Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE BELLO BELGICO

quos praetergrediebatur, serro, fiamnisque vastasiit. Ostendam ingressus, aperuit mentem suam Neoportum inuadendi. Quod

reuerseus spinil la nauibus Hostiu

antequam exequeretur, quatuor hostilibus munimentis ρ ciundum censuit, quae aduersus Ostendanas excursiones Hi ni erexerant:eorumque nomina erant:Sancti Alberti, Saasche cha , Bredena,& Audenburgum . Haec neque Milite, neque arparatu bellico satis instructa, principio Mauritius oppugnauit, nulloque negotio cepit. Ac primo quidem custodiendo trece tos impositi Pedites, secundo ducentos e Bredenae Brugesiui praefecit cum quinque Peditum signis, atque una Equitum tu mar Audenburgo Ioannem Pironum cum quingentis Peditiabus , Equitibus vero centum quinquaginta. Tum exiguo flumine traiecto, inter aliquot arenae tumulos quos vulgo Dunas vocant) ad mare bis mille Pedites veteranos, Scotorum nempe , Zelandorumque Legiones, quibus plurimum fidebat, collocauit. His ille Cop js,& Praesidijs munimentorum aduentanti Hosti moram aliquam sese obiecturum sperabat. Sibi quippetpersuaserat, non prius eum Neoporti subsidio venturum, quamilia propugnacula recuperaret. Interim vero commodum sibi

spatium sore oppidum expugnandi, haud satis validum, vel ad

obsistendum munitum. Dv M Classis ad hanc expeditionem duceretur, onerariae via ginti naues Foederatorum vehentes commeatum ,& bellicum. instrumentum , prope Blancobergam vento destitutae, haes runt, una tantum praesidiaria praeeunte. Quo animaduersis, in omnem occasionem intentae Friderici Spinulae triremes quatuor, e Slusensi portu digressae, impressionem in eas fecerunt: captasque partim cremarunt, partim onustas praeda Slusam ab duxerunt. Cum praesidiaria certatum aliquanto diutius. Qua uis enim vento deficiente staret immota, crebrisque tormentorum iistibus lacera, ac plurimis persessa locis aquam acciperet ;duoque supra viginti e Clas iarijs caesi iacerem, complures vulnerati , atque ipse Nauarchus grauiter saucius: ea tamen fuit in Praesidiarijs vel constantia, vespertinacia squandoquidem facile altera vultum alterius praeferti ut deditione postulata, responderint: asse se, igne Drio pulueri iniecto , incendium excitare, quod und secum Hostis inuolueret, assumeretque i quam ipsorum pra-iamfactos, in seruitutem quouis letho tristiorem addisi. Cum Hoste desperato pugnare, plusquam temerarium ducentes Hispani, ac plura ab eodem pati damna veriti, quam passi essent, multis Nautarum, ae Militum suorum eo congressu intersectis; praesidiariam tandem dimiserunt.

12쪽

LIBER DECIMVS TERTIUS.

Sin v vetus hanc victoriam dies aliam longe maiorem spondere videbatur. Namque centum quinquaginta Foederato trum naues tormentis bellicis, alioque apparatu onustae, duodecim praesidiariis nauigijs custoditae , dum prope Slusensem po tum praetervehuntur, vento pariter destitutae steterunt. Id ubi Fridericus cognouit, quatuor item triremes ad eas oppugnandas emittit. Ac primo quidem fauente malacia rei optime gerendae spes affulgebat: at ubi ventus increbuit, Hollandorum praesidiariae, longe triremibus agiliores, eas in portum repul runt. In eo breui conflictu mirum quid accidisse fertur. Turci- cum in Hispanis triremibus mancipium erat, atque ad remum sedebat: cum ex Hostium tormento emissus globus catenam, qua Turca transtris alligabatur, infregit, abrupitque. Ille libertate parta, unde minus rebatur, atque hostili ferro a ferro herili selutus, in mare se deiecit: ac primum ad Hollandorum naues; mox inde dimissus, Constantinopolim in patriam transfugit. Tunc enim uero patuit , quantum subitis casibus ingenium sit:& iniuriam quandoque pro beneficio habendam . Mauritius interea Exercitu Neoportum adducto, & Classe cum omni apparatu bellico subsequente, oppidum terra , marique obsidet aggreditur. OC sA Ni prope litus Neoportus est i cuius ad latus sume praeterfluit, haud mole magnum ; quod tamen in mare se euoluens, portum essicit minime contemnendum, forma oblongum , ae nauibus tutum. Pharum habet exiguam, seu turrem lapideam, cuius in fastigio noctu ignes praelucent, ad illuminandos nauium cursus, &vada frequentia praecauenda. Portum principio Mauritius occupat, dirutis ante , quae illum tutabantur, munimentis. Et quoniam Ostendam , ac Dunchercham Neoportus interiacet; ab utrinque litoris parte Castra posujt.Qua itur Ostendam, ubi minor ab Hoste metus ; Ernestum Nassa uium, &cum eo tertiam fere Militum partem collocauit equa vero Danchercha jectatur, cum reliquo Exercitu ipse consedit. At Archiduces , ubi prima expeditionis in Flandriam Mauritianae ad eos fama peruenit; periclitanti prouinciae subsidium serre maturauere. Imo commodam sibi visi nancisci opportunitatem Foederatorum Copias atterendi, partim suisVrbibus, partim Oceano interclusis. Igitur quidquid Militum in Geldriae finibus erat, a Ludovico Velasco statim contrahi iussere, ac maxima celeritate in Flandriam duci. Evo Ni AM vero Catholicorum Exercitus fuerat anteacto tempore non leuiter imminutus ; ad eiusdem supplementum,

In nauali pugna

13쪽

s DE BELLO BELGICO

Seditiosi Dietatisses ad Exercit Ixedeunt.

Arehiduces ad Castra veniune.

ij quoque Milites euocati, qui secessionem ab alijs Diestae sece- , c oo. ram. Missi ad eos reconciliandos Solraeus Comes, Augustinus Hertera Candauensis Arcis Praesectus,atque Alphonsus Aualus. Hi, qua eran t apud omnes gratia, illud promistis, suasionibus, precibus effecerunt, ut ad nouam expeditionem, Exercitui reliquo sese redderent, debitamque Archiducibus praestantes operam, quicquid peccatum antea fuerat, nouis obsequijs compensarent. Vallonibus nouem mensium spopondere stipendia: Hispanis, Italis, & Germanis, quantumcumque deberetur, intra menses totidem solutum iri. Maximo fuisse ferunt incitamento , ut prodirent ad bellum: quod ipsemet Archidux processurus esset in aciem, ac vel sui capitis periculo cum Hoste congressurus. Adeo vehementer exemplum Principis trahit sequaces animos etiam contumacium. Ergo Diesta digresti ad caeteras sese Copias adiunxere sexcenti Equites, Pedites octingenti. Omnes tamen ei tantum parere voluerunt,quem ipsi sibi imposuerant, Electo, alijsque creatis in seditione Praesectis .Qui vero Ha- montium secesserant Itali, quamuis magnopere suaderent Montenigrius, & Achicurtius, nullis conditionibus adduci potuerunt, ut sese ad Commilitones reserrent. Quare Militum nume- ltus millia Peditum duodecim, Equites mille, ac ducentos haud superabat. Progrediebantur hi magnis itineribus, & antequam Gindauum Archiduces peruenirent, Praefectus tormentorum a Velascus Brugas versus praecesserat cum tribus Peditum milli-hus, Equitibusque trecentis. Copiae reliquae sequebantur, duobus primis Ductoribus sibiectae Francisco MendoZetae Aragoniae Archithalasso, & Friderico Comiti Tliserembergio supremo Castrorum Praefecto, pro Petro Ernesto Mansfeldio extrema senectute retardato. In Exercitu praeterea erant magni nominis, a

que experientiae Bellatores praecipui: Carolus Longouallius Bu- quoi; Comes, Gaspar Zapena, Hieronymus Monroius, Ludo uicus villarius, Alphonsus Aualus, Claudius Bariota, alijquo veterani Milites Itali, Germani, Vallones, Burgundiones, H,

berni.

CoNvENERE agmina omnia Langebruggam,Paetum haud longe dissitum Gandauo. Eodem concessere Archiduces ipsi quarto Calendas Iulias: ut sit copiam Militibus sacerent; urge retque lyraesentia Principum animos sua sponte praeferoces . Ibi uniuerso exercitu coram eis cum incredibili Militum alacritate lustrato; visum est Isabellae aliquid supra sexum, at non supra suae gradum dignitatis, audere. Etenim equo sublimis, adequitante aulico suo comitatu, ante frontem Copiarum substitit; ' qua i

14쪽

LIBER DECIMUS TERTIVS. 9

as o o. qua parte praesertim stabant, qui tumultuati suerant, Hispani. Praenitebat illi regius plane a ectus, ac scemineam forma virilis vigor illustrabat. Grauissimis Orbis terrae negotijs in Aula Hispanica , in agnique Parentis magisterio tot annos innutrita, artem regnandi omnem capaci curarum nobilium animo

penitus hauserat. Quare non dubitauit eius aeui Heroina in conspectum se dare Militibus ani mandis, eosdemque paucis, sedeflicacibus verbis ad bellum insana mando,agere Imperatorem: eoncedente facilὶ id muneris Alberto, quod eius dotalis esset, qui propugnabatur, Belgicus Principatus: an ut nouitas rei deis uendens in animos altius, vehementius persuaderet i Ereto vultu in parem maiestatem, comitatemque composito, a s hunc sere modum est elocuta. In dubiam belli aleam, Milites , his , sed prope certa cum spe mi- - geri Boria. Id sane mestra pollicetur mirtus tot annos spectata in Belgio, Wy xq c lebrata in Europa ; tot exercita conflictibus, tot triumphis nobilitata. uales ad hanc diam fuistis, tales non dubie mox etiam mos exhibe- civitus. bitis. Eadem causa b gandi: Catholica seligionis defensio: mestri R Fh isti maiestas: nostra quhue recuperanda ditio, tuenda existima- Camerus. sio. IIdem Hostes, qui simul Hostes Fidei, Principi suo rebelles,ri in

kς δηρωμ utroque crimine contumaces . Idem mobis in pectore migor, in manu

robur. Quidni ergo eamdem1peretis, quam toties , meriti, , coit sequuti estis,mitsis felicitatem y e yon sco me his in multibus futuri tira prasia a. Alacritas ista praeter solitum emicans sequacem trahit

victoriam, ut nunquam antea, gloriosam. Vesum alia praeter

gloriam,praeter opima Hostium spolia, persoluentur 4 nobis pramia virtuti mectrae. Neque ea modo , qua Sobais, , Herrera polliciti vobis sunt, abundesuppetenti, sed ampliora multo ab Archiduce Sponso, atque is me pariter in huius benest j gratiam rependentur. Et si, quidquid est apud me gemmarum , mundique muliebris, ad quos re munerandos impendi sit opu3 ; non equidem eis parcam. Inaures basi vita simulque cum dicio digitum ad eas intendit auribio detraham rue depramysi Degrafrtitudini debitis quidquam detrabatur.Ite igitur, Deo duce ,suamque causam iuuante.: ipsius, tam ros Hostes animose invadite, strenue cadite, feliciter debellate . Pro tam iusta causa p*gnare, quid est nisi miscerι 'Haec Isabellae verba augusto quidem oris habitu, sed obsecratuis instar , pronunciata, tantos in audientium Milisum antimis motus excitarunt: ut continere se non potuerint , quin sublatis alte clamoribus Infanti vitam oriam iterum, iterumque precarentur . Tum dissosis undique .silopetis iam se par tos ad praelium p platentes , aut ex eo se Victores reuerseros , aut

Ilabellae e&io ad Milites.

Lius esticacitas.

15쪽

Nimimenta recinperantur. Aii 'eliburgum ubro dedi Iuris

in eo se sortiter occubituros spondebant. Sic inflammato , dc inhiante pugnam Exercitu, Gandauum Isabella reuertitur. Aubertus ut animet exemplo, quos agit imperio, cum ijs in Hostem progreditur;haud indignum Principe ratus, obiectare bellicis periculis caput, eamdemque cum suis subire fortuna ala . Cum ergo exeunte Iunio Brugis uniuersus Exercitus conuenis. sci ; prima deliberatio fuit, ut intercepta ab Hoste munimenta

reciperentur.

Avo ENBURG via principio itum est; cui tuendo Pironius praeerat eum haud leui Praesidio. quod paulo ante memoraui mus. Vertim uti saepe viciniora pericula .sunt, quando minus timcntur ; alia tunc ille cogitabat omnia, quam Hostis aduentum. Quare centurias Peditum aliquot, omnemque propemodum squitatum ad agendam ex agro circumiacente praedam, immiserat . ubi vero se ex improvise circumsideri ab inimico Exercitu vidit, non parum animo consternatus ; quae a viribus

tam sabito non poterat, ab astu comparare subsidia decreuit. Vt igitur trahendo moram , spatium sese ad defensionem imstruendi captaret, cum Augustino Henera primum, deindocum Ludovico velasco, postmodo cum alijs agere studuit de munimenti reddendi conditionibus. At quod moliebatur i speciem , re ipsa praestare, hoc est deditionem facere, omni destitutus auxilio coaetus est. Calendis itaque Iulijs cum conuὀniti ut praesidiarij inde migrarent eum sarcinis, di armis, non tamen succensis immitibus , atque Ostendam incolumes deducerentur. Praestitit id velascus egregiel alioquin futura in summo discrimine Pir ij, ac sociorum vita. Tantus aduersus

Hostem ardor iit pectore Militum gliscebat. Post κε Diu superuenere Castris tria Peditum millia , de Equitum turmae aliquot e Praesidus Artesiae, locisque finitimis

collectae . Atque Exercitu procedente, recentes ab secessione Milites, quo pratcritam contumaciam presenti virtute corrugerent; enixὸ petierunt ab Archiduce, atque impetrarunt, ut primam aciem ten'rent, ae stat Stistichercham munimentui oppugnatent. Id vero petegere tam acriter, ut nulla Praesidiariis permissa sese tuendi facultate, ad unum omnes trucidau

rinti Et quamquam Archidux tam nou kle, quὰm Mementer ad eorum vitam seruandam Frideficum Tliserembergium cunia imperio legasset salvi ramen , quam opus erat, Sospitator ad- irinit . *ceidionis eius terrere pete ullas Praeficius Bredenensis P sitan Brugesius, alieno doctus malo, munimentum in potestate Hostium relinquens, Ostendam confugit.

16쪽

LIBER DECIM Vs TERTIUS. ar, is o o IN I ist qgmini. RQ usquo progressi, ac superatis obicibus

iam imminentis, Nuncius a Pironio transmissus Vagem annus Centurio, intempesta sere nocte ad Mauritium peruenit: qui prope Neoportum Castris metandi operam per id temporis dabat . Vixi ille principio credere, Hostem tam rapido, felicique progressu sta munimenta recuperasse. Sed neque sibi persuade, ri passus esset, Albertum ipsum ad praelium cum Exercitu pro diisse; nisi paeta deditionis a Pironio transactae illius manu firmata fidem fecissent. Igitur nil immorandum ratus, quod Hostem itinera Ostendana interclusurum prospiciebat:ei prius obstruendam censitit viam ad ea loca penetrandi. Quare statim Ernestum Comitem Nastauium Lemngam transini sit: duas ei Legiones adiunxit, Scotorum alteram rub Edmundo Tribuno, alteram Zelandorum,cui praeerat Carolus Vandernotius: easdemque turmis Equitum quatuor roborauit. in mandatis dedit Erinnesto, ut pontem Audenburgo, Albertinoque munimento interiectum occuparet: ac traiecturas illac Archiducis Copias morari omni ope, ac vi conaretur. Verum uni e quamuis celeritate niaxima, peruenit Ernestus, iam pontem, atque aditus omnes animaduertit ab Hostibus teneri. Quamobrem in eorum,

conspectu positus, cum subterfugere confictum se non post

videret , sitas Copias conglobatas in cuncum. Conrraxit, ut ea ratione imminentem Hostem aliquandiu sustineret: donec maior Militum numerus subsidio accurreret. MANE erat Nonarum Iuliarum, cum Catholicus Exercitus iustorici . in Ernesti Milites irrupit: utque hi longe pauciores; obruti, op- - 'U pressi, ac pene omnes caesi sunt. Duo tormenta cum signis omnibus abducta. Victores Hispanos frunt a prospero successu ferociores , concepto iure iurando spopondisse, neminem ex Ho'nibus vivum se dimissuros, praeter Mauritium Comitem , ac Fratrem eius Henricum Fridericum: illius vitam bellicis virtutibus; huius sorenti aetati condonando. Sed haec iactantia nimiarum fuit, satis Militibus familiaris. At Mauritius ob aduersae rei nuncios , incumbentemque iniquo suo tempore Hostem , m gno curarum aestu iactabatur. E Militibus multos in postremo Les ingensi conflictu amiserat : plures per varia Praesidia distri

buerat: atque ad Ostendanum praesertim, aduersus vicinum periculum confirmandum, reliquerat ingentem numerum . Ιciret v a euocato militari concilio, de praesenti necessitato ab eo relatum : decretumque tandem, ut acie instructa contra

Hostem iretqr. Iussit propterea, Copias in eam fluminis ripam, quae Boream Dctat, reduci: naues omnes e portu soluentes in

Ernesti Nassauit Copiae a Catholi- eis profligantur. Mauritius praelia ti statust.

17쪽

Ηent ei eius pratos generositas .

initiis. Albertus de H sie in adendo cuia scitat. Dissi adetur ab abir.

DE BELLO, BELGICO

altum liuehi ; tum ut suis spem omnem fugae praecideret, animosque faceret necessitate ultima vel vincendi, vel moriendi erum ne ab Oeltu destitutae, Praesdij Neoportuensis in potestatem

venirent. Fratrem etiam Henricum annum aetatis agentem sextum decimum enixe hortatus dicitur, ut ostendamsese reciperet: si quid sibi in eo praelio έumanitus accideret, Foederatorum Exercitus in imperium succisurum.At Iuvenis generosus,non virtute minus, quam amore se Fratrem probans , constanter asseruit: In ta

pulcro discrimine nolle se a magno germano minorem , ae Militem ab suo Imperatore disiungi: sed cum eodem , etdiuere se paratum Id, mori.Qua magnanimitate Mauritius oblectatus,ad instrueniadum Militem se totum impendit. Illud quoque selerter egit, uequi de illata Ernesto clade aderant Nuncij, procul asportaren tur ad naves ; vetueratque poena capitis intentata, ne cui Militum eum infelicem exitum patefacerent: probe sciens, quantas excire sileant in Castris trepidationes rei ab siis improspero gestae sparsi rumores. ALAg Retus interea Lessingensi victoria, quamuis haud ingenti, spem tamen faciente maioris,&quasi felici auspicio totius belli, laetatus adeo fuit; ut celerem de ea Nuncium ad Is bellam transmiserit, eidem scribens, Su4 se manu primam strum aciem caecidisse . Quamobrem statim Gandavi, Brugis , alijsque finitimis locis publicae ,& solemnes laetitiae significationes passim datae . Verum, quia non initia, sed exitus belli victorem declarant , de faciendo contra Hostem progressu censuit Archi, dux bellicum Senatum e vestigio consulendum. Dictae in eo

sontentiae variabant. Fuλω Ciscvs Mendoeteta , & Gaspar Zapena, a frequentibus bellorum experimentis cauere docti magis , quam audere..1; hoc est tura potius sequi, quam speciosa: nequaquam eo temporis articulo inuadendum Hostem existimabant. Ad eius namque

castra horae unius, ac dimidia superese iter. Eo peruenturas Copias ab eiusidem dieiprofectione, , certamine rem recentes , ut nonnisi sese sis admodum, atque adhue anhelantibus, esset praelium ineundum . . Partem aliquam Exercitus desiderari, qua retro substitisset: eam pos modum adp/turam, gi cum reliquis, ubi quiete refecti fuissent , rem alacrius araressuram. Euam mero belli peritiam suadere; ut non exploratis antea miribus Hostium, in eos impetu, non consilio irrumpatur ' milandos autem ex inopinato pugnare coactos, animos ex ipsadsperatione sumpturos; es quod sapius euenire solet, acerrime dimicantes ,successum prosperum habituros . n eque abesse periculum , ne

Catholici Milites ultra progressi, hinc a Mauritu curi, illine ab

18쪽

i s o o. omnianis Prinsidiari is, quibus iam iam adiungi cum alijs Noeni Amfama erat , intercluderentur. dant. conssuius fore, Diui Age ei propugnaculum recuperare , mox et iam Octendam eversus ira paulatim occupare, ut Hosta mel turpi fuga se in naues recipere , Dei in pugnam sibi parum aquam desecenderei geretur. Eiam mero receptum quam ignominissem illi futurum et imo etiam qu imperieulbum, inimico Exercitu premente, neque parcente ferro , dum Milites, dum impedimenta, dum bellicus omnis apparatus, qui iam tapositus in terram fuerat, , contra Neoportum instructus, transportarentur in naues r Incredibilem profecto foret vel Hollandorum felicitatem, melcatholicorum inertiam ;siabia illi incolumes dimitterentur. CONTRA RiAM omnino sententiam alij tuebantur;&Claudius Bariota prae caeteris, ardentis vir ingenij, periculique omnis contemptor: cui plerique Hispanorum consentiebant jque praesertim , qui tumultuati suerant, non una materie contenti, abstergendi claris operibus pristini facinoris labem . Iactabant ' lai vetus illud, ac peruulgatum : Occasionem in bello, ut ubi maxime , a fronte capillatam statim atque se osserat, arripiendam. rL-ri Militum ab recιnti mictoriά alacriorum , pugnamque cupidissime pscentium , in tempore obsecundandum: neque sinendum, ut mel interiect u temporis relanguescat, vel non expleta cupiditatis dolore penitus extinguatur. Hostem tunc potissimum inuadendum, cumsubito temrore perculsu mix habet patium instruendi sese, arma rapiendi, animum colligendi. Eumdem ab recenti clade turbatum scillimum fore a. opprimere, ac debellare. Indignum iideri mirtute toties explorata , tam paratam praedam polia tam opima pati,si miniis per socordiam, per nimiam certe eautelam e manibus elabi. Ipse merὸ Mil tibus quam iniuriosium futurum , si hostilis Exercitui prope in eo flectω, pugnae alea minime tentata , diuertantur alio, quast eorum miribus, ae fortitudinisapienti mi Duces haud quaquam sidant. εAt enim ιnnumerabiles esse Hostium copias, percrebuisse rumorem. Vantu, an merus ille sit Hispano ibi prouerbio locum esse : lantὸ plures Mauri, tanto maior lictoria. Neque mero expectandum, ut qui abessent ab . . Exercitu Milites conuenirent: namque honiba rariter Castra processu

temporis auctum iri. Vpe , ex Mnglia illis fur crata, , ex ebus ni Gallia Copias in dies submitti. 7 que tantum spei reponendum

' in Hostium ad naues receptu, recessuque d continenti. Cesseros interim eos impendenti discrimini:sed mox amplificato numero animosiores, atque ab omni parte instructiores, reuersuros. Denique in tunia μι-litum alacritate, ac desiderio dimicandi, in tam aperta Aoctium consternatisne sub oculis Principis sui , quem haberent non solum Spectatorem magnorum operum, ac stemuneratorem ,sed Ducem,

19쪽

. Exere tua Cath

liei disposito. Mauritiani forma.

ara stimum bellisae mixtum ; non tam ad ancipitem pravam , qiam i o o ad certam victoriam propεrari. His, ac talibus incitamentis, sum .mus per uniuersum Exercitum emicabat impetus praeliandi.Atqui seditionem nuper induerant, prae caeteris fremebant, mo. 1aeque impatientes itare Ioco recusabant.Inter utramquς sententiam ambiguus adhuc animi pendebat Albertus: cum subitae rei euentus squi maximum habere solet in bello momentum labantem eius mentem in Hostem impulit. Li T v a maris tenebant Castra Catholicorum i dumque doeapiendo consilio deliberarent;obiecit sese oculis ingens numerus hostilium nauigiorum ; quae ob varia* opportunitates Neo- porto tercbantur Ostendam . Atque uti facile inducuntur inta animum, quae ex animi sententia sunt: credidit Archidux, alij-que, napes illas in promptu esse a a Foederatorum Exercitum, e Flandriae finibus recedentem, in Hollandiam reporta pdum. Igitur ad Hostis, ceu fugientis terga premenda, longe impotentior in animis militaribus excitus est ardor. Eum non ultra cohiben- Iidem Η dum Albertus censuit. Quare Petro Gallego supremo, ut appellant, Commissario sid muneris pro Landriapo sustinebat, Bru-xellis aegrotante in iussit, ut Copijs praeiret cum Equitibus fere sexcentis: Hostiumque statum, Sc consilia diligenter exploraret. In prima vero acie nuper seditiosi procurrebant, baud passi ab V πη alijs se praeuerti, cum eo, quem sibi elegerant, Ductore. Seqqς-bantur Monroij,& Bastoci cohortes: quas Equirum ala circumfusae muniebant . Medium locum tenebant Villarii, Auali, Bam Battulia. lotae Logiones, ac reliquus iere totus Exercitus. Agmen denique claudebant Zapenae, Buquoij, aliorumque signa . Equita: us pars Rerruuar. maxima ad laevum cornu vergebat. Hoc ordine Catholicus Miles irrupit in Hollandos.

M A v RiTI v s contra,Hostem aduentantem opperieris,acies suas in hunc modum instruxit. In Exercitus fronte Franciscum Vistilesia. Verium, Tribunum Anglorum Militum,& frequςrizςr explo- colamello.

ratae virtutis Virum , cum ipsius,& Frisio Peditato collocauit. Nedi in aciem regebat Georgius Berardui Sol mensis Comes. In Battaglib. e dςxtrum t tus Heluet ij, sinistrum Vallones obtinc bam i G-l- s.; imii uirisque interiecti . Postremum agi acnς varijs pari rer Natio 'et Qua nibus c0nssatum Olmetius Tempe luis Corbequi j Dominus mo- dia derabatur. Equitatum, cui praeerat unlderso Ludovicus Gunt heroi Comes Nassauius, per totum sermo distribuerat Exercitum : ut a fronte, i lateribus, ab tergo Pedites ob vallarui. Ipse

Maurisius, qu mquam paratus in omnem partem, quocumque res vocaret, excurrere: in medio tamen Exercitu, tanquam in

corde

20쪽

LIBER DECIMUS TERTIVS. rs

corde anima, consistebat una cum Henrico Fratre, speistabilique principum Virorum corona. Aderat namque Ioannes Adolphus Hollatiae Dux,Ioannes Ernestus Analthinus Princeps, Co- lignius Comes, magni quondam Archithalassi Gallici Nepos, Graius Anglicus Princeps, alijque ingentis spei Iuuenes, qui milliarem scientiam in ea belli palestra sib tanto Magistro condbscebant. Omnes hae copiae Foederatorum quatuordecim Peditum millia,Equites bis mille,& qua di ingentos conflabant: climplane dimidio minor numerus essit Equitum Catholicorunia. Et iam in conspcctum venerant Exercitus ambo,quatuor superantibus adnotiem horis: quum Mauritius, ut nullam Imperatoris optimi partem omitteret ; suas acies obequitando, sic illis animos facere. 2 ostra est, inquit, mictoria, Milites, quam ipsemet Hostis nobis una secum in manus tradit. anto is numero minor, tanto robore inferior. Qin eιiam ab recenti praelio fessuι , ὀ praecipitato itinere anhelus, non cautus menit, sed caecus ruit in pu m t, an merius in eadem p Tumultibus Uuetis, nunc quoque tumultuar, o rem

aggreditur. Si quid consilist, si quid sana mentis haberet ; non ultro in nostros gladios incurreret, indueretque sese in nostras acies, melut inretia ,unde di ulter expedire se postsed potius nostra inter Castra, , Ostendam se interpon ns,atque undique communiens sedendo minceret , ac sime bello nos debellaret: quippe quibus, aui hic obsesi fame pereundum, aut turpi fuga recedendum foret. In ipse meo recessu

quantum incommodi, M detrimenti asserre potuist i Hoc Hostibus1θ-lutare consilium nimius pugnandi ardor interuertit. Sea pugnent licebit quantum melint , i- ον plusiquam melint. Non ignaras arma tractandi, neque ad pratia rudes inuenient nostras manus. Alias, , frequenter Hispani malos.o didicere, quid nostrae maleant dextera. Nunc mero, ut plus aliquid audeant, non solum, quam mente ' sagio, victoriaspes hortatur; sed ipsa , quae nos cogit fortiter facere, etiam desiperatio. mincamus, ad unum omnes perjmus. Procul amandatis nauibus, nulla salus in fuga. E me Oceano, illinc hostili Exercitu circumsidemur. Sola nos mictoria internecioni potest eripere.

Sic plane nobis una salus in desiperatione salutis.

IN litorali arena Exercitus uterque constiterat, non longe ab ea parte , quam aestus maris reciprocans alluere solet. Hic vero per unuicnam Flandriae oram cumuli quidam arenarum assurgunt , quos ranquam aggeres a natura crederes excitatos, nὸ aquarum aestuantium vis adiacentem terrae planitiem inundet. Eos cumulos Indigenae patria voce Dunas, ut alibi diximus, appellant. Flantibus ventis arenae sublatae disperguntur, ingens praetere tibus incommodum. Prudens locorum Mauritius ita

Iolanes in eo vio

Nauritii ad Milistes consi Loci sit ,ubi pa-

gnarum.

SEARCH

MENU NAVIGATION