장음표시 사용
11쪽
obtestamur omnes , qui superiori tempore in errores aliquos lapsi sunt, nec dum resipuerunt, ut ab eis recedere , & ueritatem agnoscere , atque amplecti uelint; qui uero Dei gratia catholicam fidem retinuerunt, uel ad eam reuersi stini, ut perpetuo in eadem perseuerent. Verum, quia in iis, quae ad doctrinam Capitis Ecclesiae& sacramentorum pertinent, hic maxime erratum est; ueram huius doctrinae traditionem, quae in octaua g nerali Synodo Florentiae sub se. re. Eugenio Papa IstI. celebrata, breuiter, & dilucide explicata est, hic ad scribendam censuimuS. Definimus, sanctam Apostolicam Sedem, & Roma num Pontificem, in uniuersum orbem tenere primatu,& ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri, Principis Apostolorum, &uerum Christi Vicarium, totius ; Ecclesiae Caput , & omnium Christia norum patrem, ac doctorem eXistere, & ipsi in beato Petro pascendi, regendi , & gubernandi uniuersalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse , quemadmodum etiam in gestis Cecumenicorum Conciliorum, & in sacris canonibus
Ecclesiasticorum sacramentorum ueritatem pro ipsoruni Armenoru, tam prauentium, quam futurorum,faciliori doctrina, sub hac breuissima redigimus formula. Novae legis septem sunt secramenta, uidesidet, ba ptismus, confirmatio, eucharistia, prattentia, extre Ina unctio , ordo, & matrimonium : quae multum a s . cramentis differunt antiquae legis. illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant: haec uero nostra & continentii gratiam,
12쪽
gratiam, & ipsam digne suscipientibus conserunt. H rum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in se ipso perfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae regimen, multiplicationemq; ordinata sunt. per baptismum enim spiritualiter renascimur; per cofirma tionem augemur in gratia , & roboramur in fide; renati autem, & roborati, nutrimur diuina eucharistiae alia monia . quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae; per paenitentiam spiritualiter fanamur, spiritualiter etiam, & corporaliter, prout animae eX pedit, per tremam unctionem . per ordinem uero Ecclesia gubernatur , & multiplicatur spiritualiter, per matrimo
nium corporaliter augetur. Haec omnia facramenta tribus perficiuntur, uidelicet rebus tanquam materia, uerbis tanquam sorma,&persona ministri conserentis tacramentum cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia. quorum si aliquod desit, non perficitur Acramen tum . inter haec sacramenta, tria sunt, baptismus, confirmatio , & ordo , quae characterem, idest spirituale quoddam signum , a ceteris distinctiuum , imprimunt in anima indelebile: unde in eadem persona non reite
rantur . reliqua uero quattuor characterem non imprimunt , & reiterationem admittunt. Primum omnium
secramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod uitae spiritualis ianua est. per ipsum enim membra Chrisit,ac de corpore esscimur Ecclesiae: & cum per primum hominem mors introierit in uniuersos, nisi ex aqua &spiritu renascimur, non possumus, ut inquit Veritas, in regnum caelorum introire . Materiam huius secramenti est aqua uera,& naturalis : nec reseri,frigida sit,an calida . forma autem est, Ego te baptizo in nomine pa-
13쪽
tris, & filii, & Spiritus sancti. Non tamen negamus, quin & per illa uerba, Baptizetur talis seruus Chraei, in nomine patris, & filii , & Spiritus sancti; uel, Baptizetur manibus meis talis, in nomine patris, & filii, & Spiritus sancti; verum perficiatur baptisma; quoniam,cum principalis causa, ex quo baptismus uirtutem habet, sit sancta Trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae Trinitatis inuocatione perficitur sacramentum. Minister huius sacramenti est sacerdos, cui ex ossicio competit baptigare. In causa autem necessitatis non solum sacerdos, uel Diaconus, sed etiam laicus, uel mulier, immo etiam paganus,& haereticus, baptizare potest, dummodo Ermam seruet Ecclesiae, & facere intendat quod facit Ecclesia. Huius sacramenti effectus, est remissio omnis culpae originalis,& actualis, omnis quoque poenae, quae pro ipsa culpa debetur. propterea baptiratis nulla pro peccatis praeteritis iniungenda est satisfactio; sed morientes ante, quam culpam aliquam committant, statim ad regnum caelorum , & Dei uisionem perueniunt. Secundum sacramentum est confirmatio: cuius materia est, chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiar, & balsamo, qui odorem significat bonae famae, per Episcopum benedicto. forma autem est, Signo te signo crucis, & confirmo te chrismate salillis , in nomine patris, & filii, & Spiritus sancti. Ordinarius minister est Episcopus. & cum ceteras unctiones simplex Licerdos ualeat exhibere,hanc non nisi Episcopus debet conserre: quia de solis Apostolis legitur, quorum uicem tenent Episcopi , quod per manus impositionem
14쪽
positionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat. Cum enim, inquit, audissent Apostoli , qui erant Hierosolymis ,
quia reces set Samaria uerbum Dei, miserunt ad eos Petrum, & Ioannem: qui cum uenissent, orauerunt pro eis, ut acciperent Spiritu sanctum. non dum enim in quenquam illorum uenerat : sed baptigati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, & accipiebant Spiritum sanctum. loco autem illius manus impositionis detur in Ecclesia confirmatio . legitur tamen aliquando, per Apostolicae Sedis dispensatione ex rationabili & urgente admodum causa, simplicem sacerdotem , chrismate per Episcopum consecto, hoc administrasse confirmationis sacramentum. Effectus autem huius sacramenti est, quia in eo datur Spiritus sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pentecostes; ut uidelicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen'. ideolin ston te, ubi uerecundiae sedes est, colirmandus inungitur,ne Christi nomen cofiteri erubescat, & praecipue crucem eius, qui Iudaeis est scandalum, gentibus autem stultitia se cundum Apostolum, propter quod signo crucis signatur. Tertium est eucharistiae sacramentu, cuius m teria est panis triticeus, & uinum de uite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. aqua aute ideo admiscetur, quoniam, iuxta testimonia sanctorum patrum, ac doctorum Ecclesiae, pridem in di sputatione exhibita, creditur, ipsum Dominum in uino aqua permisto hoc instituisse sacramentum : deinde , quia hoc conuenit Dominicae passionis repraesentationi. inquit enim beatus Alexander Papa V. a beato
15쪽
Petro: In sacramentorum oblationibus, quae intra Missarumsolennia Domino offeruntur, panis tantum, &uinum aqua permistum in sacrificium offerantur . non enim debet in calicem Domini aut uinutii solum, aut aqua sola offerri, sed utrunque permistum: quia utrunque, idest , sanguis, &aqua, ex latere Christi prosu-xisse legitur: tum etiam, quod conuenit ad significandum huius sacramenti effectum, qui est unio populi Christiani ad Christum . aqua enim populum significat, secundum illud Apocalypsis, Aquae multae , populi multi. Et Iulius Papa primus post beatum Siluestrum ait : Calix Dominicus, iuXta canonum p ce
pium, uino, & aqua permistus debet offerri: quia uidemus, in aqua populum intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. ergo,cum in calice uinum, & qua miscetur, Christo populus adunatur, & fidelium plebs ei, in quem credit, copulatur, & iungitur. Cum ergo tam sancta Romana Ecclesia, a beatissimis Apostolis, Petro, & Paulo, edocta, quam reliquae omnes La tinorum, Graecorumq; Ecclesiae, in quibus omnis laniactitatis, & doctrinae lumina claruerunt, ab initio nascentis Ecclesiae sic seruauerint, & modo struent; in conue niens admodum uidetur, ut alia quaeuis regio ab hac uniuersali & rationabili discrepet obseruantia. Decer nimiis igitur, ut etiam ipsi Armeni se cum uniuerso orbe Christiano conforment, eorumq; sacerdoteS in ca licis oblatione paululum aquae, prout dictum est, admisceant uino. Forma huius stcramcnti sunt uerba Saluatoris, quibus hoc confecit sacramentum . sacerdos cnim, in persona Christi loquens,hoc c6ficit sacramentum . nam ipsorum uerborum uirtute, substantia panis
16쪽
in corpus Christi , & substantia uini in sanguinem conis
uertuntur , ita tamen , quod totus Christus con
tinetur sub specie panis, & totus sub specie uini: sub qualibet quoque parte hostiae consecratae, & uini
consecrati, separatione secta, totus est Christus. Huius sacramenti effectus , quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur, & membris eius unitur; consequens est, quod per hoc sacramen tum in sumentibus digne gratia augeatur: Omnemq; effectum, quem materialis cibus, & potus, quoad uita
agunt corporalem, sustentando, augendo, reparan
do ,& delectando , sacramentum hoc , quoad uitam operatur spiritualem, in quo, ut inquit Vrbanus Papa,
gratam Saluatoris nostri recensemus memoriam, a m
lo retrahimur, confortamur in bono, & ad uirtutum& gratiarum proficimus incrementum . Quartum sacramentum est paenitentia: cuius quasi materia sunt actus paenitentis : qui in tres distinguuntur partes . quarum prima est cordis contritio : ad quam perti net, ut doleat de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero: secunda , oris confessio, ad quam pertinet, ut peccator omnia peccata, quorum
memoria habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter rtertia, satisfactio pro peccatis secundum arbitrium se cerdotis; quae quidem praecipue fit per orationem, ieiunium, & cleaemosinam. Forma huius sacramenti sunt uerba absolutionis, quae sacerdos profert, cum dicit, Ego te absoluo &c. Minister huius sacramenti est face dos, habens auctoritatem absoluendi uel ordinariam , uel ex commissione superioris. Effectus huius sacra C menti
17쪽
menti est absolutio a peccatis. Quintum secramen tu est extrema unctio: cuius materia est oleum olivae per Episcopum benedictum. hoc sacramentu nisi infirmo, de cuius morte timetur,dari non debet. qui in his locis ungendus est, in oculis propter uisum, in auribus propter auditum , in naribus propter odoratu, in ore propter gustum , uel locutione, in manibus propter tactu, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectatione ibidem uigentem. Forma huius sacramenti est haec: Per istam unctionem,& suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus,quidquid per uisum &c.& similiter in aliis membris . Minister huius sacramenti est sacerdos: effectus uero est metis sanatio,&, in quantum aute expedit, ipsius etia corporis. De hoc sacrameto inquit beatus Iacobus Apostolus: Infirmatur quis in uotas Θ inducat presbyteros ecclesiae,ut orent super eu, ungentes cum oleo in nomine Domini: & oratio fidei salvabit infirmum , & alleviabit eum Dominus: &, si in peccatis sit, dimittentur ei. Sextum sacramentum cst ordinis: cuius materia est illud, per cuius traditio ne consertur ordo : sicut presbyteratus traditur per calicis cum uino, & patenae cum pane porrectione ; diaconatus uero per libri Euangelioru datione, subdiaconatu S uero per calicis vacui cu patena uacua superposita traditione: & similiter de aliis, per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma sacerdotii talis est : Accipe potestatem offerendi sacrificium in eccle si a pro uiuis, & mortuis, in nomine patris, & filii, &Spiritus sancti. et sic de aliorum ordinum formis, prO- ut in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius minister huius sacramenti est Episcopus: effectus
18쪽
augmentum gratiae, ut quis sit idoneus minister. Septimum est sicramentum matrimonii, quod est signum coniunctionis Christi, & Ecclesiae, secundum Apostolum dicentem: Sacramen tu hoc magnum est: ego autem dico in Christo, & in Ecclesia. Causa em ciens matrimonii regulariter est mutuus consensus, per uerba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum matrimonii primum est proles suscipienda, &educanda ad cultum Dei: secundum , fides, qua unus coniugum alteri seruare debet: tertium, indivisibilitas matrimonii , propter hoc, quod significat indivisibi- lem coniunctionem Christi, & Ecclesiae . quamuis autem ex causa fornicationis liceat tori separationem facere , non tamen aliud matrimonium contrahere fas est ; cum matrimonii vinculum, legitime contraditi, perpetuum sit.
De custodia, &administratione sacram .ntorum , deq; ecclesiarum dedicationibus certo die , dc aliis festis deuote celebrandis.
CONSTITUTIONEM bo. me. Ioannis Archiepiscopi Cantuariensis,in Concilio prouinciali editam,qua pie,& provide statutum est, ut in qualibet parochiali chcle: sia tabernaculum fiat cum sera,& claui, decens,& honestum , pro curae magnitudine, & ecclesiae facultatibus, ubi sanctissimum eucharistiae sacramentum custodia tur, non in bursa, uel loculo, sed in panno lineo mundissimo, in pixide decenti incluso, ita ut sine ullo diminutionis periculo facile reponi, & eximi possit: atque Cit ut
19쪽
ut ipsum uenerabile sacramentum singulis hebdomadis
renovetur, poena etiam contra sacerdotes in eucharistiae custodia negligentes statuta , huius auectoritate Concilii innovandam censuimus: eaque ut omnino seruetur, decernimus: adiicientes, ut hoc tabernaculum in medio altaris maioris ita eminenter, ut ab omnibus
conspici possit , collocetur, & ita assigatur, ne facile a quoquam amoueri possit. si uero in eo loco commode poni non potest; tum in alio altari, maiori proximo,ac maxime decenti, ponatur. Locorum autem ordinarii in suis ecclesiis initium huius obseruationis facientes, ut in aliis idem fiat, prouidebunt, negligentes in hoc per eius fructuum ecclesiae portionis, quae ad huius rei consectionem sussiciat, subtractionem, & alia iuris remedia ad hoc decretum obseruandum compellendo.
nec alios propterea, quicunque praeter rectores ad huius rei contributionem tenerentur, exoneramus. Huic etiam constitutioni ob honorem corporis Domini no-
tri Iesu Christi, qui est candor lucis aeternae. hoc addimus , atque decernimus, ut iuxta antiquam, & laudabilem ecclesiae Anglicanae , & aliarum prouinciarum consuetudinem lampas, uel cereus coram eo continue ardeat. ubi uero facultates ecclesiae non suppetant, curent locorum ordinarii, quantum in eis est, ut facultas aliunde paretur, qua tam honesta, & pia consuetudo, quae fere iam in omnibus huius regni ecclesiis superiorum temporum iniuria est sublata, renovetur. Praeterea omnes constitutiones ecclesiasticas,ta generales, quam
huius regni particulares,de custodia sontis baptismatis, chrismatis, & olei sancti, & de sacramentis ipsis rite, &recte, ac cum ea, qua decet, reuerentiae administran -
20쪽
ais latas, & promulgatas, innovamus, easq; ab Omni bus, ad quos ea res pertinet, sub poenis, quae in eis cωtinentur, & aliis etiam grauioribus arbitrio Ordinariorum pro modo culpae irrogandis, inuiolabiliter obseruari decernimus.
De ecclesiarum dedicationibus certo die, ipsis 1:, & aliis festis deuote cclebrandis.
VT in solennitatibus dedicationum ecclesiarum, quas iuxta antiquum huius regni morem ubique primo die Dominico mensis Octobris celebrari uolumus , pros nan irreligiosa uulgi consuetudo uana spectacula edendi, commessitiones, tripudia, &alia id genus facien di tollatur , statuimus , ut Episcopi diligenter prouideant, ne quid tale posthac eo die, aliis ue festis diebus fiat; sed ut populus audiendis diuinis officiis deuotus intendat, inobedientes autem per ecclesiasticas censuras, & alia iuris remedia, inuocato etiam, si opus fuerit , brachii sarcularis auxilio, compescant.
DECRETVM III. De restidentia Episcoporum, & aliorum inferioris ordinis clericorum, & scho larium, collegiorum praefectorum.
C V M Ecclesiae resermationis initium ab iis fieri debeat, qui aliorum curam gerunt; in iis aute magnus hic uigeat abusus, quod multi eorum in ecclesiis sibi comissis non residentes eas mercenariis relinquunt, quae reSomnium fere malorum in Ecclesia causam attulit: iccirco, ut hic abusus, quoad eius fieri potest , tollatur;