R.P. Antonii Casini e Societate Jesu Controversia de statu puræ naturæ in compendium redacta, et ad linguarum Ebraicȩ, & Grȩcæ publicam exercitationem adhibita a Philippo Dazon in collegio romano auspiciis eminentiss. ac reverendiss. principis Melchi

발행: 1724년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Ipsi concedi: In altera vero contra ratIo sit , cur oporteat donum Idem ipsi negari. His autem ita propositis, Augustinus illud respondet, si duae naturae esseat gratia ulla non esset, nulli exim daretur gratuita liberatio , si naturae debiti redderetur . Etsi debitum istud non morale , sed physicum foret, si tamen esset debita a jam gratia a non esset gratia . Imo vero, quoniam hic rationi praecipuh insistimus; arctius, strictiusque est multo, quam morale , debitum physicum . Si quidem meritum non solum congruum , sed etiam condignum , nullo praemio remunerari, nisi si promissio , aut pactum aliquod intercesserit, Deo solutissimum est et quin ullam propterea homini faciae injuriam. Ut est enim supremus Dominus a potest eo nomine opus alIquod servo Imperare , nec illi quicquam prae mii constituere . Contra vero, si neget, aut adimat naturae, quod est Proprium ipsius a ei vim aliquam asserat, ut adversarii concedunt. Multo magis igitur gratiae , & favori adversatur debItum physicum , quod est ex naturali conditi ne , atque e igentia ; quam debitum morale eX opere ortum , atque ex antecedenti aliquio merito . Sic, quod s regnum accipiat , cui debitum est jure sangui nis , & familiae, negarIque sine magna IniurIa , & violentia non potest ἰ minus habet gratiae ,& favoris, quam quod Gentes aliquae,ac populi eum sibi Regem constituant, qui pro iis aliquId fortiter gesserit. Quamvis enim quod primo da tur, natu Iae quodammodo , & condit Ioni tribuatur , sanguini sciliceti ac generi a quod vero alteri datur , tribuatur operibus ; si tamen natura ,& conditio maius dς bitum , & quandam quasi necessitatem eme Iunt; eius electio , ut magis debura , ac necessaria , minus quoque gratuita est: favorisque, & gratiae , vel nihil , vel minimum habet. Quid igitur In te nostra , ubi, quae bona adversarius usur Pat nomine gratiae; eadem naturae homInum obligata , atque devincta esse dicit eo debiti genere , quod Deo ipsi necessitatem plane insuperabilem afferat : ab eoque instingi, ac violati non possit λ At en Im Deo liberum fuit ea bona, vel sic naturae anne Xa, hominibus non dare ; potuit enim ipsos non condere Θ hoc vero nihil plane ad rem nostram : quibus de gratia sermo est non philosophica , sed Theologica, speciali, & a bene fieto creationis distincta : de qui locutus A. Post Diu ς de qua Concilla, & Patres r pro qua demum contra Pelagium studiis acerrimis pugnatum est . Cujus gratiae rationem , habere, nomeΠque mereri negamus quidquid sive operibus, sive naturae debitum sit.

ARTICULUS IL

Utrum homini, ut homo es , remota Gratia, O

Ieccato , debeatur Immortalitas .

DISPUTATIO AB AUTHORITATE .

quo Can. a. sancitum est . Injustitiam Deo dare , qui censent Adamum moriturum Dufe,etiam si non peceaset. Immortalitas ergo homini innocenti, in qu junt, ex luilitia debebatur; non ergo Gratiae donum erat, sed ipsius natu talis

Proprietas .

Secundo Augustini, quIl. I 3. de civ. c. I 3. asser e, corporis mortem non lege natur , sed merith inmpiam ese tectati. Solo igitur , ajunt, peccati meriti to pol stnomini mors infligi, non Xero lege natura ι B , M

22쪽

Ε Go vero contra hos primum profero illud Gen. III. I9. IN nnes l

3tani BV pulpis es , de in pulserem reperteris. Quod quam nobis faveat, infra const1 bri, Interpretatione ac testimonio Patrum omnium. Deinde illud

Hal. LXXXI. 6. Sc 7. Ego dixi dii otii, G MiI Excelsi omnes: eos autem ssicut hominei moriemini irreun a G, N, quod Iullinus M. in dial. cum

Tryph. & Iraeneus lib. I .adversus haeres.c. 3I. ita interpretantur ; ut primam Patatem quidem , beniguum gratiae munus esse dicant; alteram vero naturalem ho ininis infirmi oleis a condιtionemque. Postremo illud Apostoli ad Rom. v m. Io. Gorpur quidem mortuum est propter peccat iis , Spiritus per3 , cri de quo ita Au gust. lib. 6. de Gen. ad lit .c. 23. n. 3o. Noa ait apostolus : eorpus quidem morassis,propter peccatum , sed corpus mortuum propter peccatum . IIIud quippe ante peccot m , est mortaIe secundum aliam, cst immorιale secundia in suam caussam dici poterat; idest mortala ροιο poterat mori; immortale , quia poterat non mori, Ge. quod ci pressa. batur de ligno sitae , non de constitutione naturae, Ge. Mortalis ergo erat homo conditione corporis anmalis a immortalis autem beneficio Conditoris. Si enim corpuanimale a utique mortale .

Praeterea inter Baii theses a trIbus summis Pontificibus proscrIptas, illa etiam est n. 78. Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium , ses ποι 'ralis ejus conditio.. inod contra senserunt et Iam , scrIpseruntque omnes Ecclesiae Patres a Dionysus c. 8. de div Nom. ab iis verbis . Sui divinam justitiam eastuantura uni morta inubus deberi immortalitatem, caee. Eccl. hierarch. c. 3. Ad interitum origini Dacocentaneum , ct c. Irenaeus l. s.c. a. eorruptibili incorruptelam gratuito donat, Lisc. Cyprianus serm. I.de bono pat. in mortem cecidit, nec acceptam divinitus gratiam, cec. & tract.de Zelo, de liv. homini gratiam datae immortalitatis eriρις, Lactantius Firm. l. Adiu. Inst.c. D Immortalitas non sequela natur e a sed mer-ccs s praemiumque uirtutis, Ge. Athanasius lib. do Inc. Verbi cognoscerent se per mortem, pro ipsorum natura, corrup/ionem subituros, ct e. secundum uaturam coris ruptibiles, gratuita tamen eo inmunione Verbi, vitium iliud naturae evasuriIuirent , eate. Basilius M. Epist. ει i. Apolog. Omnis homo temporarius, es' mortalis naturas Ge. Item lib. .ad ver .Eunom. Spiritus S. in corpus hominis adpeniens derit immor. talitatem , Ge- Gregorius Nynnus de Beat. c. 7. Excedit homo Isam iesus naturam im inortalis, ex mortali, Ge. Nemesius Philos. l. de Nat. hominis c. I. Nihil quod ιmmortale est, eorporeum alimentum desiderat, eri. Ambrosius Enar. de arti . interdicta c.q. Fraemium immortalitatis amisit, L c. & lib. I de fide c. a. alia immortalitas , quae donatur, Ioh. Chrysostomus in cap. 6. Epist. I.ad Chorint. ho m. II. Ab lauis Deus soluit te facere immortalais a eaec. & in C. .epis. I I. ho m. IO. Non ea iis corpus de easo ad nos delabitur, c c. Denique homil. II. habita in

Sedit. Antioch .die .lunae apud T Ille mon .in hist. Imperat. Tom. s. Gentilium, γ' Haereticoram istiui indignum Dei creatione essec putant sudores, G Iacomas, i spe. Severianus Gabalitis rati I.de nocte, & somno ε Disice horuo quis es: Mortalis es: sisno fervus, eae addictus, es c. & orat. s. lignum vitae , ras quam praemium , G c. Hieronymus lib. ς. in Erech. c. 28. edoctus iηteritu homineis te esse cognosces, Ge. Et in epist. ad Cypri. cui eum immineat ista conditio , ut ortus inIercal Augustinus vero omnium maxime Catholico dogmati patrocinatur: prImum toto lib. s.de Gen.ad lit. deinde lib. I 3.de Civit.c. 2 o. sui status eis mirahi. Ii Dei gratid ρrtilabatur , Ge. & cap. 23. Ideo corpus eius, quod cibo, sic potu ege. bat, Ge. Postremo, aliis multis locis omissis, lib. I.de peccatorum mer.& rem . . 34

23쪽

n. r. si Γιus Israelitarum vestimentis sese talaeamentis prsitus quod per tot annos non sunt obtrita , quid mirum,si obedienti homini ejusdem potentia proloretur , ut animale ,ε, mortale habens corpus, oec. Talem ρυιo beatιtudinem adhuc in eo ore animati s atque mortali , etiam iuisa qui sine morte bine translati Iunt, fuisse conis tessis; neque enim Enoch, Ge. & cap. q. n. s. Ipsum mora ala non factum est mortatim, nis propter peccatum, εις. - dPι,lt Auguli inum , ClaudIus Mar. Victor. lib. I.;n Gen. ab I s verbis. Namque G in hoc es magna Dei indulgentia, Ge. Cyrillus Alex.lib. I .in Ioh. c. I s. Immortalitatis boηtim super naturam suam consecutus est, Ge. lib. S.Con Iul. Moriste condemnatus os primus homo, es quis secundum naturam fit, redargutus, esse.

Glaph- l. i. Ut propriae naturae rationein Juperaret, Caeci Proclus Arch. Const. orat. a.deinc. Protoplasto Adam ... Immortalitas per gratiain, Ge. Petrus Chry logus serm. 89. zuaeris homo , cur Ron mortem, case. Eucherius senior Lugd. Ep. de q.Vet. T. In te rog- Si Deus hominem immortalem fecerit , Ge. Basilius Seleuc. orat. 6. in Noem . Mortalibus itaque corporibus cibum dedit, Theodoretus in Gen. Inter. 26. Lignum vita, etcisti quoddam praemium, i,c. Inter 37. Immorta astatura cibo non rndiget, tac. In Epiit. ad Rom. v I .ao. omnis, quae videtur crea tura, mortalem naturam , Ge. Maximus Taur. hom .in solem. Mich. Adam immortalitatis splendore vestitus , Gc. Procopius Garenus Theoph. Secum habemtia ea mortalia , tac. Gelasius I. EpIst. s. ad Episc.Piceni . Semel inos passbiles, G torruptibiles reddiderunt conditionis di τinae dona tiolantes, Ge. Iulianus Pome. rius lib. a. de veta coni. quod arbor vitae mysticum cibum, sui creatoris munere, Ge. Procopius Gaz- in c. a.Gen. Doliati immortalitatis beneficio, e c. in cap. 3. ex Iesse quidem homo non erat immortalis, K e. Se v. Boethius I. q. de Σ. nat. Adam talis Du, ut manducaret , de biberet, Ge. Fulgentius i. 3 ad Tras. c. ao. ρυς δειμι entia possibilii, G 'mortalis fuerit, esse. Iuni lius in Gen. I. 29. indus sibi immer,

tolitatis dona , tac. Gregorius M. t. I. l. I9 Mor.c. I. n. 2 . immortalitatis munerasse. t. a. l. 3.dial .c. 3. homo a Mur in medio creatus est a Ge. Beda Augustini sententiam Iisdem verbis transcripsit in sua com . Gen.c. a. u. 7. Idemque lac It apud ipsum fortasse Florus diacon .in c. I . Epist. I. ad Cor. & in c. q. Ep. I. ad Thes. Damascenus l. a.de fide c. . pro virtutis prς mio immortalitatem , &e. in Paral. ex codice Rupe suca Lia it. a. tit. 3. divino Gunere immortalis a Deo effectus, Ge. Nicetas David orat . in I. I.Aud. sensibus obvectum, ac corruptioni obnoxium , cste. Moses Barce pha In toto opere de Parad. pr c ἰpue vero p. 3. c. . quod ita concludit , ex omnibus ellicular Adamum mortali coaditione procreatum esse : interim foremur immortalitare sim tum fuisse,son quidem asturali, sed gratuita a & cap. S. Fuerat domus natura quidem mortans genitus,conservabatur tamen in immortalitate Eerfectori, Jui beagnitate, fgratia : sed ubi Iegem violossus atque deliquisset , rem .it ab ipso Deus jucis immortalitatis gratiam : atque tum ille mansit, qualis aIioqui natura fuerat , hoe est mortatis. Ex schola ilicis , S.Ihomas In 2. d. 19. Ex suis xaturalibus esse incorruptibiis,anque perpetvxm non competebat homini, Cyc. Scotus in z-d. 23.q. lin. Neutrum so . ruin s nempe obedientia appetitus , εν immortalitas, en puris naturalibus ροι est haberi , tac. reliquos vide apud Theologos pariter de Schola . .

IT aque ad primu ui respondeo , Injustitiam Deo dare , qui putat, Adamum modiri tutum fuisse, etiam si non peccasset, non quod hominis quae sunt propria jura violasset Deus , si mortem ab In noeente non prohibuisset ; sed quod promisss non stetisset, di conditionibus suis : quas quidem tulisse summae cujuidam

24쪽

benignitatIs , ac beneficentIae suIe; In hἴs autem manere , de constItutum homiani praemium per sol vere erat Iustitiae; justitiae inquam , aut potestativs tantum ut ajunt, aut etiam sufestisς, si ejns justitiae nomine homini Deus obligare sopote st: quod definire , neque ad nos pertinet, neque est nec elIarium . Ad secundum respondeo,vere utique dictum ab Augustino , mortem nobis nominJIictam a Deo Iege naturς , non quod hominis naturalis conditio ex mollem non ferat , sed quod a cum eam Deus vinceret munere suo ; illud nobis subtractum est precati merito tantum . Satis vero est primum legere Augusti. ni locum supra relatum , ut quod hic objectum est , statim concidat .

DISPUTAΤIO A RATIONE

I Idem nobis obiiciunt, Animam, quς pars homIn s est nobilior , esse immoris

talem et naturam animae potius , quam corporis, hominem sequi debere . Deinde, hom Ini beatitudinem saltem naturalem deberi: vita autem , si non essiteras, me est beata, ut est apud August. tom. v. serm. 3o6- in natat Mart. Mas.cand. num. o. & alibi saepe .

f. U.

SEntentia nostra hac etiam ex parte se optime tuetur z primum rationibus physicis. MortIs en Im causae omnes sunt in duplici genere . Morimur, aut intestino malo, aut illata extrinsecus vi . Quod ad primum attinet mortis genus; eum dico natura mortalem , cujus vita cibo s ac potione tenetur : talem autem esse hominem interior ipsa ejus fabricatio a & structura , stomachus , alvus , & partes reliquae fere Omnes a quibus continetur a manifeste testantur; est Igitur homo natura mortalis. Nam profecto qui eiusmodi est, ut duobus hisco praesidiis ad sustinendam vitam indigeat; is tandiu viveta quandiu suppetet illi calor , qui cibum concoquat , in eumque succum convertae, qui Ipsi sit alimen. to . Quoniam vero , ut est phylosophis in proverbio, omne agens agendo repatitur ; calor ille, qui cibum conficies eo resistente , sensim minuitur: id que omne,cujus est illa functio , atque labor, paulatim atteritura hebescit a torpet, languet; unde naturalIs quaedam virium , ac totius eorporis inclinatio, senectus, ac demum animalis interitus . Neque vero alimentis quod in omnes corporis partes dividitur,potest esse persectio tanta, ut qui quid animali quotiditi

decedit, ac deperit, id prorsus omne ex toto reparet, atque redintegret . Alimentum enim cibi naturam maxime refert: atque iss si calori contumacius Tepugnet, quam ut ab eo v Inci, & subigi queat, par alendo non est e sin vero is est , ut esse debet, quem calor facile mutet ς sicut eundem & tenuem esse , &modicum , temperatumque necesse est I sic alimentum,quod ex eo conficitur, animal non plene reficit, atque in totum : neque caloris quantum deperditum est , tantundem reponit, ad eamque Vim a atque virtutem a qua primo indutis est a natura. Itaque de primo homine sapienter pronunciatum ab Aug. loco cit. Mortalis erat eoaditione corporis animalis , immortalis beneficio Conditoris . Mortalis erat Adam conditione corporis animalis, quia nempe cibo indigebat et quo, licet optimo, saluberrimoque uteretur,prscepisque eis dicens,ex omni iguo Faradisi eomede . Gen.2. IO.diu tamen in eodem virium s ac vitae statu conis sistere non poterat l Idem vero immortalia erat,beneficio Conditoris. quia,prae

25쪽

ret alJa omnia Faradisi liens, praesto illi aderat, tignum sitς, quo se identidem renovaret , ne ipsum senecta diffveret, sed in eodem semper jueraturis fore

teneretur August. de Civit. l. 3.c. 23. n. I. Quod ei supra ipsiusmet conssitIonem praestitum fuisse, dono plane gratuleo, nec hominum nature deberi, ipsa ejus ligni virtus, atque essicientia probat: de qua ita Augustinus, primum tom.3. l. 8.de Gen. ad lit. c. s. n. D. IIIud quoque addo , quanquam corporalam cibum , talem tamen

tuam arborem proitisse , quo cor ui bominis Iaxitate flabili firmaretur , uou Mut ex

otio cibo , sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. 4 um ea rei hujus exempla subiicit e X 3. Reg. X v I I. Id. XIX. 8. quibus ejus arboris fructus supra natura- Iem omnem cibi modum , Ipsorum vero effectus plane in miraculis sint habendi.

Quod ipsum docet t. XI .c. . n. 42. N c. o. n. 34. De Inde to m. v II. l. I 3ω de ci. vit. c. 2 o. alimentis,ut homines utebantur, nondum spiritualia , sed adhue animalia

eorpora terrena gestantes . apus, licet Ieau non peterascerent, ut necessitate pertate rentur ad mortem L qui flatur eis de Iuno viis mirabili Dei gratia proabatur J ta mea est alios sumebant cibos, Est c. Alabantur ergo aliis , quς Iumebant, ne animalia corpora molestiς aliquid esuriendo , at sitiendo sentirent: de Iuno autem piis propte red gustabatur,ne mors , este. tanquam estera essent aliaeento , illud Jacramento . Ita rem concludor Duabus his de causis refrigeratur , atque extinguitur calor; di quod ei cibus desit,& quod ei plus justo resistat. Esto cibus animanti debitus sit, qui novum semper humoris pabulum a quamvis non ita perfectum , ut primo erat, calori lassiciat: at cibus non est certe debitus, qui calori non resistat , & tamen tantae virtutis sit; ut ipsum Ionga ciborum consectione jam de bilitatum , atque imminutum reficiat s atque in integrum plane restituat. Verum & alia est intra hominem mortis causa, humorum , elementorumques quibus est concretus, discordia : quae tandem ad ultimam ipsius perniciem erumpat s atque effervescat, tam est necesse, quam fieri non potest , ut oris aditus ea diligentia , & fidelitate custodiatur , qua opus est , ne furto, vel etiam aperi δcibus illuc aliquis illabatur , ac penetret a ut ita dicam factiosus , qui totus In unius humoris partes transeat a cum eoque conspiret: atque illi demum, soluta corporis temperatione, nec suus iam amplius animali vigor , nec vita constet .

Quod sane homines dissicilius cavent: in iisque escarum delectus , hac ipsa de causa secutus est minus, quia liber. Intelligentis enim appetitus , etiam si nouobtemperet gulae, sed a ratione se regi sinat s saepe tamen est electio noxia . Naturae nunquam e mens enim a dc ratios qua movetur, gubernaturque Naturas

Deus est: falli non potest . Haec hactenus : attingendae iam causae mortIs eXternae : quo magIs appareat squam supra hominem sit, quod ipsi datum est ab initIo,posse non mori . Si quidem illum ea circumsistunt , ac premunt undique , quorum semper aut declinare congressum s aut v Im retundere, omnino suprk hominem sit. Quod utrum que sic breviter ostendo . Primo enim a Deo ita cautum, provisumque esse hominibus, ut ne quis eorum ullo unquam saeculorum cursu sib I met , aut im prudens , aut etiam scIens, & volens mortem consciscat; nec inferat alteri 9 atque id nulla libertatis parte Ipsis adempta; praeterea,nequis unquam aut lar tuito aliquo involvatur incendio , aut naufragium faciat; ne cui aut fulmen incidat, aut subita incumbae ruinus aut pes saltem in lubrico peccet; ita inquam , consultum hominibus esse, ne in eornm qu Idpiam incurrant, quae mor tem afferant; cum inter hujusmodi mala semper, ac necessario versentur id

utique donum esset plane gratuitum, & provident Iae modus quidam liberalissi mus , nec sane homini debitus. Praeterea , quod alterum mihi modo proposui;

si Deus ita hominem obarmet, ac roboret, vel ipsi ita semper presto adsit; ue

26쪽

haee pericula tuto ad Ire ae morti, tanquam Inerm I, ac dentibus captae Impune passm Illudere , atque Insultare queat; si flamma correptus non amburatur asi aquis haustus non suffocetur ἴ fulmine percussus non conflagret ; telo,aut saxo Impetitus, atque ictus vulnus nullum accipiat; si levis eidem sit omnis ruina, lapsus quique mollissimi , id enimvero longe admirabilibus foret, supraque hominis jus, conditionem que multo altius assurgeret. Quoniam remissa , ac te misperata in eo naturaliter sunt illa omnia , quae summa sunt plerumque in externish Iste hostibus : calor,stigus, durities, & aliae qualitates ejusdem modi: quae t iidem vel uti arma rerum naturis attributa sunt,ut iis inter se digladientur, & sibi mutuo resistant . Quae cum verissime disputentur, in aperto jam sunt Illa duo, quae declaranda susceperam , iis rebus obsideri hominum vitam, cum quibus aut nullo unquam tempore congredi, aut eas semper vincere , supra hominem sit. Sed hactenus In physicis Immorati sumus, ad TheologIca ven Iamus. Immorata litas, ut est apud veteres,Patre S,praecipue Augustinum i , I 3.de civ.lo cit. primo homini a Deo constituta est obedientiae praemium et propria igitur hominis non est immortalitas, & ad ejus naturalem conditionem non pertinet. Etenim Deus non tam par ch, tamque restricte a ac durε homines habet: imo nec Rex

ullus aut Imperator ita, vel injuste, vel illiberaliter agit cum populis sibi subjectis , sibique apprime charis , ut quod alicui debitum est jure sanguinis , & iam I. liae , quod proprium iptius est ; ipsique alio nomine , arcte devinctum ; id ei prae. elatae cujuspiam actionis,reique gerendae praemium constituat. Quod et Iam majorem vim obtinere es si quod ad Versarii contendunt, Ita propria hominis es.set immortalitas; ut jus istud nullo pacto violari possit a Deo . Quia enim Deo licet, solutumque est ignem condere s sne calore , hoc ipsum quod igni benigne annuat , caloremque concedat ipsi debitum , fingi potest alicui a Deo recte facti praemium esse propositum . Secus Veris, si sine calore ignis esse planὲ non possit. Non absimili ratione, si debeatur quidem immortalitas homini, non Itatam εn, ut liberum non fuerit Deo, hominem condere mortalem , qualIs nune nascitur; potuisset Deus, quam Vis re ip a alia omnino fuerit divinae ejus pro vi dentiae lex : potuisset tamen immortalitatem cum homine ita quodammodo pa-eisti . Et si naturae tuae debetur immortalitaε a quia tamen ita debetur , ut postis quam etiam es conditus,integrum mihi sits N plane liberum facere , ne fs , tibi que, nnlla tua culpa , quam dedi x vitam eripere; hoc ipsum,quod hac po testa iste , & libertate non utar; hoc iΠquam, quod meum duntaxat est, ut, qua rationa

fie)i potest , tuum fiat; age, quid e hibes λ Quid das, ut tibi me arctius obligam, quam me obligarim sola donatione naturae , in qua licet jus immortalitatis aliis quod sit, violabile tamen id est id, inquam , das, ut integrum tibi semper,

inviolatumque constet λ Nolo tibi id obveniat otiosor laboranti, ac recte ais genti praemium hoc tibi decerno non gratis scut datum est , ursis, constare tibἰ pariter debet, ut perpetuo sis . Ita forte, qui noster est Intelligendi mos, opinati liberet, si naturae homlais adnexa quidem immortalitas foret, sed adeo laxe,

ut ea disjungere, vel homine non peccante, Deo expeditissimum esset. Secus ver di sent Iendum omnino est, sisqnod adversarii pugnant, bonum istud naturae homin Is est Ita proprium; ut hominem quidem non condere potuerit Deus: morta lem autem condere non potuerito Profecto, istorum sententia, premit rat Ionem habere nequit. Nam, praeter quam quod praemium,ac mercesήut est apud Theologos , causas utrinque liberas habent, nimirum arb trium dantis, & meritum

acc7pἰentis ; id hac etiam ratione concludo : homo prius est id , quod est natuta , quam quod est opere a az merito z ergo prius idest , quod est conditione sua,

quam

27쪽

quam,quod est alterius re muneratione : &, quod consequens est, Immortalis non est remuneratione , si est conditione : quod enim nihil quidpiam alicui conasere , lup r. id, quod ex se prius habebat, remuneratio non est . Quoniam remune ratio , praemium , merces , ut ex ipsa lauiusmodi rerum natura perspicuum est , cum merito retribuantur,ei, qui haec accipit , in majus alἰquod ipsius bonum cedant oportet. Video sane , quae hic esse possit adversariorum responsio e nec in I. quum esse, nec novum , eum, qui in summa potestate, imperioque sit a legem aliis quam ferre , cui aqui non obtemperent, eos aut capitis damnet s aut agris, pecuniaque multet: rebusque aliis, quas vel haereditario iure, vel alio quopiam nomine legitime possideant. Quamvis enim ista omnia innocentibus eripi non possint; nec fas id Regi, nec liberum sit; eripi tamen polsunt indignis . Ac propterea possunt in pactum quodammodo, atque conditionem adduci, qua qui

non maneat, iis bonis continuo excidat. Ego vero id non nego et neque enim

hoc a jo ; qui non potuit condi mortalis ; non potu it , si Dei obedientiam abii ret, morte multari . Illud unum affirmo ; homini , si condi mortalis non potuit, immortalitas praemio , ac mercedi non fuisset: quod tamen Patres diserte tradunt . Hoc autem cum rationibus efficitur modo propositis ; tum ips, illa similitudine declaratur , qua utuntur Adversarii. Nam, si rex aliquis , cui nec fas snec etiam liberum sit ullo modo innocentem capite plectete, aliquid suis Civibus Imperet, aue interdicat, ea lege , & conditione; ut, qui paruerit, Caput retineat, quod scilicet innocenti auferri non potest et qui vero non paruerit, caput illico amittat, quod auferri potest reo; si rex, inquam, aliis quis ita cum suis civibus agat s recte quIdem dici poterit, iis poenam, Criminis constituisse , praemium recte facti constituisse , dici proprie non poterie . Atque hoc insuper addo, id nec Iniquum esse,nec novum in hominibus,

quorum Interdicta , qui violant, aliqua semper petna tenentur . Secus veros etsi non injustum, extraordinarium certe esset in Deo, a quo sic statutum, decretumque esse scimus, nihil , quodquisque laudabiliter gerat, nec si pro ipso minimum laboris suseipiae, nec si capillum sibi unum velli patienter ferae , sine rein

muneratione futurum Nec vero ita , ut pro una re bene gesta, Illud idem retribuatur, quod alio etiam nomine debitum foret: sedrae bonis quibusque operibus suum peculiare praemium sigillatim respondeat: & quantum ex omni recte facto accedit hominis merito,tantum ipsi quoque accrescat mercedis,& coronae. Quae cum ita se habeane, atque immortalitas cum aliis rat Ionibus supra expositis; tum etiam quod praemii rationem habuerit , supra naturalem hominis com ditionem ponenda sit.

AD primum respondeo, quidquid nec simplex est , nee unIusmodI,s ed constat ex partibus , iisque inter se valde diversis, partis unius naturam a non plus sequI debere , quam quantum ferae consortium partis alterius a atque ipse etiam compositionis modus, partiumque Inter se colligatio, atque habitudo . Haec autem in homine quid petant , aut serant; quam ipsum morti non eximanta iis quae proxime dedimus ex Physica , satis, ut puto, declaratum est. At enim coris Pus pars est deterior, atque Ignobilior Quid tum aeque est necessaria : ex eaq;

non minus, quam ex anima componitur homo: qui si animae naturam ita non

sequitur , ut cibo, & potione non indigeat ad sui conservationem, nec ita sequi-rur, ut sit immortalis .

Ad secundum respondeo, quaestionem hanc a consideratione physica a ad consi de rationem ethicam non recte traduci. Non quae timus hic, quaena in esse possit

in homine naturalis exigentia , atque jus meritorum : sed,quae sit exigentia Phy'sca a

28쪽

ditor . , disputamus: meritumque non volantatis botrae , sed naturae bonae , in praeqsens excutimus. Aio tamen homini , si recte agat , naturalem beatitatem debeiari : non qu Idem in hac vita : ea enim,quae propria est animalis conditio , dolori-hus , ac morti subjecta est, & ad tempus pertinet , ut ajunt, Viaes ac meriti, cu8jus meriti pars magna esse potest ipse doloris, ac mortis contemptus o quo se foristitudo a aliaeque homInis virtutes praecipuὲ probant. Beatitudinem ipsi deberIdico in alter. vita , & immortali, & ab omnibus doloribus , ac perturbationiis bus vacua . Etsi enim immortalitas, ac dolorum , perturbationumque vacuitas homines non debeantur,merito naιurg bonae; eidem tamen illa omnia possunt deberiri , merito voltistatis θνης . Nam quod hominis naturalis conditio non est , natuis rate praemium tamen , aut paemii pars esset potest : imo praemium non esset , si proprietas esset. Quod si existere corpus, postquam planὶ interierit, eique an I, mam , vitamque reddi , quid maius esse putas , atque altius , quam quo naturae non solum vires , sed etiam iura ; nec jura tantum physica , sed & moralia omnia pertingere queant; idque supergredi dicis naturalem omnem providentiae modum , Dei non solum creantis, sed etiam remunerantis ς vitam hanc alteram, pro qua naturalem hominis beatitudinem statuo, quamque non solum aeternam, sed ab omnibus etiam dolorIbus , ac perturbationibus liberam volo; vitam effodicam animae solius,sejunctae a corpore t in anima enim proprie, ac vere beatitas est.

ARTICULUS III.

Utrum homini , ut homo es, sejunm Gratia, Speccato , debeatur doloris Genitas.

DISPUTATIO AB AUTHORITATE.

q. I. Ut aiunt deberἰ, petvIeaelae suae Augustini authoritatem de more praeten

sunt : quem dἰcunt,prῖmo quidem a Dei Clementia prorsus alienu in judi. casse, torqueti hominem innocentem: eaque citant ex 'disp. I.&2.conistra Fortunatum , In quibus erudelitatis fore scribit si Deus hujus pus erumnis animos nullius peccati reas addiceret a. Secundo, non minus alienum iudicasse ab iustitia ; Idque praecipue in parvu-IIs : de quibus chm muli Is In locis In hanc se utentIam multa disputat; tum prae Cipue in utroque opere contra Iul Ianum , ubi tam saepe concludit, injustum fore Deum , si tam grapi jugo premeret parvulas planὸ ληotentes . Tertio alienum pariter ab ejus providentia , ac recth mundi admIn Istratione satque ordἰne , nam ita scrῖpsit lib. 9.de civit.c. I quia providentia summi Dei nos fortuito temeritate regitur mundus, nunquam est istorum sterna miseria , nis esset Magna motitia de lib.22.c. r. . n.3. ipsi cuncta, qus feciν, administrante, πνης omprofectὸ in has κύerias decidisser, nisi nimis grande peccatum in homine primo, deguo csteri exorti sunt, prgressisset. Denique lib.3.de lib.artac.n.26. Si peccatis animarum detractisa miseria perbeserat, aut etiam peccata praecedit ν recte descrMori dicitur ordo , sitque administratio sniet er fatil.

29쪽

ρ. II. 27

ΕGo vero primum Istis oppono quod Esai. XLV. p. 8ee. nes IIVς . qui eontradicit fictori suo,testa defamur rerrae. Nunquid dieit Istum figulostio , quid facis λ ω opus tuum absque manibus est Quibus consonat,quod scriptum est Ierem XVIII. 2. Surge, G descende in domum figuli, & 6.Nunquid, ficus figulas Ue ,see. Tum quod sapientiae XV. 7. sied di figulas moliem terram premens , c c. G de eodem lato fuit, quae munda sunt in usum vosa, G similiter quae his junt eoam rearis . Horum autem vasorum qui1 sit usus, judex est figulus τε, αν δε ἐκαπρου τίς εκα του ετιν η χρησις , κροτης o m1λουργος denique quod epist. ad Eo. ix.&ao.δε siquid dicit figmento et,quise finxit. quidfecisti me fieZAn nd habet ρο- te ιιm figulas isti ex eadem massu Dccrc oliud quidem fas in honorem aliud, vero in contumeliam λ η ουκ εκει σξουβιαν κεραμ dις του πηλου Similitudo Ista figuli lo.

cum habet non solum in statu naturae lapsae, sed in statu etiam naturae purae: atque ex his utriusque Scri plurae testimoniis ducta illa sunt a & quod apud Maca-rῖum Sen .hom. I s. Deus Aui juris est, G quod suis facit a ita ut , si sciit, pro potestate , ω jure suo mittere possit justos in gehennam , ae peccatores in regz ma & quod apud Chrysostomum lib. a.de Compunct, cord. si te agentem quod tibi praeceptum

est,eοniui jubeat Dominus tuus in gehensam,aliqua tibi datur contradicendi potestas pHuc etiam spectasse videtur Augustinus, cum scripsit serm. I.enarrat.in Psalmo

Io. n. r. iauis enim diceret ei,&uidfecisti, si damnaret justum p Suanta ergo miseriurias ejus ut iustificet injustum l Hic Ian senius , ut telum istud nobis excutiate manibus, cuius ictum declinare, aut repellere se posse dissidit, locum Augusti ni corruptum esse queritur, atque ita legendum et Suis enim diceret ei, quid fecistis F damnaret injustum uanta eror, cyc. Quae lectio & aures offendie; nam si priori loco scriptum erat, injustum,non debuit posteriore loco repeti; &ipsam

sententIam non utcumque mutae , sed ita enervae, & infringit, ut in ea, neque

vis, aut eficacitas , neque impetus, aut ictus sit ullus. Anthi thesis enim illa justi eum injustos & speciem quandam habet a & ratocinationem, atque argumen tum exprimIt, ut aiunt, a minori ad majus z quo certe Dei misericordia magis emicet, atque explendescat . Nec vero Iansenius codicem ullum proserta qua lectioni suae fidem, & authoritatem conciliet: ut in ipsum per quam apte qua diei, quod Augustinus exprobat Manicheis lib.XI. con .Faust .cap. a. ubi siema nifesta seritate isti praefoeantur , ut obles dilucidis perbis Sanctarum Seripturarum, exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium, quod prolatum esOI- sum esse resipondent, O sorem a peritote fugacem , in amentia pertinacem Nyque adeo invicta sunt, quae adfersus vos de divinis codicibus proferuntur , ut non si aliud quod dicatis, nisi eos esse fassatos λ ως. Ubi a cum exadperso audieris, proba; non

eonfugiat ad exemplaria zeriora s vel plurium codicum, es antiquorum: Ied dicas. Inde proboa boe illius esse, quia hoc pro me sonori illud contra me. Tti es ergo regulaveritatis .. At enim rationes aliquot excogitavita enr eo modo legendum judica rei λ oppido leves , ac futiles: quasque nullo negotio refellit Franciscns Annatus tom. a. lib. .cap.9.9.2.pag. Οο. ut mirari satis non queam homines clarissimos , atqne eruditissimos , qui Augustini opera novissme ediderunt, Iansenti non modo lectionem, sed & rationes sequutos . QVd Igitur, Iansenti ne sunt rationes illius quas afferunt tom. Iv.pag. II 8. ductae sunt ex cap. 16.lib. 3.de statu purae naturae , atque iisdem ferὲ verbis expressae. Quare autem Iansenium ipsum non citant λ esus nomen cur non adscribunt λ id quidem nescio: fortasse,in odium

authoris . Id quod ibi addunt de codice Cotbeiens λ Id vero non ipsi Ianse-

moi Ied ipsis Ianseatus debet. Ip*rum studio, di industri. hoc tandem ille est c asser

30쪽

IS assequutus, ut nobIs, non quIdem minus tutum , sed eerte minus promptum, at . que expeditnm se eo Augustini testimonio contra ipsum pugnare. Quanquam, ut aliquid nobis negotii foret , aut morae ab isto codice Corbejensi, alterutrum nobIs probare debuissent, aut eum ex iis unum non esse, qui conscripti sunt non saeeulo a Monacis Cothejensibus , quos constat GotheseaIco favisse, di, quae quisque illi magis ossicere putabat, alios alia Patrum loca vitiasq; aut certe ἰnter Ian senii, & Ghotescalchi doctii nam non parum Interesse , neque alterius

ab altero excitatos a atque Instauratos errores. Nunc vero , cum Ηi neutrum probent; imo, quod ad primum attinet,multa , di gravissima in contrariam par tem afferat Bartholomaeus Germon. e. N. Societate lib. 2,p. 3.cap. I Iae pag. 48.

N Isti M. S. ex ipsa ejus aetate fidem abroget ; quod autem attinet ad secundum , contradicat Ian senius ipse , qui lib. 8. de haeres . Pelag.cap. 23. querItur In Ghotesea leo fidem Catholicam fuisse damnatam ; In isto codice hac in re tam suri specto nobis haerendum non est et neque in eo laborandum,ut ostendamus, a prothat Issima , receptissimaque lectisne , nequaquam nobis esse s ipsius aut horitate , discedendum . Hi vero doctissimi viri, quod prae uno valde suspecto, reliqua omnia tum editas tum manu scripta Augustini exemplaria post putarunt; di tanti Doctoris testimonium clarissimum , quantum in ipsis fuit , Catholic Is abstulerunt; cum In hoc ipsorum prudentIam , aequitatem . religionem desidero ; tum illud maxime vereor, ne quod tam praeclarae Editioni ex hac Corbejensi face Insperserunt, ei aliquid allinat , quo in eundem odorem , & suspicionem traha tur r atque illa demum opInio apud omnes in valeat, ne sit plane quod Intersit, aut differat a Ghotescalco Ian senius s in hoc otiam maxime convenire, ut, quem ad modum illi, manu scriptis suis , opitulati huidam sunt magni nomi his Monac bigita hule et Iam Monachi non sane minus illlast res auxilio sint , atque allaborent edit Ion bus suis. Sed hac de re pluras quam constitueram : affero tandem ira hanc ipsam sententiam locum insignem ex lib. de praedest.& Graia quem Iac. Sirmundus, Theophylus Raynaudus a aliique hos sequuti tribuunt Fulgentio. SiQIgItur ibi cap. I 6. Si humanum gema, quod creatum primitus constat ex inihilo noueum debita mortis, G peccati origine nasceretur, ει tamen ex eis Creator Omnipotens in externum nonnullos damnare velut ιnterrarum ἰ εαι omnipotimi erratori di

fusi potestatem. Qui librum istum a Fulgentio abjudicant, aiunt locum citatum a Fulgentii domina omnino alienum videri. Ego vero , nisi me retraheret stylidissimilitudo, eaque , qu et de libero arbitrio disputantur cap. 9.& Ir. tum de Pharaone, & Nabu edonosor cap. I . tu aliorum sententiam plane concederem sNam sicubi Fulgentius , & Augustinus Ipse contrarium docere videntur a ad legem Dei ordinariam spectant iam semel latam , & in Scripturis expressam a quλDeus ultro recepit , se neminem ullo cruciatu affecturum , in quo culpa Vel ipsius, vel aliena inventa non sit . Contra vero in locis a nobis citatis modo a id tantum spectant, quod Deus , ut est rerum omnium supremus Dominus, de potentia, ut riunt, obsoluto , atque extraordinaria facere potest . Nec vero Deum sic agentem posse homines justos aeternis ignibus addicere contendo: hoc enim non indiget Catholicum dogma, quod modo defendo. Ideo tantum ad ea Scri P turae loca,qnet supra retuli paulo asperiorem,acerbioremque Patruus explanatio nem adhibui; ut appareret, quam ea non faveant Bajo, &Ian senio i qui ne gant potuisse summum opificem ita ab initio hominem condere a ut ei nonnuno quam , ad breve aliquod i empus , pedes, aut dentes dolerent. Contra quos illud praeterea affero , quod est itidem apud Isaiam XLV. 7. Ego Dominus, ta noualter formam Iacem a creant renebras, facιens psicem a G creans malum s

SEARCH

MENU NAVIGATION