장음표시 사용
121쪽
dula, in quam lacteae primi generis per
ramificationem terminabantur, ut supra
explicuimus. Patet enim , in his fluxum non fuisse ab intestinis versus glandulam, sed a glandula versus commune recepta- culum. Facta quippe alicubi inter glandulam & receptaculum ligatura, pars illa, quae receptaculo vicinior est, detumescit; quia nihil adest, quod humoris fluxum in illud receptaculum impediat: grandescit autem vasculum ultra ligaturam; quoniam liquor, qui curriculo ab intestinis per alias venas prioris generis ad glandulam istam remotiorem affluxerat, indeque pari pasisu versius receptaculum properaverat , ab injecto vinculo , retardatur. Verum, di missa, in ulteriorem probationem , hae Bartholini observatione ; demus impraesentiarum, nonnullas ex his glanduIis in serioribus lacteum succum ad se delatum , in commune receptaculum non refundere : tunc quaerendum est , per quas vias illae succum suum amandent. Hoc, inquam , supposito, necesse est, easdem in aliquam vicinam venam succum suum
Parum enim interesse videtur , num in venas stuperiores , an inferiores ins rantur lacteae, modo in earum saltem aliquas , non autem in partium habitum immediate distribuantur. E qu.'libet enim vena in cavam via expedita est; inde
que succus sive ille superne, sitae inser-
122쪽
ne, rivulos ejus subeat brevi ad cor ipsum
deducitur. Succum autem hunc non immediate ,
priusquam ad cor pertingat, in habitum partium distribui, firmo mihi argumento est ; quod luculenter constet, illum in
nonnullas venas, subclavias nempe, immediate transire: ut in historia lactearum thoracicarum videre est. Non est autem naturae mos, ejusdem materiae dissimilem
distributionis modum instituere. Etenim si materia haec lactea per se satis idonea est,
quae im habitum partium immediate transeat ; cur maxima ejus pars primo ad cor, non autem ad alias partes dirigatur Non dubium est, quin in corde & arteriis cum vitali sanguine commixta, aliquam ait rationem , &, ut ita dicam, meliorationem , sive exaltationem, prmquam inde in alias partes derivetur , acquirat. N cesse autem est, ut illa portio chyli, quae immediate ad partes fertur, careat illa ulteriori elaboratione sive melioratione , atque adeo imperfectior atque ineptior , sit ad munus suum obeundum. Conjectat quidem D. Bartholinus, nonnullas lacteas ad renes aut vesicam immediate deserri, alias item ad uterum; ad mammas alias. Quod ad renes & vesicam urinariam attinet; conjectura valde improbabilis est, immediate & ex naturae instituto, ullas lacteas eo distribui. Non enim materiam excrementitiam in se continent s
123쪽
91 De glandulis abdominis Vrgo.
tinent, sed succum utilem ex naturae proposito, miroque artificio cx alimentis ac sumptis prolectum. Minus autem credibile est, eum, a naturatam solicite in eum finem, eductum esse, ut mox cum lotio
protrudatur foras. Quapropter, si Barthdlinus sententiae huic patronus adesse velit, opus est , nos doceat, aliquam saltem succi hujus partem utilem prius aliorsiim secerni, quam reliquum ejus in vesicam abeat ; simulque vias, per quas id fiat, demonstret. Historias D. Bartholini quod attinet, quas plures congessit, morbosas utique corporis conditiones prae se serunt. Ne , que sane novum est , nonnunquam in morbosis assectibus insolitos humores per urinam excerni. Si autem in dictis ca sibus , materia haec a lactibus immediate proflueret, vix ulla ratio reddi posset, cur id perpetuo iis non eveniat. Praesertim cum ex ejus sententia, natura vasa ista lactea huic excretioni destinaverit, idque adeo in sanis pariter ac morbosis constitutionibus , sine praevia aliqua secretione,
Quid aurem existimandum sit de distributione lactearum ad uterum & mammas, erit postea commodior dicendi lo-
124쪽
De glandulis thoracis es primo de
F Xaminatis jam glandulis inferioris
Ventris , ad thoracicas proximo loco procedimus; primo vero in conspectum Veni thy mus , cavitatis hujus glandula praecipua. Substantia ejus magnam cognationem Subsa
cum pancreate ipso de quo non ita pri- tia.dem egimus obtinere videtur. Est enim conflata ex multis similiter globulis, vel frustulis communi membrana inclusis. Estque similiter dulcis, seu potius delicatioris saporis: color item utriusque pallidus, simulque levissima sanguinis tinctura inficitur; pancreate tamen nonnihil mollior est , praesertim in junioribus, & insiis per caret peculiari vase excretorio. Sita est haec glandula in suprema tho- Shm. racis parte, inter divisiones arteriarum &venarum subclaviarum ; ut plurimum subtus claviculas , ascendit ad infimam colli partem. In vitulis vero aliisque nonnullis animalibns thoracem egressa, bifariam dirimitur & utrinque latera trachaeae arteriae perreptans ad maxillares &nonnunquam ad parotides usque protenditu
Thymus in foetu vitulino, iam pilis in ho adulo, intraque mensem nascituro, amplo vitulino, prinis
125쪽
s4 De th mo. principio incipit paulo supra sinistram eo
dis auriculam , pericardio adhaerens, ubi pars ejus inferior a corde ad supremam costam protensa, in angustum quasi collum pollicari latitudine contrahitur, quod inter spinam dorsi & vasa majora thor cem egreditur. Nam hic desunt clavicular, Thymus silc egressus, mox iterum grande scit, & trium circiter pollicum spacio supra costam dictam bifariam dirimitur pa tesque eius sic divisae, utrinque ad asperararteriae latera perreptantes, & glandulas thyroidaeas praetereuntes , ad maxillares usque pertingunt , quibus ita contiguae
sunt , ut iisdem continuas esse diceres. Ex anteriore parte varios nervos excipit.& ex inseriore duos nervos insignes emittit; minorem in diaphragma ramificatum,
majorem in κοιλιαν-. reticulum,& omasium, in plexum ipsum superiorem, quem' ex parte constituit, inde in ejus glandulas , mesenterium , omentum, lienem , renes, uterum ι testes, Sc.
128쪽
A. Major portio thymi extra thoracem β
B. Minor portio ejusdem intra thoracem
C. Angusta eiu em continuatio. DDD. Productiones thymi utrinque ad mamilares usque ascendenteLE. Glandulae thyroidaeae. a a. Glandula maxillaris. c. Truncus posterior ductέssalivalis. d. Reditus ejusdem O unio cum anterio
e. Ductus utrique eommunis. g. Musculus biventer. iiii. Glandulae jugulares. o. Parotis.
Magnitudo ejus diversimode se habet: Mis M. m junioribus enim habita ratione magnitudinis totius animalis multo major ,
quam in senioribus. Etenim in foetu vaccino grandiusculo, Tismus pendebat uncias quinque & drachmas tres: In alio Ve- Magnἱ ro majore maturo, appropinquante par- rudo ejus tu thymus pendebat 3 14. In exclussi bi- πβrie Lmestri, pendebat tantum J 9. Ab hac aetate aequalis sere ponderis permanet usque ad annum quintum , nisi bos sub jugum prius missus fuerit. Nam circiter semestre spacium
129쪽
spacium a labore, thymus multum absumitur, ut in annoso bove vix ejus vestigium deprehendas. Laniones testantur, se thymum bovinum usque ad annum
quintum vendere posse ; verum post id
temporis nec sapore nec colore, nec mole junioris thymo respondere , adeoque apud ipsos nullius esse pretii. Testantur etiam , bobus subjugatis, antequam quintum annum attigerint, thymi diminutionem, eodem modo quo quinquennibus ,
Thymus , in agno, per annum quasi
integer permanet: verum panto ante triennium fere absumitur, aut certe ita Oblit ratur, ut vix eum agnoscas Non ita pridem prassentibus Clariss . viris D. Ent &D. Icing Coll. nostris doctiss. aperui embryonem sex mensium abortivum, in quoi thymus eodem modo, quo thymus vitulinus uti modo diximus) pericardio adnascebatur, & inde bifurcatus fit bclaviculis extra thoracem ad tracheae latera ascendebat. Quem propterea naturalem hujus partis situm esse arbitror. Exectus B s. ejusdem ren alteruter tantum 5 j. &- glandula renalis sere Θ r, pendebat. Roso. Porro , in foemina pars haec largior est , quam in mare: & in humidis complexionibus , quam in siccis. Quatuor genera vasorum , ad hanc glandulam distribuuntur, nempe, arteriae & venae a jugularibus, nervi a sexto pari
130쪽
pari, & a plexu subclavio, & forte noninnulli b haeductus. Vidi enim frequenter lymphae fuctus per
hanc partem decurrentes , R in venam subclaviam sese exonerante S; Utrum vero eae omnes per capillares in hujus glandulae substantiam terminentur , an potius earum aliquae ab aliis partibus oriundae per eandem tantum labantur, quor Elius e thorace in venam, in quam exonerari debent , perveniant 3 nondum satis perspectum habeo.
Diligenter tamen quaesivi alteritis generis vas, scilicet , parti huic appropriatum ; quemadmodum ductus pancreati peeuliaris est. Uetam nusquam reperi , nullumque ejus vestigium comparuit; Iare suspicor, eum carere ejusmodi duis u excretorio, aliisque usibus inservire; de quibus proxime agendum est. Uus, quos Anatomici parti huic adscripserunt, sunt isti: Pri- fulcire vasorum divisiones. Seeundo vasa defendere a clavicularum duritie. Tertio , munimentum ipsi cordi praestare. Primum facile admittimus, quia divisiones arteriarum S venarum sub claviculis manifeste in hujus glandulae substantia quasi immerguntur. Uerum hunc esse principem hujus partis usum , haud facile concessero.. Est enim usus valde ignobilis tantaque partis amplitudine indignus. Este