L. Annaei Flori Rerum Romanarum libri quatuor, annotationibus, in usum studiosae juventutis, instar commentarii illustrati. Auctore Johanne MinEllio. Quibus accedunt excerptiones chronologicae, ad Flori historias accommodatae additus denique L. Ampel

발행: 1698년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

se Carthaginienses debebant. Catonis sententia pervicit, ut in decreto perstaretur, Qui consules quam primum proficiscerentur ad bellum. Qui ubi in Africam transierunt, accePtis, quos imperaverant, trecentis obsidibus , Warmis omnibus, instrumentisque belli, si qua Carthagine

erant, tunc cum ex authoritate Patrum iuberent, ut in

alium locum, dum procul a mari decem millia passuum, nec minus remotum, oppidum facerent indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt. obsideri, o Pugnarique coepta est Carthago a L. Marcio manio Manitio consulibus. In qua oppugnatione, cum neglectos ab una parte muros duo tribuni temere eum cohortibus irrupis.1ent,in ab oppidanis graviter caederentur a Scipione Africano expli iti sunt per quem & castellum Romanorum, quod nocte oppugnabant, paucis equitibus juvantibus liberatum est et castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis pariter ab urbe egressi oppugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit. Praeterea cum ab irrita oppugnatione Carthaginis consul alter enim Romam ad comitia ierata exercitum duceret adversus Hasdrubalem , qui cum altera manu iniquum saltum insederat, suasit primo consuli, ne talia iniquo loco confligeret victus deinde complurium, quia prudentia eius&virtuti invidebant, sententiis 5 ipse saltum ingressius est cumque, cui praedixerat, fusius fugatusque esset Romanus exercitus , duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum exiguis equitum turmis in saltum revcrsus , liberavit eas , cincolumes reduxit. Quam virtutem ejusin Cato, vir promptioris ad vituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est , ut diceret, reliquos, qui in Africa militarant, umbras militare, Sci- Pionem vigere. Et populiis Romanus eo favorem illum Complexus est, ut comitiis complurimae eum tribus conli lem scriberenes cum hoc per aetatem minime liceret. Cum L. Scribonius tribunus plebis rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem populo Romano dediti, a Sergio Galba in Gallia venissent, in libertatem restitueruntur. Μ. Cato accerrime suasit extat oratio in Annalibus ejus

inclina Fulvius Nobilior, saepe ab eo in senatu lacerat , respondit pro Galba ipse quoque Galba, cum se dam-

s nati

322쪽

nari videret, complexus duos talos praetextatos, filium C aj Sulpicii, cujus tutor erat, ita miserabiliter pro se Iocutus est , ut rogatio antiquaretur extant tres orationes

ejusci duae adversiun Libonem , tribunum plebis , rogationesque ejus habitae de Lusitanisci una contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope sese castra habentes caesos fatetur quod compertum. habuerit, equo atque homines, suo ritu , immolatis, per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuime. Andriscus quidam, ultimae sortis homo , Persei regis se filium ferens mutato nomine Philippus vocatus, cum ab urbe Roma,in quo illum Demetrius , Syriae rex , ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset multis ad falsam ejus fabulam, velut ad

Feram, euntibus .contracto exercitu, totam acedoniam, aut voluntate incolentium , aut armis , occupavit Fabulam autem hujusmodi finxerat Ex pellice seri perseo rege ortum, traditum educandum Cretensi cuidam esse ut iii belli casus, quod ille cum Romanis gereret, aliquod vellit semen stirpis regiae extaret. Perseo demortuo, Auramitisse educatum, 'ue ad duodecimum annum aetatis, patrem eum esse credentem, a quo educaretur , ignarum generis fui estici affecto deinde eo, clim prope ad ultimum sinem vitae

esset, detectam sibi tandem originem suam 'altaque matri libellum datum signo Persei regis signatum, 'tem sibi traderet, cum ad puberem aetatem venisset obtcstationesque ultimas adiectas, ut res in occulto ad id tempus servaretur: pubescenti libellum traditum : in quo relicti sibi duo thesauria patre dicerentur tum scientem mulierem subdititium se esse, veram stirpem ignoranti edidisse genus atque obtestatam , ut prius, iram ad Eumenem manaret res, Perseo inimicum, excederet iis locis , ne interficeretur eo se exterritum, simul sperantem aliquod auxilium a Demetrio , in Syriam se contuli me atque ibi primum , quis ipse omnino esset, palam expromere ausum.

323쪽

EPITO ME LIBRI L.

THessalia, cum Willam invadere armis atque occupa re Pseudophilippus vellet , per Romanorum legatos auxiliis Achaeorum defensa est. Prusias, rex Bithyniae, omnium, humillimorumque vitiorum, a Nicomede filio. adjuvante Attalo rege . Pergami occisus est. Habebat alterum filium, qui pro superiore ordine dentium, enatum habuisse unum os continens dicitur. Cum legatos ad pacem inter Nicomedem & Prusiam faciendam Romani mi-siment de unus ex iis aput multis cicatricibus sparsum haberet, alter pedibus aeger esset, tertius ingenio socors

haberetur dixit Cato, eam legarionem, nec caput, nec pedes, nec cor, habere. In Syria, quae eo tempore ex itirpe generis Persei, regis acedonum, inertia socordiaque similem Prusiae, regem habebat jacente eo in ganeo cluitris, Ammonius regnabat per quem . amici omnes regis, Laodice regina, Antigonus , Demetrii filius, occisi. Masinissa, Numidiae rex , major nonaginta annis, decessit vir insignis. Inter caetera opera juvenilia, Raetadultimum edidit, adeo, etiam versus in senectam, Nguit, ut post sextum & octogesiunum annum filium genuerit. Inter tres liberos ejus, maximum natu, Ilicipsam, Gulussam, anastabalem, qui etiam Graecis literis eruditus erat , P. Scipio milianus cum commune eis paterregnum reliquisset, dividere eos arbitro Scipione iussisset administrationem regni divisit. Item Phameae Himiruconis, praefecto equitum Carthaginiensium, viro forti, Wcuj iis praecipua opera Poeni utebantur , persuasit, ut eum equitatu suo ad Romanos transiret. Ex tribus legatis, qui ad Masinissam missi fuerant , Claudius Marcellus, coorta tempestate, fluctibus obrutus est Carthaginienses Asdrubalem, Μasinita nepotem, quem raetorem habebant, proditionis suspectum, in curia interemerunt, quae suspicio inde emanavit, quod propinquus esset Gulussae, Romanorum auxilia iuvantis P. Scipio milianus, cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus , quoniam per annos consulem fieri non licebat, cum maximo certamine,

324쪽

suifragantibus plebeiis,m repugnantibus aliquamdiu a

tribus, legibus solutus,in consui creatus est. Μ Μanilius aliquot urbes circumpositas Carthagini expugnavit Pseudophilippus inmacedonia, caeso cum exercitu P. Iuventio Praetore, M Caecilio victus captusque est et . recepta

Macedonia.

Arthago in circuitu viginti tria millia passius patens, magno Iabore obsessa, per partes capta est et primum a Mancio legato , deinde a Scipione consulo, cui extra sortem provincia Africa data erat Carthaginienses portu novo quia vetus a Scipione erat obstructus facto, dic contracta, clam exiguo tempore, ampla classe, navali proelio infeliciter pugnaverunt. Hasdrubalis quoque eorum ducis castra ad Nepharim oppidum, loco dinacillimo sita, cum exercitu deleta sunt a Scipione qui tandem urbem expugnavit, septuagesimo anno quam erat condita. Poliorum major pars Siculis , quibus ablata erant, reddita. Ultimo urbis excidi, eum se Hasdrubal Scipioni dedisset, uxor ejus, iue paucis ante diebus de maritori inpetrare non potirerat, ut ad victorem transfugeret, in medium se flagrantis urbis incondium duobus cum liberis ex arce praecipitavit. Scipio, exemplo patris sui milii Pauli, trima cedoniam vicerat, ludos fecit, transfugas ac fugitivos bestiis objecit Belli Achaici semina referuntur haecci quod legati populi Romani ab Achaicis pulsati sint Corinthum misti ut eas civitates, quae sub ditione Philippi suerant, ab Achaico concilio secernerent.

EΡITO ME LIBRI LII.

Cum Achaeis, iii in auxilium Boeotios &Chalciden. se habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopylas conflixit : quibus victis , dux eorum Critolaus veneno sibi mortem conscivit in cujus locum Diaeus , Achaici motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus , ad Isthmon a L. Mummio contule victus est. Qui omni Achaia in deditio

325쪽

nem accepta, Corinthum ex Senatusconsulto diruit quia ibi legati Romani violati erant Thebae quoque Chalcis, quae auxilio fuerant, diruta. Ipse L. Mummius abitinentis. simum virum egit: nec quicquam ex iis opibus ornamentisque , quae praedives Corinthus habuit, in domum ejus pervenit. Caecilius Metellus de Andrisco triumphavit. P. Cornelius Africanus, ScipioAmilianus, de Carthagino& Asdrubale. Viriaius in Hispania primum ex pastoreis

nator, e venatore latro, mox justi quoque exercitus dux factus , universiam Lusitaniam occupavit. Μ Vitilium Praetorem, fuso ejus exercitu , cepit post quem C. Plautius Praetor nihilo felicius rem gestit tantumque errorem is hostis intulit, ut adversus eum consulari opus esset te duce exercitu Praeterea motus Syriae,m bella inter reges gesta referuntur Alexander, homo ignorus, cincertae stirpis, occiso sicut ante dictum est)Demetrio rege, in Syria regnabat hunc Demetrius , Demetrii filius, quia patre quondam, ob incertos belli casus, ablegatus Gnidon fiterat, contempta socordia inertiaque eius, ad iiivante Ptolomaeo , gypti rege, cuius filiam Cleopatram acceperat in matrimonium, bello interemit Ptolomaeus in caput graviter vulneratus, inter curationem, dum ossa medici terebrare contendunt, expiravit atque in locum ejus frater minor Ptolomaeus, qui Cyrenis regnabat,successit Demetrius ob eri delitatem , quam per tormenta in suos exercebat, a Diodoto quodam , uno ex subjectis, qui Alexandri filio bimulo admodum regnum asserebat, bello superatus, Seleuciam confiigit. L. Μummius de Achaeis triumphavit signa aerea, marmoreaque , tabulas pictas in triumpho tulit.

EPIT ME LIBRI LII L

AP. Claudius consul salassos, gentem Alpinam, domuit.

Alter Pseudophilippus inmacedonia a L. Tremellio quaestore cum exercitu caesus est. Q. Caeei lius et ellus proconsul Celtiberos cecidit Q. Fabio proconsule pars maxima Lusitaniae, expugnatis aliquot urbibus, recepta est. C. Iulius senator Graece res Romanas scribit.

326쪽

trecenta vigintPo ho millia trecenta quadraginta duo. Cum Macedonum legati conquestum venissent de D. Iunio SiIano Praetore , quod acceptis pecuniis provinciam spoliasset, di senatus de querulis eorum vellet cognoscere; . anlius Torquatus, Silani pater, petiit, impetravitque, ut sibi cognitio mandaretur domi causa cognita, filium condemnavit abdicavitque et ac ne funeri quidem cj cum suspendio vitam finisset interfuit sedensque domi potestatem consultantibus ex instituto fecit. Q. Fabius proconsul,

rebus in Hispania prospere gestis, labem imposuit pace cum

viriato aequis conditionibus facta. Viriatus a proditoribus, consilio Servilii Caepionis, interemptus est .m ab exercitu ejus naultum omploratus ac nobilissime tumulatus; vir duxque magnus is per quatuordecim annos i quibus eum Romanis bellum gessit, frequentius superior. Dublio Cornelio Nasica , cui cognomen Serapioni filii, ab irridente Curatio, tribuno plebis, impositum, o D. Iunio Bruto, consulibus, delectum habentibus in conspectu tironum, reε saluberrimi exempli facta est nam C. Μarienus acculatus est apud tribunos plebis, quod exercitum in Hispania deseruisset damnatusque sub furca, diu virgis caesus est,in sestertio nummo venit. Tribuni plebis, quia non impetrarant, ut sibi denos, quos vellent, milites eximere Iiceret, consules duci iusserunt. Iunius Brutus consul in Hispania iis, qui sub Viriato militaverant, agros oppidumque dedit, quod Valentia vocatum est. . Popilius a Numantinis, cum quibus pacem factam senatus irritam fieri

censuerar, eum exercitu fusus fugatusque C. Hostilio Mancino consule sacrifieante, pulli ex cavea evolarunt: consce

denti deinde in navim, ut in Hispaniam proficisceretur, ae-

EΡITO ME LIBRI V.

327쪽

cidit, Mane, mane, Mancines quae auspicia tristia fuisse, eventu probatum est. Vimis enim a Numantini sin castris exutus, cum spes nulla servandi exercitus essit, pacem cum eis fecit ignominiosam , quam ratam esse senatus vetuit. Triginta millia Romanorum a Numantinorum Hllibus quatuor victa erant. D. Iunius Lusitaniam triginta urbium expugnationibus, usque ad occatum Ec Oceanum , perdomuit Sc cum fluvium oblivionem transire nollent inilites, ereptum signifero signum ipse transtulit, sic, ut transgrederentur, persuasit. Alexandri filius, rex Syriae, decem annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon co nominabatur, tutore suo, per fraudem occisus ex corruptis medicis, qui ipsum calculi dolore consumi, ad populum mentiti, dum secant, Occiderunt.

EΡITO ME LIBRI LVI.

DEcimus Iunius Brutus in ulteriore Hispania felicitet

adversus Gallaicios pugnavit, diss,mili eventum. milius Lepidus proconsul adversus Vaccaeos rem gessit et demque similem Numantinae passus est. Ad exsolvendum Numantini foederis religione populum,mancinus, cum hujus rei auctor fuisset, deditns Numantinis, non est receptus. Lustrum a Censoribus conditum est. Censa civium capita trecenta viginti tria millia Fulvius Flaccus consul Vardaeos

in Illyrico subegit. M. Cosconius Praetor in Thracia cum Scordiscis prospere pugnavit Cum vitio ducum, bellum Numantinum non sine publico pudore duraret, delatus est ultro Scipioni Africano a senatu populoque Romano consulatus quem cum illi capere ob legem, quae vetabat, quemquam iterum eonsulem fieri, non liceret, sicuti priori conuitatu, legibus solutus est Bellum servile in Sicilia ortum, cum opprimi a Ptietoribus non potuisset, C. Fulvio eonsuli mandatum eae hujus besti initium fuit Eunus servus, natione Syrus , qui, contracta agrestium servorum manu, e solutis ergastulis , iusti exercitus numerum implevit Cleoquoque alter servus ad septuaginta millia servorum contraritim copiis iunctis, contra populum Romanum exerincitumque ejus bellianope gesserunt.

328쪽

EPITO ME LIBRI LVII.

Cipio Africanus Numantiam obsedit is corruptum ' licentia luxuriaque exercitum , ad severissimam militiae disciplinam revocavit omnia deliciarum instrumenta re cidit duo millia scortorum castris eiecit, militem quotidie in opere habuit triginta dierum frumentum ad septenos vallos ferre cogebat aegre propter onus incedenti dicebat Cum gladio te vallare scieris , vallum ferre desinito. Alii scutum parvum habiliter ferenti, scutum amplius justo ferre unitri neque id est reprehendere, quando melius scuto, quam gladio, uteretur. Quem militem extraordinem deprehendit, si Romanus esset, vitibus , si extraneus, virgis cecidit. Iumenta omnia, ne exonerarent militem , vendidit Sarpe adversus eruptiones hostium feliciter pugnavit. Vaceari obsessi, liberi si conjugibus trucidatis , ipsi se interemerunt. Scip o amplissima munera sibi ab

Antiocho rege Syriae missa , cum celare aliis imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali accepturum se esse dixit, eaque omnia referre quaestorem in publicas tabulas jussit ex iis, viris fortibus dona se daturum. Cum undique Numantiarn obsidione clausisset, oppressbs fame videret urgeri hostes qui pabulatum exierant, vetuit Hateri in mi quod diceret, velocius eos absumpturos frumentum .

quod haberent, silures fuissent.

EPITO ME LIBRI LVIII.

Τ Sempronius Gracchus tribunus plebis , cum Agra- riam legem ferret adversus voluntatem senatus, equestris ordinis , ne quis ex publico agro plus qua in quingenta iugera possideret in eum furorem exarsit, ut M. Octavio collegae causam diversae partis defendenti, potestatem lege lata abrogaret: seque: fratrem Caium, Ap. Claudium socerum citiumviros ad dividendum agrum crea ret. Promulgavit Maliam legem Agrariam, irae sibi latius agrum patefaceret, ut iidem triumviri iudicarent, qua pu-bscus ager, qua ptivatus esset deinde quam minus agri

329쪽

esset, quam quod dividi posset sine offensa etiam plebis quoniam eos ad cupiditatem ampla modo sperandi incita-Verat legem se promulgaturum ostendit, ne iis , quae Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia, quae regis Attali fuisset, divideretur. Haeredcm autem populum RO- manum reliquerat Attalus , rex Pergami , Eumcn.s fit us. Tot indignationibus commotus graviter senatus , ante omnes P. Alucius consul, qui, cum in sonam in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum, delatusque plebi rursus in eum pro rostris concionatus est. Cuiu uerum triabunus plebis creari vellet Gracchus auctore P. Cornelio Nasica , in Capitolio ab optimatibus occ: luce t ictus priamum fragmentis subselliorum in intei alios , qui in cadem seditione occisi erant, insepultus in flumen pro .ectus. Res Praeterea in Cilicia vario eventu adversim fugitivos gestas

continet.

EΡ1TO ME LIBRI LIX.

IV mantini, fame coacti, ipsi se per vicem tradentes trucidaverunt. Captam urbem Scipio Africanus d levit, lae ea triumphavit, quartodecimo anno post Ca thaginem ueletam , P. Rupillus consul in Sicilia cum fugitivis debellavit Aristonicus , regis Eumenis filius , Asiam occupavit cum testamento Attali regis legata potnilo Romano liberasse deberetri adversus eum P. Licinius Crassus consul, cum idem Pontifex maximus esset quod nunquam antea factum erat extra Italiam profectus, proelio victus Winteremptus est. . Perperna consul victum Aristonicum in deditionem accepit. Q. Pompeius rac Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe Censores facti, lustrum condiderunt. Censa sunt civium capita trecenta tredecim millia octingenta viginti tria, praeter pupillosi viduas.

Metellus Censor censiit, ut omnes cogerentur ducere uXO- res liberorum creandorum causa extat oratio ejus, quam

Augustus Caesar , cum do maritandis ordinibus ageret, velut in haec tempora scriptam in senatu recitavit et C. Atinius Labeo tribimus plebis' et ellum Censorem, a

quo in senatu legendo praeteritus erat, de saxo dejici jussit: quod

330쪽

quod ne ficret, caeteri tribuni plebis auxilio fuerunt. Cum Carbo tribunus plebis rogationem tulisset, ut eundem tribunum plebis . quoties vellet, creari liceret, rogationem elus e. Africanus gravissima oratione dissuasi in qua dixit, T. Gracchum jure caesum videri. Gracchus contra

m Syriae QPhraatem Parthorum regem gestam nec magis quietae res AEgypti, referuntur. Ptolomaeus, Euergetes cognominatus , ob nimiam crudelitatem suis invisus

incensa a populo regia, clam in Cyprum profugit: , cum sorori ejus Cleopatrae, quam filia ejus virgine per vim

compressa, atque in matrimonium ducta Drepudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus, filium, quem ex illa habebat, in Cypro occidit, caputque ejus, manus, pedes, matri misit. Seditiones a triumviris, Fulvio Flacco, M. Graccho, G. Carbone, agro dividendo ereatis, exeitati quibus cum Scipio Acticanus adversaretur, forinti sique a validus pridie domum se recepisset, mortuus in inibiculo inventus est. Suspecta fuit, tanquam ei ven num dedisset, Sempronia uxor hine maxime, quod soror esset Graeeliorum, cum quibus simultas Africano fuerat de morte tamen ejus nulla' estio acta. Eo defuncto, seditione triumphales acrius exarserunt. C. Sempronius consul contra Iapydas primo rem male gessi : mox victoria cladem acceptam emendavit virtute D. Iunii Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat.

EΡITO ME LIBRI LX.

L Aurelius consul rebellantes Sardos subegit. . Ful-

vius Flaccus primus omnium Transalpinos Ligures bello domuit , missus in auxilium,aIsiliensibus adversus Salvios Gallos , qui populabantur fines assiliensiuim L. Opimius Praetor Fregellanos, tu defecerant , in dediti nem aceepit Fregellas diruit. Pestilentia in Africa ab ingenti multitudine locustarum, deinde necatarum strage Risse traditur Lustrum a Censoribus conditum eth. Censa sunt civium capita trecenta nonaginta millia septin-xenta triginta sex. C. Gracchus, Tiberii frater, tribuniis

plebis

SEARCH

MENU NAVIGATION