장음표시 사용
41쪽
xnu, arque Omnibus impedimenti . Ut nulli fraudi fret anteacto tem- 1 ι o i' flore ordinibus militas. , si1Me inde ad Hostes transse Visse. Oppidi, Prafecto daretur bonoris cons. , posse secum auehere bina tormenta campestria, cum totidem Drij pulueris ma' , , globis quinquaginta. aegros, sty sucios transportandos ducenta mehicula a Farderatu commodarentur,adhibita cautione recuperandi. 'iui utrinque
liberi dimitterentur , ubi, qua pro alimentis debebant, persoluissent. His conditionibus sancitis, pridie Calendas Augusti Auila cum mille, ac trecentis Militibus Rhenoberga discessit; ac Traiectum ad Mosam, magna quoque comitante sauciorum multi-
tudine, prosectus est . In ea oppugnatione desiderati sunt ex Obsessis iupra mille, ac sere totidem ex Obsetatibus. P o ri et v s Oppido Mauritius , nouis illud operibus, valid que praesidio firmat. Interea Copiarum pariem ad Meursam sibi vindicandam immittit. Haereditario iure ad se deuoluturn, id oppidum asserebat,ex obitu Valpurgis Comitis, Amitae suae. Cliuiae tamen Dux maius in illud sibi ius praesumens, iam occu- cuηent parat. Praesidiarijs Mauritius internecionem minatur, nisi statim oppidum dedant. Illi spatiunt petunt, quo certiorem .saciant Ducem. Eo negato, cum tantae vi sustinendae sese impares iderent, deditione Iacta, cum rebus suis incolumes dimissi. Miu iiiiii Μοuisa Mauritius , ut loci possessionem sibi firmius stabiliret , Arce si Mys pq in eo designari iussit, quae vix Antuerpiensi concederet. Tum Exercitu in aestiua distributo , ut ab antea his laboribus refice- tur; Hagam Comitis reuersus est, ad solemnem Foederatorum
42쪽
Stendae obsidio multis nominibus memoranda. Oppidi situs, & m,
Nota gnet munitiones destribuntur.Hi
spanica circa illud munimenta , Obsidionis principium.Ostenda' ni Gubernatoris industriae. Prima eius eruptio
propulsata. A Uerio subsidium in Oppidum imtroducitur. Eiusdem vana eruptio. Munitiones exstruuntur utrinque. Agger artificiosus describitur.Obsessoribus Copiae adduntur. Inopinatieuentus ab uno aggere . Buquoius alia excitat munimenta. Nicolaus Catricius, dum oppi, gnat, occiditur :& ex Hostibus Henricus Colonius miro modo. Viri Principes ad spectandam obsidionem veniunt. Maris aestus Utaemis, &Obsessoribus nocet. Archi dux Senatum belli. cum cogit: ubi varia proponuntur. Mauritius, ut Hostem auertat Ostenda, Sysuam-Ducis obsidet.Status Vrbis. Mittitur ab Archiduce Surusidium. Acriter oppugnatur,ac defenditur.Sir, tagema, quo nouuin bubsidium inducitur. AMauritio seluitur obsidio. Ostendani deditionem agitantes, impetrant inducias. Pulcrum in his spectaculum. Accepto Subsidio,se dedere abnuunt. Friderici Spinulae in Hispaniam prosectio. Eius de Anglia consilium di, & super eo consultatio. Regiae triremes ei committuntur
43쪽
Regis literae ad Ambrosum Marchionem . Ostendae valida oppugnatio , & strenua deferusio.Obse res multi occisi:inter quos etiam Beblatrix. Nouae machinae paratae destribuntur. Ambrosius in Italia Copias contrahit. Frider,cus ex Hispania distedit in Belgium. Eodem
cum Exercitu venit Marchio Frater. Mirus Ondo in itinere. Has Copias, aliasque mittit AN chidux in Mauritium Brabantiam inuadentem. Ab hoc Grauia obsidetur. Loci descriptio. Cur tardum Subsidium . Obsidentium dispositio. 'Gubernatoris sedulitas. Mendomae consultatio. Idem nequit immittere Subsidium. Acriter utrinque in hac obsidione confligitur. Grauiae deditio. Mendoria seditiosbs Pedites armis do, mat . In Equites auctos numero mouet ipse Anchidux . Auertitur ad Venionam defendendam . Lucemburgensis ditio insestatur a Foederatis . Archiducis h dictum contra Seditioses. Eos neque Pontificis Nuncius placat. Friderici Spinulae Classii occurrit Anglica. In conflictu haec superior. Coniuratio in Spinulae Praetoria oppressa.Idem incidit in Hollandos,& Anglos reosque declinat: Vehemens tempestas. Cale. tenses valde ladunt Hispanos. Marchio Fra. trem consolatur , prius per literas, deinde comspectu. Arcem Vachiendonchae Catholici stra. tagemate capiunt: mox amittunt. Rex Hispanus Friderico titulos, ac ditionem addit. Horistensiij Spinulat ad eum literae. Mors Elis abethae Angliae Reginae. Dotes eius animi, & corporis. Cur nubere recusarit. Anglicanς caput Eccle
sia se constituit. Quam crudelis in Catholicos.
44쪽
Sτε NDANA Obsidio,quam exponere iam ingredior, omnium, quae narrantur i hoc toto Belgico tot annorum bello, maxime memorabilis suit: siue diuturnitatem temporis metiare , qua producta est ultra tertium annum: siue sumptuum utrinque factorum magnitudinem expendas qui quadragies centena aureorum millia superasse seruntur ex parte Foederatorum; longe vero maiores censendi ex parte Archi ducum: siue pertinaciam spectes Obsidentium, quorum vel primis viginti mentibus duo de viginti millia perijsse memoriae proditum est: siue obsessorum audaciam, qui vix ullum abire toto triennio diem siverint sine intrepida eruptione. Vtriusque autem partis tantae fuerunt, actam ex aequo libratae vires; ut ad extremum usque obsidionis diem, anceps ab utra staret victoria pependerit. Neque mari cessarunt unquam Obsessis aduentare Subsidia r neque terra
suppeditari robur obsessoribus. Oppugnationes sine intermis
sione: tormentorum displosiones sine numero . Plus pene subterra, quam supra eam, pugnari visum; tot ubique cuniculis effossis, ut ubi minus timebantur, repente nascerentur incendia. Neque magis manu certatum, quam ingenijs, bellicas stabinde machinas hinc ad Hostem petendum, hinc ad sese tutandum comminiscendo. Castella imposita nauibus: Currus aquis supernatantes . pontes immensi ductiles, atque trusatiles. Hinc de
praedicatum Historijs: Ostendanam obsidionem, amplissimum fuisse Theatrum Martis, & bellicae Scientiae Academiam e ad quam sortissimae confluxerint Europae Nationes : ubi nemo si duerit, quin doctissimus euaserit: ubi Duces sapienter imperare, Milites strenue rem gerere didicerint: neque ullam fuisse Urbem, Oppidum, Arcem vehementius oppugnatam, generosius defensam. In hac obsidione quilibet terrae palmus multis hominum capitibus stetit: plus quodammodo absumptum ni rrati pulueris fuit, quam ipsius soli puluis esset: aggeres non terret, sed ferrei e globis ab Hoste transmissis erecti: & suoru in cadaueribus munimenta fabricata. Quin cum ipse mari pugnatum ,
45쪽
O DE BELLO BELGI Coium ; quod velut auxiliares aquarum copias submittens popularibus suis, quicquid operum diuturno labore moliti Oolesto. res essent, uno sui aestus impetu disjciebat . Hic inaedificatum
vallis molibus pelagus:ac terra eodem exundante nauigata. Hic fluae in medias aquas e montibus translatae, ut e mari serrai facerent, vallumque militare . Hic in inuio elemento stratae ligneae viae, quae simul ducerent, ac ducerentur. Hic verioribus, quam olim a Xerxe, compedibus innexum mare: neque pon-ribus fraenati amnes, sed quod eos complectitur, in ipse ore fra no coercitum. Denique multum utrinque sanguinis tu sum :nec tantum fuit sui conseruandi studium , quanta alieni prodiagendi sitis. Atque Obsessi tum demum defensione destiterunt; cum prope nihil terrae sibi relictum videre , quod defenderent. Hanc obsidionem iamdiu Catholicorum Belgarum votis ut su- pe diximus in expetitam, atque iteratis identidem precibus postulatam ; nunc tandem aggredi decreuit Albertus, cum se a congesta ex Hispania, Belgioque pecunia,& magnis supplementis au isto Milite , satis ad tantum operis instructum animaduertit.
I u eo Belgici maris litore, quod Flandriam curuato dorso determinat; surgit Ostenda, tribus leucis Neoporto, Brugis Vcro quinque propemodum distans. Pagus olim nullius nominis , Piscatorum tugurijs magis, quam Ciuium domibus conflatus. Hac tamen tam pertinaci obsidione tantum ei celebritatis accessit, ut per omnes Europae plagas eius fama peruaserit. Adeo plerunque calamitates ipsae nobilitant. Belgici huiusce belli primordijs,opportunitate loci ab Hollandis animaduersa, palii pri imo , ac longuri)s, mox etiam aggesta humo muniri coepit . Temporis deinde processu tam validis operibus circumset tum Oppidum est, ut inter munitissima Flandriae loca merito numeretur. Circam tectum solum variis a mari ductis aquarum alueis intersecatur: ac propterea semper udum est, ac paludo sum. Duo tamen corum praecipui, caeterisque ampliores Ostendam circumeunt ,& mare quodammodo in terram inuehunt, quando aestu intumescente, altiores volvunt aquas, eisque lin-
posita nauigia maiora deserunt, atque ad Oppidum appellunt. Senas horas aestus attollitur, totidemque decrescit: quod nisi fieret, iamiam hauriri Ostendam crederes a pelago circumfusis. Ambitus eius breuis est, & in longitudinem aliquanto porre. stior. Ipperlaea fiumine alluitur, quod ubi in mare prorumpit, sinuosum efficit portum, multarum nauium capacem. Quamquam non unus Ostendae obtigisse dicendua est: cum aestu au-
46쪽
x6 o I. Patis . Strata eo perta.
gescente , tot eam videantur portus aperire , quot alvei. Propugnaculis octo munitur, neque paribus mole, neque interuallo eodem inter se dispositis ; sed ad tutati das domos ita structis, ut opportunitas loci postulabat. Fossa circumcluditur satis ampla, in quam profundus alueus exoneratur. Habet & tectam viam , qua terram spectat, cuneatis munimentis ingentibus instructam;quibus minores aluei pro fossa sunt. Qira vero in mare vergit, alia munitione vallatur, quinque propugnaculis custodita Biparritum Oppidum est,aut potius gemmatum: alterum qui Pe vetus, alterum nouum appellant. Vtrumque interiectus alueus separat: eidem vero impositi pontes coniungunt. Vetus Ostenda, quae minor est, pelago propius accedit: at noua, quae amplior, in terram se magis insinuat. Neque minus contra impetum frequenter aestuantis Oceani, quam aduersus impressio'nem Hostium munitur. Nam & aggerem opponit in via tecta ductum, & quam longe litus Oppido praetenditur, protractum; ne per aestum exuberantes undae subiectos late obruant campos:&propter ipsum mare crebrae, crassaeque defixae sunt trabes, ceu vallum quoddam contexentes, ad quod aquarum furor vel statis horis aestuantium, vel procellis turgentium, infringatur. Hoo Oppidum, utpote situ valde infestandis Holtibus opportunum , egregie munierant, ac Milite, tormentis, omnique apparatu bellico instruxerant Foederati : atque ex eo frequentes faciebant per uniuersam plandriam excuruones, agendo praedas, agros vastando, Villas depopulando, aliaque secum damna,terroremque plurimum circumferendo . Tantae ruinae obices aliquot orponere Hispani contenderant, multis circum Ostendam erectis munimentis,uti supra memoratum. Eorumdem positum, quan
do ad obsidentium stationes , totiusque seriem obsidij probe intelligendam plurimum facit ; praestat hic diligenter. ob oculos
ponere.. L AD Ieuam Ostendae mare spectantis,& qua Solem habet Occidentem, propugnaculum erat omnium validissimum, ac Diui Alberti nomine insignitum. Imminebat hoc fluuio Auden- burgo desuenti , qua sese euoluit in mare . Haud procul ab eo Isabethe munimentum surgebat, eidem amni proximum. Vein his imponendis nominibus, honorem impendisse structores viderentur Principibus suis.Huic per ambitum Ostendani Agrisuccedebat aliud Diuae Clarae appellatum. Nec longe distabat, quod a Diuo Michaele nomen accepit. Postremum e recenti ribus propugnaculis, ad dexteram Oppidi, atque ad Solis Orcum situm erat, a vicino Pago Bretina denominatum. Alia r i tria
47쪽
tria munimenta vetustiora erant, atque Ostendae remotiora ,
trans flumen ipperlaeam, qui Ostendanum Agrum serme in circuitu secat: Blancinergense scilicet, Auden burgense, S nascher
Ici Tua ut crebris Catholicorum Belgarum petitionibus aliquando tandem satisfaceret Albertus: hoc est, quemadmodum ipsi argute de more loquebantur, ut Leonis Belgici plantae huius enim in speciem saepe Belgium effligunt,& illius Prouinciae fere omnes pro insigni Leonem habent in spinam illam auelleret. tertio Nonas Iulias circum Ostendam Castra positit. Et ipse quidem stationem suam, ac totius obsidionis maximam, in cognomine sibi propugnaculo collocauit. Coeperat id paulo ante Mauritius: sed in digressu destituerat. Ex aduersa vero parte Bre- denae munimentum a Friderico Comite Vandem bergio teneri iusserat. Ab hoc ad illud propugnaculum duci aggeres Coepere,
atque Oppidum a terrae latcre circumcludere.In Albertino pars maxima Militum erat Hispanorum, Italorum, Vallonum. His omnibus impositus fuit Augustinus Alexia Antuerpiensis Arcis Praefectus: cuius erat Archi ducis nomine Exercitum moderari r loca recognoscere: progressua accelerare. Qui vero Castris praerierat Hispanicis Hieronymus Monroyus , quique Vallonicis Nicolaus Catricius intra trium noctium spatium arenarum collem tenuerunt Oppido imminentem reique tormentis aliquoti inpositis multum damni Ostendanis inferebant. Utque occupatum locum tutius retinerent, ingentem extruebant aggerem, quo se tegerent ostendanum Agrum versus, opportunum quo receptum adijciebant. Nec minore diligentia Fridericus, e Bre-dencia si munimento progressus , celsiorem arenosi tumuli, seu
Dunae partem insederat. dispositisque bombardis inde Oppidum
intestibat. PRAgFECTus erat id temporis Ostendae Carolus Vander- notius, qui statim de re tota certiores secit Ordines Foederatos. Hi periculum caute prospectentes, magnos instruere iam coeperant apparatus, ad Oppidum illud propugnandum, quod unicum in uniueria Flandria possidebant: adeoque momenti ducebant maximi eius iacturam. Neque suo deerat muneri Gubernator. Partes omnes circumspicere diligenter: quas infirmiores notabat, munitionibus roborare: tormenta ijs lucis ponere, unde pius inferre molestiae Hostibus possent; eorumque surgentia opera disturbare . Et quoniam ex aduerso propugnaculo Diuae Clarae minus munitum Oppidum animaduertit ; nouam ab ea parte loricam extra ivetera moenia exorsus est. Pari magnitudine
48쪽
ne animi sese ad constantem de sensionem parabant Ostendani, uno & viginti Peditum signis ad praesidium. instructi; utquo inutili turba oppidum allevarent, Uxores, paruos Liberos, atque omne vulgus imbelle in Zelandiae proximas Insulas aman
IN TELEA Monroyus, & Catricius alacriter instituta opera promouebant. Quibus interpullandis, armorumque progressiabus inhibendis, sexto Idus eiusdem mensis ex oppido cum Gubernatore mille &quingenti Milites eruperunt . Illis obuia Monroyus cum Hispanis, Italisque sibi subiectis occurrit: ac supra exstantem viam diccum appellant) aduersus eos tam acriter dimicauit, ut in Oppidum se recipere non sinu graui damno compulerit; inuecto pariter in eosdem cum Equitibus viginti- quinque Locum-tenente Patino, qui viam illam custodiebat. Nil ergo eruptione remorata, processum in operibus est. Et iam perfecto primo receptaculo, alterum moliebantur: cum inopinato globus tormenti ex oppido displosi caput Monroyo abstulit. Suffecit in eius locum Archidux Simonem An tunium Lusitanum, Militem aeque veteranum, ac strenuum: qui designa tam molem ad exitum cum Catricio perduxit. Hos vero duos receptus interiecto aggere ingenti coniunxerunt: ut mutuo se tueri ambo possent. D v M haec ab obsessoribus adornan tur ingressus Ostendam est Idibus, subsidio missus ab Ordinibus Foederatis, Franciscus Verius Anglorum Tribunus, exploratae saepius virtutis bellator, ac praesertim in recentissimo Neoportuensi conflictu: ut rei tanti ponderis, consilio, atque auctoritate praeesset. Adduxit hic secum Pedites quater mille, magnumque rerum ad defensionem facientium apparatum. Neque quicquam ardorem animi mo ratus, postridie quam aduenerat, subitam , ac vehementem fecit in Albertinum propugnaculum eruptionem cum supra Ler
mille Militibus.Opposuit se statim illi Simon Aiat unius,alijque,
quorum custodiae commissus agger, tam animose: ut retrocedere non sine magna Ostendanorum iactura coegerit. Cumque probe intelligeret Verius,quanti suorum referret loca extra Oppidum occupata retinere, ut partem eius infirmiorum turarentur; promouere coeptam a Vandern otio munitionem statuit, ac ternos receptus adiunxit, quos postea vulgus militari vocabu
lo Poldros appellauit . Quadratam quoque loricam erigi iussit, quam quinque Cohortibus custodiendam dedit .Eam verbiam
diu tenuere, donee memorati receptus valide munirentur. In
his idoneum militem, ac tormenta locavit: aggeremque, & Oc. i a. culinostendanorum eniptio repulsa. Franeiscus verius si ibsidiuiti quatitor millium introducit Ostendam. Ingenν eius er ptio propulsatur . Variae munitiones utrinq; fabricatae.
49쪽
cultant viam ab omni parte tutiorem reddidit: pro sua in rebus bellicis experientia coniectans; aduersus id latus, quod imbecillius erat, praecipuam obsidionis molem Archiducem admoturum . Neque eqm sesellit opinio. Albertus quippe animaduersis Hostis operibus, ex ea maxime parte illum iussit in-. vadit tum ut maiores in campo progressus facere prohiberet: tum ut illac viam sibi faciliorem ad oppugnandum Oppidum operiret. Quare Vandembergio Comiti mandauit, uti suum in locum Alphonso Aualo substituto; cum Germanorum Legione sibi subiecta, & Vallonum manu, ex Bredenensi in Diuae Clarae munimentum migraret:atque ex hoc, procedere latius Hostem,au t nouos receptus fabricari vetaret. Profectus eis Fridericus Comes , duo statim propugnacula excitauit ex aduerso trium hostilium: eorumque alteri Diuae Mariae, alteri Diui Martini non ien inditum. N ε v v a segnior Verius alia quadam parte nouum receptum struere. Quo cognito Archi dux, haud ignarus, quantum sibi facessere negotii posset, si perduceretur ad exitum ; illico ad opus disturbandum bis centenos Milites misit Hispanos, atque Italos, Ductore Augustino Mexia, ut duobus ex lateribus locum aggrederentur. Hi summo ardore irrumpentes, per vim maximam receptaculum penetrarunt . quinquaginta ex Hostibus, eorumque Praefectum in ter fecerunt, locique potiti, appellationem illi ab Diua Anna imposuere: quod huic sacra dies anniuersaria recurrebat, quando gestares fuit. Nec multum temporis interfluxit,cum Ostendani rursus erumpentes ad duo millia , bipartito Catholicos inuaserunt. Ab his tamen strenue propulsati, cum iactura multorum e suis, ad tectam viam conia.
FRiDER a Cus Comes interea , quique sub eo Milites eranthd Clarae munimentum, institutis insistere laboribus non cessabant. Iamque absistuto receptu, cui Diuae Mariae nomen secere, motatis in eo bombardis, magno impetu, nec minore Hostium detrimento fulminabant. Pari sedulitate ab his, qui Diui Alberti propugnaculum tenebant, in bellica opera incumbebatur. Prae caeteris vero aggerem iuxta mare construere aggressi sunt, quo aditum intercluderent Foederatorum nauigijs, quae ab eo latere per alueum Ostendam petebant; ac Militem, commeatus . aliaque ad defensionem necessaria importabant, aegrosque, ac saucios exportabant. Id operis in hunc modum fabricaban-ttit. Quoniam arenosum solum solidae structurae patiens non erat; ramalium fasces, viginti pedes longi, coctis lateribus sarcie
50쪽
tantur a sernia vulgo dicti farcimina , lucanicae ut eo
pondere irruentibus aquis obsisteretur. Hi valide undiquo obligati, alius super alium coaceruabantur.; atque ita in aggeret consurgebant, qui, quantum erat Dpp0rtunum,producebatur. Eiusmodi labori continens luctamen incumbebat a mari: quod horis praecipue, quibus aestus accedςbat, tanto impetu in oppositam molem inuehebatur, ut eam asiligeret, ac ibio aequaret: eiusque materiam Omnem adeo disijceret, ac dissiparet, ut nulli postmodum usui esse posset. Multum quoque detrimenti structores huius operis ab Oppido patiebantur inde perpetuo plumbeus , ac serrcua imber e mosquetis, atque bombardis ellusus ingruebat: eoque magna facta operarum iactura. Nihilo tam ei taminiis ad destinatum finem perductus est agger: ad cuius caput munimentum erectum, eique tormenta imposita. Quibus omnibus machinamentis tandem effectum, ut ingressus Hostium nauibus ex ea parte praecluderetur. HAEc inter ad Ostendanam obsidionem accessure qui vene- is eri' ob et rant ex Italia Milites : Hispani nempe sub Ioanne Braca montio: Ubu Itali Ductore Theodoro Comite Triuultio. Aduenit etiam Carolus Longouallius Buquoil Comes cum Legione, cui praeerat, Vallonum:& Florentius Barlaemontius Comes cum septem Germanorum signis. Buquoio, magnae nobilitatis, bellicaeque prudentiae Viro, demandatum imperium Bre denensis stationis quae a Vandem bergio, Aualoque, Archi ducis iussu ad Albertinum propugnaculum euocatis , relicta fuerat curae Euthachij Oigni Rhetorum Domini; & Vallonum Tribuni. In ea statione multum des idabatur erigendis aggeribus, ac s ubterraneis vijs effodiendis. Quo in opere multi Catholicorum intei cidebant, Hoste sine intern iidione ignitis eos globis inses ante. Hostilia quoque agger erat extra oppidi munimenta; qui ab arenarum collibus, siue Dunisi, ad Albertinam protentus, veteris oppidi propugnasuto,quod marinum appellabant, dominabatur. AEdificatus hic fuerat ad impetum crescentis aestus coercendum , nς munitionibus in eam partem spectantibus detrimentum infir-ret. At Catholici eodem Hostium opere uti constituerunt in rem suam : eiusque beneficio ad vicinum oppidi propugnacu tum perrepere: uisquod sepe in humanis contingit suis ipsi machinis Obsessi perderentur. Hi tamen ubi rem animaduerterunt , decimo octauo Calendas Septembris, nocturno tempore Aggeris unius es.
pluribus locis agierem perruperunt. Cumque per easdem ferme horas aestu maris intumescente, factos hiatus aquae perlabentea dilatarent; spem onmem Obsessoribus praeciderunt, ex eo late