R.P. Antonii Casini e Societate Jesu Controversia de statu puræ naturæ in compendium redacta, et ad linguarum Ebraicȩ, & Grȩcæ publicam exercitationem adhibita a Philippo Dazon in collegio romano auspiciis eminentiss. ac reverendiss. principis Melchi

발행: 1724년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ex iis , quae sitnt ad ornatum; ut vix apud eam manere sinant Grammaticam

ipsam, atque infimi generis Literas, quq 1lint ad munditiem . Oro Te igitur ,

PRINCEPs EMINENTISS. AC REUERENDISs.

apud Quem Sapientia magnifice , &splendide, ut par est, ac vere pro dignitate , habitat; ut, quoniam in hisce

Disputationibus similitudo,atque adumbratio quςdam elucet studiorum Tuorum , in iisque Catholica doctrina paulo decentius traditur; quae Tua est humanitas , &, magnitudinis suae undique secura , facilitas; eas Tibi onerri, Sc consecrari non abnuas: meque aram Patrocinii Tui tenentem , ab eorum injuriis, qui haec extra Scholam, aut aliter, quam neri selet in Schola, tractari nollent; tutum , di incolumem praestes.

Disit ipso by Corale

13쪽

CONTROVERSIA

De satu Purae naturae.

Uosunt,omnium sententId, quIbus Purae naturae status com prehenditur ,& continetur. Negans est alterum et siquidem natura Pura ea dici non potest , quae supra id omne , quodexIgit, & suci sibi quasi iure vendicat, aliud fert quidpiam ssive:isthuc bonum sit , sive malum e si ve Gratia , sive pe a

tum . Alterum vero est affirmans e natura enim Pura quae es

set, esset eadem ab omnibus suis proprietatibus, & facultatibus rite parata , & instructa . Ex utroque Igitur aptam rei hujusce notionem In formo: eamque dico naturam Puram,Quae Id habet & omnes di solum , quod sibi debetur . inofacile agnosces, statum Purae naturae medium esse, inter statum originariae justitiae, in quo est conditus , & statum peccati sin quem lapsus est Homo: medium , Inquam, esse, remotis utrinque extremis: ita ut, In eo statu si foret , neque illam SanctItatem haberet , qua praeditus erat in primo ; neque reatum Ilium , quo obstringitur in secundo . Medium hunc naturae statum possibillem negant Haeretici, ut scribIt Bellarminus lib.de Gratia primi hominis cap. s. Ducie agmen Lutherus, qui in eap. 3.G ne .uonsolam in hominis satura , sed etiam in diabola noturalia massisse integra , &falsum putat,es' Scholasticorum delirium dicit. Ille quidem more suo : qui, quod adversus ipsius errores docet EccIesia Catholica ; id omne Scholasticos delirassa clamitat. Subeunt deinde Calvinus lib. I.Inst.c. II. g. I.& q. Cham Ierus tom. 3. l. I .c. I 7.Maresius, Io suo Cathechismo q. 3.aliique complures ejusdem sect ae , de sacramenti . iHanc Eter odoxorum opinionem pr mus In Catholicas scholas invexIt Miachaes Bajus Doctor Lovaniensis , Sacrarum literarum , ac Theologiae Prosessor regius , idemque Lova nil, in Ecclesia S. Petri Decanus . Vir , ipso etIam Romanornm Pontἰfieum testimonio, spectatae probitatis, & doctrInae ζ nunquam tamen Christianae eum sapῖentiae, tum pietatIs laude major habendus; quam , eum Romano Pontifici, ut par erat , obsequentem se praebulis erroresque suos, Francisci Toleti opera, sibi detrahi passus est, imo εc palam Ipse damna v t. Verum praesto fuit Cornelius Iantinius Iprensis Episcopus, qui , quos Ba jus abjecit errores , avIdissime statim arripuit: atque hunc nominatim , de quo

nobis est sermo : quem tribus etiam Integris libris a quantum faceres enit que potuit, acerrime propugnavit. Subscripsere Ian senio a atque hanc praecἰpue opῖ.nionem defendunt Macharius Havermans tract. a. Tyrocin.c.7.9. un7co .n- o. Laurentius Neessen de actib.huinan.tract. I 6.dub. 3. Egydius Gabrielis in morat.Christ.9. 2.pag. 2q6.aliique non pauci aut Iansenti assectae aperti, aut ejus

doctrinae , Catholico homini quantum iam non licet, addicti .

14쪽

Adetersus hos omnes InstItuta mihi praesens est controversia de statu Purae naiarurae r quae quoniam in eo tota vertitur a ut statuatur s quaenam sint homInis , uehomo est,propriae opes, & facultates ἰ eam, pro duabus iis partibus , quibus Putae naturae statum initio di itinxi , altera quidem negante , altera vero assirmante, in duas itidem Queti lones divido et quarum prima removeat ab homine, quae ipsi, supra propriam ejus conditionem adversarii tribuerunt z contra vero secunda restituat, quae eidem sunt ab iisdem violenter detracta . Et primae quidem Quadistionis eruat articuli septem: quaeritur enim

illa generatim , atque universe debeantur, quibus, delicto primi parentis, excidimus. II. Idem quaeritur particulatim de Immortalitate . III. De Vacultate doloris. IV. De A in , hoc est , ut vertIt ΗIeronymus, de Imperturbatione v. De perfecta Iu Hs naturalis notitia . VI. De Sanctitate , aliisque bonis ei proxime adnexis .

VlI. De Coelesti beatitudine .

ARTICULUS L

Grum homini, ut homo es, amota Gratia , ω peceato, bona illa generaliter debeantur , quae Adae culpa perdidimur .

DISPUTATIO AB AUTHORITATE

AugustIno duce, ii se pugnare gloriantur , quἱ haee aiunt homInI, ut homo

est, universa deberi: ex eoque potissimum proferunt quod cap. 27. de Sp.re lit.n.47. scripsit in haec verba et hoe agit Spiritus gratia, is imaginem Utis in qua naturaliter facti sumus, instaurem a uobis . Secundo nobis obiiciunt Leonem, & Prosperum et quorum primus serm. I. de jejun. Imaginem Dei primo homini impressam , uaturalam vocat nostri generis diagnitatem : Alter in Collat. Naturaliter Adum pereepisse dicit , quae deinde sunt , ipsius culpas deperdita . , Tertio D. Thomam , qui I p.q.62.2.6.Gratiam docet Angelis collatam, pro .

radus modoque naturae .

f. II.

EGo vero contra hos prImum statuo quod est Gen. I.26. dira n VIUI ma, hoc est , ut vertit vulg. Interpres , Faciamus bomixem ad ima ginem , s simiaitudinem nostram . Patrum enim plerique tum Greci, tum Lati ni magnum Inter , T imaginem , & num similitudinem , discrimen agnoscunt adi vim subiici ajunt iis vocibus planὲ diversam: sic nempe: ut homo ex usaquae naturalia a ipsiusque propria sunt, dicatur ad imasinem Dei: ex iis vero , quae supra ipsius naturam sunt , eique non debentur , dicatur ad similitudinem . rii IVendi praecipue , atque iis in locis, quorum sola Initia libelli angustiis exclusuTexhibeo . Methodius in Conv. Iadigebat enim feeundum imaginem Dei fauoi squod secundum illius similitudinem erat accipere. Idque cum perficere , absolvoreque Distrigod by Corale

15쪽

missure eget Verbum in mundure , prius formam nostram . . . Ut nor, αδ quos ipso

Eastram induit, divinam rursus ea re poste r . Paulinus ep.2.ad Se a m vere ad

originalam gloriam reformeoenr , si disinam similitudinem Cissi imitatione copia. mus: nam in Adam solam nobis imagineae reisansisse , Ge. Anastasius Maaita l. 6. Anag.contempl. Id quidem,quod est ad imaginem Trinitatis in sentia antinae nostet omnes homines habemus similiter : id autem, quod est ad ilitudineae,ii fiat habeat , qui gratid , Ge. Maximus cent. 3.n. as. Secundum imaginem quidem Dei est omnis natura rationalis , secundum similitudinem serὸ tantism boni, ει sapientes: illud secundum naturam a boe ex gratia , Ge. Rupertus lisa. de Trinit.c. 3. Dum dicitur ad imaginem , εν similitudinem nostram ; ad imaginem videlicet, ut fit ratisaaID ; ad simillisinem nostram , ut rectus sit sectando justitiam Dei. Horum altero a Iralleurationalitate garere non potest . alterum idest , divinae rectitudinis , veIjustitiae similitudinem , nisi per gratiam assequi non potest . Bem ardus serm. I. de Annunc. Ad imaginem nempe s Eae similitudinem Uri factus est homo ; ia imagine arbitria libertatem, virtutes habens in simiaitudine . Et similitudo quidem perius Oeruntamen in imagine pertransit homo , Ge. NobIs praeterea militare , d Ico quod est Iob. v I I. 17. & Psalm. v III. s. Eria Vnu. mid est boreo , Ge. Quodque Eccl. xv I r. I. & 2. Deus ereasist de terra hominem , s seeundum se vestivit illam eietate . Atinque ex nov. Test.quod est L nc.X. Io. homo quidam, E c. ineidit lin latronet, qui etiam despoliaverunt eum , Ge. Quo in loco sermonem esse de indumento gratiae, quod Adam supra naturae suae conditionem acceperat,diserth testantur Patres o m. nes t praecipue vero Ambrosius Com. t.' Suisor si latrones, nisi Angeti M. sis , atque renebrarum . . . Hi autem despoliant, quae accepimus indumenta gratiae, Ge. & lib.de El.& ieiun. opertus erat Adam virtutum velaminae , Ge. Chrysostomus hom. I s. in Gen. Glaris , quae superes vencrat, vestiti, se. & hom. I . na- doti supernae gratiae amicts s se. Augustinus de civ. l. 3.c. I 3. Fostea qudm praeiae pes transgressio facta est, confestim grorio duere t e divinos Ge. & I.4.eone.JuI.e. ulr.n. ra. peccato nudatum ρ deratio comegebois se. Denique Cyrillus i. r de ador. Formata ilia massa inessabili virtute animato fuit; εν emesimo Spiritui Sostiam munere decorata, Caec, tis .in I .c.9. participatione laminis splendet supra statuis pom suam elarisieantis Dei gratios G variis donorum ornaaeentis ascendens ... MAIerieors enim Dominus est , qui creaturam parvom , sit e abjectam Iecnudi is uoturam , magnam, atque mirabilem fus escit bonitate , & QIq. humilitatem naturae

1upernoturalem dignitatem ascenduras e c. Itemque alii plurimi , qui indumento comparant dona Gratiae , quibus ornatus est Primus homo et ut est apud Esau

Quem In locum vide Bernard.serm. I.de Annunc . .

A nobis Itidem esse aio Roman. Pontifices Pium U. GregorIum XIII. Urbaanuni VIII. a quibus omnibus ConfiXa est Baii thesis illa , Deus non potuisset ob isι-rio talem hominem tondere , quoli1 nunc noscitur τ & Clementem XI .a quo confixa

hst alia Quenelli ; Cratia Adami est sequela creationis, G erat dibita naturae sata

nae, atque integrae . . .

Denique doctrinam nostram, quam Iansenlus In Ecclesiam recens Invet tam erim7natur, saeculorum omnium Suffragio sagensuque comprobo . Legendi pro cIpue hi Patres , quos hic adreximus; atque iis saltem in locis , quorum nota mus Initia . Dionyfius Areopagita cap. .de diu.Nom. Neque dicimus Angelieas dotes Di e tinquam immutatas, Gc. Tum super his Marsilius Ficinan eom.& D.

Tom .p. I.q.93. a. I. Athenagoras de resur. Hor. Hominem ex animὰ immorioli,

caeci origin.hom.q. In Lev,ex iis quae inter opera S.Cyrilli circumferuntur. Et

16쪽

uii uidere aesar aliud depositum , ω. Athanasius disputo eone.Geat. Sed posυιαι

Donatoris sui gratiam a Ge. & disp.2.ex negligentia tantae ipsis impensae gratra, Ge. Basiis Magn. serm .de Instit. Mon. Homo ad imaginem G similitudinem, Ge. Greg.

Nar.or. o. Secundam tamen es Angelus, εις. & orat. 3 robore non modo naturalia sed etiam adventitio , m. Macharius sen-hom. D. Adam transtrinus, . & ho m. a 9. tam secundum gratiam , donum esisse Spiritus, quam secundom naturaum , Ge. Gregor.Nyla.de Beat.cap.3. fioni hujus,quod comprehendi, Ge. & cap.6. tale Bonum gatim ita naturae nostrae, Ge. Ambrosius Hexam. I. O .c. 7. Illa est plena Iapientia ,sc de Parad.c. I . Adam ubi es , este. De Noh , & Arca cap.3o. Nις Adam in Paradiso, Ge. S. Epiphisius Haer. 6 . Dona per gratiam homini data,Gc. non fecundum naturam, Ge. & Haer.7o. Dui per gratiam Iargιtus est bomiai, tac. Pn lo Carpath E in Cant. Creatus est homo,ως. Ioh.Chrysod. in c. I T. Gen. homo 39. Oominus naturae opifex potens dare ea etiam , ρος surd saturam, sc. Hiero nymus l. I-C.In Esa. Nee naturae tantum bonum, Ge. & in cap. 3. Oses , Daemoner

Augustinus Gratiae nomine sig;ilficari negata in vilis Ieritimis , propheticis , e v gelicis , apostolicis libris, e naturam, e aliqvid usi adnexum : cujusmodi est vivere. sent re, intellitere, Ge. vide Epist. I 77.ad Innocen.n-7.dc 8. , si qua, iam nou ivrobanda ratione, Ge. Epist. Is .ad Sixtum n.8. Aoiiciatur a cirιβιanorum cordibus ista fallacia , nam omnino uos Nam gratiam , se. 8e lib. de Gratia,& lib.Mb.cap. I 3.n.23. Pelagiani συμπην dicere gratiam esse naturam , Ge. Ipse autem Augustinus graiidditatos primos homines dicit pluribus in locis , imo , ω magni gratia lib-.con Iulian.cap. I 6 n.Sa. consequens est igitur, S. Doctoris sententia , aliquid super additum fuisse primis hominibus, quod naturae, ac beneficio creationis adnexum non esset. Quid cum in Angelis naturam a Gratiatam apertὸ distinxit sic enim ait lib. I a.de es τἀ.9. n. a. ut eis, ει condens na raram a s largiens gratiam . Quid , quod addit Z aut minorem acceperunt iasinismoris gratiare,quam illi, qui in eadem perstiterura. Et illud,confitendum est igitur cum debita Iases Creatoris non adsolas Sanctos boisiues pertinere , verum etiam de Sanctis Aurelis, qui nunquam fuerunt in statu naturae lapsae , posse dici , quod cis ritas Uri diffusast in eis per virusi S.qui datus es eis.Confess.q u que l. I 3.c.1. n. a. actionem distinguit qua creatura intelligens condita est, ab ea , qua gratiς donis ornata est et de ipsa quoque dicit cap.3. n.q. Mut non te promeruerat, ut esset talis viro , qua iIIuminari posset, ita nec a caere iam esset a promeruit te aut illaminaretur. Quo in loco non exeluditur meritum dumtaxat ortum ex libera quapiam acti in ne laudabilis sed etiam exigentia, ut aiunt, atque jus omne naturae . Non is Ium enim ad istiusmodi iura , desideria , appetitIonesque naturae meriti nomen traducit aliquando Augustinus; sed ita etiam usurpat meram aptitudinem , ha bitudinemque subiecti ad formam aliquam recipiendam . Sic lib. 3.de lib. Arb.c. 26.n.27. rationalis natura tanquam meritum est praecepti accipiendi, Ge. sic Iib. Α-e.Iul.c.3.n. I . neque enim gratia Dei,Gc. Iapidibus,aut tignis, pecorabasque praestatur; sed quia imago Dei est , meretur banc gratiam . Quodque Ianseonianos maxime serit coni. 2.Epist. Pelag. l. a.c.2.m3. meritum uaturae bona o me

rito volunta is bonae, distinguit: & alterutrum qui propugnent,ab iis dicit,mercedem non imputari suaudam gratiam , sed secandum debitum. UtI etiam rationem omnem Gratis tolli ait c.8.de dono Per n. I9. si duae statuantur nauim a quarum alteri PerseverantIs donum debeatur . Sed de hIs alibi: ad rem praesentem ultimo affero quod est lib.8.deGen.ad lit.ubi duplicem circa hominem quoque Dei

actionem , atque curam distinguit, & qua factus est homo, di qua factus est pius,

di sapiens: legantur cap. IO. II. Iaa

17쪽

Post Augus Inum Claud Ius V Ictor : jam tum Iartitis stura a non merres , sea Hesychius cent. I. Mou potest axima praeferre imuixem Dei , nox gratuito. Cyrillas Alexand. the s. q. I. Alan potuit homo ad imaginem e se Creatoris, κ Ssti. νitu Sancto participaret; Similater lib. de AEdor. in Spir. doso Diritus statim Orua

Patur : non enim aliter divinae imatisis eamus sumus. Item At ubi Deo eoaditore . Ge. lib a. eon Iul. ridet avdon ille , eae remi pendit , e e. Theodoretus orat. Ioade Prov. osta primi ilutis exemplaris , No. Arnobius Iunior lib. a. Homine. a bili imam Dei Fabrieam , GO S. Leo serm.3.de Nat. sui in Drmo Dei μιι homi sevi, Ge. Claudianus Mamercus lib. I. de statu An .c. o. Piabolar postquam hydropesse. Gelasius Cyrincenus p. a. ael. Conc. Nic.c. I 6. n.IOI. Illud ad imaginem o P biis Iosophe, se Iulianus Pomerius lib. a. de Uit. cintemptat. c. I 8. Ευὸd si prim I ho mo sol set, NM Fulgentius de Trin It.c.8. Exeetlantiorem , ae primam is CreatI ris , caec. lib. 3.de verit. Praed. 8e Gratin. II. Minorem habuit gratiam , Ge. Serm. I.de dupl. Nat. Chr. perdidimus Gratiam priorem , Ge. Iuni lius in Gen. I. 26. Nadhaerem gratiς sui CDuoraseaee. Greg. Mag.lib. 32. in Iobi cap.4r .n. 39. Dei eo ιm similitudinem perdidit a Ge. Isidorns HI spalensis iti. I. sent.c. ra. Framaricatores

circumsepitus , Ne. μῖo. divisam ei gratiam impertiens, Ge. Pascha fius Rat herius lib. 3. in Matho mon ex propriuare sui , sed ex grat id , Ge. Anselmus Cant. de conc. Praesc. q. I. c.6. Non est uaturalis,sed fuit separabitis , Ge. de casu diab. e. I. uos solam Minini , sed εν Aueto , se. de pec.Orig. in tana tranae altitudine Utus, sc. ho m. S. In Luc. n. 6. per gratiam, quam postes peccando, se. Ruper tus in Gen.c.6. perdiderat ilitus similitudinis Noriam, eri. Bernardus lib. . de consid.cap. s. hae omnia tantasit eis caeci Serm. I .in Annuncin. 7. SimiIitudo quidem periit, cyc. In hac sententia sunt Scholast I cI omnes , S.Thomas quodI. I. a. 8. Fossibila DitDeo , ut hooeinem Deeret is puris naturalibus f in a.d Ist. I. s. I. a. a. ad 3. 'Potera Deus a principio , se. Sed D. Thomae,ac reliquorum schola ilicorum loca recen. set accuratissime Ioh. Ripalda tom. 3. disput. S. seel. I. illum adi .

q. III.

IT aque , ad prImum respondeo , Augustinum Dei imaginem , ad quam factus

dicitur homo, ponere in mente ipso a Gratione, gra brutis antecessimus. Constat id ex iis quae scribit l-6. de Gen. ad lit.c, I a. lib. I a.de civit .c. 23. lib. 24.

Cont. Faust. Man .c.I. lib. I . de Trin. 3. in Psalm. 29. dcc. preterea eundem S. Do

ctorem imaginis hujus persectionem atque excellentiam ponere In aliquo superaddito , atque is Spiritu mentis impresso, quod mam perdidit per peccatum . Constat id ex iis pretcipue,quae scribit Retrach. l. .c. 26. l. I.de Gen.con. Manich. c. 1 Sana 29. l. f. de Gen. ad lit. c. 2q.c. 26. c. 27. in Psalm. q. 7. in Psalm. 66. a. hoc autem sinperadditum , quod perdidit Adam , ab eodem S. Doctore saepissme appellari,

Gratiam, notissimum est: praecipue vero ea lib. I 3.de civit.cap. I 3.lib. II. de Gen. ad lit. cap. 3I.8c 32. lib. q. condul .cap. ult. lib. de Cor.&grat Ia cap. I I. Ex quibus

omnibus clare apparet a quod ait loco nobis objecto , Spiritum Gratig instaura. re imaginem Dei, in qud naturaliter Dcti pumus, nihil nobis ossicere a qui tametsi dona illa, quae nobis reddit Spiritus Gratiae s homini , ut homo est , non deberi Contendimus ; ea tamen esse dicimus , quae naturales hominis facultates maxi me perficiant , atque eas precipvh a quibus in se ipso exprimit imaginem Dei. Quod si velis adverbium illud , saturaliter non supra mentems caeterasque na

turales facultates , quae perficiuntur Gratis donis, sed supra id ipsum cadere

18쪽

quod nobIs reddit S thus GratIae , atque' hie voearI Imaginem , quod AugustN nus alibi significae tanquam perfectionem imaginis ; illud idem hic respondeo , quod Ad seeundum a nempe ab asquibus Patribus dona gratiae prImo homini collata , naturaua nuncupari aliquando z non quod gratuita tunc quoque a nota

quod plane supra hominem non essent; sed quod homini ab initio, & a primo

humani generis ortu a una cum natura,attributa forent , unaque cum eadem na-

eura, ac ferὲ ad modum naturae forent in posteros propaganda . Deinde quod eadem ex sese naturae sunt maximὲ consentanea, eamque apprime juvant atque perficiunt. Postremo quod aliena non penitus lane a natura rationis participes ut a natura brutorum . illa enim ex sese Divinorum est ea pax et iisque ditatue supra quidem , quam petat a non vero supra quam ferae Ipsius conditio : ut enim habet Augustinus de Praed. SS.c.6.n, Io, posse habere fidem ,sicut posse habere Gori. talem naturae est bominam. Caeterum si Patres hos aliter interpretris a non magis nobis , quam sibi ipsis secetis inimicos . . Ad tertium respondeo D. Thomam loco nobIs objecto pro nobIs aperte pugnare et ibi enim disertissime dicit. Angelos indituisse gratia, ad hoc quod convcr terestin in Deum , pro ut est objectum beatitudinis supernaturaIis . . . Auctor is graud creator; G baso Sententiam Sassorum dictis magis corionam a ac praecipuς Augustiata cujus testimonium exhibet ex cap.9dib. I a.do civit. Atque ibi quidem docet, Angelos gratiae donis instructos ad mensuram naturalis perfectionis a ve. rum ipsorum naturae jus ad ea bona adeo nullum concedit, ut potius liquido ne get , sic enim habet . Ad primum ergo dicestam, quod sicut gratia est ex merci Dei Misatate , ita etiam G natura Angeli . Et Mut naturam Dei soIuntas ordinavit ad gratiam, ita d, gradus natura ad gradus Gratiae , nullo scilicet compulsus debito, sed liberali, ac benefica voluntate distribuit Angelis, prout voluica GratIε bona; quae Gratia, si fuissent ex debitos non recte dicerentur.

DISPUTATIO A RATIONE.

f. IV.

B A ius quidem , quod ad hunc articulum attinet, ea se ratIone precIpue tu

batur ι modo quidem supra naturam hominis esse , bona illa , quibus exclidimus, quia nempe culpa nos fecit iudignos. Caeterum poenas , quae Gen. 3.re censentur , in GIore paries, Ge. in laboribus comedes, Ge. in sudore utilius tuis E e. in jactura bonorum naturalium positas esse omnes, atque intra naturae fiaescontineri; Iansenius vero eo potissimum nititur; bona IlIa, iasi deberentur homInI, udi homo est , recte tamen dici potuisse , e, supernaturalia quod scilicet naturae vi

res superareui.

Et Gratiae dona,propterea quod ratIo doni gratuiti excludit quidem morale debitum operum a seu meritorum, non vero physicum naturalis appetitus,atque exigentiae.

f. V.

S Ementis nostrae , quoniam sacra authoritas eam plane indubitabilem iacit,ra.

tiones hic tres dumtaxat afferimus. Primum: Non ita Deus , quae prs sensest ejus providentiae ratio , cum hominibus agie; ut, qui graviter deliquerint siis continuo linguae , aut oculorum usum eripiata aut aliam adimat naturalem, Dic sa-

19쪽

saeuitatem. Spoliantur II quidem Illieo Gratia sintIfieante, V Irtutumque habilibus eidem Gratiae annexis : quae vero propria hominis sunt a naturaeque humanae per se debentur, ea retinent omnia . Cum constet igitur Adae crimine, quod, di si nos omnes singulatim assiciat, & unicuique proprium ῖnsie; minus tamen ad nos pertinet a quam ea, quae nos ipsi patramus; cum constet , inquam, sublatam nobis Immortalitatem , Imperturbationem x ac bona e tera , de quibus est

quaestio pretans ; consequens est ea omnia peculiari quodam Dei beneficio no his attributa fuisse ab initio , ac penitus supra hominem esse . , Deinde et ius ad ea bona ecquod attulit Adam e Morale ne , an Physicum, Phusicum,inquiunt, atque In natura ipsa positum. Perseverat igitur:physica enim istiusmodi jura , desideria , appetitionesque naturae culpa non adimit . Si autem ius istud manet adhuc in natura , violentum ipsi est iis bonis carere : in statu quesut ajunt , violento , sibique plane indebito fiat iam Inde usque ab Adae peccato .

At enim iis bonis indignam se fecit sic enim ait Baius. Quid tum λ Si Deus Adamum s ut certe meritus erat a caecitate , aut dementi. multa siet; utque ex il IO mortales , ac doloribus obnoxii ; sic etiam mente , atque oculis capti uasce remur omnes; nunquid id humanae naturae violentum propterea non esset, quod

quibus facultatibus ac bonis careret , iis facta esset indigna primi hominis vitio phis autem illud etiam accedit; quoniam naturae hominum , iis bonis ademptis , eadem vis ,& violentia est adhibita , quae soli adhiberetur, aut igni , si luce , MCalore , aliisque id genus qualitatibus, quas ipsorum natura exigit , privare u-tur I aequum fore , deleta per baptismum culpa , nos omnes Immortalitati, homnisque pristin Is restitui ; quandoquidem sublata culpa,ea pariter nobis indigni- eas aufertur, propter quam justum a lanctumque fuerat, Deum naturali exigentiae nostrae deesse , & plane res stere . Imo vero , ubI nul Ium amplius coner. nos morale ius extet , maneae autem ius physicum; quicquid supernorum bonorum post Iustificationis , aut reconciliationis donum percipimus, id omne dici vera ac propite possit natura Ie , atque omnino datum ex debito. Gloriari certe , a que efferri merito posset hominis natura et quippe quae jus quoddam ad ea bona saut certe plus aliquid afferret , quam meram , aut aiunt s obedientialem poten. tiam : quod coner. tamen ex Scripturis , & Patribus Theologi docent . Ultimo tandem et etiam secluso peccatoidona quaedam conferri hominis quae naturalem Ipsius conditionem superent , possibi Ie est. Neque enim ita circum. scribenda est, & contrahenda summa Dei potestas, ut naturam rationis participem , eo pacto ditare , & perficere nequeat , ac supth Ipsius sortem , & conditionem evehere . Quod si qua esse possunt ejus generis beneficia , atque don o a non est cur negemus talia re Ipsa fuisse , quae collata sunt primo homini , quo rum est tanta dignitas , atque excellentias tam splendidae, tamque magnificae Patrum testificationes ; ut ea omnia necesse sit in solam Dei liberal Itatem , ac munificent Iam referri, qui, ut ala CyrIuus loco cit. Creaturare parvam, atquccb-ectam uaἔura,magnam, atque mirabilem sud effecerit bositate .

f. , VI.

ITaque, ad primum re ondeo ; non contInuo , si quae tertIo Gen. numeris in tur , bona sunt naturalia a ejusdem modi esse reliqua omnia , quibus spolia ij sumus , quaeque ibi non recensentur . Praeterea Ipsa illa, de quibus ibi fit mentio , si minus quoad substantiam , ut aiunt, quoad modum certe quidem is Pra hominem esset eique non solum , ut primi sceleris reus est , sed etiam ut homo est, a deberi et censendaque supernaturalia, ia gratuita fuisse , ante etiam

quam

20쪽

quam culpa nos IndIgnos egeeret: ut de omnibus gene Im probatum est nuper, atque in aliis deinceps articul Is planum fiet de singulis. Ad secundum , idcirco deberi nego naturae innocenti huiusmodi bona . ruia nempe supernaturalia , quod quidem iam sanxit Ecclesia , si deberentur , ieI non possent . Nihil enim , quod Iea naturam supervolet , ut tamen intra eius

Iura contineatur a supra naturam proprie dicitur . Sic creari hominis animam, sconservarique Angelum, ac rerum speciebus statim dIta rI, atque Instrui ad InteIlIgendum , quamvis haec omnIa naturae vires excedant, supra naturam tame .

proprie nec sunt, nec dicuntur , quoniam ejus sunt juris, atque distonis. Nam& anima corpori ritὸ apto, paratoque ς & immortali, atque Inteli genti natu rae AngelIsua conservatio debetur , speciesque , ac similitudines rerum . Quod autem aliqui doctores catholIci supernaturale definiant f quod naturae vires exu petat; id ἐth ineelligendum est, ut a rh super naturali vinci velint, non eas dumtaxat ratum vires a quibus pollet Ipsa per sese ; sed eas etiam , quas ex suamet conditione sbi acvocat, atque adjungit extrinsecus: quae quoniam ipsi denegari iure non possunt a eique militant, & inservium; natum vires hae quoque diui cum veritate possunt. Quare , si quId eas tantummodo vires supergredItur, quas affert natura, quasi de suo, non vero eas etiam quas exigit, & suo sibi iure vendicat, atque adsciscIt ab alio; Id inter super naturalia nunerandum proprie

ac verὲ non est. Nam quidquid adneXam est naturae,Ipsique Ita devinctum , atque obligatum ; ut a Deo quidem dumta Xat ortum habeat, sed maxIme postu. lante , atque exigente natura sid natum res est a ejusdemque conditionis , atque

ordinis , ac res illae , quae naturales apud omnes certo, atque extra omnem con

troversiam , habentur: ut ex allatis nuper exemplIs Angeli, & Animae hominis Iiquido constat. Atque id Ita persuasum est omnibus; ut quoties Theologis proopositum est rei cujuspiam supernaturalitatem ostendere, id serme non aliter probent, quam quod Patrum , Conciliorumque test Imonio certum sitirem illama IlIgatam non esse naturae, nec ipsi deberi: sed prorsus liberaII , & gratuith lamgitione donari . Quod Bajus ipse vidit: cum en Im naturae fumanae sublimationeis in consortium divinae, rimae eonditionis interritati debitam Dine, affirmasset, statim subjunxit: ae proinde naturalis dicenda es , Non 'pernaturalis . Ad tertium respondeo opera antecedensa , seu metita , propterea recludere Gratiam , quod inducunt debitum e Sic enim ait Apostolus ad Rom. Iv. ei quι operatur, merces non imputatur seeundum gratiam , sed seeundum debitum . Et exi Augustinus cum alibi saepissime, tum lib. .de Grai.Christi c. 3I.n. 34. Isti autem Iibero arbitrio sic audeant fidem, ut fidei eidelicet reddi uideatur , non gratui ta , fed debita graua ς ste per hoc jam non sit trotis, quia a nisi gratuita a non est

gratia . Consequens igitur esse, ut si debitum non minus ἰnducae naturalis exi gentia , quam opera anteeedentIa , illa non minus, quam haec,gratIam excludat .

Atque hoe illud est , quod ait Augustinus lib. 2.con. duas Epis. Pel. loco supra cit. non minus Manicheos , quam Pelagianos gratiae Dei ἰnim Ie r sed primos

eam destruere conatos 1 meritis naturae bonAE : alteros vero meritis volantatis bo

nae . Ambos a quia apud ipsos merus aon iisputabatur , secundiam gratiam, sed se mutam debitam . Porro meritum naturae Mna , ut a merito voluntatis bonae , diis stinguitur meram assere, nudamque naturam , seclusis vitiis , atque virtutibus: nam si voluntarium aliquid, ac liberum asserret, praeter Ipsam naturam ς vel istud esset opus malum , vel opus bonum et si malam dIcI non posset, meritum satur honae ἰ si vero bonum , dici posset, meritum voluntatis bonae . Id Ipsum probat squod supra retulimus ex lib. de dono Perseu: IbI en Im dno proponuntur naturae, in quarum altera sit ratios propter quam oporteat Perseveransae donum

SEARCH

MENU NAVIGATION