Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Foederati Mili estnelius colloeati , Cacholici

suas acies disposuerat, ut ad tergum haberent mare, Hostentia fronte. Quo factum, ut cum a pelago ventus excitus arenarum quasi procellam commoueret: eaeque tum ab aestiuo tempore

s Iulius quippe mensis agebaturin tum a meridiano Sole incaluis jent ; Exercitus Catholici aduersam faciem torridus puluis acriter infestaret. Ad Occidentem praeterea Solem institerant Foederati: Hostes ad Orientem. Quare trans meridianum, vorgentis ad occasum Solis radij Catholicorum oculos seriebant. His eorumdem incomm odis accedebat,quod celsiores arenae tumulos Mauritiani occupauerant. Atque in quibusdam etiam tormenta disposueranti ad eam partem directa,qua irrupturus Hostis erat ; itaque distributa, ut partim frontem , partim latera. quaterent. Ea vero ne cedente sabulo subsiderent, imposita fuerant cratibus, asseribusque. Sic ab omni parte munitum Hostem Copiae Archiducis aggressae sint. Psti Mi omnium irruerunt auidissimi pugnae Equites nouissime tumultuati, quos Archithalassus Mendoeteta per eum campum deduxit, qui cumulos arenarum, & mare interiacebat. His obuiam Ludovicus Nassauius processit, ac leui velitatione proludens, dum paulatim retrocedit, usitato militiae astu, Hostes

in locum trahit, ubi bombardarum ictibus obnoxij serent. Ipsiqudque sua displosere tormenta: sed quod nihil eis substerni cu

rauerant, ac super arena statuerant; illa ex impetu, & grauitate molium fatiscente , desederunt in sabulo immota, ac prorsus inutilia. Tanti est ad belli successus locorum notitia. Fulminantium recta, atque ab latere bombardarum terrore, periculoque perculsi Equites Archiducis, qui praetergressi fuerant, statim m- sectere cursum, inde refugere, atque ad reliquum Exercitu se recipere: idque non sine perturbatione ordinum uinum. Magnopere sane Mendogeta laborabat, ut eos a fuga cohiberet, de contra Hostem stare compelleret. Sed generosis hortatibus aures obstruxerat praesentis vitae discriminis iniectus timor . At qui eam Equitatum subsequebantur Pedites, ipsi quoque malum, instans vitantes, conati sint, sed frustra, unum e tumulis sabu . .losis ascendere, atque ex eo insidentem Hostem deturbare. Felicior aliorum Peditum exitus ibit: qui collem alium eiusmodi tenuerunt, Foederatis inde non sine ingenti caede reiectis. Qim siccessu alacriores, contenderunt & alium superare tumulum , cui quinque tormenta imposita magno erant Catholicis Copth: detrimento: verum , quod is erectior erat, atque inaequalis ,&quod arenae sub pedibus fatiscenti laboriosam erat admodum, insistere, praesertim in ascensu , nunquam ad summum euadere

pila. Fermare Farfronte

22쪽

LIBER DECIMUS TERTIUS. 17

x 6 o o. po uerunt, neque ex aequo cum Hoste dimicare. Sed pro loci conditione, ancipiti certamine diutius vir virum oppugnauit: In prima Hostium acie Verius Tribunus obuium habuit cunia sua Legione Monrotum. Vterque Peditatus diu, multumque depraeliatus est, neutram in parcem magis inclinante victoria. Di-iplosis utrinque sciopetis, ad manus, gladiosque ventum est. Variis ex utraque parte stimulis ad mutuam caedem agebantur . Animorum ardor , honoris cupido, odium, ira, spes, desperatio militarem vim inflammabant. Nunc hi, nunc illi repulsi reserre pedem cogebantur: at mox ijdem, qui retrocesserant, si perfusis 'ciorum auxi s roborati, animosque cum viribus relis mentes, eos, qui propulerant, propulsabant: fluctuare videbantur acies, in thanc atque illam partem mutua reciprocatione iactatae ; alternaque vice victrices,&victae. Hispanorum praesertim Peditum, qui si cessionem Diestae fecerant, alacritas, sortitudo, constantia palmatas fuisse fertur. Equitum impar virtus ; vel quod essent prima illa tormentorum impression consternati, vel quod promptiorem haberent opportunitatem essugiendi.

IA M Vero tempus erat, quo maris aestus undas ad litora longius, latiusque profundebat. lnde factum, ut amborum Exercituum Copiae ex occupata planitie in proximos quosque cumulos arenarum se recipere properarent. Hic etiam seu sera, seu ratio melior Foederatorum fuit : ut ventum ac Solem a tergo haberent, quos Catholici patiebantur aduersos . Naues quoque

praesidiariae quaedam Mauriti j iussu, quam proxime poterant ad litus inuectae , tormentis Hostem ex obliquo petebant. Adeo cumna Mauritianis secunda, Archi ducis Copijs infesta videban. tur: ut iam tum sipientiora probaret exitus, quae proposita fuerant, cautiora consilia . Adhuc tamen utrinque pugna gliscebat; ex ijs, in quos se reduxerant, arenae tumulis agminibus magno animo dimicantibus. Iamque Verius Tribunus duplici, nec leui vulnere saucius, omnibus fere Commilitonibus, qui

Vagundia. stabant in principijs, internecioni datis, vix coercere poterae subsequentes,ut suos ordines seruarent. Tandem excedere prae lio coaectus est, aduenientibus praesertim cum ingenti Subsidio Horatio Fratre, ac Ludovico Nassailio: qui labantem restituere aciem, atque in Hostem audacius ferri compulerunt. Media is quoque agmin. a, quibus praeerat Sol mensis Comes, ab Archiducis Copijs ita premebantur , ut iam declinare inciperent; nisi tempori submissum a Mauritio auxilium periclitantibus subuenisset. c NEC

Intes Pedito illaseas condicturi,

Verius vulneratus discedic.

23쪽

DE BELLO BELGI Co

Ngc minus acriter in eis collibus pugnabatur, ubi colloc ta Foederatorum tormenta: parumque abfuit, quin eis Hispania Zapena ducti potirentur. Id periculi conspicatus Mauritius, extemplo turmas aliquot subsidio mittit: quae Hispanorum

latus e transuersis irruentes, pene certam ex eorum manibus victoriam eoorsisse dicuntur. Incredibilem fuisse utrinque caedendi rabiem, memoriae proditum est : omnibus passim locis sanguine, & cadaueribus , horrendoque spectaculo Dedatis; ut vel ijs, quos tum animi magnitudo, tum praeliorum experie tia ad omnem firmarat constantiam, inusitata rei facies, si mi,

nus terrorem, stuporem certe insolitum crearet. TR E s iam horas,aut quatuor atrox pugna tenuerat:& quamquis omnia, uti diximus, Hollandis contra Catholicos coniurata viderentur: hi tamen extremam lassitudinem corporis inuicta virtute animi sustinentes, victoriam adhuc ancipitem ad suas partes pertrahere conabantur. Pro denis ipfbrum extinctis viceni, tricenique cadebant ex Hostibus. Bina quoque rormenta, illis erepta, in eosdem assidue displodebant. Iamque in occatim Sole praecipiti, utraque acies, ut vincendo diem, ac praelium

coronaret, supremas omnino vires contendebat: cum ex improuiso Galli Equites Loricati sere sexcenti , qui post unum e collibus arenarum latebant in insidijs, repente proruperunt in Hispanos:&ipsi quidem integri virium in hos iam dimicando sessos, ac deficientes. Quamobrem sustinere Archiducis Militestam subitum, inopinatum , ac furialem impetum nequierunt. Accessit quod primis horum ordinibus, ea impressione faela,

terga vertentibus, Mauritiana Castra uniuersa victoriam proclamarunt: &quae stabant ad litus naues, laetissimis vocibus reis sonuere victoriam .Quo clamore uniuersus Catholicorum Exe citus plane consternatus, animos prorsis abiecit, ac sese in sugam effudit. ARCHi Dux vero, qui toto conssictus tempore non modue partibus absistutum omnibus Imperatorem se gessit, sed etia tria strenuum,&multis expertum praelijs Bellatorem , in hoc postremo casu nulli pepercit vel subsidio, vel industriae, vel etiam

periculo suo; ut iugientes sisteret, perterritos animaret, dilabentemque aciem rcstituerer.Ipsemet nudatum gladium praeferens manu, in omnem partem accurrebat, increpando, monendo , hortando, pollicendo, animos non minus exemplo, quam vel bis faciendo . Sed omnis ars, & labor incassum. Nullum supererat desperato malo remedium . Nec fuit generositas tanta ,

Ducis ut contingere solet vacua discrimine. Cum enim galeam

24쪽

LIBER DECIMUS TERTIUS. rs

i 6 oo. liam deposuisset , quis vultus Principis ab omnibus spectatus vel ardorem pugnae Militibus affunderet, vel secordue pudoremia r barda. forte accidit , ut hastatae securis ictu in capite sauciaretur prope dexteram aurem . inippe dum totus est in fugitivo Milue retrahendo, colligendoque dissipato, tanquam incuriosus sui, qui

curam omnem in suos verterat; Hostium globum medius im currit: quorum unus vcleuentu fortuito, vel immanitate barbara praefixam hastae securim in eius caput adegit. Id ubi videre Dida cus Mexia , qui ei erat a cubiculis, ac tum velut ad custodiam corporis proximus adstabat, uti ue Gaito Spinula Bruuaij Comes, statim elatis, atque interiectis ensibus non quidem ictum omnem defenderunt, sed impetum tamen ruentis ferri represserunt, ne grauius Archi ducem laederet. Et quamquam leue admodum vulnus fulti quia tamen in Principe nullum leue periculum est ; precibus suorum, qui pauci circumstabant, impulsus, ex dimicatione tandem se recepit in tutum: ne tanti Viri, vel caedes, vel captura Hostium victoriae iam manifestae supremum adderet cumulum , & Neoportuensem cladem nobilitaret. Quare cum oculis Militum se subduxisset, per uniuersum Exercitum increbuit rumor, non Vulneratum modθ, sed&ca cuspis Eui pium ab Hostibus Archi ducem esse . Nec defuit e Scriptoribus si δι- huius belli, qui traderet: unum quemdam ex Hostibus in Albertum impetu facto,audacter eius equi fraenos arripuisse ,eumque captiuum abducere conatum:Gcrmanum tamen Iuuenem,

indignitate rei commotum, conuersa in illum hastae cuspide exi . . templo transsedisse . Alios exinde, aliosque facinus idem ausos; eosque sex numero, aut septem , ab uno Centurione, Cabellauio nomine,trucidatos. Ita spatium Alberto datum e medijs Hostibus, iamque victoribus, euadendi. Quaesitum postea Centurionem, ut debita fidei, ac virtutis tantae praemia referret a Principe seruator nusquam tamen repertum . Vnde intellectu - , eum pro Imperatore suo vitam in manibus Hostium reliquisse. Infelicior Archithalassi Mendoaetae exitus fuisse sertur.Namque uno tantum ex omnibus famulo comitante , ab hostili turn a ex equo deturbatus, agnitus fuit ab Hispano, qui tum in Ca-t stris Mauritii militabat.Hic praemetu adstantium,qui Captivum incolumem reseruari nolebant, eum aliquandiu caelauit. Mox alter Hispanus Miles,ad Foederatos pariter transgressus, MendCZ-

Σam statim dignouit , qudd eius olim vel Miles , vel, ut alij scribunt, sub Didaco Acunia Commisto suerat. Illum ergo, ad se

' propius accedentem, Mendoeteta pro veteri consuetudine rogat,

in vitam adimi sibi ne patiatur . Morem Hispanus gerit, & cum

C a. altero,

Idem in rapite

vulneraua.

Meedit d praelio

Captiis ereditur. Aegre defenditura silentio Centu

rione. Mendoγχaeva ae perie luna, & c plura.

25쪽

dio DE BELLO BELGI CO

Alii instanes viri

ilblauritius Archia

altero,duobusque praeterea Belgis, illum e circumfusorum Mi. litum manibus ereptum ad Mauritium perducit.Laetus is tali ata cellione victoriae, praedaque tam opima, duobus e suis Aulicis fidissimis custodiendum tradidit. CA petivi qudque ex eo praelio ducti memorantur Tribuni duo Ludovicus Uillarius ,&Gaspar Zapena: Equitumque Praesectus Salmensis Comes. Qui duo postremi lethaliter saucij,paucos intra dies excesserunt e vivis. Captus ctiam Feriae Comes, Didacus Idiaquius, Ludovicus Monroius, Simon Antunius , Franciscus Ruietius, Ludovicus Dauila, alijque clari nominis,& militiae Proceres. Ex Italis vero praecipui, Flaminius Villa uer-idius,Vespasianus, ac Decius Magi j, Cornelius de Marini Ioannes Baptista Gambaloyta. Praefecti demum Militum, ac Signiferi plures quam octoginta ioctingentos nonnemo tradit, tria quo humana laborat fides)caeteri Milites s upra quingentos,quos omnes Rex Hispanus haud multo post redimi mandauit. Erant de ex Archi ducis Aula nonnulli a Secretis, a Cubiculis, atque , honorarij Ephebi. Eos Maurit ius, ad se adductos, sine ullo pre- tio remisit ad Albertum : ut palam omnibus saceret, natum sei Principem agere cum Principibus nosse: nec magis vincero , quini uci victoria scire . . IM τε st hos maiorum Gentium Captiuos illaudatus praeteri-.ri non debet Hieronymus Rho:qui non Belgium modὀ, sed Italiam quoque, Hispaniam, Sardiniam militaris virtutis su*thea strum iecit. Hic ex veteri, ac generosa Mediolanensi familia aetatis anno decimoseptimo Belgico bello nomen dedit in ' en-niria Ioannis Baptistae Fratris natu maioris, sub Alphonse Attalo Legionis Italicae Tribuno. Sluia, atque alibi re bene gesta, annuo stipendio super consuetum ab Archiduce Alberio cumu-ilatus. Pratri Mediolanum reuerso in Centuriatu successit: atque in Arce Diuae Catharinae prope Sylvam-Ducis tuenda vulnus accepit in humero; fortiter agens,& patiens, ut egregium Bel-, latorem decet. In hac etiam Neoportuensi pugna ter saucius , plus collegit gloria, quam spargeret sanguinis. Alcritorum: gradibus ad Legionis Tribunatum ascendide Isen dycam Flancriae Arcem propugnauit. In Ostendari obsidione Diui Philippi lmunimentum recepit. . Rhenobergae propugnaculum primus: invasit,& victoriar viam aperuit. A Spinula Marchione; Virorum , ac virtutum aestimatore optimo, declaratus e tribus unus

Exercitiis sui Praefectis magnanimitate praestantibus. In Italiam redux , . a Comite Fontano Insubriam regente, supremus Le o Inis Instructor, & mox Tribunus creatus; dum Asta obsideretur i

Baraus . .

26쪽

LIBER DECIMUS TERTIUS. ΣΙ

a s o o. ab Hispanis, horum Exercitui adiunctus, una cum eo Copias Te . IRC Hostium iudit. Postmodum in V rcellensi obsidione subsidia /-Milites,qui submittebantur ad Urbem; & distinere studuit exstructis munimentis, obseptis viarum ingressibus, longoque aggere excitato perrumpere ausos profligauit. Ab Raynutio Parmens Duce supremus Castrorum Praeiectus declaratus, annisque undecim eo munere cum laude persunctus; ab Odoa

do eius Filio Felini Comes in Parmae ditione cum Posteris renunciatur. In Hispaniam accitus ab Rege Philippo Quarto cum eadem Praesectura, Fontis Rabiae Vibem in Cantabria obsidione liberauit: Diui Sebastiani Arcem munidit: in alijs Flispaniae partibus tam sapienter, ac sortiter se gessit ; ut ab eodem Rege, Praeter actas literis gratias, Marchionis titulo fuerit insignitus,& Regius in re bellica Consiliarius electus. At omnibui hisco honoribus, ac muneribus prae habuit ipse selitariam vitam, Caroli Quinti Caesaris in fiammatus exemplo.Septem quippς annos extremos in Olivetano Mediolanensi Cornobio, a Diuo Victorei denominato, cum Religiosis Virio tradu ait: ut qui sepe vicerati alios, de se denique triumpharet.

M v L Ti etiam vulnerati ex eo .conflictu digressi, magnitudinis illius, &constantia, suae argumento illustri, quamuis misse Q. ro, fuerunt. In his Archidux ipse, ut memoraui, non indecora ivel summo Principi, retulit vulnera gloriati . Saucius quoquo Dux Aum alius: pariterque Buquoius Comes, ac Bariota; Vallo iarum Castris ambo praefecti grauiusque multo Rodericus Lassus ςum Equitatum regens, qui ad custodiam Principis excubabat. inualus vero Alphonsus Italicae Legionis Tribunus, dum anto illam sortiter facit, tria excepit ab hastarum cuspidibus vulnera, quorum vi ad terram afflictus, inter cadauera iacuit aliquan- diu, eis indiscretus. Mox vivus agnitus ab uno e famulis obequitante, in equum ipsius ab eodem impositus, inde proripuit ses Famulus vero iniquam ab Hostibus recepit fidei tantae mercedem, vitam ibidem amittens, ubi Domino seruarat ed tamen in morte selix, quod prerio sui sanguinis tam egregium Virum redemit. Pulcris alis multi vulneribus ea die insigniti. vii Carolus Vicecomes, Felix Avellanus, Franciscus Vraeus ; longequo plures,quibus quanto carius ea pugna stetit, tanto gratiores Archiduces ad celsiora in dies militiae munera viam aperuere: ut documento caeteris id esset;non parcendum honoribua erga eos, . . qui vitae suae pro belli honore non parcerent. 'E x Ti es C T o a v M in hoc praelio numerus a varijs Scriptoribus varius resertur. Alij tria millia ex utraque parte recensent.

Alphonsis A lux vix sariratus. Seriit fidea in min

utilium. sorum ingens numerias,& praestaritia.

27쪽

DE BELLO BELGICO

Cudia

tholico huius Cain rara cauta

Alii bis mille quingentos e Catholicis, e Foederatis sexies mille. Cui opinioni penu ex aduerso respondet ea , quae tradit, illorum quinque millia cecidisse; horum bis mille quingentos. Alii duo

millia occisorum Archiducis Copijs tribuunt, quatuor millia Mauritianis. Quicunque tandem certior fuerit numerus; ma- unum fuisse nemo diffitetur. Minor tamen ex numero iactura

censenda est, in Exercitu praesertim Catholicorum, quam ex praestantia, ac dignitate extinctorum. In eorum quippe serie memorantur, qua Hispanica Nobilitate, qua muneris auctoritate, ac nominis existimatione spectabiles: Franciscus ab Arcu , dea quo supra meminimus, Ludovicus Fatardus, Ferdinandus Zap pata , Dida cus I lloa, Petrus Auila, Aloysius de Sparta, Andreas Ortacius, alijque complures.Hos inter militiae gradibus insignes num crantur ab alus supra centum quinquaginta; ab alijs ultradii centos quinquaginta . Ex Italico vero nobili sanguine desiderium iiii reliquere Marchionis Pallavicini Comensis Filius :&Marchionis Bentivoli Frater Alexander, Filius Cornelius; Iuvene. ambo magnae spei: ille Frater, hic ex Fratre Nepos Vido- i

nis Cardinalis Bentivoli; qui de Historia Belgici huius belli unia

uel sa, ingenij sui monumentis Italico sermone illustrata, bene adeo meritus est, ut quam dra Belgium stabit, eius futura sit memoria immortalis. Periit & Bonioannes Melitensis Eques,& Comes Latinus Prata, & Septimius de Fabijs ex vetusta apud Romanos Familia. Atque ex undeviginti signiferis Italicae Legi snis sexdecim occubuere, duo grauiter saucii, captivique, polire . Inus pariter saucius vix euasit. Nec minima tam luctuosae cla- , dis pars fuit Hibernus Tribunus,cognomento Baslocus, bellator animi magni, spectataeque virtutis, qui cum plerisque Centurionibus suis , ingentique Militum numero caesus est . Vexilla Peditatus centum quinquaginta; Equitum signa tria, impedimenta , tormenta aliquot ,& bellicus fere omnis apparatus venit in Hostium potestatem. Qis tamen plus multo secere com- pcnd i incredibili pretio tot Captiuorum,ac praecipuo Nobilium redemptorum . Non tamen omnino laeta eis contigit, aut incruenta victoria . Siquidem & ex eorum parte plures quam zriginta Centuriones, alijque Praefecti militares cecidere; praeter angentem, atque ut aliqui censuere, maiorem quam e Catho- licis gregariorum Militum multitudinem. ino Nia M vero rei bene, vel male gestae causae in medium iproductae, documento sunt posteris, quid sequi debeant, quid vitare: huius tam in selicis Catholicis exitus campestris praelij

cuiusmodi rarissima sunt in hoc Belgico bello uniuerso va-

28쪽

iiserae. Gratias.

LIBER DECIMUS TERTIUS. as

tiae cauis ab Auctoribus traduntur. In eo tamen ferὸ omnes conueniunt, ut praecipua culpa Equitibus tribuatur; qui pugnae principio bombardarum hostilium impressionem vitantes,nudatum destituere suo praesidio Peditatum.Huic namque vallum his temporibus nullum tutius est, quam circumfusus Equitatus. Equites vero suo muneri propterea desuisse dicuntur, quod ipsorum Praesecti, Ductoresque periti, quorum imperio multos annos assueuerant: Ioannes Contrera, Ambrosius Landrianus, Nicolaus Basta, procul aberant. Vt minime mirum fuerit, sub noua administratione in raro bellandi genere Milites quamuis veteranos errasse: manifestb comprobantes, pluris faciendam in bello praestantiam Ducum, quam Militum. Vitio quoque Catholicis Copij. vertitur, quod totae simul in Hostem incubuerint, minime reseruata Exercitus parte ad subsidium fessis, ac periclitantibus inferendum: quodque fatigatae a matutino conflictu, atque itinere citato, nouum certaminis laborem subierint cum Hoste recenti viribus, parato, locique,ac temporis opportunitatibus melius instructo . Mendozgam vero etiam illud

causatum serunt, quod primi ad pugnam irruissent seditiosi;qui scilicet prae ardenti studio nuperae labis diluendae, magis impetu, quam consilio serebantur in Hostem. Qiram cumque res improspere gesta originem nacta sit: praelium hoc inter caetera Belgica memorabile traditur; Neoporti, vel Dunarum nomine celebratum: in quo plus, quam alias in Belgio, Militum , certὸ primariorum interemptum: victique ad extremum, qui propi res victoriae fuerant. Hispani prae reliquis tanta fortitudinis,&constantiae gloria occubuerunt: ut antiquae Romanorum virtutis aemulatores, quem vivi pugnando locum ceperant, eum extincti corpore occuparent.

A RCA ID v x ob euentum tam infelicem nihil animo fractus, aut sese minor quod magnanimorum est)ad suos se recepir,qui Lessingae ponti, viaeque custodiendae relicti fuerant. Ab sua cohorte, varijsque Principibus stipatus, Ostendam praetervectus extra bombardaeis tum , dissipatas Exercitus reliquias collegit:

maiorem tormentorum partem,& quae intacta Hosti fuerant, impedimenta in tutum locum auehi iussit Huoque curando vulneri operam dedit. Hinc Brugas profectus, inde Gandauum: ubi ab amantissima Coniuge eo exceptus maiore laetitia fuit, quod ipsum praeuia fama nunclauerat, vel extimnum in praelio, vel captiuum. AT Mauritius, Auamquam non deerant, qui dicerent, per

sequendas belli teliquias , Hostemque dispersum penitus prosti

gandum et

29쪽

valde intuitat Foe.

leratas.

gandum: quia tamen sera nox incumbebat, multumque Misi- i s o o. tum absumptum , sarius habuit ram insigni , ac pene desperata victoria perfrui, quam quod reliquum erat, rursus in discrimen obiicere: cum praesertim haud ignoraret,adhuc integra superesse Hostium quatuor millia, Germanos nempe a Velasco ductos; a quibus Copiis suis admodum imminutis,& praelio fatigatis , timere posset. Illud tamen in eo minus probatum aliquibus , quod nequaquam aut cauerit, aut obstiterit, ne bina submdia sexcen torum prius Militum,mox aliorum mille Bariotae ductu Neoportum inferrentur, Praesidio tunc admodum inualiadum , & cuius ipse obsidionem meditabatur. Igitur in eodem loco, ubi pugnatum fuerat, cum Exercitu victore pernoctauit. PosTER A luce, ut languentem a bellicis laboribus, ac periculis Militem recrearet, Ostendam duxit. Ibi militare concilium habitum, quaesitumque, qud potissimum arma vertenda. In obsidionem Neoportuensem consensere omnes. Quamob rem ubi tres dies ibidem quieti,ac resectioni Militum dati sunt, quarto demum Neoportum castra promota . Dum tamen Ob- .sestares munimenta circum erigere aggrediuntur, tam assidui e caelo fluxerunt imbies nouem dierum spatio, ut operibus ma- viam admouere non licuerit. Ea temporum opportunitate Catholici prudenter usi, per noctis tenebras in Oppidum transmisere Subsidia, quae modo diximus. Nec minus generose in Ho stem identidem erumpebat Ioannes Iacobus Comes Belgioiosas cum ijs, quibus praeerat, Equitibus ; Peditum tamen munus obeuntibus, quod bi Peditatu laborarent. Quibus dissicultatibus permotus Mauritius, & quia Equitibus tutus non erat pabulandi locus ; hostilis vero Exercitus pene redintegratus imminebat: ab illa obsidione recessit, nondum tormentis e nauib sin terram exportatis. Ostendam ergo propius reduxit Militem et atque inter colles arenarum castra munitionibus cinxit, vicinam habens Classem , quae Copias rebus omnibus abunde instrueret

M A G v v M interea incommodum frequentia damna pa

tiebantur Hollandi a Friderici Spinulae triremibus: qui primus idicitur eas in Mare Belgicum induxisse. Hae licet haud plures

quaternis essent, quia ramen eas quouis tempore ille promptas habebat, agilesque ad excurrendum in omnem partem ; Hostium Classem , atque ab ea pendentem terrestrem Exercitu vehementer infestabant. Naues quippe commeatu, bellicoque

. apparatu onustas inuadi a su is Fridericus iubebat:& nautas quidum ad remum damnari, nauigia vero vel abduci, vel torme

torum

30쪽

LIBER DECIM Vs TERTIVS. 1s

totum ictibus demergi . Quod si ad hunc finem viginti salte triremes in promptu fuissent; ficile admodum suturum videbatur&Clauem illam disij cere uniuersam ,& Copijs reliquis,

alimenta sibtrahendo, extremam perniciem creare. inod ubi qui maduertere Foederati,suas& ipsi triremes parauere, quas tum Spinulta conatibus obiectarent, tum in Hos: ium aliorum damna conuerterent.. AL p E R T v s vero Gandauo Brugas regressus,ibi quicquid e fusum erat per loca circumiecta Militum recollegit; eique iungi mandauit Exercitus parti , quae sub Velasco, rei tormentariae Praefecto, dimicationis expers fuerat: & Copias hasce omnes ad Neoportum tuendum destinauit. Quare Velascus eas deducens Dixmudae substitit, in oppido, quod trium horarum itinero Neoporto distat. At ubi Mauritium inde mouisse castra cognouiti ipse cum Peditatu migrauit Audenburgum: Equitatum ve ro Ardenburgum petere iussit, relictis in medio Brugis. Eo namque conitituti ioco poterane in omnem partem statim accurreret , qua mcumque Hostis inuasisset. Nos cessabat Archidux Militem undique Brugas e uocari, ex Geldria praesertim , ac Brabantia. n & Ambrosium Landrianum ad se accersivit,nondum satis a morbo validum. Mauritius quoque ad supplementa Copiarum cogenda reuersurus in

Hollandiam, tempus nauigationi commodum opperiebatur. Ne tamen otio torpere Militem interim pateretur: vel ab sua existimatione alienum ratus, tot dies nihil agere : unum e munimentis aggretas est , quae aduersus Ostendanas excursiones, ut antea diximus, erexerant Hispani. A Diu a Catharina duxerat nomen, Brugas inter, atque Ostendam situm . Aliqui tamen Scriptorum Isabellae potius propugnaculum tum inuasse Mauritium tradunt. Instruxerat Albertus S Militibus,& commeatu ,&omni bellico instrumento Diuae Catharinae munimentum ,

quod pro sua belli peritia sacile oppugnatum iri ab Hostibus

prospiciebat. Qim tamen eius expugnatio magis ardua foret, eodem Bariotam Tribunum cum duobus Peditum millibus transmisit. Is inter ipsum propugnaculum , & Brugas Castris collocatis, ingentem excitandum curauit aggerem , cuius beneficio posset ad Hostem tutus accedere, eique multum inferre detrimenti. Adfuit quoque subsidio Archiducis iussu Fridericus Comes Tliserem bergius. Vtriusque iamdiu in bellis exercita vir tute repulsus cum Exercitu Mauritius fuit,l: coactus susceptum opus deserere. io antequam fieret, res accidit, quae uti damni multum, ac

d luctus

Mauritius D. Caintliarinae munime tum invadit.

SEARCH

MENU NAVIGATION