Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Earum

plexum

arteriae sanguinem vitalem eatoremqucthuc affundant, venaeque calefacto jam de vivificato cerebro, sanguinis partem r

portent.

Dixi hunc plexum continere saltem a terias & venas, quas utrasque jam monstravi. An vero praeter eas , alio vase fruatur, valde dubium est. Reliquae omnes glandulae totius corporis nervis gaudent ,

nullusque alibi plexus deprehenditur,ne vis plane destitutus. Quare credibile est,aeervo fas quoque nonnullas fibras hisce glandulis attribui, quamvis ob exilitatem cerni nequeunt. Verum hae de re nolim perfracte quicquam statuere. Glandulae in hoc plexu sitae exiles admodum ac numeroia seu potius innumerae sunt. Rubicundae omnes & prope spha ricae , tantillum solam compressae. Frequentiores sunt in plexus partibus in primum & secundum ventriculum protensis. Ulus harum glandularum particularis, quodammodo involvitur in generali totius plexus usu, de quo nunc dicendum est. e natomiei de hujus plexus usu, nonnihil inter se dissentiunt, abeuntque kre in tres sententiaS. Prima est, eam continere sanguinem ad cerebri nutritionem; ut voluis Riolanus.

182쪽

choraides. 1 7

colambiu : vel sanguinem ad spirituum ainnimalium generationem praeparare ε, ut Columbisententiam attemperat Vesmigius. Quod ad primam opinionem, nempe, Riolani attinet. Haec vasa sanguinem continere ad cerebri nutritionem; etiamsi daremus cerebrum sanguine nutriri, haud tamen va rum horum usum sententia illa recte extrimeret. Nam continere sanguinem , est quasi in repositorio vel promptuario eundem absque motu ad utendi tempus asservare. Verum in hisce locis sanguis nunquam stagnat,aut substitit, sed in perpetuo fluxu ac reflexu est , in fluxa

quidem versus cerebrum per arterias, refluxu ab eodem per Venas.

Varolii sententia, cum Riolani, ex parte pugnat; nempe, hunc plexum cerebri humiditates imbibere. Si enim nutrit cerer me sitis brum, non potest simul humiditates au- dem hia- ferre. Quippe nutritio humectationem miditates quandam subinfert. Uerum nonnulli du- imbi cr

mnes corporis partes sanguine nutriantur , cujus quaestionis decisio ad praesens

institutum nihil attinet. Quare contra Varolium aliud ratiocinium afferendum est. Plexum hunc eme partem exiguam, & cavitate inquam humiditates assiumat, destitui ; carere etiam vasis per quae easdem excernat : humiditates quoque cerebri copiosas esse, vasaque conspicua , quibus exonerentur, po

G α stulare.

183쪽

Neque spiritus

animales generare.

stulare. Dari quoq; alia vasa evidentia per quae superfluar cerebri humiditates manifeste ad nares & palatum deponantur . supra o flendimus. Quod ad tertiam opinionem attinet , plexum hunc spiritus animales Senerare , vel saltem praeparare; eidem assentiri non possum. . Supponit enim spiritus animales in cerebri ventriculis generari. Cum

revera ventriculorum horum usius alius non sit , quam excrementorum cerebri receptio & derivatio ad foramina excretoria ad latera galli cristae sita , ut infra fusus explicuimus in descriptione glandulae pituitariae. Rejectis itaque hisce usibus, alios in eorum locum sussicere conabor.

Primus est, Plexum hunc ventriculo rum coalitum impedire. Secundus , Uberiori sanguinis affluxu cerebri meditullium calefacere. Tertius , motum aliquem cerebro impertire. Quartus , calidis suis exhalationibus transpirationem cerebri facilitare. Primus usus hujus plexus propositus,nimirum, ventriculorum coalitum impedire , eb magis necessarius videtur, quo minus ab invicem distant parietes ventriculorum oppositi. Superioris enim parietis i

terior tuniea incumbit, & contigua est parietis inserioris tunicae; nisi quod plexus iste, lusique numerosie glandulae interveniunti

184쪽

Choroides. ΙΑ'niunt , quae cunei instar dictos parietes

ab invicem aliquatenus divisos servant. Eo autem facilius alioquin coalescerent eo rum contiguae membranae , quod mollis , humidae ac glutinosiae substantiae sint. Secundus ejusdem plexus usus est , ube- a. cereriori sanguinis affluxu meditullium cereia .mmca bri calefacere. Ingens est cerebri moles, U' ejusque temperamentum frigidum ac humidum , ut ergo moderatὸ incalescat, videtur indigere majore arteriarum copia , quam tener & friabilis mollisque tonus ejusdem ferre poterat. Prudenter itaque natura commenta est frequentes anastomo-ses inter omnes cerebri arterias. Nam so porales antrorsum tendentes, anastomo

sin non tantum inter se, sed duplicem cum arteriis cervicalibus circa cerebri basii, constituunt. Propagineulue ab arteriis sic unitis frequenter sibi invicem occurrunt, aliasque subinde anastomoses efficiunt 3 atque hoc modo pluribus in locis cerebrum tangunt, quam possent, si absque anastomoilbus recta ferrentur ad partes , in quas se exonerare debent; & hoc contactu idem potentius calefaciunt nulla vel quam minima interim vi partibus ejus illata. Quare in cerebro , ut & in testiculis,

arteriae numerosiores apparent , quam sanguinis quantitas, quo cerebrum perluendum erat; postulare videtur. Quo

niam vero majores arteriarum anastomo-ses ad cerebri usque meditullium pervenire. 3 non

185쪽

xso Plexus

non poterant, aliam natura excogitavit machinam, qua intimas cerebri partes c lore suffcienter perfunderet ; nimirum , hosce plexus commenta est: qui similiter ne minima quidem vi illata, easdem abunde calefaciant. Quia vero necesse erat, ut sanguis qui per arterias in plexum hunc effunderetur, per venas circuitu ejusdem

hoc postulante ) reduceretur. λddidie

natura in tota ejusdem textura innumeras glandulas, in quas , extremitates tum harum arteriolarum , tum venularum te minarentur. Atque adeo extremitates V narum sanguinem ab arteriarum extremitatibus in glandulas illas effusum, eΟmmode exciperent, & in cavam reducerent.

Quod vero hae glandulae spongiosae sint,

magnitudinisque ratione habita , copiosum sanguinis affluxum admittant, & in vena. transimittant; ex eo innotescit , quod colore sanguineo saturo; praeter tiarum glandularum morem, inficianturct resplendeant. Si quaeras, quorsum cerebri medulla e ima admodum portione sanguinis perluenda fuerit 'Respondeo, ne alias candidus ejusdem color obscuraretur, & imagines sive rerum ideae eidem impressae obliterarentur. Est enim medulla cerebri albissima,& exiis libus ac fere inconspicuis arteriis & venis irrigua. Eo nimirum fine ut omnimodas rerum ideas facilius admittat. Tantillae

autem

186쪽

Choroides. Is Iautem arteriae eidem calefaciendo minime suffcerent. Ut ego natura ulteriori calefactioni prospiceret, idque citra sanguinis inundationem, plexum hunc in hisce cerebri ventriculis, ut supra descripsimus , inseruit. Atque hunc hujus plexus usum principem putamuS. Tertius usus addi potest, nempς motum a ciM.

aliquem cerebro communicare. Existi- brtim in mat quidem LaurentiusJerebrum propria veri. quadam & insita virtute se movere. Ve rum , cum omnimodis motus organis, villis nempe destituatur; haud verisimile est:

id ita contingere. Imo modus, quo pos sibiliter se propria vi sine villis moveat , plane concipi nequit. Nihilominus motus quidam cerebro, cogente sensuum te. εstimonio, imo & necessario usu, concedendus est. Nempe, tum ut materiam itiniam , quae in nervos influit, facilius a se in eosdem protrudat 3 tum ut proclivius quoque excrementa sua in ventriculos expellat , ventriculis excernat. Hunc motum partim ab arteriis, per anastomo ses supra descriptas sonjunctis, partim ab arteriis plexsis, aliisque omnibus per subinstantiam sive cerebri sive membranarum ejusdem distributis, ortum ducere putamus. Etenim cum dilatantur arteriae in cerebrum disperis, necesse est una dilatetur cerebrum x iisdemque subsidentibus, una quoque subsidat. Arteriae enim dilatatae, majorem locum postulant ; & contractae G 4 mino

187쪽

minorem. Quare, necesse est, ut cerebri substantia histe motibus cedat, adeoque ipsa una dilatetur & contrahatur. Vltimis usus superest, nempe, calidis spiroti suis halitibus insensilem cerebri transpira- Isais' tionem promovere. Promovent enim illi halitus e plexu spirantes hanc transpirationem dupliciter : nempe, calore suo ean- , dem excitando, & similitudine substantiae vapores excitatos una secum educe

do. Id ergo ex parte hic agunt plexus hujus halitus, quod in pulmonibus aer attractus. Nam aur inspirando attractus, evocatae in se recipit exhalationes sanguinis per Pulmones aecurrentis. Similiter , halitus hi alliciunt & excipiunt vapores cerebriae perspirabiles, & una secum per os cribri-korme ad nares derivant. Sciendum enim est , cerebrum extrinsecus undique circumvolvi dura meninge , densiuima illa quidem membrana, & solidis cranii ossialbus arcte inter se commissis,unde illac difficillimus exhalationibus pateat exitus, Quoniam vero, ubi calor eum humiditate conjunctus reperitur , ibi necessario exha- Iationes excitantur; & requiritur , ut viae, satis patulae, per quas illae facile exspirent,

a natura comparatae sint. Cumque, ut diximus, per cerebri circumserentiam aegrius Emittantur; verisimile est, eas, per alias vias, scilicet, illas per quas excrementa ventriculorum cerebri excernuntur, potisi,

simum exhalare ue nempe, per foramina ad

late

Dissili eo

188쪽

Plexus etinvideri yps latera cristae galli sita , & per infundibulum & per foramina aurium. Experientia enim nos docet, quod quandocunctucilla spiracula cerebri crassa pituita aut aliis crudis fluxionibus obturantur, capitis gravem dinem , hebetudinem & repletionem percipi : ouae affectiones adapertis illis meatibus, subito evanescunt. Idem confirmari potest ex levamine cerebri, quod percipitur ex sternutatione, scilicet illa ab intus, non ab extra excita ta. Nihilominus non hic assero, omnes exhalationes in cerebro excitatas specie Vaporis exspirare ; quin plurimas earum posse in liquorem illum quem l mpsam Vocant, condensari, & fortasse per lympha ductus quosdam nondum satis explo

ratos exportari.

Accidit frequenter in apoplexia, arterias.& venas, ipsasque glandulas hujus plexus intumescere; quo casu facile fit, ut sanguis. dictas glandulas infarciens, cum permea re non possit, cumque novo subinde aia fluxu ab arteriis impellatur, glandulas dictas disium pat, aut venarum capillarium orificia divellat, atque in cerebri ventriculos effundatur. Hinc frequenter in iis, qui Apoplectici moriuntur , hosce ventriculos sanguine resertos deprehendimus. Et nonnunquam sorte fit , ut consimilibu s morbis occumbentes largam sanguinis. copiam etiam post obitum, e naribus suillnrofundania

189쪽

C A P. XXV. De Glandula Pituitaria. giis s- G Lan ista pituitaria σφηνatim vel cuneis

sui. alis , sta est in ipse cellae equinae cavitate, extra duram meningem, ita tamen ut ipse meninx a parte anteriore & posteriore glandulae , ossis sphaenoidis procesi sibus firmiter assigatur, adeoque situs ejussabilis ac permanens redditur. Meninxvero ipsa ulterius protenditur & pertingit ad glandulae summitatem, quam superne investit, infundibuli ingressui tantum ce

ntina Figura nonnihil depressa est , supernὸ cava vel sima, inferne gibbosa, in ambitu se sib-- fere quadrata. Substantia ejus durior & ηι-- compactior est, quam aliarum glandularum. In homine pisi majoris magnitudinem haud multum superat.Est tamen major nonnihil pineali. Color ex albo & san-

uineo mixtus.

De vasis hujus glandulae nihil apud auis

thores reperias; non tamen dubitandum est, quin arterias a Carotidibus , venas angularibus, & quidem admodum conspi

cuas obtineat.

Nervos item habet a plexu reti sermi utrinque adjacente, quibus in se distributis illi plexui pertinaciter adhaeret. Excipit etiam vas quoddam vel canalem e quarto ventriculo cerebri in hanc glandulam depen.

190쪽

Phuitaris. pendentem. Vulgo hic canalis nomine infundibuli venit; quod crederent hactenus Anatomici vulgaris infundibuli speciem referre; & revera tabulae quibus depingunt hunc ductum , plane insundibuli

formam prae se serunt. Etenim supeme unguis latitudinem aequat , inferne pro pemodum in conum desinit. Interim hic ductus tantillo amplior est parte sui superna , quam inferna. Illa vero latitudo , quam tribuunt anatomici supernae ejus parti , spectat ad membranam tenuem squam pertundit cuique in illo transitu adnascitur. Alias vero ductus hic, infundi bulum dictus , supema sui parte apte qua drat magnitudini soraminis excretorii quarti ventriculi, cui in ambitu per medullarem quandam substantiam, corticis cerebri simillimam , undique connecti tur. Constat enim infundibulum duplici

substantia, extra membranea, intus medullari : & membranea quidem ejus pars, undique , ut dixi, tenui meningi annectitur : medullaris vero , similiter undique margini foraminis quarti ventriculi continuatur.

Canalis hic tenuem membranam egressus, oblique retrorsum fertur, donec ad anteriorem hujus glandulae partem perveniat ; ubi crassa membrana pertusa eandem subintrat;& diviso tamen canali in soramina exigua,quae demum partem mem

branae glandulae posteriorem pertundunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION