Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

rrasse.

Vpus hujus glandulae, secundum BausAnum , est cerebri humiditates excipere, &in palatum per quatuor foramina in calvariae basi exsculpta derivare. Asserit enim ad latera hujus glandulae canales duos in osse utrinque cavatos descendere unum in foramen anterius, per quod secundum Par nervorum deducitur , destenderet Hlterum in posterius descendere , & per asperam rimam duci ad latera foraminis , ramum carotidis insigniorem in calvariam transmittentis. Non nego quidem , dari quatuor illa foramina in oste cuneisormi

cavata, atque etiam complura alia: Ue-Tum quatuor canales ab hac glandula in illa foramina deduci , id mihi nondum Compertum est, quanquam dedita opera seduloque ea in dictis locis non semel Zaesivi. Verum foramina illa omnia, vas ingredientibus vel egredientibus alterius generis di diversis a dictis Bauhini canalibus replentur. Quare vel alius hujus glandulae usus,vel alius modus perducendi cerebri humiditates ad palatum , ime

niendus est. c. et Euhia praeter hunc, alium usum disis Bara affert, nempe, claudere infundibulum, tholinum-spiritus animales egrediantur. Quadi sententia cum priore evidenter pugnant; unde subit mirari, Bartholinum utrumque admisisse. Etenim prior usus statuit copiosa atque crassa cerebri excrementa

per carnem bibulam&spongiosam hujus .

192쪽

Pituitaria.

glandulae permeare : Si autem crassi &aquosi humores eam permeant; qui fieri potest , ut eadem obturet infundibulum , idque adeo, ut ne spiritus quidem

animales quanquam subtilissimos, egredi permittat. Si natura Ompiis fuisset, ob iurare infundibulum , ne spiritus egrederentur , compendiosus tutiusque id egisset objecta qualicunque membranula; Verum

natura nunquam solet meatum exstruere,

ut eundem mox obturet : nisi prius ejusdem usus prorsus cessaverit, ut fit in clausura foraminis ovalis post partum. Uerum infundibulum durante vita permanet, & si usus ejusdem sit excrementa depone- re , ridiculum est, idem obturare. Quare hunc usum Bartholini nequaquam ad-niittendum censeo. Quisnam autem alius

in illius locum substituendus est Certe idem, quem ex parte Bauhinus huic parint i adscripsit, sed aliter explicandus. Nam certissimum est, insundibulum in infima

ventriculorum parte situm , commodis.. sime posse excrementa vel humiditates cerebri se perfluas excipere et & porro , primum & secundum ventriculum per duas oblongas rimas se in tertium exonerare ; tertiumque per duo foramina in quartum patentia. Infundibulum igitur potest excipere cujusvis ventriculi excrementa;nimirum,si ad quartum forte decubuerint. Non enim me latet duos alios meatus,unum e primo, alterum e secundo

193쪽

18 De Glandula

ventriculo patere, qui sua excrementa in foramina ad latera crista galli sita deponunt. Nihilominus cum consipicuus sit aditus, isque declivis ab omnibus ventriculis in infundibulum; vix fieri potest , quin plurimae ejusdem humiditates in idem distillent. Hoc dato, necesse est , illas humiditates derivari in hanc glandu-Iam : siquidem canalis ille in nullam aliam partem, praeterquam in eandem ,

terminatur.

Magna adhuc restat dissicultas circa hujus glandulae usum. Si enim ideo tantum superfluitates exciperet, ut per suam subsantiam transmitteret, ejus parenchyma intitile foret. Etenim ductus pervius abnque parenchymate ad hoc munus obeundum suffceret, imo amoto obice, quem .

caro glandulae objicit, facilius idem pra flaret. Insuper, si ductus infundibuli tantillum produceretur, nimirum ad posteriores sellae processus , ubi glandula se

exonerat, & numiditates exceptae evacuam

ri debent , minore cum negotio easdem ibidem deponeret. Cum ergo nullatenus concedendum sit, parenchyma plandulae frustra factum esse; peculiaris ei lam usus, in ordine ad materiam per infundibulum exceptam , adscribendus est. Oportet igitur aliquo modo se exerceat, vel per viam risu, a alterationis, Vel per viam secretionis circasas expo- dictam materiam. Quid autem alterando

ari ageret,aut in quem finem,uix fingi potest.

194쪽

Pituitaria. in

Imo impossibile videtur , tantillum parenchyma posse tam copioso latici materiae alterationem imprimere. Quare necesse est, aliquid agat circa eandem, per modum secretionis. Quid autem, inquira, secernit Respondeo, superfluas cerebri humiditates, quanquam reipsa excrementosae reputandae sint, respectu ipsius cerebri ; respectu tamen aliarum partium , aliquid succi nutritii in se continere posse munus hujus parenchymatis esse , illum succum nutritium a parte excrementitiast cernere. Sed quo transferat selectum hunc succum Nimirum, in plexus retiformes nervorum sibi connexos transsertur, indeque per nervos alios distribuitur in partes quibus usei est. Quid demum fit de

materia excrementitia Dico, eam per minuta foramina sin majoribus animalibus facile conspicienda in parte glandulae posteriore sita excerni, & a posteriore sellae equinae parte utrinque delabi ad fibrarum filamenta , sive fibrosum laxumque funiculam nervorum tertii paris mox ab egressu ejusdem a crasia meninge. Cujus spon- iosis & peramplis ibi loci ramis , credi ile est,hasce humiditates imbibi & transferri vel ad oculos vel tonsillas, vel glandulas maxillares; quarum ope hae omnes, prout earum natura postulat, humectam 'tur. Hoc eo confirmatur, quod circa horum nervorum radices statim atque egresese fuerint hujusinodi humiditates stagnan-

195쪽

16o De Glanduli

res perpetuo observentur, quae a nulla alia parte, praeterquam ab hoc glandula, dis manare possunt. C Α P. XXVI. De Glandidis ocHorum.

Vis reperiuntur glandulae in alterutro oculo, quarum altera in majore cantho sita , earuncula lachrymalis audit , Ga leno ἡκα- , Columbo oculi inferior. ΑΙ-tera quae in superiore & exteriore oculi regione sedem obtinet, nomine caret, nisi periphrasis pro nomine habeatur. Prior harum glandularum, nempe , e

runcula laese malis, spongiosa, mollis , laxa, parva & rara ; partim, ut dictum,majorem oculi angulum occupat, ubi etiam in viventibus ejus portiuncula cerni ρο- test; partim in exsculpta primi ossis maxillae superioris cavitate, per quam perVium in nares ab oculo patet foramen, cujus haec glandula quasi operimentum est. Hanc unam solam manifestam & perpetuam esse asserunt Fallvius, Bauhinus &Bartholinus. Uerum mihi nondum contigit alterius desectum in quovis animalicui glandulae istae usui esse possint, obse

vare. In brutis autem, nimirum in ocu rulo bovino, ovino,& equino glandula haec

non ad oculi canthum ita apponitur, ut exterius conspiciatur. Verum ejus loco prominet tuberculum exterius membraneum ,

196쪽

ocvlorum 161neum, interius cartilagineum a eui appenditur x adula quaedam oblonga , continera media sui longitudine cartilaginem latam & longam. Existimo tamen cartilaginem hanc aliquo modo conduce re ad membranae detersoriae expansionem , quae animalium horum oculis concessa est; quemadmodum plurimis avibus,

o piscibus quoque nonnullis, membrana solum obtigit. - Vasa glandulae lachrymali appropriata Vis

sunt arteriae, venae, nervi, & forte puncta. lachrymalia. Arteriar, a soporalibus;Vena a jugularibus;nervi,a secundo,tertio,quar to.&Octavo paribus , qui per plexum dein currunt ; & licet secundum par, ut FaIIopius observavit, in quatuor tantum oculorum musculos insumitur; plexuum tamen gratia hisce etiam glandulis, qua quam minus directe, tribuuntur. - Puntra Iachomalia quoQue videntur Functa aliquo modo ad hanc glandulam spectare. ω β' Etenim foraminum horum ora,quanquam min limbis extremis palpebrarum eartilagineis , tharsis dictis, juxta carunculam lachrymalem primum aperiuntur, mΟX tamen eorum ductus versus carunculam eandem deflectuntur ; ita ut subtiis immediate eandem amplectantur , ejusque humiditates, si quas exspuat, excipiant. His glandulis Anatomici varios usus Usis adscribunt: I. Ut operiant foramina ossis maxillaris. in nares: qui usius non sic in

telligi

197쪽

I61 De Glandulistelligi debet, quasi naturae scopus sit, haee

ramina penitus occludere. Frustra enim sit meatus, eo sine, ut mox situ ἐ. Dicendum ergo est, hanc glandulam non penitus claudere ductum hunc in nares; verum complanare tantum rimam illam , sive seramen ossi narium insculptum,quod alias indecore hiaret; nimirum id , per quod puncta lachrymalia sese exonerant. Ita vero huic seramini adaptatur , ut facile lachrymas ex oculo in nares delabi patiatur, sed recursum omnem e naribus in oculum impediat. . Seeumfususus eisdem attributus, est, culos humectare. Uidentur Anatomici ab hoe usu glandulas hasce lachrymales apis

pellasse: Uerum quomodo glandulta istaesumiditates has exspuant,vel per quae Vasaeailaeis, excipiant, nemo adhue demon. stravit. Enimvero hae glandulae perexiguae sunt, & multum humiditatis in se coaeem vare nequeunt, ne vicesimam quidem lachrymatum partem quae tantillo temporis spacio a nonnullis profunduntur. Non tamen negandum videtur, easdem humiditates aliquas quanquam non ea copia, qua lachrymae stillant suppeditare. Quod vero aiunt, erosa vel absumpta hac glandula , oriri fistulam lachrymalem, adeoque laborantes illo morbo , lachrymas continue effundere; non satis evincit, lachrymas omnes ab hac glandula promanare. Non enim existimandum, eas ab

198쪽

oculorum. 163 ulcerosa parte stillare; cum puriores sint,

quam ut ulceri originem debeant. Verum sordes ulceris membranas oculorum irritantes occasionem ministrant perpetuo lachrymandi ; haud aliter atque iis accidit qui festucas, arenulas, aut humores pun-ὀCntes , imo acria carparum incisarum eia fluvia, in oculos suos excipiunt. Tertius usus a Bauhino asseritur; nimi-πνilas rum , praecavere exulcerationem illam , rejicit- quam figulam lachrymalem vocant: vult enim inservire in tutelam ossis. Non du

bium est , quin aliquid emolumenti ossi , .

ex vicinitate carnium quibus tegitur, accedat. Verum non necesse est,erosa hac cain

runcula fistulam reddi in curabilem; quod tamen sequeretur, si haec caruncula necessaria foret ad ossis tutelam. Vidimus enim fistulam lachrymalem , post abiumptionem hujus carunculae, sanatam: Quod fieri non posset, secundum Bauhini sentenistiam.

Ruartus usus est, aqueas cerebri super- ,-- fluitates expurgare. Hunc usum proponit raptita- Placentinus, verum ingenue fatetur, Sen- inrisum nobis denegare viam per quam hoe fat. 'octvi in rarione, inquit, ut doctore, uti possu θροις' mus , qui venas qua am cerebri ct oculi otis

communes indicat, nec non foramina quaedam satis eon licua in ethmoidesve eribriformi of,cte. in quam sententiam Rhasin quoque citat. Uerum hae opinio vix sibi

satis constat. Etenim , si lichrymae ad

199쪽

164 De Glandulis . '

oculum per venas deferrentur , qui fieri potest, ut eaedem per foramina ossis cribriformis deducantur Natura enim nunquam tam diversa organa, tamque dissimilia eidem muneri destinat. Verum advenas quod attinet, facillime evincitur , hoc munus illis minime convenire. Cir cultus enim sanguinis fatis dilucide demonstrat , eas tantum sanguinem ab oculo, non autem versus illum deferret nedum posse lachrymalem humorem ibi deponere. Porro , ad os cribri me quod spectat, sensuum testimonio de monstrari potest, cjus foramina non in oculorum orbitam , sed in nares pat

scere.

Hisce igitur viis per quas lachrymae a cerebro ad oculum deriventur , rejectis ;vel novae in earum locum excogitandae sunt, vel concedendum est cerebrum in ter lachrymandum nullas suas humiditates per oculos exonerare. Uerum omnino

credibile est , tantum lachrymarum imbrem , quem aliqui lugentes Effundunt, ab exili adeo parte suppeditari non posse.

Quare eum nulla pars tantae molis tam que propinqua oculis, ac cerebrum, reperiatur; nulla, inquam, quae scateat istiusmodi humiditatibus,quaeque tristitia aeque afficiatur; facile inserimus, cerebrum hanc lachrymarum materiam quoquo modo oculis sufficere. Adhuc vero restat dissicultas a Placenistino

200쪽

oculorum. 16stino proposita enodanda, scilicet, de viis

ipsis per quas lachrymae a cerebro in oculum traducantur. Ego existimo esse nerin vos , praecipue illos , qui decurrentes perplexum retiformem , in eum, ut dixi , copiosias cerebri humiditates effundunt , ex eoque penu sufficienteiri oculis mat riam ministrant. Sed quo modo permeent solidas oculorum membranas Respondeo , eas in hoc itinere, nervos ipsos sibi comites seu potius duces habere, qui campillares suos ad extimam superficiem tu- Dicarum oculorum protendunt, e quibus lachrymae sensim roris instar exsudant. Est enim cuticula interioris tunicae palpebrarum & admitae , velut tela aranearum

subtilis, vel quasi excoriata es & vix adeo fierfecte tegit membranas, quin tenuem

achrymarum humorem permeare sinat. Cerebrum autem quidnam confert ad subitaneum lachrymarum torrentem in tristitia excitatum Z Certum est,cerebrum in moerore contrahi; & contractum , aliquid exprimere; cumque materia tenuior,

facta compressione, facilius exiliat quam crassior; fit, ut ea sic expressa valde tenuis sit, apteque lachrymarum formam sustipiat.

Quanquam autem negavi vias Placentini , per quas cerebrum materiam lachrymarum tu oculos derivet, simulque asserui totam lachrumarum copiam perexiguam

SEARCH

MENU NAVIGATION