Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

si De pancreate. C A P. XIII.

Panerea

Pancreatis desicriptio, tisis ae morbi.

Λ Perto jam omento, in conspectum venit nobilissima abdominis glandu- la, Pancreas; ad cujus examen proximo loco accedimus. Uaria nomina hujus partis apud authores passim occurrunt, ut non opus sit hac recitare. Substantia us, si modo membranas &vasa excipias, tota glandulosa est. Ex mutitis quasi globulis , frustulis vel nodulis

communi membrana inclusis, & partim membranarum , partim vaserum connexione junctis, compacta videtur : singuli globuli duritiem quandam & firmitudia nem prae se serunt : simul tamen sumpti ob laxam eorum connexionem ) molliusculi videntur; quo sensu illi intelligendi sunt, qui glandulam hanc' laxam mollemque assirmant. Color ei pallidus est ,&levissima sanguinis tinctura infectus. Situs ejus est sub postica parte fundoque

Ventriculi , extenditur autem a cavitate hepatis ab illa , videlicet, ejus parte, quam ingreditur porta, cujus ductum munit) ad inseriorem lienis crepidinem: ideoque situm in corpore transversum obtinet. Connectitur etiam duodeno, porobitario, ramis splenicis, omento, lupemriori mesenterii parti, & superiori abao- minis plexui, cui ministrat primario. Figura ejus oblonga est & comprese

94쪽

De pancreate. 6s

sa , circa duodenum latior , crassidrque consipicitur; versus lienem tenuior & angustior est, in diversis animalibus plurimum variat. In piscibus aliquibus , & pennatorum genere, duplex, cum duplice ductu , ab utroque extremo in unum truncum coeunte, ut evidentissime cernitur in

avibus tum palmipedibus . tum fissipedibus. In gallo sex pollices longum Glaser

vavi r Descriptio vero haec ad hominem inprimis reserenda est, eaque animalia, quae hominem hac parte aemulantur.

Figurae explicatio.

A. Parmehyma pancreatis apertum. B. Trumus ductus pancreatici. CCC. Rami eiusdem. D. Ductus bilarius. E. Intestinum duodenum apertum. F. Horum vasorum infertio.' . Magnitudo ejus, si ad viscera compa- Magniaretur , eorum plurimis cedit ; si tamen in o. conseratur cum aliis glandulis in homine, omnes facile vincit : longitudo quinque circiter digitos aequat; latitudo maXima duos fere cum semisse; crassities circiter

unum. Pondus uncias s .in equo uncias I I. Vasa ejus quatuor sunt generum , a teriar, venae, nervi & ductus parti huic peculiaris : arteriae a coeliacis. Venae a ramis splenicis 1 ne i a sexto pari & eorum plurimi a plexu superiore abdominis; Ductus

95쪽

66 pancreate.

eius proprius a parenchymate ejusdem, a quo prima ejus stamina, nempe vasa capillaria primam sitam originem mutum

tura

Hic dumis Ueteribus ignotus, primo inventus perhibetur a diligenti anatomico Georgio inirDuo. Hoc vas ut plurimum unicum truncum obtinet, cujus ori ficium in infimam partem duodeni vel suis premam jejuni, aperitur ; & cepissime, eodem osculo cum ductu communi. Aliquando tamen distinctum habet ingres.sum , & nonnunquam duplicem. In duos praecipue ramos finditur ; quorum alter recta versus lienem tendit, alter non nihil deorsum flectitur. Hi duo rami, minores surculos in omnes globulos e quibus praecique pancreas componituo tranS- mittunt: eorumque opera ductus hic humores a toto pancreate ablegatos excipit,& per suum truncum in intestina transi

Circa huius glandulae usum variae Occurrunt authorum sententiae. Alii existimant, eam chyli praeparationi ac distributioni inservire; alii, fermentum Ventriculo ministrare; alii recrementum chyli purgare; alii tandem, esse quasi vesiculam bilariam lienis. Hi usus aliique consimiles dissicultatibus gravissimis urgen

tur.

Prima opinio, quae partem hanc praeparationi ac distributioni ebrii inservire

96쪽

De pancreate. 67 autumat sortὸ errori e sellii adscribi potest : qui lactes suas ad pancreas deduci ait. Uerum supra monstravimus venas lacteas in hanc partem neo uaquam terminari. Multo minus chylo ninc in lienem dese- .rendo ut ibidem in sanguinem abeat insitutae sunt. - Secunda opinio Horsio juniori tribui- Item fritur, qui putat partem hanc ventriculo 'feris cunda. mentum suppeditare. Verum, qui ponit, cum nullus ductus hinc in ventriculum pateat, neque ejusmodi humor in hac pariste unquam generetur Porro , si pars haee ventriculo subministret , nulla ratio reddi potest, cur ejus ductus non recta in ventriculum aperiatur. Nam proxime sub ventriculo sita est adegque commode in ejus cavitatem, si ita usus postulasset, inse

reretur.

Tertia opinio , Liceto, Riolano & Vesin- Similite' gio adscribitur; nempe hanc partem recre- tςrti mentum chyli excernere. Verum, si chylus partem hanc nunquam ingreditur, ut supra probavimus, ridiculum fuerit existimare, secretionem hujusmodi lite perfici

posse.

storta opimo, Bartholini est; nimirum mari partem hane, instar vesiculae bilariae lieni et M. inservire , bilemque expurgare , sive in pancreate genitam, sive in liene: utrumque enim hepar subsidiarium putat. Haec sententia variis erroribus implicatur. Primo enim, sanguificationem hepati adscribit:

97쪽

68 De pancreate. Ubit: Dein arbitratur, lienem hepati in eo opere suppetias afferre. Postremo , existimat pancreta locum vesicae bilariae supplere, vicariamque habere sanguificandi

potestatem. Revera autem, nec hepar, neque lien, neque pancreas sanguificationis muneri praesunt. Lacteae enim thoracicae satis evincunt , in illis locis sanguificationem non persici ; neque chylum ad easdem' traiismitti; sed ad venas subclavias. Figmentum vero de vicario vesicae bilariae . S pancreatis ossicio plane ridiculum est. Quaenam enim similitudo aut proportio inter has partes intercedit Uesica bilaria

tota membranea est, nullumque vas, nullas glandulas, in sinu suo complectitur: Pancreas vero haec omnia possidet, cavitate interim pari destituitur; neque bilis vel minimum in ejus ductu vestigium. Substantia quoque ejus dulcis est , bili adrersissima. Porro, caret meatu derivato a liene , qui ipsi , ceu porus alter bilarius,

inserviat. Idemque telum Author hic paulo antea in aliorum sententiam intenderat; non animadvertens, idem quoque , in suam retorqueri posse. - inrusti- Rejectis itaque jam dictis opinionisu excre- bus , quid nobis maxime probabile vi- nTi. dς turo nunc afferam.Et universaliter qui- dem verum esse arbitror, partem hanc ad excrementitii cujusdam humorisferetionem ejusdemque in intestina expurgationem

Diuiti

98쪽

De pancreate. 69

sormatam esse. Id enim ipsemet ductus ejus luculenter testatur; quippe osculum illius ita clauditur , ut nihil ab intestiano in eum refluere possit, prospicitque interim, ut exitus liberrimus in intestina pateat. Quisnam autem humor particularis , hic loci separetur , dictu naud ita hismorem facile est. Conjecto autem, non esse hum excernit. morem biliosum, acrem, amarum, falsiam aut acidum : sed potius dulcem esse, aut saltem insipidum , lenem atque anodynum. Neque enim aliter caulam video , cur pars haec tam suaviter sapiat. Por- ' I, ,ro , quibus hic humor pro more non excernitur, illi crassas flavasque urinas

reddunt, quae tamen meatus, per quos transeunt, minime vellicant aut erodunta In ictero flavo tales urinae redduntur, quaS

verisimile est, a sola bile in venosum genus restagnante oriri non posse. Neque enim sincera bilis tantopere flavet; imo si

meraca esset, nec leni humori commixta , sine meatuum dolore atque erosione, eX-

cerni non posset. Existimamus ergo istius- ἡ

modi urinas ex mixtis humoribus constare, & ex ipsa mixtura intensam illam flavedinem contrahere. Videmus enim i testina partes spermaticas natura sua albas & pituitosas ; ubi vesica bilaria eas immediate tangit , saturatiore favedine tingi, quam ipsem vesicam bilariam aut humorem in ea contentum. Unde patet, flave

dinem illam , non soli bili , sed & alii ad-

99쪽

o De pancreate. mixto humori ex parte saltem deberi. Nam credibile est, bilem non omnem liquo.

rem pari flavedine inficere : Uerum cum peculiari pancreatis humore commixtam , protinus saturatam flavedinem induere. Si vero sinceram bilem cum urina mistueris, neutiquam colorem intensum , qua Iem in urina ictericorum cernimus, exhibet. Argumento evidenti , ictericorum

favedinem , a ita bilis redundantia non provenire; sed partim ab humoris hujus pancreatici commixtione. Notum est , tincturam gallarum, si vitriolum injeceris , nigro colore infici 1 qui color in

neutro earum ante commixtionem reperiebatur. Similiter, quamvis humor pan creatis palleat, humorque bilis non inten se flaveat; cum tamen commiscentur, saturam flavedinem producunt. Hoc eVidenter cernimus in iis, quae per alvum eX- cernuntur. Etenim in sanis, quam diu ductus , tum communis, tum pancreaticus a

perti sunt, suisque officiis funguntur, excrementa alvi crocea flavedine tinguntur. Ubi vem horum humorum alter in intestina non deponitur, excrementa alvi albescunt, aut argillaceo colore inficiuntur t. casus Nam si bitu descensus supprimatur, alvus eirca de- excrementa lubrica citra dolorem aut acrimoniam deponit. Sin vero bilis libere his., is d scendat, sed panereatis humor reti neaAPancrea- tur, excrementa sive liquida, sive solidarita. suerint, non sine acrimoniae sensu elimia

' nantur.

100쪽

De pancreate. 7 Inantur. Si vero uterque meatus obstruinctus fuerit, icterus flavus mox prae foribus est , citiusque quam in duobus prioribus casibus per totum corpus diffunditur tumque alvi excrementa, ut plurimum supprimuntur, aut aegre prodeunt: nisi serie lienteria quoque accesserit, quae facile ictem conjungitur, quod uterque affectus ab obstructionibus originem ducat. Ex dictis constat , himiorem, cui e cernendo pancreas destinatur , dulcem esse, aut saltem insipidum, crassum , lenem , atque anodynum.

Uerum quaerat hic aliquis , unde pan- Panereas creas humorem hunc sibi comparet Non humorema bene quem tamen tangit , ut modo . liqvo probavimus neque a venis Lacteis, quan- lacteis quam harum aliquae a ventriculo ortum ducentes, non procul a duodeno sub pan- creatis m embrana decurrunt, non tamen corpus ejus subintrant, nedum in eodem terminantur, sed inde in chyli receptaculum desectuntur. Idemque, mutatis mutandis , de tvmphaeductibus ab hepate de- ΜΗ'. 'scendentibus dicendum. Nam illi quoque V si Φ

pancreata p terlabentes ad idem receptaculum divertunt. Venae autem, quas exiles habet a ramo rinis 1οn splenico, huic parti nihil adferre possunt, habet. . quod cursus sanguinis in illis extrorsum sit, & non introrsum, & non ex sanguinis circuitu patet. ADLeria denique ab hoc munere exiis Neque ι σmendar βrrerΠι,

SEARCH

MENU NAVIGATION