Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ernesti misi uti

periculu.M.

xs DE BELLO BELGI Co

luctus Catholicis intulit: ita gaudij tantumdem, atque emoluc et scio menti peperit Foederatis. Dum enim Bariota eum Thserem bergio, alijsque Viris primarijs extructionem aggeris perlustrat, ac recognoscit; improuiso displosim e mosqueto globus, in eius caput irrumpit : quo vulnere saucius, atque afflictus ad terranti, repente animam exhalavit.Et magnus quidem fuit uniuersi Catholicorum Exercitus, ac praesertim Archiducum ex ea iactura

doloris sensus. Erat quippe Claudius Bariota vir generosus ilia paucis, difficultatum , ac periculorum contemptor; quique in arduis rebus aggrediundis nullum sibi praeire patienter ferret. Patria Lotharingus, virtutis suae suskagijs ex gregario Milite per

omnes militarium honorum gradus ad Tribunatum euectus. Vallones aliquot annos magna cum laude gubernavit. Animo. sus magis, quam cautus, accersere sepe, non expectare mortem

visus est: quae tamen plerunque promptior est, quando minu

expectatur.

Sto neque Hostes in eadem unius propugnaculi oppugnatione expertes periculorum fuere. Ernesto namque Nassauio una cum Aulico suo quodam obequitanti, emissus ex eo munimento globus, equum, cui insidebat, percussit, ac strauit: ipsum equino sanguine respersum vix incolumem dimisit: comitem. vero cum subiecto equo simul extinxit. At Mauritius ibidem dies aliquot moratus,inde tandem recedere constituit: cum praeis frtim summa & pabulorum , & aquae dulcis penuria laboraret Equitatus :&sblis aestiui nimius ardor ex arenarum tumulis rem percussus,equorum,atque hominum plantas valde torreret. Neque minoris ad eum summouendum ponderis erat: quod suum videret Exercitum admodum diminutum; Archiducis vero Copias quotidie magis augescere, ac nouis viribus roborari. Quam- , obrem relictis Ostendae tribus Peditum millibus, duabusque co- , hortibus Equitum , conscensis nauibus Zelandiam versus iter arripuit. H A NC opportunitatem Hostis in receptu infestandi nona ridem Seri. passus est sibi e manibus elabi Fridericus Spinula. Imd ex artis p φη peritia conijciens, Mauritium ut expertum Ducem, Classis partem postremam validissime muniturum, quippe quae Hostis ab tergo insequuturi iniuriis sutura esset obnoxia: frontem vero minus instructam dimi mirum : nocte, quae conscensonem praemibat, cum stis triremibus Flisiingam versus, maritimam Zelandiae Urbem , progressus est, ut venturas Maurit ij naues expectaret. Nec fefellit opinionem euentus. Sub primam lucem in conu

spectum Spinulae se dedit Foederatorum Classis. In eam illico

32쪽

Lanarius.

LIBER DETIMVS TERTIUS.

tra remes inuectae impetum faciunt: tormenta displodunt: aliae , moliuntur hostilia: multum denique nauibus, multum Nautis, didit ac Militibus inserunt detrimenti. Multoque plus intulissent, nisi repente ortus ab solis occasu venitis Cla&secundior,quam Spinulae triremibus fuisset. Antea quippe, leuiore vento spirante , non poterant postremae naues armatae in subsidium primarum

accurrere: mox autem eodem inualescente velociores, inuadere Hostium triremes conatae sunt. At hae proris conuersis, uri S lusae portum, unde siluerant, repeterent euitare nequierunt,

quin per medias illas naues ferrentur, non sitie aliquo, quamuis leui, damno. Ad terram tamqn incolumes appulere: quo eas insectari Hostes non ausi; caute subueriti , ne sua nauigia, quiba carina profundior, in sicco haererent. MAVRITII ram properus sine ullo lucro receptus pleris P que Foederatorum obtrectationum materiem, & querelarum, dedit: quod ad tam frequentem Classem adornandam, instruendamque tantum incommune factum sumptuum a Prouinciis esseti & nullus inde fructus ad eas rediret; cum tamen in suscipienda expeditione promissiam tam gloriose fuisset, uniuersam Flandriae maritimam oram Foederatorum imperio subactum iri, atque eorumdem nauigationibus opportune patentem sero. M ultas praeterea eiusdem Prouinciae Urbes eorum ditioni accessuras: qua ex accessione consequuturum, ut 6c grauissimista assidue contribuendi oneribus,& alendorum in suis regionibus .i AExercituum necessitate leuarentur. Ita nuperrime reportata vi

ctoria plus nominis, & fama: ut persaepe contingito quam uti

litatis, & commodi peperit Foederatis. Mauritius primum i Zelandiam cum Classe prosectus: inde in Hollandiam reuersis, per varias Vrbes, ac praecipue Bergae ad Zomam, Gertrudis-ber- ae, Bredae, ac Nouiomagi, ad quietem, atque in hyberna di- itribuit Equitatum: Pedites vero in interioribus partibus coli

cauit.

Ατ Archidux Albertus post recessiim Hostium quatriduo

Brugis moratus, ut quid ex eo noui nasceretur, propius obseruaret; Fridericum Comitem Thiarembergium ei regioni custodiendae imposuit, ad quam pugnatum fuerat, cuique Velascum paulo ante praefecerat: iussitque ea propugnacula reficere, &communire, quae Mauritius labefactauerat. Adiunxit ei, praeter Germanicas Copias, quibus praeerat, tum Burgundicas Varam- bonij, tum Bariotae vallonicas. Velascum vero cum reliquo Milite proficisci voluit ,& castra ponere Mech liniam inter, ac Li-ram : ibique consistendo , in omnem Hostium motum excuba-d a re

33쪽

β:bertus ad hel lum se instrui

so diligenter. Haec provide accurantem Archi ducem rursus Flandri, alijque Belgici Ordines obtestati sunt, ut Ollendae obsidionem aggrederetur, magna pecuniae, magna Militum adiumenta poli:centes, quo ea vexatione prouinciam liberaret. Ve-xum Albertus nondum maturum huic operi tempus assirmans,& maiores vires , consiliumque diuturnius ab re tanta requiri iquae iam alia, dissicultates prae se tulisset prope insiperabiles;eam expeditionem differendam cens iit. Quia tamen aut hanc, aut aliam in annum subsequentem versabat animo;qud paratior,instilictiorque prodire posset in campum, bellicum apparatu adornare decreuit. Iam ordines .centum aureorum millia i menses singulos ad bellandum obtulerant : iamque Henricus Gusmanus ex Hispania reuersus pecuniae non leue subsidium doportarat. Copias quoque uniuersas tum ob crebras seditiones, tum ob recentum ad Neoportum cladem, desectas, ac mutilas' lustrauit Archidux, recognouit,suppleuiti Qui vero Hamontium secellirant Itali, post obstinatam aliquot mensium contumaciam, in easdem conuenere conditiones, in quas antea Diestae seditios:atque in Archiducum obsequium reuocati,Verthae stariones habere iussi sunt, eo ducti a Friderico de Assiistis, cumia in numero essent Pedites mille quingenti, Equites mille. N ε s vero per hos apparatus belli, prorsis omisis tractationes pacis: ut viam nullam Catholici relinquerent, qua pu- jblicae saluti, quieti, felicitati consuleretur. Imo eodem fere tempore , quo ad Neoportum acerrime dimicabatur ; Iulio nem po GHY i. mense, Bergam ad Zomam prosecti sani Legati Ordinum Br bantiae, Flandriae, aliarumque Prouinciarum Archiducibus pa- Haraeus. xentium . Eodem paulo ante conuenerant Foederatorum ordinum Delegati: quos omnes pari humanitate Baxius loci Guber-Dator excepit. Postridie utrihue congressis,Catholicorum ordinum licerae sunt recitatae, quarum haec summa. salutarius Fugio , nil optabilivi, quam posi tam diuturnum, ac perniciosium se lum stabilim, aeθnceram pacem.Ad eam toto pectore eo arandam, zmici istos as Legatos. Hortari se vehementer, ut omni susticionis, a Vt simultatis umbra siιbmota, de ea tam ingenue, quam efaciter

aut . Neque communia tot Populorum mota pacem enixe posientium, a trinquam caelitus expectantium, fustrarentur. His perle, Foederati scorsim aliquandiu consultarunt. Tum ad Catholiς Qi reuersi, respondere inter caetera. Foederatos nec melle , me

pse cum Hsepanis, aut eorumscse ullius rei Vere tractationem: tibistri. s extιrtis omnis Miles exigatur e Belgio. Euod ubi factum se rit , crari pose pacem abruando inter Zelgas coituram reamque a Reipue

34쪽

LIBER DECIMUS TERTIVS. 2s,

ico o. formam inductum iri,in qua nemini 'ligionu causa mis erretur. Ad haec subiecere Catholici: Fra non esse, ut Foederatu adhuc arma retinentibus, eateri Felga armatis auxili spolientur. Illi decantatum sepe carmen in Hispanos occinere: Sed & Archia ducum Principatum eo nomine carpere:quodpotestas eius suprema

penes Hissanos fret ; cuius rei argumento ese, quod si qui na cerentur Principibus Liberi, nο1misi ex arbitrio Flagis Hspani inire connubia

posent. Plura ex utraque parte subiuncta, magis tamen ad alte candum accommodata, quim ad ullam sanciendae pacis viam reperiendam. Quare de more sine ulla deliberatione dissoluta congressio. Adeo plerunque tractationes huiusmodi pacis inter Principes, aut Nationes inimicas magis obtentui sunt, atque in speciem compositae, ut Populorum querimoniis aliqua spes obtrudatur; quam exanimi sententia studiose quaesitae: ac propterea tam vanos habent ex i tus, quam ingressus. S ua huius anni finem Flandri, ut ad Ostendanam obsidionem faciliorem viam Archiduci aperirent, a Spinula triremes emere studuerunt, aliasque complures fabricari. Maia sit ille tamen in sententia, nondum aduenisse tempus ei molitioni op portunum. At Hollandis, naualis rei caeteroqui Magistris, non indecorum visum , talis militiae)aliquid a Spinula condiscero . Namque ipsi quoque Dordraci triremem aedificarunt longitud, ne passuum octo sipra quadraginta: eamque tormentis quindecim obarmatam, Nigram cognomento dixerunt. Huius beneficio nauem suam a Slusensibus captam receperunt. Tertio

vero Calendas Decembris bellicis aliquot nauibus eidem as iunctis cum Militibus serὸ septingentis,aduerso Scaldi, Lillo

versus, Arcem Antuerpiensium, inuecti. Tilmordamu - , Pagum ad fluuium, praetergressi ; eorumdem Praetoriam stan rem in anchoris, de bombardis octodecim communitam, inuaserunt. Igitur velis, remisque ad eam propius accedere conati ferreum triremis rostrum ligneo nauis innexuerunt. Quo facto ita inter se cohaesere nauigia, ut loco moueri non possent . Quare Custodes Praetoriae statim eiusdem rostrum absciderunt Mox

interuallo secto, displosis utrinque tormentis sese mutuo petiere . Ac principio quidem ex Hollandis aliquot extincti: caeteribis propulsati Tertia tamen impressione, quinavim tuebantur,& quod longe numero erant inferiores, & quia praeter omne opinionem oppressi, &qudd Gubernatore destituti; pauci a caede superstites, relicta Hostibus Praetoria, Antuerpiensem ad ripam enatarunt. Eam Hollandi tanquam in triumphum abdu- contes, duasque simul vectorias, quae Bruxellas Antuerpia de-

Hianaili exemplo

Lis Antuerpit na abducunt.

35쪽

3'o DE BELLO BELGI Co

sore solebant, aliaque nauigia trahentes, in quibus tormenta fuisse tradunt supra quinquaginta ; Lilioum, atque inde in Zelandiana reuersi sunt. Magnos ea iactura tumultus Antuerpta con esuit: magnam Archiducibus indignationem commouit, propterea quod insignem Custodiarum incuriam , iocordiamque declarauit. Quamobrem Aren bergium Corn4tem , suprearum rei maritimae Praesectum , Amuerpiam misere: ut super' ea re diligenter inquireret: eos, quorum culpa tantum acce pium detrimenti seret, rigide puniret: ne quid tale continge , ree in posterum, prouideret. Is Nauarchum negligentiae in eo

compertum coniecit in carceremi: ut vero caueret insuturum,

in ipsa Scaldis ripa nouum extrui propugnaculum iussir.

EODEM fere tempore magnum passa est res Catholica dam-Amb .c; UM l, num, vita functo Bruxellis Ambrosio Landriano, supremi Equini mors, j v Praefecti Locum-tenente. Luxit Exercitus Virum ingentis animi, rerumque praeclare gestarum fama percelebrem. Doluit

Archi dux, prudentis confiiij , fideique spectatae. Administruma ab se desiderari. Hominem denique Christianis virtutibus i armorum libertate mirabilem , ereptum boni omnes deplora-- runt. In eo, quod gerebat, munere sufectus est Nicolaus Basta Epirota, qui Belgico in bello non mediocri cum laude merue- rat , iam tum Albano Duce Belgas regente.

INCREssus noui Saeculi, quo scribimus; annus nempe mil- Anno Insthim n6ui Sm lesimus sexcentesimus primus a Christo nato, gemino partulae,. si Q λ

ά Apr. ij. ria , ac memorabilis fuit:. quo duo Christiana Regna primaria& sibi tum plaus. runt, &salutari post nodum nexu coniugata sunt inuicem.Si qu1dem nono Calendas Octobris Philippo Tertio Hispaniarum Regi ex Margarita Austriaca nata est Anna a Maria: & quatriduo post Henricus Uartus Galliarum Rex suscepit ex Maria Medicea Ludovicum Decimumtertium . Haec utraque beatissima , atque in diuerso Regno penὸ simul nata proles, ubi ad nubilem peruenit aetatem, fausto copulata con- iugio, magnam spem Orbi terrarum fecit, Hispaniam , Gauliamque perpetuo fere secum pugnantes, diuturno pacis se erecolligandi . Sed spes ea in irritum cecidit: quando longe facilius

est coalescere sanguinem Principum, quam ingenia, mores, voluntates inter se discrepantium Nationum . Et ditionis vel tuendae, vel amplificandae studium omni affinitate vehementius humanos animos mouet. Haec temporum selicitas a pace per Galliae, Hispaniaeque regales nuptias creata, reseruabatur anno eius. i. saeculi quinquagesimo nobo, quum Ludovico Decimo-

quarto in matrimonium ducente Mariam Teresiam Philippi Quarti

36쪽

Quatti Filiam stot annos optata,&suspirata concordia inter duo potentissima Regna, cum Europae plausibus univcrsae, sancita

ANNr principio Mendoeteta, qui Neoportuensem Catholicorum cladem insigniorem fecerat captiuitate sua:ab Arce munitissima Vuorda , inter ultraiectum, & Lugdunum Batauorum, sita, traductus filii Hagam Comitis, tanquam in Regiam Fad ratorum . Ibi cum ordinum Capitibus de sua redemptione, ac qibertate agere coepit tanto vehementius, quanto propius. At tea quippe per Internuncios agi rata res, lentum ut eueniret let) negotium suerat . Multi praeter eum e Catholica Nobilitate Captiuis quos supra memorauimus) detinebantur apud Foederatos.Multi contra ex horum ditione, quamuis iere omnea comditione longe inseriores, in Hispania, Lusitania, alijsque Regnis Hispano subiectis , aut carceribus erant, aut triremibus mancipati. Quare de Captiuis utrinque permutandis eam iniere conuentionem ordines Foederati: ut ipsi. quidem Mendoa-Σam , caeterosque ab se captos, constituto redemptionis prelio impenso, dimitterent liberos: vicissim vero quicumque sub Hispani Regis,aut Archi ducis imperio belli causi Captiui tenerentur ex Belgio foederato, pristinae libertati restituerentur . AxMendoaeta quinquaginta aure cirum millia, quae pro ipso redi mendo Foederati poscebant, persoluere recusabat: Captiuos vero Hispano, vel Archiduci subiectos liberare , non in sua , sed in eorumdem Principum esse aiebat potestate : ade ue ab ipsis expectandum ea saper commutatione responsum. In eo quoque idem dissentiebat a Foederatis; quod hi Ludovicum Villari unia, nobilem Hispanum, una cum alijs statim dimitti nolebant, eum sibi vindicante Francisco Verio, a quo captus fuerat, ut ipsum

postea cum Anglo quodam nobili, iamdiu in Indijs Hispano

rum Captiuo permutaret. Mendoetra vero quam primum eum liberari contendebat. Ianuario sere medio cum perlata fuissent

Hispani Regis , Archiducisque responsa ; de Captiuis utrinque

restituendis firmata inter utramque Partem conuentio. Men- doeteta tamen se in Ibertatem asserere nondum potuit, Ordinibus postulantibus sexcen torum millium aureorum cautionem , ut omnibus, cum quibus conuenerant, conditionibus staretur. Tandem anno consequente tertio Calendas Iunias, tribus d viginti aureorum millibus persolutis, post captiuitatem mensium amplius viginti, liber dimissus est, ac Maurit ij nauigio Antuer-piam perductus. Tanto pretiosior est, adeoque vindicatu difficilior , Principum, quam priuatorum hominum libertas.

emari e iii

37쪽

Naiiritius Improuiso Rheno eta aggreditur. Capto Insulae min

nimento, eam obissidet.

Pκ tuis huius anni mensibus otium ab armis suix qmsi spN,r σε i.

tium sibi sumeret utraque Partium ad pecuniam, Milatam, atque omne instrumentum belli comparandum;ut paulo post or, time Instructa posset maiora moliri.Ac Mauritius quidem,term-pestate ad hestandum opportuna iam appulsa , Copias eduxit., easque prope Schen chlanam Arcem recensuit. Tum ad Hostis vires alio, quam quo ipse oppugnationem animo destinauerat , auertendas, Sylvam Ducis inuadere .se velle simulavit . Mox ve.

ab celeritate maxima omnem Hostis sispicionem, nedum su sidium anteuertens; Rhenobergam contendit, eamque ineunte Iunio cinxit obsidione . Ex eo, quod Catholici reliquerant Rhenobergae Praesidio, postquam eam deditione cepere ut alta bi dictum iningens,perpetuumque detrimentum acceperant Fc derari: quippe quibus ab eo Rheni erat interclusa nauigatio Quare'; ut tibi tam perniciosum obicem amouerent, eius loci potiri magnopere affectabant. Ioi T. R ubi ediMauritius cum viginti Militum millibus peruEnit; primo quidem ex aduersa oppido suminis ripa munianientum dormenris quatere aggressus est, in Insula situm, alioque a nobis loco indicatum.Nec longus in eo expugnando fuit, Iinem. aut dissicilis labor. Illo potitus,c astra circa Oppidum posuit; CH r meaque aduersus Hostium subsadia tam valide muniuit, ut maxi cist is, mimi cuiusque I xercitus sustinere impetum possent. πum aD rαgeribus Oppidum versus excitandis, alijsque bellicis operibus moliendis applicuit animum. Praeerat Rhenobergae Ludovicus Hae uiri Bernardus Auila, natione, ac magnanimitate Hispanus; quique 'qdiuturna bellandi experientia magnam assecutus erat apud Milites existimationem. Praesidiarij aderant ad ter mille qua Hispa- Reid vi cni, qua Itali, qua Germani: ex quibus Equites tantum quinquaginta, Bolbergio subiecti. Neque deerant in Oppido commea- Lue. tus; S: quidquid est ad sustinendam obsidionem idoneum. Armenta quoque ex agro circumiacente intra moenia reducta: naues perfossae, demersaeque, ne in Hostium potestatem venirent. Vt verb non minus in aggrediendo sortes, quam in se tuendo providos obsessi probarent sese;frequenter in Hostium Castra eruperunt, multumque illis intulere damni, haud minus ipsi caedium perpessi. Cust A v ERAT principio Auila literis, aut Internuncijs de suo periculo certiorem Archiducem facere, atque opportunum ab eo subsidium petere: sed arctissime vijs omnibus obstructis,

qua ratione id consequeretur, reperire non poterat. Duo tan

dem illi se obtulere promptissimi animis, c natandi peritissimi:

38쪽

LIBER DECIMVS ΤERTIVS. 33

1 coia qui acceptis ab eo literis in viam se dant , Geldriam, aut Stratam

versus, ubi omnium proxima erant Hispanorum Praesidia. Dum vero transmisso Rheno iter haberent,in quatuor Hostium Equutes inciderunt. Qims ut vidit eorum alter,a via declinauit,eoque luspicionem occurrentibus iniecit . Quamobrem eum insequuti, aggressique captiuum perduxerunt in Castra. Alter anim sius progressus, & ipsa, quam praeferebat, securitate se tutum ratus, in alium Equitem exploratorem incurrit. Ab eo rogatus runde, aut quo proficisceretur ut perplexa esse prima fronte simulatio silet in non satis aperte responsum expediebat. Ex quo coniectans Eques id quod erat, eum raptim invadit. Ille praeualidus viribus egregie se tutari. Parumque abfuit, quin ipsum

equo deijceret. Verum alio superueniente, par esse unus duobus non potuit. Quare ab utroque captus, &pertractus ipso etiam in Castra. Ambo, quod res erat, confessi ; ad alios omnes ab eiusmodi officio deterrendos, ante oculos obsessae Ciuitatis suspendio puniuntur. Interceptae quoque literae arcanis notis per numeros conscriptae. Ambagibus earum euolutis, docebatur : Mauritium malidius multo se munire contra mentura submilia, quἀm aduersus urbanas eruptiones . ta bundare quidem illum

bellicis machinis, quibus Obsessos continenter infestaret: sed rem eidem

futuram cum meteranis Militibus , qui non tum primum audirent

i strepitum tonantium bombardarum. ὸd si ubiuis immisiis aliquo iuuarentur;audere se polliceri, prim Obstessores fatigatum iri, quam

obsisses.

A M QR A M ad Archiducem haec epistola, vel ulla alia misnime peruenisset: is tamen audita fama obsidionis, qua Rheno-berga premebatur; iussit Senatum bellicum aduocari. In eo quaestrum, utrum opportunius foret: an ad Oppidum illud pro pugnandum statim subsidium ingens immittere : an hostilem alium locum inuadendo, vel ad eum tutandum ab obsidione illa Hostem auocare,vel unius iacturam alterius adeptione pen sare. Pluribus dictis in utramque partem sentent ijs, varijsque rationibus in medium allatis, in id demum ab omnibus consensum est et ut utrumque praesenti malo remedium adhiberetur. Nam si minus alterum prospere succederet; in altero spem

repositam haud facile decepturam. Igitur quoad subsidiur , imperatum fuit Hermanno Comiti Tliserem bergio, qui Gel-driae partis Archiducibus subiectae Praefecturam gerebat; ut ex eius Praesidi, quantumcunque sine detrimento locorum poterat , Militum educeret; eosque coniunctos alijs, quos accepturus erat e Brabantia, ad Hostium Castra circa Rhenobergama

Nuneii ab Obses.

39쪽

DE B ELLO BELGICO

eodem Oste da obsidio deceris

adduceret : atque illa cominaniri validius probiberet , donee maiores Copiae Hispanicae, Italicaeque , quae iam aderant, submitteremur.

VANτvxi vero si e stabat ad Urbem Hostium obsidendam, illico sententi js omnibus in Oilendam itum est : tum quod uti non semel diximus in maxime id erat in votis Prouincijs Alberto, atque Isabellae parentibus; pro quo toties preces, pecuniam, Milites, & quidquid opus esset, obtulerant: tum et antiquia maximi momenti locus erat Hostibus ad uniuersam Flandriam infestandam: quibus si receptus ille subtraheretur , pedem in ea Prouincia ponere nusquam liceret. Quamuis vero magnum esset, quod mouebatur opus, ob Vrbis validam situ, manuque munitionem, d subsidium nulla pene ratione impediendum : vis um tamen Alberto est par magnanimitati suae, dignumque cui notam bellandi scientiam,vires noui principatus, congestim recens ex Belgio, Hispaniaque pecuniam , ac ianiatum conductas Hispanorum Copias deuinaret. Bruxellas quip- 'pe ea tempestate peruenerat eorum Legio sub Ioanne Braca- montio Tribuno: altera verὰ Italorum ex Insubria Theodoro Comiti Tri uultio subiecta: tertia ex Neapolitano Regno, quam Domitius Caracciolus Bellae Marchio,&Ioannes Thomas Spina moderabantur. Ex his Archidux Hispanos quidem Ostem danae obsidioni seposuit: Italos vero Hermanno Comiti adiunxit, mandans, ut quanta posset maxima celeritate subsidium Rhenobergam inferret. Sed neque hoc tempestiuum suit,quando iam ita Castra oppido circumfusa munierat,concluseratque Maurit ius; ut nullus omnino ad ea perrumpenda pateret aditus: neque ostendae obsidio vetuit, ne quam primum illud caperetur . Quippe id periculi non auocauit ab oppugnatione tam be

ne praeparata Obsessores : sed ijsdem potius stimulos addidit ad

extremum virium exerendum , ac finem operis festinandum ,

quo Rhenoberga capta , ad Ostendam suppetijs roboranda

animosiores accurrerent.

I A M v v a validus agger oppidum proxime deductus erat, Mquacumque flectebatur in angulos, Militum stationibus instructus. Iam crebris tormentorum ictibus lorica moenium, atque interiecta propugnacula satiscebant. Ad tectam viam , quae pro solsa erat circumducta, cuniculos agi Mauritius iusserat , ijsque magnam partem disiecta est. Externis hisce malis accedebat interior penuria , non quidem commeatuum, aut bellici apparatus , sed medicamentorum : quae tamen admodum erant neces

saria tot aegris, ac saucijs, qui quotidie ab obsietaribus vulnera

40쪽

bantur. In has rerum angustias deductis mittit Mauritius, qui deditionem postularet. Respondet Auila: Probe noyge Mauritium

pro sua belli scientia , nondum adesse tempus dedendi sese: quando

mo negatur.

.militum, alimentorum, ac totius instrumenti bellici abunde est. Pro eo tamen humanitatis oscio, se illi agere grates. Perrexit Mauritius alias viae tectae circa Oppidum partes cuniculis suffodero. Ac rursus post quinque dies Praesectum eumdem,ut Rhenobe gam dedat, per certum hominem transmissum hortatur. Tum Auila rogat, ut scriptis ea committat Mauritius ; quandoqui dem non semper Internuncij fideliter, accurateque mandata perserunt. Assentitur ille petitioni. Neque tamen interea cessari iubet ab operibus promouendis. Et iam perductus erat agger ad muros: ac Militum al. quot audacter conscenso vallo introspicientes, propugnaculum unu in a paucis custoditum obseruarunt. Alterum quoque mum mentum ad Meridiem situm tribus cuniculis Obsessores sulfoderant: quorum duo ab obsessis deprehensi. Haec inter a Mauritio petiuit Auila, ut breues sibi

concederet inducias, veniamque daret Milites duos ad Her- mannum Comitem transmittendi, qui ex eo certo cognoscerent,an ulla praesto essent inferenda subsidia. Dene auit utrumue Mauritius rimo seuere monuit, ut quamprimum vel Obsbes ad transi endam deditionem mitteret, vel extremam vinia pectaret. Ille in sim ma rerum desperatione se positum ratus

postero die se missurum respondit. At interiecta nocte e vicina Vrbe Geldria elatis ignibus significatur, in propinquo esse suppetias. Iam enim Mosam trahciebant sexdecim Insubres,trigitista Neapolitanae Militum centuriae . Hispani praeterea mille sexcenti aduentabant,& Uallonica Legio Ductore Buquoio,& Germanica Bariae montio subiecta;ipsique Vertae seditiosi: ut omnino octo millia Peditum essent, Equites bis mille quingenti. Cum contra in Castris Mauritianis quina tantum millia Peditum, bina Equitum superessent, Anglis ad Ostendam propugnandam prosectis.Tantum tamen auxilium cum proxima Obsitares inferiores numero propulsandi frustra fuit rut pi runque prosperitas vitrea est, quaecum splendet, frangitur. Namque potiridie ab Auiti , quemadmodum promissum sue rat, Obsides ad Castra mittuntur , Praesectus Equitum Bolbe gius, atque Italus quidam Centurio: duo pariter a Mauritio legantur in Oppidum obsidum nomine Ductores, alter Equitum , Peditum alter. Postquam multum ab utraque parte doconditionibus disceptatum ; in has demum conuenere. et trum risit Militibus , Nautis , caloridiue ex oppido migrare cum

muTandem dedi

Elus conditiones:

SEARCH

MENU NAVIGATION