo tamen pudori ac naturae seruire maluit: tantuque

sibi ab omni obtrectatione refugiendu putauit,ut etiam illorii errata, quoad in ipso fuerit, dissimularit.Cu enim homo sit; ut ait ille apud Comicu humani a se nihil alienu putat. Humanu autem hoc uel maxime animaduertit, quod quibus in rebus sibi quis attetissimus ac diligetisti mus suisse uidetur:tame in ijs ipsis accerrimis atq; attetissimis cogitationibus suis,hostea uel sua spote.uel aliude admonitus,strauiter se dormitasse sentiat. quo lubentius in hoc se modesto descriptionis genere cotinere solet,quippe cu ut ipse de se ingenue profitetur interdu animaduertat ubi se multo plus qua alios uidisse existimarat, ibi tame maxime se omni u allucinatu esse.Quare si qua erut in hoc opere,quae doctoru hominu reprehesione digna esse uideatur,uestru erit, adolescetes humanissimi, pro uestra in literaria cultores beneuoletia.hoc in opere aestimando non usq; eo uitia peccataque perpendere,quin simul tu laboru ac lucubrationii quotidianaru. quas autor uestra causta suscipit,tu etia eius utilitatis,qua cx hoc libro capere potestis,nonulla rationem ducatis.Valete adolescentes humanissimi,& fructuosis alioru laboribus, dum uobis licet, frui mi Deus studia uestra fortunet..Veneths,IX.Calen.Aprilis. I 36

13쪽

VERBORUM IURIS,

FRANCISCI HOTOMANI

L I T η R A salutaris a Cicerone dicitur in ea pro Milone: P, ut scribit Asconius,

si uidebatur: iudici. bus bona causa, absoluebant reum: n

tamq: absolutioins, A literam in tabella, quam a Praetore accipiebant, scribebant. Cicero : Quod nisi uidisset posse absolui eum qui fa

teretur , cum uideret nos fateri, neq; quaeri un

quam iussisset, nec nobis tam salutarem hane in iudicando literam, quam illam tristem dedisset. Eadem nota fuit in suffragijs& comitiis legum, qua se Cives repudiare rogationem significa bant. Nam duae dari tabulae solebant, quarum in altera, v. R. id est,u ti rogas,scriptum erat: in altera, A. id est Antiquo, antiqua lequor, noua non placent. Est enim,ut Festus primo lib. seribit,Antiquare in morem pristinum reducere. A ex Reto haerede legare: certo haeredi,ut leg tum aliquod praestet,mandare, si cui ab illo debeatur solo. Cicero in Top. Si paterfamilias uxori ancillarum usumfructum legauit a filio, neq; a secundo haerede legauit mortuo filio, mulier usumfructum non amittet. Idem pro Cluentior Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus esset: ab secundo haerede nihil lepat. Marcellus l.6.D. de auro & argento : Sela ab haerede P. Maeuio ita legauit. Iulianus Lquaestum .93. D.de legat.de fid. r. Si filius.fam.qui filium habebat, haeres institutus fuisset, an ab eo, filio eius legari posset Respondi eum possit a filio patri legari,& cet. Item: Si mihi seruus a te haerede legatus fuerit. Neratius L a Titio,64. D. de surt. A Titio heraede homo Seio legatus , ante aditam haereditatem Titio furtum

fecit. ν

Α DvvMv Ro pro,imperio uel permissili Duum- uiri. Ulpianus i. si quis, 2 .f.6. D. de surt. Si su- sitiuuin meu quis quas suum a Duum uiro, uel ab alijs qui potestatem habent, de carcere uel eustodia dimitteret, an is furti teneretur In vulgatis libris, Diri ITTERE, ACCtPERET: ut sit liberare. A mvERls pro quandiu liberos habebit. Terentius, i.sed si , 61. s. t. D. de condit.& demonst. Quum uir uxori, si a liberis non nupserit,in annos singulos aliquid legauit, quid iuris site Iulianus respondit,posse mulierem nubere, S legatum capere. Quod si ita scriptum esset, Si a liberis impuberibus non nupserit, legem locum non habere; quia magis cura liberorum,quam uiduitas iniungeretur. id est,Quamdiu liberi erunt

impuberes. Papinianus i. cum tale,T2.D.e d. v

tale legatum esset relictum Titiae,s a liberis non diseesseritin cet.Similiter Paulus lib. Sent. 2. C. 29. Potior quis esse debet, inquit, non solum a gradu generis,sed 3e a substantia rei familiaris. Similiter in Cluentiam Cicero dixit: Non modo dicendi a reo, sed ne surgendi quidem pote

stas erat: id est, pro reo. Α. T. M. D. O.:Aio te mihi dare oportere,ut Ua

lerius Probus testaturi quae personalis actionis fuit sormula,quia persona rei nominatim in agedo notabatur :& stricti iudieii, quia simpliciter, ait Cicero asperὸ & directb Oportere de cerra desinitaq; summa dicebatur. Aio uero antiquipm affirmo & eontendo dicebant, auctore Noniorunde Aientia Cicem appellat, quae Graeca forensii &litigioso uerbo κατηγορι-'. Α τITIO netioluere, de Tirii numis persoluere. Cicero ad Atticilib.v.Homines non modo non recusare, sed etiam hoc dicere, se a me soluere. quod enim Praetori dare eonsucssent, quod ego non acceperam,se a me quodammodo dare: id est, de mea pecunia. Idem in Planciam, in fin. Sinite me quod uobis fretus huic saepe promisi, id a uobis ei persoluere. Plautus Menahem. D sodes a te i post reddidero tibi. Me. Ita, cedo abs te.Hinc natae illae sunt Praetoriam sormulae,

14쪽

Commentarius

Aa aliquo posiidere, pro, possessionem ab aliquo certo nactum esse , alicuius certi hominis possessionem obtinere. Praetor in l. r. Vt ipsusL Uti eas aedes necui nec clam alter ab altero

possidetis. Vi ergo ab aliquo possidere, est ui possessionem illi soli eripuisse,eamque ui obtinere. Hinc .

Aa aliquot uti re quapiam dicitur, qui illi praecia

se rei suae usum ademit, eumque quoquo modo retinet. Praetor in l. I. D. De itin. actuque .priu. Quo itinere actuque nec ui,nec clam, nec precario ab illo usus es. Nam hoc eo pertinet,ut nominatim notetur is, a quo usum actorem non

oportuit : neq; satis est, si infinite a quo uis alio usus esset. Si e to An aliquo aquam ducere, est non undecunque aquam ducere, sed ex illius qui praecise nominatur,fundo deductam habere .. Praetor in I. I. D. de aqua quotid. Vti hoc anno aquam nonui, noetam ab illo duxisti. Sie Aa aliquo absolui : quod in uoce Absolui expli

cabitur . . iii

Aa HINC centum annis . Vetus locutio , quae

pace quorundam dixerim non hoc sigoificat quod vulgari lingua dicere solemus, De post

centum annos: hoc est, ut Latini dicunt, post centum annos, ut, post homines natos: sed centesimo ab hinc anno, uel, Annus nunc agitur centesimus. Alfenus l. proponebatur, 76. D.

de iudic. Populum eundum Doc tempore put ri, qui ab hinc centum annis fuisset. Item,Nos ipsi non iidem essemus qui ab hinc anno fuisse mus. Cicero Verrina tertia planissime hoc demonstrat: Quaestor Cn. Papirio Coss. fuisti ab hine annos quatuordecim. Nam a Pompeio&Crasso Coss. ad Papirii consulatum totidem anni numerantur. Idem in ea pro in Rostio, Quo tempore 3 ab hinc annis quatuor. Repr mittis tu in hine triennium Roscio. Idem Verrina quarta , Horuin pater ab hinc duos & uiginti annos est mortuus. Elpaulo post, Ipsos uiginti annos haereditas ab his petita non est. Et

rursus, offendit illum mensem comitialem suisse eomitijs ab hinc triginta diebus habitis, id est, trigesimo ante die. Hue etiam illud Charisi pertinet, qui libro primo sic scribit. Ante

annos ab hinc dece natus ueteres dixerat, quod

est,ante annos decem natus.

Ah Rro, pro defensor,&patronus rci. Ad Heren.lib. 2. Considerandum est, ne aliud aecus toris criminatio contineat, aliud defensoris ratio purget: quod saepe consulto multi ab reo faciunt, angustiis causae eoacti. AEACTi magistratus dicebantur, qui coacti d posuerant imperium. Fest. lib. t. ABACTOR Es , uide Abigei, AllALIENARE uetus uerbum est ei uilis Iuris, hoe

est ciuium Roproprium,peregrinis hominibus

. non commune: quo persecta rei alicuius alienatio signiscabatur. itaque Vlpianus I. abalienatum .67. D. de uerborum signi sic. Abalie natum , inquit, non proprie dicitur, quod adhue in dominio uenditoris manet e uenditum tamen recte dicitur. Abalienatio uero est, eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu, aut in iure cessio, inter quos ea iure ciuili fieri pose sunt: uti scribit Cicero in Topic. quo ex loco tria notanda & obseruanda sunt: primum, cum sex sint acquirendarum rerum modi, quos Vlpianus in Instituti inculis enumerat, emancipatio, traditio, usii capio, in iure cessio, adiudicatio, lex t duos tantum solos esse, quibus res A a dominici nostro in alienum traducantur , mancipationem scilicet , & in iure cessionem . Quod tamen Paulus,homo Graecus, litigiosus, natura controuersus,&hostis antiquis Iurisconsultis additu, suo more cauillaturm l. Abalienationis , vigesimaoctaua D. de uerborum s-gnificat. δε balienationis uerbum , inquit,etiam usucapionem continet: uix est enim ut non ut deatur alienare, qui patitur usii capi. Quasi ue ro quis sciens prudens rem suam usucapi patiatur: aut si sorte quis eo animo sit, res ex maiore parte iudicandae non sint: aut si iudicandae non sint,qui patitur usucapi, non pro derelicto rem suam habeat , ac proinde alienare non dicatur, quia uerbum hoc certam de alienantis, & eius in quem alienatio sit, personam complectatur.l.in omnibus. s 3 . D. de obliga.& actionibus. tametsusucapionem tertium esse modum quo Ics per sectae abalienantur, constet ex eodem Vlpia. no cap. I .&. Iv. Secundo ex hac definitione intelligitur,abalienationem carum tantum rerum dici,quae mancipi sunt: non etiam earum quae

sunt nec mancipi. Sed cum Ulpianus in Inlii- tutiunculis traditionem dicat propr am esse r rum nec mancipi, quid est quod Cicero ait, a alienationem traditione seri 3 Subdifficilis nodus hic uidetur, quem tamen explicare conabimur. Nam Cicero non simpliciter traditionem dixit, sed traditionem nexu: quo uerbo mancipationem significari Boetius, non aperte ille quidem ac nominatim, sed tamen ita signiscat, ut satis intelligatur. Cum cnim nexus sormulam ritumque ex Cato Iurisconsulto describit, indicat nexum ad mancipationem pertinere. Ex quo intelligitur, Abalienationem mancipatione & in iure cessione fieri: traditione autem nuda, hoe est sine nexu de libra, fieri non potuisse. Postremd ex eo loco constat, Abalienationem propriam ciuium Ro. Histe,non etiam pcregri

norum .

ABALIENATus dicitur, quem quis a se remouit .. Alienatus, qui alienus est tactius. Festus lib. I. ABAM ITA, inquit Caius est abavi soror.l. s. D. de

15쪽

uerborum Iuris 4 9 3

de gradibus.ab alijs autem sere Amita maxima

dicitur.

AB AvVNCvLus, abmatertera, id est, abaiae stater & soror : ait Caius i. . D. de grad.&affin. Ae Avus , inquit Festus, dicitur,qui abest ab auo, S est avus aui. Hinc quartus patet a Virgilio nominatur Aeneid. x. Ille tamen nostra deducit origine nomen e Pilumnusque illi quartus

' pater.

AEAvus est proaui paterni,aut materni pater: Aba

uia, proauiae paternae, aut maternae mater: ait

Paulus i. I O .f. 8.D.de gradibus. Λnu ICARE , inquit Nonius,est familia abhcere. sumptum autem a Graecis uidetur, qui patrem απώπιο, filium autem α ωρηθωῖαι dicebant. Itaque Quintilianus libro II1. cap. v r. Abdi tum interpretatur, qui a familia patris abaliena tus est. nam Graeca quidem locutio per praeconem id pronunciari solitum indicat. Et Plato libro de legibus x 1 .perspicue id ostendit, . a. u

lint filium per praeconem coram omnibus abdicare,ne amplius secundum legem sit filius. Saepe autem postea dieit. Hine abdicatio,de qua Imp. l.6 C. de pat. potest. sic scribit: Abdicatio,quae Graeco more ad alienandos liberos usurpabatur,&-dicebatur, Romanis legibus non comprobatur. Fabius lib. 7.capite 4. Abdicationum forniae sunt duae: altera eriminis persecti,ut si abdicetur raptor, adultera: altera impe secti, uelut pendentis, & adhuc in conditione positi: quales sunt in quibus abdicatur filius qui non pereat patri. Videtur autem

haec abdicatio in iure apud Magistratum fieri solita, qua parentes testificabantur se ijs de causis quaei proferebant, suos liberos a sua familia re

mouere,neque deinceps in liberorum loco numerare uelle. totaq; haec ratio Graecorum fuit: nam Romani emancipatione utebantur. Quintilianus autem exempla puerilium exercitationum ex Graecorum sentibus proferre consueuit.uideA-- ρυξιι. ΑκDICARE se magistratu ,est ante tempus magistratum deponere. Pomp. l. 2.f. I s. I .de Orig.

iur. Et quum placuisset leges quoque seres,latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent. Papinianus in i penult.D.de ossic.praes. Legatus Caesaris abdicando se, non amittit imp rium. Moris etiam erat, ut quibus imperium certa de causa abrogandum erat, ii dignitati &existimationi suae consulentes,per se & quasi sua

sponte magistratum deponerent,seseque priuatos redderent. quod in P. Lentulo Praetore factu itidemus in tertia Catilinaria, de quo Senatus cessiit, ut cum se Praetura abdicasset,lum in cust diam traderetur: P. Lentulus, inquit, quanquam

patefactus indici s& consessionibus suis, iudicio senatus non modo Praetoris ius, uerum etiaciuis amiserat,tamen magistratu se abdicauit. Hoc autem Graeci αμαὰς της dicunt.

Plato libro undecimo De legibus: Asua a

Quod si iniuria uideatur affecisse pupillum, praeter litis aestimationem, magistratu nomophylacis se abdicato : Respublica uero in comitiis alium nomophylacem in eius locum sufficit . Sie Cicero ad Atticum: itaque tutela me abdicare cogito. quod Vlpianus capit. Instit. und cima sic interpretatur, Est dicere nolle se tutorem esIe. Sea deponere magistratum dicebantur, qui eum confecto tempore populo Romano reddebant. Abrogare autem tuo loco explicabitur.

ΑεDICARE Consulatu, deponere Consulatum.

Cic.de nat. deor. I t. Augures rem ad Senatum, senatus ut abdicarent: Consules abdicauerunt.

Et paulo post: Consules summum imperium

statim deponere,quam id tenere punctum temporis contra religionem. Αani CARE, decreto recusare, ac denegare. Pomponius l. 2. f. I 3. De Orig. iur. Qui cum animaduerteret, Appium Clodium contra ius uin-dietas filiae suae a se abdixisse, fle secundum eum qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse: id est, decreto recusasse, ae denegasse.

Nam cum tribus uerbis in decretis uterentur, Do, dico, addico: cum secundum aliquem uindiciae dieerentur, ab altero abdici dicebantur. Hinc aves in augurijs abdicere regionem dicumtur, quam improbant, ac sequi tcnerique uetant. Cicero libro de divin. I. Cumque in quatuor partes uincam diuisisset, treisque partes

aues abdixissent, qua Nam partem, quae erat reliqua , in regiones distribuit. Quemadmodum ergo Dicere, dare, decernere uindicias secun dum aliquem a Pomponio & Liuio dicitur Magi stratus, qui cuipiam litis uindiciarum uictoriam decernit: sic Abdicere uindicias ab aliquo Pomponius dixit, pro abnegare & recusare , quod ipsum Abdicare quoque significat. N nius enim de uocabulis impropriis: Abdicare,

inquit, non selum de patris facto potest diei, quod est familia abiicere, sed rem quamlibet

negare . Pacuvius Atalanta, Mortem ostentant, regno expellunt, consanguineam esse abdicant

AEnvCERE comitem muteri Labeo sic interpretatur , non modo manu a mulieris comitatu detrahere ac remouerer uerum quoquo modo efficere , ut eam desierat . Ulpianus I. item apud , I s. s. abducere , D. de iniur. Abduxisse uidetur, ut Labeo ait, non qui a ducere comitem coepit . sed qui perfecit, ut co-

16쪽

4 Commentari US

meseu in eo non esset. Abduxi ste autem notitantum is uidetur, qui per uim abduxit, uerum is quoq: qui persuasit comiti ut eam desereret. Iniuria autem in comite abducendo duplex est, prim sim quia pudicitia attentatur: deinde quia abduci tantum res dicuntur a s ultis & stupidis , ut in Eunuchum Donatus annotauit, Multae sunt eaus se quamobrem cupio abducere . Etia, inquit, hoc uerbo gratificatur Pliaedriae quum dicit, Abducere a Thrasone, tanquam a stulto,

& mentis experte.

ABDvCi mulier dicitur a marito cum diuortiust. Donatus in illud Terent. Hecyr. Et filiam abduxit suam: Abduxit, inquit, proprie . Accers enim dicitur ad maritum: Abduci a marito ad diuortiti m. Sic Virgilius Et gremiis abducere pactas. Aa Esssi res dicitur, non modo quae in rerum ira . tura non est, cuiusve precium domino abest, sed etiam ea cuius corpus manet, forma mutata est: est Vlpianus i. Mulieris, is . N Paulus i. sequenti, D. de uerbor. signis. Et ideo, inquit, si corruptae reddita: sint, uel transfiguratae,inderi ab esse: quoniam plerunque plus es h in ma. nus precio, quam in re. Quo in loco non dubito, quin QVANQvAM pro Quo NIAM togendum sit: hoe sensu , Qua mitis ita rei forma mutata sit, ut rccens forma pluris si quam uel ipsius rei corpus, tamen res abest . l. ultima, D. de usu & habit. Veluti si ex patera scyphum aD sabre ac singulari artificio consecerim, ut iam multo pluris sit, quam antea : res tamen abesse iudicatur. Patera enim, ut species omnis, cxforma denominatur. Falsum autem alioqui dixisset, cum ait, plerunqtie plus esse in maniis P rccio, quam in re . Nam etsi incerdum id usu- ueniat, ut in tabula picta, de qua Paulus in sequenti lege disputet, non tamen id plerunque, sed perraro accidit. ABESSE, uerbum relatilium est: cum enim abesse aliquem dicimus, locum limul unde abest, cogitatione comprehendimus . Cuiusque ergo loci ratione ubi quis desiderati ir, assentiae nomen intelligitur : diligenterque Iurisconsulti de absente disputantis propositii in spectat dum erit . ueluti cum de tribunalibus Vlpianus loquitur in I .absentem, I 99. & I. collegarum, 17;.D. de uerbor. signis c. Absentem, inquit, accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur. Non enim trans mare absentem des deram iis,& si forte extra continentia urbis sit, abest. caeterum usque ad con tinentia, non abesse uidebitur, si non latitet: Cum, inquam, Vlpianus ita loquitur, dixisse falsu in uidetur. Mamineo qui inius uocatus sese in iudicio non stetit , quamuis in foro ipso esset, nisi tamen ad tribunal adesset, commissam absentiain dicimus. Vnde illud praeclarum Antonini tesponsumini. Diuus 7. Digest. dein integ. restitiit. De eo igitur qui in ius uocancdus est, Ulpiani locum accipio oportebit. Si- cum dicina ut in i prima D. de uerbor. oblig. l. 3.

tes stipulationem non recte contrahi: non eos absentes intelligimus qui extra continentia u

bis sunt: sed qui eo in loco non sunt, ubi exa dire inter se possint. Sic in denunciatione ob damnum infectum: Abesse, inquit Vlpianus, uidetur 5e qui in iure non cit, i. .f. 3. D. de dam. in te. Hinc & abesse interdum dicitur is qui ad- csh, di adeste contra qui abest. Nam miles qui

Romae militat, pro Reipubi, caussa absente nil meratur . l. milites, 7. D. de quibus caiis maioride furiosus per omnia absentis habetur loco, l. 2D. de iii re codicili. Et tutor, qui dum pupillus contrahit, praesens est, sed quid agatur

non attendit, abesse dicitur .l. non multum. Iq.

uidetur ,l. qiuaesitum, 79. in ilia. D.de legat.& fideico m. s. Contra seruus qui disciplinae ae studiorum caussa alio missus est, adeste iudicatur, d. l. quaesitum ;& l. Selae, ro. in sin. D.de legar. 3. Et qui sui comodi caussa ac dolo malo abest, pro absente numeratur,l. .s. S. D.ex quibus cautis maior. Asic E RE partum, est immaturum scitum ei secere, Triphonius i. Cicero, 39. D. de poenis': Milesiam quandam mulierem, quod ab saeredi bus secundis accepta pecunia, partum sibi medicamentis ipsa abegisset , rei capitalis esse damnatam . Qitae uerba ex oratione criceronis pro Cluentio descripta sunt. Ulpianus l. s mulierem, 8. D. de sicariis: Si mulierem uisceri bus suis uim intuliste,quo partum abigeret,con stiteriti eam in exilium Praeses prouinciae cxiget. Vsurpatur etiam simpliciter a Marciano l. q. D. De extraord. criminibus. Eam quae data opera abegit, a Praeside in exilium dandam. Hinc ABACTus uenter dicitiira Paulo libro Sentent. Illi . cap. v. pro fixtu uenenis S medicamentis eiecto . Aborsus, inquit,uel abaetus uenter partum ciscere non uidetur.

Ruia Ei, inquit Vlpia . proprie hi habentur, qui

pecora ex pascuis, uel ex armentis subtrahunt, di quodammodo dcpraedantur, 3c abigendi studium tanquam artem exercent. equos de gregibus, uel boues de armentis abducentes . l. l.j. i. D. de abig. Hinc Ral GEATus, crimen quod abigendo committitur. l. 2. D. cod. l. . . qui delertionis, D. de re milit. Dicuntur autem Abigia nonnunquam etiam Abactores. Itaque Paulus libro Se t n. v. capite xvl I. Abactores, inquit, sunt, ut unum equum , duas equas totidem que boues, capras decem, aut porcos quintque

17쪽

uerborum Iuris.

que abegerint. Eodem6; modo appellantur ab Impi'. in I consensu, 8.C.de repud. Sed intelli. gendum est numero pecorum auersorum distinui Abigeos a furibus:siquidem unius ouis auero sures facit, duarum aut plurium Abacto. s.l.aut facta. I 6.f. quantitas, D. de poenis. Alli R R in creditum, non omnino idem est quod credere: sed tantum eas res credere, quae acci pientis fiunt: hoe est, quae functionem non in specie,sed in genere recipiunt: ueluti pecuniam.

flumentum,uinum,in alias res,quarum non com

puς redditur, sed quantitas. Vlpianus l. s. 8. Digest.de tribui.adt.Sed si dedi mercem meam uendendain, Ac extat, uideamus ne iniquum sit, in tributum me uocari,& siquidem in creditum ei abiit, tributio locum habebit. Enimuerd si non abiit,quia res uenditae no desinunt esse mes,&cet. idem i. i.3. . Diget . ad S. C. Maccdon. Et ideo et si in creditum abiit filiosamilias,uel ex

eausa emptionis, hiel ex alio contractu, Se cet.

Atque haec quidem paulo breuius: qubd in uo-ee CREDEND i , multo subtilius a nobis expli

cata sunt.

ΑΒ lvo CAR p & abiudieare eontraria sunt. Naabiudicare est iudicio aliquid auferre. Cicero Verrina Ir. Nulla res cuiusquam tam patria atque auita fuit,quae non ab eo, imperio imus, abiudicaretur. Liuius libro I tti. Audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati defecisse. Αvi v RARE , est, ut semius Aeneid. v m. scribit,rem ereditam periurio negare. Salustius in Catilin. sed ea saepe antehac sidem prodiderat, ereditum abiurauerat. De Sempronio loquitur. Plautus Persa: Nec metuo, quibus eredidi h die ne quis abiurassit mihi . Cicero autem libro ad Atticum i abiurare dixit, pro sponsionem factam iureiurando abnegare. Tulliola nostra munusculunt tuum flagitat: & me sponsorem appellat . mihi autem abiurare certius est, quam dependere. AEMEPos , abneptis, hi sunt,ait Paulus,pronepotis proneptis filius filia.l. t o.M.8.D.de grad. ABNOCTARE, integram noctem abesse. Marci

nus l. I. Digesside osticio praesid. Ne qui proauinciam resit, fines eius excedat, nisi uoti soluendi caussa: dum tame abnoctare ei non liceat. ΛENvTARR , saepe abnuere. Festus libro r. Hinc Atantivum, dissensio, uoluntas contraria, sed sine actione ad impediendum exprompta. Paua his I.83. Digest. de uerborum obligat.Qui si iondet dolum malum abesse, ablaturumue ehe, nosimplex abnutivum spondet: sed curaturum se, ut dolus malus absit. ΑEo LiTro criminum dieitur a Iuriseonsultis, cum accusati nomen de reis eximitur, sic, ut accusationis institutae memoria sunditus extinguatur. Papinianus t .abolitici, 8. Digessi ad S. C. Turpil. Abolitio aut publice fit ob diem insignem, aut publicam gratulationem, uel ob rem prospere gestam, aut priuatim actore postillante, aut accusatore mortuo, uel ex iusta causia impedito, quo minus accusare possit. Ea autem duplex est: publica, quae principis senatusue auctoritate fit, ut iam dictum est: priuata, quae rei, accusatorisve postulatu conceditur. Post illam etiam ab eodem repeti reus intra dies xxx. potest l. I .C. de gen.abolit. l. aut priuatim.

3 o. Dips .ad Turpili. post hanc, ab alio repsti potest: ab eodem,non potest .l. 3 8. Diges .de

accusat.l. I.C.de abolit. ABOMi NARr, est omen altersari. Hi ne apud

Iurisconsultos , Quo D Allo Mi Nost dictum videmus, pro eo quod Cicero crebro sic extulit : Quod Deus omen auertat , detestetur , obruat. Scaevola in l. I.ucius , 8s. Digest.de haeredibus institu. Si mihi Titius haeres esse noluerit, aut, otiod abominor, prius moriatur, &cet. Idem in l. Lucius, 88. f. si iam, De legat. de fideicom. secundo: Si quod abominor, neque filia mea haeres erit. ΑvPATRvvs idem qui patruus maximus,hoc est abavi frater. l. 3 . D. de gradibus . ABROGAR si legem, est legem ferre, Ac populum rogare, ut ne amplius aliqua lex ualeat:&omnino tollatur . nam, ut ait Modestinus in L derogatur, ior. Digest. de uerbor. significat. Abrogatur legi uidetur tamen LEx reponendum cum prorsus tollitur: Derogatur legi, eum pars detrahitur. Cicero ad Atticum: Nulla lex est, quae non ipsa se sepiat dissicultate abrogationis. Ideni libro de Legibus G. Eas tu leges rogabis, quae nunquam abrogabuntur. Hine Vlpianus Institui.ca. I.Αbrogatu inquit, cum prior lex tollitur. Ra ROGARE alicui magistratum dicitur, qui Issem seri ad populum, ut is magistratu suo spmlietur. Cicero in Corneliana, Nec uehementius est, ostendere se laturum inuito collega, quam ipsi collegae magistratum abrogare: nec criminosius, tribus ad accipiendam, quam ad collegam reddendum priuatum introuocare. Vbi Asconius, L. Trebellius Tribun. pleb. cum perseueraret intercedere, introuocare tribus Gabinius coepit, ut Trebellio magistratum abrogaret, sicut quondam Tre. Gracchus Tribunus M. Octauio collegae suo magistratum abrogauit.

Aas, praepositio a Graeco deducitur z4. Ggnificat autem retractionem in partem posteriorem. Festus libro primo. Itaq; in coniunctione, uerbi cui praeponitur uim auget: ut in Abnoctare , Abalienare, Abdicere, Abiudicare, Abuti: quae sin*ula suis locis exponentur. Ass praepositio in accepti tabulis usurpabatur: quum eius nomen persc ibebatur, unde accepta

A 3 Pecunia

18쪽

s Commentarius

. pecunia in eodice reserebatur . hoc modo , Abs. T. Pomponio accepi H-s decies Calend. Maii, Q. Metello , in Horicii so Coss. Cicero in

Oratore, Vira praepositio est Ans , eaque nunctantum in ccepti tabulis manet, e lus quidem omnium: in reliquo sermone mutata est. AR Cr sE , praecise , iii persecte,non plene. Qi lii l.l .semper, . D. de iure immunit. Demonstratur uarie, nec abstise, numerum liberorum ad excusatione ni prodine. AnsoLvER creditorem, pro dimittere , eique

satisfacere. Vtrum quod ligati sunt, quibus debetur aliquid, ut putat Donatus: an quod a pellandi i agitandique negocio ac molestia creditores liberemur: unde etiam dimitti dicuntur lpianus l. 37. Digest. de usur. Et in

contraria neSociorum gcllorum adtione usu r. ae ueniunt, si mutuatus sum pecuniam, ut cruditorem tuum absoluam. Terentius Adelph. Ego ad solum ibo, ut hunc absoluam . Sumptu. ς corum consuetudine uidetur qui διαμυειν,

At soLv RE iudicio, pro liberare, non vexare violestia iudiciali Iulianusini. I . Digest. . Iudicatu in taui. Quotiens ex stipulatione iu- .dicatum lotui ob rem non defensam agitur cumi deiusso ibus , doli est iniquum caueri, dominum priore iudicio abiblui: id est , non oppugnatum iri. Item Iauolena. fullo, 9 o. Digcst. de surtis. si furti egisset prius, quam ex

locato cum eo agerctur ,& antequam de furto

Iudicaretur, loeat i actione libenatus csset: de iurabeo absolui debet.

AnsoLv I ab aliquo, liberari ab ea controuerca, quam ab aliquo patiebatur. Paulus i. si in re, i9. Digest. de noxal act. Sed etsi alterutri no- .strum in solidum noxae sit deditus, di ob id ab utroq; dominus sit absolutus, est cri teneri com- muni diuidundo iudicio. Cicero pro Comoedo, Iudici hic denunciauit, absolutus est. Item, Cur de lando decidit, & iudicio non absolui-itur λ cur tam imperite facit, ut nec Roscium

nutatione alliget, neque a Fannio iudicio sequat ZAvsoLvERE pignus, pro luere. Paulus libro entcntiarum 2. cap. s. Creditor, si simpliciter sibi pisnus depolitum distrahere, lititer auae denunciare debitori tuo debet, ut pignus absoluat,ne a se distrahatur.

Ad ITENTVL, qui tutoris auctoritate ab adeunda haereditate reuocatus est. Scaevolat. penuit.

Digest. de auctoritate tui. An secundum haec acta adolescensa bonis patris abstentus sit: respondit, proponi abstentum. V ianus l. I. in . Digest. ut in posses s. legat. Si certum sierepudiatum, uel omis,m haereditatem, uel aliastentos necta os haeredes. Item Papinianua

AEsτiNRRE se haereditate, &iretinere haeredi. tatem, contraria sunt: in iisque solis ponuntur, qui sui & domestici haeredes appellantur: uti Iustinianus docet sub tit. De haered. qualitat.&disseri libr. Instit. x I. at extranei ues adire, uel repudiare dicuntur. unde titulus libro Cod. sexto, De repudianda uel abstinenda haereditate . Quomodo enim qui in familia sunt, quae antiqua consuetudine haereditatem signiscat, adire, ac non potius retinere dicerentur ἰ Quis re Vlpianus in I.si patronus, II. sub lin. D. debon. libert. Si patroni filius emancipatus, in quit , noluerit adire haereditatem, uel qui in potestate est, retinere: nihilominus: & cet. Adice dixit cum qui cum aliain in familiam,tan. quam in coloniam demigrasset, nunc ad prisΗ- nam samiliam reuocatur: retinere uero qui in

ea familia sempniast, qui si nihil atttingat ,& ab

omnibus rebus temperet, abstinere se dicitur. repudiare uexd quomodo λ cum, uelit nolitaraeia. xci sit . qua de caiisla Necessarius appellatur iam eodem loco Iustinianus docet: cum. etiam uia uo tcstatore, quamuis nihil minus Mogitaret, tamen haeres esset . ut l. in suis, ii. De liber.& posthum. Hinc illud Pompodii l. impuberibus , ii. Dist. de acquir. uel onii It . . Ad.

Impuberibus liberis , inquit, Omni modo abstinendi potestas sit: puberibus autem ita, si se non iminiscuerint. Abstinere igitur in suo, est quod Repudiar; tu extraneo et rursus Ret,nςre ues Mnulcere, quod adire in extraneo. quae omnia generaliter iiis continentur uerbis Acquirere uci Omittere,ut ex titulo Digestoru constat, De acquirenda ues omittenda haeredititate, libro 29. Asu τι ueteres diccbant pro eo quod est, utendo consuanere, conficere, extinguere, CalvDe re rustica, Linito usque adcb, donec on laurem cascum cum melle abusus eris. Cicero Verrinam r. Nisi omni tempore quod mihi lege

iacessum est , abusus ero, querere. Loqui

tur de legitimis horis accus itori ad dicendi i

praestituus, quibus eum I Oricialius non tam tum uti, sed citam abuti uolebat: id est, iisque ad extremum uia. Idem libro de Inuciat. a a Postremo quas ad desentionem rationes reo da bimus, iis accusator ad alios ex culpa eximed dos abutemur. Hi ne apud Iuris ousultos caeres in abusu non usu consistere dicuntur mi-xum usus,nisi pereant,nullus est : siue quae utenia ko consumuntur. Vlpianus l. .s. l. De usustuet rer. quae ut.Si pecunis si ususfructus legatus,ucialiarum rem,quae in usu fiuctu con sistunt,uidendum an caeterae res quae in absumptione sinit,codici possint.Item, e in usufructu pecuniae diximus, uel caterarum rerum qua sunt in abusu , .

eadem & in ulli die enda sunt. Hinc illud si

19쪽

onis in pie. Non debet ea mulier, cui uir bonorum suorum usum fructum legauit, cellis uinariis di oleariis plenis relictis, putare id ad se per

inere. Vsus enim non abusus, relictus est. Ubi Boetius, Vtimur iis quae nobis utentibus permanent: ijs autem abutimur, quae nobis utentibus ereunt. Vlpianv xl. plenum, II. f. I. De usu diabit. Vsuarius horto, pomis,holeribus,& aqua utetur,non usque ad compendium, sed ad usum: scilicet, non usque ad abusum. Eodem modo τα in Graeci diciminat Paulus I. ad Corinthios, capite v I I. κώ εἰ- ρώκαταasvus ναι:hoc est, sic utentes Loc mundo, . ut ne abutamur: id est, sic utentes quasi usuarii, non autem ut proprietarii. ACCEPTI LATIO, uide Aeceptum ferre.

ACCEPT v M serre, scribere se ab aliquo accepisse Scaeuola l. 89. D. Desolui. Titius Maevius dico

me accepisse,& habere, & accepto tulis te a Caio Titio reliquum omne,& cet.Alfenus I. 6. D. De manumisi. Sed si interea dum cum manumitteret, acceptum serito retulisset. Iuliamis l. 38. I. I. D. De iure dot Hane pecuniam penem m pctere debere: exactam, acceptant legatis referri. Florenti v. l. s. D. De pigneriact. Primum usuris quas

iam tunc deberi constat: deinde si quid superest,

. sorti accepto serendum est. Patet igitur tribus de causis accepto ferri solitum. Primuin, si pecunia sic accepta esset, ut ei a quo accepta ellet, deberetur.Cicero Verrina iii. Propter quod minus Dolabella Uerri acceptu retulit,quam Verres illi expensum tulit. Deinde, si non debereturi pecunia, scd tantum qua de caussi accepta esset,

referretur. ut cum ex legato uendito, locato ac

cepta ferebatur. Postremo, cum id quod debititum erat recipiebatur ut clim a creditore uel usura, uel pars sortis receptae accepto serebatur. Locus enim Floremini, alijq: complures ita ostendunt. Ex quo intelligi debet moris fississe in tabulis,ut qui suum reciperent, primum debitoris nomen cui expensis in tulerant,expungerem, dein

de in alteram paginam ac pium ferrent. Plaut. Cistellar. Nunc quod reliquum restat, uolo persoluere Vt expungatur nomen, ne quid debeam . Hinc Acceptilatio, quae generali nomine signiscat,in tabulas acceptat pecuniae relationem speciali uero,& proprio a Iuriscon Altis bifariam intelligi , tur aut enim Vulgaris est,aut Λqitiliana.Vulgaris est,quae una stipulatione constat: cum is qui uerbis obligatus est , a suo creditore stipulatur sic, Quod tibi debeo, habesne acceptu quin mutilis, 3. s. 2 D. De accepti l . Cum enim creditoria illius nome ex puxisset,& aes acceptu ei retulis*t, spodebat, dab acceptuci; tuli. neq; ad alia, quam uerboru obligationem adhiberi lige stipulatio poterat : quaini ueptum est ab Aquilio

proditam existimare. Aquiliana en7m aecepti l tio mutuare recap a stipulatione constat , de ad omnes omnium generum obligationes extin suendas excogitata est. eaq; sola definitur a Modestino ind. i. D. cod. liberatio per mutuam interrogationem , qua utriusq; cotingit ab eodem nexu absolutio. quod ex formula ipsius planius intelligitii r apud Floi ent . in I.& uno, i 8.D.eod. ACCEPTu M facere, idem quod acceptum habere. l. 7M.& alibi pe spe, De accepti l .ut i sormula A. Agerius Numerio Nigidio acceptu fecit. ACCEμTo siue acceptum rogare dicitur, qui stipulatur an id quod promisit, creditor acceptum haheatruti patet ex l. 6.& l. 8. g. i.& s. & alibi persaepe, D. De accepti lat. ACCEPTO liberare, est accepti rogatione liberare:

quum ei qui stipulatus est an id quod promisit

iacceptum creditor habeat, respondetur habere.

Acc Es sio interdum dicitur obligatio quae principali adiuncta est: ut cum s deius crant, ad promistor datus est. Paulus I.9r .g. 3 . D. De uer . Obl. . Vtique autem principalis debitor perpetuat bligationem. Accessiones an perpetuent, dubiuin. Pomponio perpetuare placet.quam enim facto sito fideius r suam obligationem tollat e Ite, Aecessionibus quoque suis, id est, fidei ustoribus perpetuant obligationem. Interdum autem p disiunctione quae in obligatione adiuncta est,usurpatur ut apud eundem in l. obligationum, 9.penuit. D. de obsig Sc adit. Accessio in Obliga, tione aut personae,aut res iit. Personae, cum mihi aut Titio stipulor: rei, cum mihi decem,aut Titio hominem stipulor. Accvs SION vM nomine intelliguntur ea gene raliter omnia . quae tum ex re qua de agitur orta

sunt,ueluti tructus,partus, usurar tum extrinse

cus ei accesserunt, ueluti id quod per alluvione accreuit, aut usu uructus qui per consolidatione proprietati adiungitur. Vnde titulus lib. I igest. xxi t. de usuris Ac fructibri causa,& oibus accessionibus. Proprie autem ea demum continetur, quae extrinsecus accedunt, cum Causae appella. tione neraliter ha e omnia comprehendanturi

Acci DE RE praecise Veteres ominis caussa dic

bant , cum mortem nominare nollent. Iulianus

iu l . quidam, . D. ad Trebellian. Λ te haeres peto,ut filio meo prima quaq; die,aut si prius quid

ei acciderit,matricius des,& cet. Hinc Pompo nius i. in uulgari, I 62.f. .D. de uerbo. lignis. Si quis, inquit, Ia in testamento scripserit, Si quid titio meo acciderit, Damas seruus meus liber esto,mortuo filio, Damas libet erit olicet enimaeeidam & uiuis, sed uulgi sermone etiam in ora significatur. Cicero lib. De inuenti ii. Cuius haeres non illo in testamento qui uam scriptiis Orat, si quid pupillo eccidisset.Idem in A monia,

Si quid

20쪽

8 Commentarius

Si quid mihi humanitus aecidisset: multa autem impedere uidebantur p raeter naturam, praeter'; satum. Idem in Pompeiana, Qui cum ex uobis quaereret, si in uno Pompeio omnia poneretis,siquid eo factum esset, in quo spem essetis habitu

Ac Cippa p inter & Capere, Vlpianus hoc interesse scribit , quod Capere cum affectu accipitur, Accipere, & si quis no accepit ut habeat. l.aliud, 7I . D. de uerb. tignis. Hinc persepe accipi ea dicuntur, quae oblata placent,& non recusantur: ut

cum accipi lex dicitur, quae approbatur. Itaq; Iulianus locutus est in l. di qui, i s. D. de condit. in

stit. Et inquit qui ita legatum accepit, si decem

dederit. Sed multo apertius Vlpian .in l. I . g. sane.

D. si quis omisi ubi ait legatarios qui quid in testimento acceperunt, si possessionem per fraudem transtulerint, earituros his quae sibi relicta

sunt.

ACCIPERE iudicium, est pati a Praetore dari in

eam rem iudices, de qua mouetur controuersa. Paulus i. 2.f. . D.Si ex nox. cau. Compellendum

putat Uindius, uel iudicio eum sisti permittere, uel iudicium accipere. Vlpianus ex edicto Prael.

I. 8.f. 3 . D. De procurata Procuratorem ad litem

suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudieatum solui exposuit, iudicium accipere cogam . Paulus i. I S. s. r. D. De iureiur.&vlpianus in l. I. in princ. D. Si ex nox .cau.ubi tanten Actulsius, ludicium pro sententia positum interpretatur. Cicero pro Quintio , Iudicium quin acciperet in ea ipsa uerba quae Nevius edebat, non reculare. Obseruandum igitur, moris fuisse , ut actor qui iudicem a Praetore peteret, formulam ipsam in quam iudicium peteret, certis conceptisq; uerbis proferret: veluti,C. Aqui lius iudex esto . Si pateret septimium Octauioeentum debere,ium Septimius damnetur. AccipERE uxorem fili iam . potius dieitur, a patre nimirum, quam uxorem ducere . quippe cum patri eommittatur puella, potius in nutus modi constitionibus, quam marito. Haec Dona tus in Phormionem Terent. ACCEPTARE pro accipere , Papinianus tribus locis dixit. primum in l. tale, o .f. 2. D. de pactis Singuli ereditores a singulis haeredibus usuras acceptaverunt. deinde in t . alio, 9. in sin. D. de alim & lib. leg. tertio in l. io, Io.in sin. De an nuis leg. Aeco MODANDI uerbo Iurisconsulti utuntur. cum quid benigne ex aequo & bono contra summi iuris regulas concessim significant . Veluti eum utilet actiones a te ommodari dicunt in l.

uxor. 3 san fin. D de donat. int. uir. l. eleganter. 2 . D.de pign.action. l. I . C. de in ossi c. leth. l. ult.

D. de transact. Sie Iustinianiis in s. rursus, . De actionibus. Quod genus actionis, inquit quibusdam de aliis simili aequirite motus Praetor ac commodat . Sic Terensus in I. filio, 8. De ritu nupt. Filio patroni inquit in libertam paternam idem iuris quod ipso patrono daretur, in sententia legis accommodatur. Itaq; Cicero a comm

dationem magistratuum praeelare dixit Verrina v. his uerbis: Ex huiusmodi initio atq; ex liberalitate & accommodatione magistratuum, consuetudo aestimationis introdueia est. ACCREsCERR dicitur alicui res, cum ei qui iam partem habet, accedit atque adiungitur . ueluti cum insula fundo accrescere dicitur in I. insula,

ei qui solus haeres, sed ex parte tantum institutus

est, reliqua pars accedit. l. interdum, Is .f. I. D. De haered .instit. 9. haereditas. Instit. eod. Hincius accrescendi apud Iurisconsultos celebratur,

chira haereditatis, rei ue legatae pars, quae in quo piam de haeredibus legatarijs ue deiicit, alteri attribuitur L si ex pluribus 9. D. De suis de legit.

l.si duobus, I 2. D. Debon. poss.co m. tab. Hinctit. lib. Pand. v I I. De Aufiu&u accrescendo. Viade, lus accrescendi.

ACCUSARE, inquit Seruius ,& incusare hoe disserunt. Incusare, proprie est superiore arguere: ut in Terentio pater ad filium, Quid me incusas Clitipho/Accusare uero,uel parem,uel inseri rem: ut in eodem ad maritum uxor, Me miseli, quae nunc quam ob caussam accuset nescio. Etlim proprietatis est licet usus ista malὰ eorrumpat. Haec Servius Aeneid. I. A c cvs s A R F, non a Cudo, & Cuso, ut Priscianus putat, sed a Caussa deductum coniugata uerba ostendunt: Recuso, Excuso,incuso. fietum enim est instar arae cim τιῶμαι, & ad publica iudicia

tantum modo accommodatum est. Hine

Aecus Arici, est eius criminis cuius quis reus legitime sactus est, apud iudicem, cuius de ea re notio est,expositio. at xi Criminis, no autem Delicti aut Malefieij, quod illo nomine fraudes exquib. Resp . laeditur, intelliguntur: Delicti aut Maleficis,priuatae noxiae. ut suo loco demonstrauimus. Dixi Reus legitimὸ factus es .qubd &Paulus scribit in l. s.*.2. D. De accusat. Si libelli inscriptionum legitimὸ ordinati non suerin rei

nomen aboletur. de Vlpianus in I. 7.ame accusationem a bscriptionem csse necessariam, itemq: ut personas quibus reum facere non licet exciperemus. ut l. I .&r.eod . Dixi Cuius notio est, ut ordinem iudiciorum notaremus, de quo seribit Vlpia. in l.7. 5.ult. & Papin. in l. ult. D. eod. Dixi Expositio, non Delatio : quod Deserendi uerbum ad id tempus pertineat, quu reus fit, &libellus inscriptionis datur : ut in Verrinas orat exposuimiis: de Paulus significat d l. . De ac sit. Hoc enim, inquit, lege Iulia publicorum cauetur : de generaliter praecipitur omnibus qui

reum aliquem deferunt.

ACCusATIO a maledicentia quid differati ostendit

SEARCH

MENU NAVIGATION