Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Galillei steris forulieitudo derici tractatiosa

3 6 DE BELLO BELGI Co

ssenda, haec Legationum ossicia postularunt. Hi Principes, alij- iso .

que Reges,Gallicus nempe, atque Anglicus pro varietate suarum utilitatum, ac prout erant, vel erga Hispanos, vel erga Foederatos assecti, varie quoque de Pace sentiebant. 'HE N Ric us praecipue Galliarum Rex magna sollicitudine in am tractationem imminebat. Miserat iam sui antea dictum lectissimos Oratores. Finis ei progositus verior, interiorque, ut in partem negotiationis veniret, atque auctoritatis suae metu Hispanis insinuans, eos adigeret ad ipsum confugere, eumque suarum controuersiarum Arbitrum constituere. De rei autem exitu ; quem sibi potius duceret expetendum , valde ambiguus animi erat. Vt oinni concord a desperata, bellum atrocius re Iurgeret , sibi commodius opinabatur. Sic enim S: Hispanorum vires attererentur quotidie magis: & si forte Belgium is uniuem sum amitteret, eius reliquae Galliae rursus adiungendi posset in spem venire. Contra vero eam Pacem, ut alijs, ita fio quoquo Regno sal utarem existimabat; ubi in animum incurrebat aetas

sua decliuis in senium , Filiorum immatura bellis , ciuiles motus in Gallia nec inusitati, nee contemnendi, praesistim si quid sibi humanitus accideret. Sed neque finitimos Belgas, submoto bello futuros terra potentiores, ut mari iam erant ; facere videbat admodum in rem suam. Siquidem sui Regni Sectariis, ac rebellibus expeditum, paratumque in proximo suisset Haereseos itu Belgio quietae,ac securae subsidium.In hac alternatione votorum, atque ancipiti mente positus Henricus , ad inspectandos sellici: erractationis progressis, totus incumbebat. Neque quidquam a 'Foederatis se inconsulto constitutum iri, sibi facile persuadebat,

ob summam apud eos auctoritatem suam . Ad hoc negotium sci- te, accurateque peragendum aptissimos miserat uti memora uimus) suae voluntatis Administros laninum,&Roissium. Vter- qne pedem fixerat Hasar Comitis, ubi Fodideratorum Conuentus habebanturi uterque iractationis particeps erat. Ianinus vero po tissimum in partes omnes intentus, quidquid eueniret , circum. Vectabar: atque in intimam negotiationem se magis, magisque

insinuabat in dies. Id ouod Archiducibus, atque Hispanis suspicionum i mitem, ac sollicitudinum suggerebat. Et iam utrique in animum inducebant, sine Gallici Regis auistbritate non posse ad negotij ad exitum perduci. od ab eodem Rege significatum

Videbatur, cum redeunti ex Hispania in Belgium Commissirio Neyo conquestus est et quod in ea tractatione Concordiae tantum progrederentur Catholicus Rex, atque Archiduces ,re tali, tacum minime communica . . . ua

352쪽

Misost erat Anglici Regis sollicitudo : maior, ut bellum

prorogaretur, propensio. Ipse namque, quamuis finitimus etiam Belgis Foederatis, ab eorum potentia Regnis suis metuere nor poterat, quae mari satis essent circumuallata , haeresique scatentia non minus, quam illa pars Belgij ,eaque coniunctione secura. Angli quoque , Scotique Foederatis magno numero militantes, eos in amicitia retinebant. Ab Hispano magis timendum,

Anglico nomini videbatur ; quod ille Belgico bello expeditus, arma vertere poterat ad tutandam Hiberniam Catholicis 6 equentem, Catholico Regi amicam , Anglis infensam . Verum Iacobus Rex ad studia literarum, quam ad arma, procliuior cum es set;& contra Catholicos calamum vibrare promptior, quas gladium :& pugnare magis gauderet cum seris, quam cum hominibns; ad Pacem in Belgio statuendam, credebatur ipse etiam tandem inclinaturus. & illum trahebat pecuniarum penu ria , ob quam admodum leuia potuisset Foederatis bellantibus ferre subsidia. Parum quippe conueniens ducebat existimationi regiae, bellum suadere consilio, & auxilio non seuere. Non ideo tamen minoris faciendum Foederatis cum eo Rege foedus,& am , citia et, quandoquidem ex eius Regnis assiduae ipsis suti diximus Copiae suppetebant.Quamobrem & ubi primum venerunt in Belgium eius Legati, libenter admodum, atque honorifice excepti ;& participes consiliorum, ac rerum subinde gestarum effecti; Δ in Conuentus frequenter adsciti. CuM hi, alijque Principes eam pacis tractationem per suos Legatos accurarent:plures tamen Aduersarij eiusdem erant,quam Fautores. Imo tum amici Hispanae, Austriacaeque potentiae, tum eidem infensi, ne Pax illa componeretur, optabant. Hi ut Belgico bello tam pertinaci, tam sumptuoso, tam pernicioso, Hispanicae vires, & dominatus paulatim attenuarentur: atque arma contra eos Hostes admodum occupata, aduersus alios vel nulla

essent, vel inualida. Illi vero , quod conditiones eius concordiae parum distnae videbantur tanti Regis maiestate;quaeque multum de Hispana existimatione detraherent. Ijdemque tantam Foederatorum in siis commodis obtinendis,ac per uincendis omnibus superbiam ferre non poterant. Quare non temere Marchio asseuerabat: In dipnrbania Pace ρIm sibi negotij symicosfacessere, quam Hostes. Reωque conie statum a Sapientibus fuit: emolumenti eam Pacemfre, ad quam impediendam tantos adhiberent es-- natus Histanorum aemulatores , , contra quam cunm fere Europa Frincipes coniurasse miderentur, ne scilicet bello macuus, quietu. regnaret Hispanus. I AM

Restis Angli ei de eadem setas.

Hispanorum ram Amaei quam Hostes Paci adueria

tura

xx x

353쪽

3 s DE BELLO BELGICO

IAM Prouinciarum Delegati Hagam conuenerant, ex ipsa- iso rum sententia definituri, an ineunda Pacis tractatio. Igitur decimo tertio Calendas Ianuarias in Senatum frequentissimur c ceuntes; suae quisque Prouinciae, aut ciuitatis, quae suskagii ilus haberet, protulere in medium mandata. Ea vero fere cuncta eiusmodi erant. βuamuis in Retia Confirmatione mitium aliquod δε- pr Linum suiset; tractatio tamen siue de Pace, siue de Inducis rurnis cum alterius Partu Delegatu susciperetur. Verὐm illud in uniuem sά negotiatione maneret immotum, atque inconcussum: nihil ut iam , quam mel Hispano F egi, mel Archiducibus concederetur, quod Proiam clarum libertatem imminutum iret, aut in statu tam Religionis, quama ei-publica supremum earum ius, atque imperium violaret. Dies aliquot supremus ordinum Senatus eadem si per re habitus: cui praeter Nassauios Comites Mauritium, atque Guillelmum, inre fuere Gallicus, Anglicus, Danicusque Legati. Nam Palatinus nondum aduenerat, & Brande burgicus ante illius aduentum, quidquam agere vetitus a suoPrincipe In his Conuentibus re diu, accurateque discussa , tractationem tandem instituere decreu I G i T v x ordines ad Archiduces nono Calendas Ianuaru ita scripsere. Farderatorum Remsublicam paratam in tractationem Pacti,aut longiorum Induciarum menire, cum ea tamen exceptione, quam

antea Per titeras significauerant Ordines: nihil ut in illa proponeretur ,

quod statum publicum ladrret, aut saluti Ciatum obser . duod si ipsi

etiam in eamdem sententiam menirent ; intra decimum diem suos mitterent Deligatos cum plena potestate , atque austoritare ab se , atque ala era Dupaniarum eo demandata . Se quoque delecturos pares numero Delegatos, omni instructos ficultate, ut sevi negotium absolueretur. Hagam Comitis locum mitri habendis eiusmias congressibus maxime commodum. Namque gre ordinum supremos cinuentus ibisolitos cogi ;Prouinciarum suoragiis id ntidem colligendis nullam Urbem, aut Oppidum opportunius: es eorum, qui accerserentur e singulis locis, mutilitudinem non pati remotiorem sedem. Goniam mero cessationis arm rum finis instabat, pridie scilicet Nonas Ianuari ; viderent, an e re communi foret, eamdem in mensim unum, aut sex hebdomadas pro- aruari ; siquidem tractationem habendam censerem. Has demum sit rad pro Aederatorum consense in tractationem futuras quemadmodum responsium pro Hispani Regis, atque Archiducum assensu . - H A R v M exemplum NeyO, ac Verreychio misere cum exem-llari ,sogantes, ut hoc Archiducibus redderent. Quod si Arch, duces dolegaturi aliquot essent; orarent Ordinum nomine, ut iulcrum numerum, nomina, diemque proscctionis significare

354쪽

LIBER VIGESIMUS.

I 8.Ianuar. 16. Febr.

nὸ grauarentur ; quo ipsorum itineri maturὰ consuli posset. Nisi

potius iid quod euentus docuit) ut reiicere mature liceret, quos ad rem suam facere non putarent. TAM laeto vulgato nuncio Bruxellis , ac per Belgium totum , magnis Populi laetit ijs exsultare: quasi non tractatio Pacis,sed Pax ipsa constituta. In rebua quippe, quae vehementer optantur, ac magni sunt emolumenti, propositio ipsa, vel certior spes censetur in fructu . Par tamen gaudio sollicitudo fuit Archi ducum ,& Spinulae, idoneos tantae rei Ministros eligendi. Caeteros vero ingens tenebat expectatio, animique suspensio: quinam prae alijs non modo in Aula Bruxellensi, sed per uniuersum Belgiunia , quod Archiducibus parebat, iudicarentur ab optimis rerum, ac personarum aestimatoribus tanti ponderis negotio pares.De principe Delegatorum, totiusque negotiationis Capite, non diu de liberandum, aut quidquam dubitandum Alberto fuit. Nullus enim in mentem venire debuit, aut potuit prior ipso Marchi ne: cuius prudentiae, industriaeque iam tum a prima spe tractationis instituendae, Archiduces ipsi ; postmodum vero Rex de re

factus certior, omnibus sere literis tam suis, quam suorum, molem uniuersam imposuerant,&commendauerant. Ut nempe qui tantum adhibuerat diligentiae, tantum laborum , ac vigdia tum impenderat; ne prima tractatio, 3 quasi quaedam praepara tio maiorss, abrumperetur squod periculum frequenter impendebat aliquo veluti fructu annuae operae suae, tolerantiaeque gau deret, praecipuam tractationem administrando: siasque omnes iudieij, atque industriae vires in re momenti tanto maioris exe

reret.

LONGgialia mens erat Marchionis ipsius quam pluribus epistolis ad Regem, Regiosque Administros, aliosque Amicos datis disertissime declarauit. Existimationem namquesuam, dicebar, magnum in discrimen objci. Rem esse plenam aleae, summisque di eui tibis impeditam. Fortunam sibi seperare . non posse admodum secundam . Ιllud. tamen addebat: Haec omnia pericula , labores , infortunia ibentis animo εArchiducis iussu, in I uis obsequium subire u

ius causa ne minitam quidem profundere diabitarer . Ne iidtacet ullo un

quam tempore ebliatari posset ,perimm fletife , quo minus Pax , αμα Inducia sancirentur: plurisiue Iadiam ab eo exigimurionem suam ,

quam regia commeda IH aE c, atque talia cum ad Salinarum Comitem inter caeteros

perscripsisset, hoc ab illo responsum tulit. Si quid eius nomen, is magna opinio disicriminis adiret, incundo tractationem ; Fl-m , qMiserorabatvir , ut exitum oui maiori Iloria compensiturum. tan

Pco Catholicis Planeeps Delega torsi elisitur bri nuta. Inuitus asiuititur.

Ad id ani ueex Hispania

355쪽

DE BELLO BELGICO

deratoriun Delegatormn Secundit Ioannes mansici dotius. Eius dem laux,

ta molis opus committi debuisse nisi s.mmae Viro auctoritatis, atque existimationis in Belgio. Par fuisse, ut qui tam salutari non uni Nationi negotis felix dedisset initium eliciores progreFus1μά m nanimitate, ac prurintia peperiset; exitum quoque felicissimum eidem imp

neret. Novam illam Belbfelicitatem, Europa quierem, ac transum litatem, secundum Deum, Spinula ararchioni acceptam referendam. Hispaniam mero potissimum, in quam ex ea Pace plurima redundabant emolumenta, quaequepraecipue ad eam continenter anhelabat, ob

tam grande beneficium eidem obstrictam perpetuo fore. S E D & ipse Rex, ubi comperiam habuit hanc Marchionis deuotam in Regium obsequium voluntatem, incommoda, & peria cula omnia conculcantem ; suarum esse partium existimauit,earn illaudatam minime praeterire ; fidelisque operae alacritatem verborum saltem grata expressione remunerari. Quod sane in Principibus magnis maximi faciendum: quibus qui praestant obse riuium, gratias debent. Datis igitur ad eum literis, ingentem se cepisse voluptatem testatur, quod Albertus Archidux in numero Delegatorum elegisset ipsum,&Mansicidorium, Uiros tam

exploratae fidei, tamque ardenter Diuini, Regitque obsequij st diosos: quodque ipse impositum onus minime detrectasset, sibi fuisse laetissimum. Eoque nomine se maximas ipsi gratias habe

re. Neque hac ad Spinulam data significatione contentus, alteram eadem die ad Archiducem epistolam dedit: qua commendauit in primis duorum eorumdem Delegatorum electionem, inetiam Foederatorum Scriptor, qui hanc Induciarum Historiam fuse narratam Foederatis Ordinibus dedicauit;dum de Marchione agit ad congressus ante omnes electo, hoc Elogium pro- . didit memoriar posterorum. Ambrosius Spinula, aurei Velleris Eques, Marchia Venafri, Dux Sansiuerinus , I siae militia Imperator , cuius nomen decus consecratum est immortalitati ob egregia

facinora , quae .ello designauit ; Vir inuicti laboris, animo , ,spe ad omnia summa natus, a misi, integer, praeclarisque subornatus mirtutibus, quarum ope Familiam meterem,-illusirem in tantum claritudinis evexit, ut nemo Maiorum sit cum eo comparandus.

ALTER pὀst Marchionem designatus ad tractationem fuit modo memoratus Ioannes Mansicidorius, qui a Secretis erat A chiduci in bellicis rebus: satis comperta clarus integritate, ma gnaque in Belgio experientia:quippe qui apud Albertum eo sunctus ossicio suerat, ex quo primum Belgium gubernavit Cardinalis. Ingentis penes eum dem erat existimationis, ob singularem in agendo fidem, in loquendo sinceritatem : quodque profusus in cogitationibus esset, parcus in verbis. Moderato erat ingenio, quo

nominicvs Baud. initis lib. et e

356쪽

quo praesertim au ritatem suam ab omni ostentatione coercebat ; sed quanto eam premebat modestius , tanto stabilius confise mabat . Ob multa, ac magna promerita postremis temporibus in supremum belli Concilium ab Rege cooptatus. I o A N N E s Richardotus priuati Concilij Praeses,Delegatorum tertius fuit. Vir ob insignem prudentiam , agendique dexteritarem , magni momenti negotiis impositus, iam tum a Parmensis Ducis praefectura, ab omnibus,qui Belgium gubernarunt. In Pacis praesertim tractationibus aeque fortunatus, ac sapiens ; Gallicam, Anglicamque concordias postremas optatum ad exitu perduxerat. Ut merito suo, atque in spem paris successus, ad Belgicam quoque negotiationem eiusmodi fuerit destinatus. Q vi socius ei adiunctus fuerat in duabus eisdem tractationi. bus Ludovicus Verreychius, par erat, ut in hac etiam tertia illum comitaretur. Obibat is iam diu munus principis eorunia, qui Archiducibus erant a Secretis in Politicis rebus quidem summa cum laude tum prudentiae, tum probitatis. Ad hanc vero tractationem aditum sbi iam pridem aperuerat, cum in Hollandia quaedam eiusdem iecerat fundamenta. SED nulli hoc nomine magis ea debebatur, quam Commis. sario Franciscanorum Neyo: qui ut illa tandem aliquando deceris

neretur,annum serme selidum laborauerat: tot itinera inter Hollandiam, Brabantiamque, contrariarum Partium prouincias, ultro citroque commeando pertulerat: in Hispaniam ipsam perrexerae r tantum patientiae , dissimulationis, dexteritatis adhibuerat: tot denique, ac tam arduas perruperat difficultates, tot incommoda deuorauerat . Quare constituta tractatio quantum in praescripto, ac molitione Spinulae, tantumdem in executione Neyo referri debuit accepta.

D si his Archiducum Delegatis ubi facti sint certiores Ordi

nes Foederatorum;tres quidem postremo recensitos sine ulla exceptione receperunt: duobus vero primis aliquamdiu repugnarunt, quod exterarum essent Nationum, non Belgicae. Quasi vero in tractatione Pacis, quae cum Hoste haberi solet , nisi inter eiusdem Patriae, ingenijque Homines conuenire non possit. Sed verius fortasse valde sibi timebant a solertia rum Italorum communi, tum propria Marchionis; atque ab eiusdem diligentia, ardore in Regi, emolumentis promouendis, vel apud Hostes celebrata . In Manscidorio autem ipsum Hispanum nomen odi lsum erat: quod ita infestum fierat Foederatis in diuturno bello , ut esset non minus in ipsa tractatione Pacis formidandum. Per si sten te tamen Alberto in sua electione , Ordinesde consilio Legatorum eam usquequaque sint amplexi. Qv Ain

Tertius Ioannes Ricliardotus.

Ioannes Neyus Q intus. Pelm; duobus parumper obsitae derati.

357쪽

tur.

33α DE BELLO BELGI Co

in A M o B R E M ineunte anno millesimo sexcentesimo octavo, prorogatae in sex hebdomadas Belli feriae. Catholici vero De- legati Bruxellis discessere quinto Calendas Februarii : Liram quo in Brabantiae finibus eodem die tenuere. Inde Hollandiam ingressi , Hagam denique Comitis peruenere Calendis . Ut dignis eos honoribus exciperent Ordines Foederati , iussere primum Iustino Nassavio Bredano Gubernatori, ut una cum Praefecto Bergae ad Zomam Marcello Baxio, turmis aliquot Equitum comitantibus,obuiam Spinulae, ac Sociis Liram u1que procederet. Id humanissime praestiterunt: eosque per suas Vrbes Bredam, Dordracum, Roterodamum , Ger trudisbergam, Delphos perhonorifice deduxerunt, toto itinere de publico alentes . Ad Marchionenia de facie cognoscendum, quem ex fima victoriarum ,& damnis su is sati, superque nouerant, ingentes ubique locorum facti concursus. Namque Hostis ipsius virtutem admirati, laetabantur aspectu.

V si ad Pagum Risuicum, leucae dimidio Haga distantem,

peruentum est; Mauritius Comes obuiam prodijt, ingenti numero Propinquorum, primaeque Nobilitatis flore circumseptus. Ad primum obtutum, quem in se mutuo coniecere hi magni militiae Duces , aetatisque suae vix ullo inferiores, vehementer immutasse vultum ab ijs, qui circumstabant,deprehensi sunt. Summa quippe alterius de altero existimatio , tot virtutis argumentis confirmata ,& per conspectum animis impressa validius , magnos in eis motus excitauit, quorum indicia vultus praetulero et quasi uterque timeret in bellicis laudibus a tanto aemulatore superari : vel utrumque puderet, parem inuenisse. Veteris vero memoriae peritis obuersatus menti tunc est celeberrimus ille Scipionis, Annibalisque congressus: cum duo clarissimi. Imperatoresse propius aspicientes, Stetere diu mutuά admiratisne defixi. QEddsi de illis glorisse iactatum : Non fuisse maiorem βιb Imperio Romano diem: de his quoque potuit assirmari, post tristissimam illa diuturni belli Belgici tempestatem, nullum eo laetiorem affulsississe Solem, qui patefecit haec duo belli fulgura in unum coacta, ad

Pacis lumen feliciter praemonstrandum. Addunt aliqui verba , , quibus se primum consilutarunt, humanitatis, atque honorificentiae plenissima. Mauritium priorem dixisse ferunt. Deum, cμ- ius ad imperium Sol illucescerer, quique humanarum cogitationum intima pεrspecta haberet, optime nosse, qu Iratus, optatusque imorum es et aduentus, atque conspectus . Tempus quoque, cuius filia meritas

est, sirim suis merbis facturum ; neque unquam se dissidentis ab animo lingua represenorum. Spinulam vero respondisse. Fortunatam illam

Anno

Baudius Q.

358쪽

notus de Induc s.

ilum diem adeo siuam spem , ae mota implesse , uiscultatem ademerit quidquam in posterum sperandi mehementius, aut optandi. Di-na mero clementia se con dere, opportunitatem dat*ram,pro tam eo. - ά humanitate sibi ab Excellintissimo Principum, νuos aspiceret Sol, exhibita , eratum pyse proandi, ae paria referens. His, alijsquio flic ij significationibus ultro , citroque datis ; Spinulam rogauit Maurilius,ut in suam rhedam ascendere ne dedignaretur. Ascendit, atque ad dexteram acceptus est. Pari comitate Mansicidorium excepit Guillelmus Comes: Richardotum Henricus Fridericus: Neyum, & Verreychium Ernestus, ac Ioannes Nassauh, &iunior Comes Hoenlotus. I N hunc modum Archiducum Delegatos hi principes Viri, magna comitante Nobilium caterva ; non Hagam modo, sed ad hospitium usque illis destinatum, honorificentissime deduxere . Viae omnes tam extra, Quam intra eam, obseptae multitudine confluentium ad Viros fama clarissimos, & Pacis ram expetitae auspices intuendos, ac venerandos. Postero etiam die cumulauit eos inuisendi honore Mauritius. Cuius exemplum sequutis uti par erat) Ordines Foederati. Nec suam in eo urbanitatem desiderari sum passi Gallicus , Anglicusque oratores . Idem praestiter perendie Danicus, Palatinus, Brandeburgicus, Coloniensis Legati . Denique primi quatuor ab aduentu dies hia humanitatis ossicijs exhibendis, reddendisque traducti. svos interea Delegatos nominauere Aederati. Communi quidem Prouinciarum nomine duos:Guillelmum Comitem Nas auium, primum Mauritij Patruelem , Frisiae Praesectum;& Va rauium Brederodium Brederodae, Vianae, aliorumque locorum Dominum, atque ex veterum Hollandiae Comitum Stirpe . Singillatim vero Hollandiae nomine electus fuerat Ioannes Barneueutius, saepe supra memoratus, Tempelae,&Roderiis Dominus, prouinciae Patronus, magnique sigilli, ac tabularij Praefectus: Z landiae Iacobus Maidereus Eques, Helesi Dominus: Geldriae,Zuωphaniaeque Cornelius Gentius, Loenae, ac Meinersu ici Dominus , Praetor, & Iudex Nouiomagensis: Vltraiectensis ditionis N colaus Berchius Concilii Praeses c Groninganae Abelus Condersius Elpeni, Fani, & Cantii Dominus: Frisiae Gellius Hillema, Curiae Consiliarius: Transisaianae Ioannes Siothius Salicliij Dominus. His omnibus una cum Mauritio Comite, & Regum, Principumque Legatis spinula regale plane conuiuium apparauit. Nequihic praetermitti debet, quod Foederatorum Historicus de Spinula Hollandorum Hospite scriptum his verbis reliquit. Postituam

Ηonores quibus Archidi

cum Delerato uni a Foederacis , Omι-na.

359쪽

314 DE BELLO BELGI Co

parata ostentui explicare Dux Italus caepit; mirum dictu , quantus quotidie hominum ultima ex Abllandia concurs.s, qui ministeria, qui mensam , qui ipsumspectarent. Multossane exciverat sola pascendi has libido ; sed fuere , qui mana Religiovis asseritum proderent, iactarentque. Nee ille disicilis se dare ad untibus; quin λωψ ue per interpretem prior a rι , pulcrum id ratus; siue , auseus aduersi/m Proceres Plebis studia sperare. Hanc Ambrosii Marchionis magnificentiam, & splendoretii, vel sub alieno caelo explicaium,ad Nepotem ipsius Paulum Marchionena,Hispani Regis Caroli Secundi in Aula Leopoldi Cafris Oratorem, haereditario quasi iuro transmissum & aspexit Gerreanta, & s uspexit ; dum haec Historia in bono typorum lumine collocaretur. E A tractationi praetriissa gaudia , tanquam ad ipsius dissicultates praemolliendas; duplex tristitia ex gemino mortis nuncio interturbauit. Alter ibit de Eugenia Mansicidorij Vxore, quae proficiscentem Coniugem Liram usque comitata , dum Bruxel las reuerteretur , fluuio de mella periit. Perlata res ad Spinulam primor qui Mansicidorio id aperire diem unum distulit. Tunia una cum Richardoto eum adit. Mortem, non mortis genus, pa te faciunt. Multum ab omnibus lacryn arum effusum . Post tres horas, quibus eum consolati , digredientes, ad idem ossicij praestandum, Neyum ,& erreychium submiserunt. Vbi temporis interuallo deserbuit dolor suti stilet in infelicem quoque obitus

formam edocuerunt. Hic de integro vulnus exulceratum . sed paulatim Viri magnanimitas, publici negoti j sollicitudo luctum abstersit. Nuncius alter ipsi obcenit Marchioni: ut qui tam prudenter solari nouerat, atque alleuare calamitatem alterius ἐaltero haberet opus , qui solaretur suam quamuis minorenia . Post aliquot enim dies factus est certior, Ioannem Iacobum Filium adhuc Puerum e vivis excet ille. At ipse, alia omni cura posthabita , in demandatam tractationem totus incubuit. PRIMus itaque congressus habitus octauo Idus Februarij: in quo utriusque Pariis I Aegati protulere in medium eoru- , a quibus missi fuerant, mandata . Quae ab Hispano Rege, atque Archiducibus erant, non placuere omni ex parte Foederatis: tum quod Archiducibus Belgij Principum titulus tribuebatur: tum, quod si de rebus ad Religionem pertinentibus, aut alijs quibuscunque , inter utramque Partium minime conueniret; declar batur, nihil Hispano Regi, aut Archiducibus de suo iure diminurum iri. In altero congrcssu, sexto Idus inito, obiecit Spinula Foederatis : Nimis angustam esse , quam suis Delestatis fecerant, potesta

tem; ampliorem quippe in eiusmori negotijs darasutam. Responsum est :

360쪽

esti Ab ordinibis , qui praesentes in unaquaque re dubia eo fuli facile possent, quidquid in Delegatu requireretur , auctoritatesumma θρου

tum iri. Cumque vicissim ex Marchione,&Collegi quaererent Foederati: Num plenam ipsi attulissent potestatem, cum Prouincys tanquam liberu agendi , eaque pro talibus agno icerent. Picti mam se attulisse responderunt; s quocunque seub titulo se cum eu acturos ;etiamsi regium usurpare. Pellent. Qoqi iure subiecere Foederati ine richiduces faederatarum Prouinciarum titulis , atque insignibus utuntur ' Eodem re*ondere)-Rex Hispanus Hiero selymae Regem , Ducemque Surgundia, Valgicus 3 ex Nauarrae, Aneticus Francia se Reges appellant. In more namque magnis Principibus esse, regnorum etiam, qua quondam 8 edere, et et in quae ius sibi mendicant, licis eorum posessume careant, titi los , ac stemmata praese ferre. Ganto id magis Archiducibus conuenire, qui reliquarum Belgν Prouinciarum, a maxime nobilium certum obtineant principatum Z Regare mero sie Ordines , ut in eά re illorum honoris, atque existimationis, quam possimi. maximam habeant rationem. Sed nihil his, aut precibus, aut ossi-cijs profecerunt.Nam in proximo sequente congressu, tertio Idus facto, non dubitarunt Foederati a Catholicis Delegatis postulare: ut si Archiduces ex animi sententia foederatas Prouincias liberas declararent ; non modo suo , sed & Haeredum, aut Successoru nomine ius omne dominatus in eas abdicarent:ut in Agros Drentanumis Lingensem, & si quid aliud foret Foederatorum ditioni subiectum : simulque ab earum titulis, atque insignibus usurpandis abstinerent. Hvrvs Moui postulata per dissimulationem toleravere quidem in ipso conuentu Archiducum Delegati neque ad ea responderunt, quod iustissima indignatio suggerebat; ne Foederatorum

animos in omnem occasionem imminentes,a tractatione vix inchoata abalienarent: sed sol im ea de re scripturos sese ad Archi-

ducem, eiusque mentem exploraturos. Seorsum vero Legatos Principum conuenientes, acriter de Foederatorum arrogantia

questi. Iam non pares modo se Principibus magnis facere, cum illis in tractationem Concordiae menienda : sed etiam superiores, leges ef-Δm, ac ritus praescribendo . Nec fuisse satis a rebellium titulo ad liberorum avellationem migras ; nisi auderent quoque debitis titulis, atque

insignibusseos quondam Dominos spoliare. Eam mero considentilam non aduersus unum Hsipanicum lignum, aut Belgicum Principatum inpurgere: sed omnibus quotquot essent in Universitate Principibus dare , mel auferre iura contendere. Neque solis Delegatis Catholicis 1, sed ipsis Foederatis adeo sibi magnificum; Archiducum mero , Hispanique Regis existimationi parum decorum videri,quo postulauerant: ut imer

Controuersia de titulis, atque insignibus. Teutius congressis. Catholieorum querelae de Foede-

SEARCH

MENU NAVIGATION