장음표시 사용
41쪽
querint, quacunque dignitate fungantur, sint eo ipso in fames,& omni iurispatronatus,seu qualibet alia de beneficiis huiusmodi disponendi facultate priuati, atque haec ipsa immediate ad luperiore, qui in praedictis non
peccauerit, libere deuoluantur. Laici uero patroni,qui propter aliquod commodum, seu emolumen tu ex iis , quae infrascripta iuramenti forma eXprimuntur, quen quam praesentaverint,in sententia excomunicationis,&in alias ecclesiasticas poenas incurrant. Qui autem in his quocunque modo intercessores, seu mediatores fuerint, ii sint eo ipso ad omnes actus canonicos inhabiles : &, si quid acceperint, ad restitutionem eius alicui loco pio applicandi per sententias ecclesiasticas, & alia
iuris remedia compellantur. Praeterea, omnibus locorum ordinariis mandamus, ut etiam iuxta prouincialis Concilii statutum ab eo,qui praesentatus fuerit, iuramentum secundum formam in frascriptam recipiant. Itemq; se. re. Pauli Papae II. constitutionem, quae incipit, Cum detestabile, & quascunque alias tam generales, quam huius regni speciales ecclesiasticas leges contra simoniacos, non solum quoad beneficiorum prouisiones, ut praefertur,sed etia, quoad ordinum, & aliorum sacramentorum administrationem pure & sine aliqua labe faciendam latas, inno-uamus ; atque, ut hae inuiolabiliter observentur, praecipimus. iuramenti autem per praesentatum praestandi forma talis est: Ego N. praesentatus ad beneficium de N. iuro ad haec sacrosancta Dei Euangelia, per me corporaliter tacta, quod propter praedictum beneficium obtinendum, aut pra sentationem ad idem habendum, aut acquirendum, neque ego, neque alia persona uice
42쪽
& nomine meo , nec de consensu, aut scientia mea, patrono , seu alii cuicunque aliquid praemissorum nomine, aut intuitu promisimus, aut dedimus, nec quidquam eius rei gratia permutauimus, compensavimus, aut prius datum confirmauimus , apud ue quenquam deposuimus ;seu quidquam mutuauimus, seu elocauimus, prius ue mutuatu, commodatum , depositum , aut elocatum , aut quocunque modo debitum remisimus, seu relaxauimus, nec de sanctuario, gleba, domibus , terris, praediis, tenimentis , reditibus praedi ecclesiae, fructibus ue , decimis , aut oblationibus eiusdem praeteritis, praesentibus, aut futuris, donationem , remissionem , locationem ue promisimus, fecimus, aut iniuimus, seu aliquis nostrum de mand to , scientia, aut consensu meo promisit, fecit, aut iniuit . ita me Deus adiuuet, & haec sancta Γλei Euangelia.
De rebus Ecclesiae non alienandis, & bo- norum inuentario conficiendo, &ossiciis ecclesiasticis non locandis.
ECCLESIARUM indemnitatibus in posterum Ο-mnino prospicere cupientes,hac eade Synodo approbate statuimus, constitutionem se. re. Pauli Papae II. de rebus Ecclesiae non alienandis, quae incipit, Ambitiose, sub poenis in ea contentis obseruari debere, quibuscunque aliis tam generalibus, quam huius regni particularibus ecclesiasticis prouisionibus super eadem re in suo nihilo minus robore permansuriS.
43쪽
rum locorsi gubernatoribus , seu administratoribus, &aliis quibuscunque personis ecclesiasticis, ecclesiastica
beneficia, quocunque nomine nucupentur, obtinentiabus , mandamus, ut infra sex mensium spatium, a pri sentium publicatione computandorum , inuentarium
omnium bonorum mobilium,& immobilium, iurium, actionum, ac nominum, seu debitorum ad ecclesias, uel pia loca, quae obtinent, aut regunt, quouis modo pertinentium, cum eorum qualitatibus, & confinibus coram pluribus honestis & fide dignis testibus in forma probante conficiant: quod quidem inuentarium tertio quoque anno, & quoties in eadem ecclesia, seu pio loco alius quis succedit, renovetur. huius autem inuentarii duo fiant publica instrumenta: quorum unum in propria ecclesia, seu pio loco, alterum, si sit ecclesiametropolitana, apud Capitulum ; si cathedralis, apud Metropolitanum; si uelo aliarum inferiorum ecclesia rum , uel beneficiorum , uel piorum locorum , apud Episcopum perpetuo custodiatur. Metropolitani uero,& alii locorum ordinarii in prouinciaru, & dioecesium suarum uisitationibus, siue qui alii eorum uice uisit bunt, dicta inuentaria apud se habeant, & diligenter inquirant, an eorum, quae in inuentario descripta sunt,
aliquid desit. quod si quid deesse compererint, id recuperare, seu ad ius pristinum ecclesiarum reuocare studeant, culpam, seu negligentiam cuiuslibet hac in re iuxta canonicas sanctiones seuere puniendo: exceptis tamen semper iis, quae circa bona ecclesiastica, ante ab ecclesiis ablata , lain auctoritate Apostolica statuta sunt, quibus per hoc nullo modo derogari uolumus . - Praeterea, constitutiones bo. me. Othonis,& Otho-
44쪽
boni in hoc regno Sedis Apostolicae Legatorum editas, ut dignitates, uel ossicia, decanatus, uel archidiaconatus, siue prouentus ex iurisdictionis spiritualis exe citio prouenientes , nullo modo locentur, seu dentur ad firmam , innovamus ; utque ab omnibus sub poenis in eis contentis observentur, praecipimus. Addimus etiam, ut reliqua beneficia ultra anni spatium sine ulla innovationis spe ad locationem, seu firmam concedere nemini liceat, praeter Ordinarii consensum: quem is non ante praestabit, quam, quibus personis, & ob quam causam huiusmodi concessiones fiant, diligenter cognouerit.
Vt in cathedralibus certus initiatorum numerus educetur, ex quo, tanquam ex
seminario, eligi possint, qui digne ec
CVMimagna sit hoc tempore ecclesiasticarum personarum penuria, praesertim idonearum, quae ecclesiis, seu ecclesiasticis muneribus uel praeficiantur, uel inseruiat; atque huic incommodo nulla ratione magis occurri possit, quam si soboles quaedam, & tanquam semina rium ministrorum saltem in cathedralibus ecclesiis: in stituatur, & conseruetur: hac eadem Synodo apprObante statuimus, & decernimus, ut singulae Inetropo litanae, &cathedrales huius regni ecclesiae, pro cuius que censu, & facultatibus, proq; dioecesis amplitudine,
certum numerum puerorum alere teneantur.
45쪽
. In hunc uero qui cooptandi erunt , annos sint minimum undecim,uel duodecim nati ; qui & legere sciant,& scribere ;& quorum indoles, ac uoluntas certiorem spem afferat, eos sacerdotes suturos , & ecclesiasticis muneribus perpetuo inseruituros. . Pauperum autem filios praecipue eligi uolumus, nsque tamen ditiorum excludimus, modo studium p
seserant Deo& ecclesiae inseruiendi. Hi primum grammaticam discant: post, in ipsam metropolitanam, siue cathedralem ecclesiam adsciti , sub cancellario eccissae, aut alio docto, & graui uiro, qui ad hoc munus delectus sit, in ecclesiastica doctrina, & disciplina erudiantur. Horum classes instituentur duae, altera prouecti rum aetate, & litteris,quos Acolytos esse uolumus, quia bus, praeter uictum, & togam, qua liberalem uocant, mercedis etiam aliquid in singulos annos attribuetur: altera iuniorum, quibus toga, & mensa tantum dabitur . Vniuersi autem tam prioris classis, quam posterioris,tonsura, & habitu clericali, eademque uiuendi r tione utentur, & diuinis in ecclesia officiis oportune inseruient. Porro ex Acolytorum classe quicunque ad artatem legitima peruenerint, & in moribus, atque in litteris profecerint, sacris ordinibus initiabuntur, &ipsi cathedrali, seu metropolitanae ecclesi , in quocunque ministerio Episcopo, & Capitulo comodum uid bitur, operam suam nauabunt: atque his ut pro cuius que merito beneficium aliquod ecclesiasticum deseratur , ipse Episcopus, & Capitulum curabit. In eorum autem locum, qui ex Acolytorum classe ad ordines sacros , & maiora ecclesiae munera adsciscentur, substituendi ei lint qui ex classe inferiori moribus, aetate, ac .L litteris
46쪽
ANGLIAE . . et qlitteris proxime accedant. Ad scholam grammaticae, &alia commoda, discendi causa, admittantur alii etiam civitatis & dioecesis pueri: qui tamen sint honeste educati , & bonis moribus praediti: quibus eodem uesti tu,
quo ceteris, qui ab ecclesia alentur, utendum erit, a que eodem modo uiuendum. Ex his autem, qui maxime idoneus erit, & ecclesiae inseruiendi uoluntate praeseseret, in eius locum suscietur, qui ex clericorum numero desiderabitur. Et quia, ad hanc puerorum sobolem alendam, necesse est, ut, quoad certa dos ex reditibus beneficiorum , quae deinceps uacauerint, huic tam pio operi in perpetuum assignandorum, seu quo alio modo erit constituta, quod breui factum iri speramus, census aliquis annuus ad tempus prouideatur, qui tam puerorum uictui, quam praeceptorum stipendiis
lassicere possit: statuinius, ut Archiepiscopi, & Episcos i Omnes fructuum annuoru, quos ex prouentibus Episcopatuum suorum percipiunt,deductis decimis, subsidiis, & seudis, quadragesimam partem cum ad ipsos
pueros alendos, tum etiam ad mercedem soluendam
magistris, qui eos in grammatica, & ecclesiastica' doctrima&disciplina erudient, in singulos annos pendant. quod item ab omnibus, qui praebendas, uel beneficia quaecunque ecclesiastica aut iam obtinent, aut posthac obtinebunt, fieri uolumus, ac iubemus, ut scilicet infructibus beneficioru suorum ,quae uel singula, uel plura simul, decimis, subsidiis, & seudis, ut praesertur, deductis,ad annuum censum uiginti librarum ascendant, partem quadragesima ad hos ipsos usus in ea dioecesiu , in qua beneficia obtinent, quotannis persoluant. id quod eos, licet aliis multis oneribus grauatos, pro sua
47쪽
tamen erga Deum pietate, & in eius Ecclesiam , quae nunc ministrorum idoneorum penuria magnopere de formatur, ossicio, & studio haud grauatim facturos esse confidimus. Praeterea statuimus, ut Episcopus simul cum Decano, & Capitulo cathedralis ecclesiae huius puerorum scholae curam gerant; certisque hominibus negotium dent, ut hunc censum ab omnibus iis, qui soluere tenebuntur, in terminis, & locis, ac sub censuris, & poenis, eorundem Episcopi, & Capituli arbitrio statuendis, exigant .Reliqua uero, quae ad hanc scho iam bene ac feliciter administranda, tuendanam erunt statuenda, quae multa adhuc restant, in proxima conuocatione, Deo fauente, prouidebuntur. Cum autem ad sanam doctrinam, & bonos mores conservandos maxime conducat, ut erudiendae iuuentuti magistri rectitudine fidei, honestate uitae, & er ditione comendabiles praeficiantur: iccirco statuimus, ut ne quis ulli scholae in quocunque loco magister praeficiatur , aut quo modo libet munus docendi suscipiat, nisi prius a loci ordinario diligenter examinatuS, ac probatus fuerit, deq; iis libris admonitus, qui in scholis tam ad eruditionem, quam ad excolendos iuuent iis mores legendi sunt. Qui uero huic decreto non paruerit , sententiam excommunicationis incurrat, & munere docendi ad triennium prohibeatur. Eorum aute, qui iam scholis praesem sunt, fides, mores, & doctrina sedulo examinentur: &, si tales reperti fuerint, quales in praesenti constitutione requirimus, confirmentur, &de omnibus supradictis admoneantur: sin aliter, eoβamoueri, & in eorum locum alios idoneos sussici inan
48쪽
De uisitatione ecclesiarum. C V M ecclesiarum uisitatio ad uitia, & abusus tollendos, ac rursus ad bonos mores inducendos, ac legum ecclesiasticarum uim & usum retinendum non solum utilis, uerum etiam necessaria sit: cum praesentis Synodi approbatione statuimus, ut Episcopi, & alii locorum Ordinarii dioeceses, & loca sibi commissa, iuxta antiquam huius regni consuetudinem, singulis trienniis per se ipsos, si legitime impediti non fuerint, sin minus, per idoneos substitutos cum omni pietatis & caritatis Zelo
uisitare non omittant. In primis autem monemus omnes uisitatores, ut inuisitationibus ipsis secum eos tantum ducant, quorum opera necessario indigeant, & illos quidem tales, qui ceteris honestatis & probitatis exemplo esse possint; utq; ad uictum mediocri sumptu sint contenti ; atque uisitationem, quam celerrime fieri possit, expediant ;nec frustra alienis expensis tempus conterant. Hoc autem ordine uisitatio instituenda erit, ut pri inum ciuitas, deinde dioecesis, nisi forte aliter aliqua cxigat necessitas, uisitetur. In ciuitate uero a cathedr
li ecclesia inchoandum: deinde ad singulas collegiatas, postremo ad parochiales transeundum est: ubi non Q-lum parochi, sed ceteri etiam, si qui in parochiis commorantur , sacerdotes, & clerici euocentur. Visitandae ctiam sunt scholae, & bibliothecae, ac demum hospit lia diligenter perlustranda. In uisitatione Episcopi uerbum Dei proponent: s
49쪽
ciamentum chrismatis, seu confirmationem conserent.
Item , uel ipsi per se, uel alios, per eos ad eam rem d. lectos, in casibus sibi reseruatis, pamitentia salutari imposita, beneficium absolutionis iis, qui eo indiguerint,& illud humiliter petierint, impendent; ad idque o
innes paterno caritatis affectu invitabunt, atque hortabuntur.
uisitandis deligantur in primis uiri probi, bonae existimationis & graues, quattuor , aut quinque plures ue pro cleri & plebis multitudine, qui uitam, ac mores tam laicorum, quam clericoru probe nouerint: iiq; etiam iureiurando astringantur, ut libere, omniq; humano affectu remoto, ea indicent nisi probent ea, quae deferunt, reliciantur. In singularum autem parochialium ecclesiarum uisitatione infrascripta omnia sedulo inuestiganda sunt,
atque inspicienda: an sacramenta munde, ac tuto custodiantur, suoque tempore renouentur ;an rite , T
cteq; administrentur : an sanctissimum Christi corpus ad aegrotos honorifice, ac deuote cum luminibus, tintinnabulo , & ceteris, quae mos est adhiberi, deseratur: an matrimonia licite, & in ecclesia reuerenter, proclamationibus praecedentibus, & tempore non interdicto contrahantur : an ipsi parochi habeant libros, in quibus nomina eorum, qui baptiZantur, cum compatri hus, itemq; defunctorum, & matrimonia contrahentium describantur. Ecclesiae aute, & altaria, s non sint consecrata, consecrentur ; si polluta, reconcilientur. Omnia in ecclesia munda, ac decentia, & tuta sint. Coemeterium claudatur, ne bestiae ingredi possint, ne uequo alio modo foedetur. Si ecclesia, chorus, campa-
50쪽
nile, sacristia , uel domus reparatione indigeat; iis m detur , ad quos ea res pertinet, ut, quae reparanda sint, pro facultatibus ecclesiae, seu parochiae reparent, atque resarciant. Praeterea, inspiciendum est, an omnia suppetant, quae ad altaris ministerium, & ad officia diuina sunt necessaria, calices, patenae, corporalia, uestes, libri ,& reliqua: an Missae, & alia diuina officia non solum rite, & recte, sed etiam pie, ac deuote celebrentur: an sit unus saltem clericus , qui Mista cum mundo ac decenti superpellicitin seruiat: an libri,& scripturae antiquae, aliaque instrumenta, & priuilegia ecclesiae diligenter asseruen tu r.
His omnibus accurare inspectis , quae ad ecclesiam pertinent, proximum erit, ut de ministris ecclesiae, &aliorum clericorum quaeratur: Ac primum, an rite, &reete sint ordinati: an in ordinibus muneri suo conuenientibus constituti. Tum de ecclesiarum, seu beneficiorum titulis cognoscendum : an aliqui se intruserint:
an inc patibilia sine sufficienti dispensatione teneant: an resideant, & officio sibi commisso, tam quoad sacramenta administranda, quam quoad Missas , & alia diuina officia celebranda, & anniuersariis persoluendis, aliisque oneribus sibi impositis satisfaciant : an ecclesias proprias, ut alienis inserviant, maxime festis diebus derelinquant: an populum salutari diuini uerbi cubo diligenter pascant, & pueros prima fidei rudimenta
doceant: an libros ad haec, & alia, quae ad officium curati spectant, necessarios habeant. De eorum uita, moribus, habitu, conuersatione , familia inquirendum: an opera uilia, & ipsis non permissa exerceant: an in tabernis, aliis ue locis non conuenientibus uersentur: an