Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DE B ELLO BELGI CO

Gallisi Regis Iogatio ad F er

Legatorum orae t. ia senatiu

que custodijs, excubiisque absisterent: imo easdem augerent, ac roborarem magis. Plus namque timendum ab insdus, quae s curitatis obtentu proteguntur. Promulgata haec armorum cessatio per omnes Foederatas Prouincias Idibus Aprilis. Decretum eodem tempore suit, ut Me sensis Comitatus neutri Partium

addiceretur , sed eius interim possessionem Mauritio concessit Archidux, adiecto Cracauo, ut eiusdem ditionis . . IN Belgio tam Archiducibus sibiecto, quam seorsim foederato, ob ea tranquillitatis initia, communis laetitiae signiscationes passim exhibitae. In finitimis vero Re nis Principum praesertim scedere iunctorum ordinibus, si minus ingrata ea deliberatio, summae certe admirationi suit. Quippe sibi persuadere nemo p rerat, adeo ad extrema rerum redactos vel Archiduces, ut Pacem tam incommodis sibi conditionibus osserrent; vel Ordines , ut tam facile, ac subitὁ, inconsultis foederatis secum Principibus, acciperent. Quare Galliam m Rex, post rem peractam, de ea Ordinum literis factus certior, tres ad eosdem Legatos extemplo misit: Petrum Ianinum Diuionensis Senatus Praesidem, Paulum Choartium Buzen uallium , qui Regius antea suerat apud Foederatos Belgas Orator ,&Heliam Placium RusIij Dominum. Hi paucis post aduentum diebus ad Ordinum Senatum admissi,Regis sui principio multa , & magna in Foederatos promerita perstrinxerunt : mentem semper in eos propensam , ac benignanti; submissa frequenter auxilia Copiarum, pecuniaeque ; conlilia opportune suppeditata; patrocinium denique perpetuo fasceptum. Deinde Regis nomine leniter, atquς amice conquesti, quod rem tanti momenti eo inscio, aggressi fuerint, atque ad finem per duxerint . Potuisse illum , ate Dant, ut antea toties fecerat, salubribus in ea tractatione iuuare confiijs,m quacunque in Faederatorum rem maximescerent ,submonere. 'Non tamen eius oscij neglecto ita FPegem osse sum, ut paternum in eos animum , caramque de ipsorum imcolumitate deponeret. Imo nouam illa in Belgium Legationem mi se, qua perennem, , misidam beneuolentiam suam testaretur ; scuius ore sed retys merbis promitteret: si Pacis instituta tractatis promoueretur , non minus epe se , quam eonsiliis adiuturum ; sim ad arma

resumenda mentem conuerterent , opportunasubministraturum auxialia . Illud postremd ab Ordinibus postularunt rut ex eorum numero praestantes aliquot Viri aut toritate publica delegarentur, quibus- cum in consilium identidem venirent, quaeque ab Rege in mandatis haberent, communicarςnt: ac de rebus ad commune bonum spe stanti bris , in medium consulerent. Amplissimis verbis gratiae ab Ordinibus Regijs Legatis actae. Ad querimoniana

332쪽

archio ad Regem , Is

Febr. 16O7. Rex ad Moctionem, 28. Febr.

responsum. 'rium armorum cessationem haud rem dignam mi am, ad quam auctoritas regia imploraretur. Maiiorum Induciarum , et Pacis tractationi eam merato reseruatam. Tum lecti a singulis Pro, uincija, qui cum Legatis capita conferrent :& ab Hollandis quidem saepe ante memoratus Barneuellius:a Zelandis Iacobus Mal-dereus: ab alijs alii. Nac minoris sibi emolumenti,aut existimationis negotio suturum ordines censuerunt : si foederatum pariter Angliae Regem rei, quae agebatur, participandum misia legatione curarent. Igitur legati ad eum Hollandorum nomine Ioannes Berchius: Zelandorum idem Maidereus: quibus tertium adiungi voluerunt Ordines Natalem Charonium Scholaeuallium foederatorum ordinarium cui appellant) in Anglia Oratorem. Magna beneuolentiae significatione ab Rege excepti tac primo quide

arbitris remotis omnibus ab eodem auditi: mox etiam cum re

giis Senatoribus, & Consiliariis in aulam admitti, quidquid po

stulabant, impetrarunt e regalibus quoque muneribus in digres su cohonestati. Suos vero Legatos idem Rex paulo post ad ordines misit clarissimos Equites Richardum Spenserum , & Ro- dulphum Vinuodum : qui futurae Induciarum tractationi consilio,& Regis nomine interessent. D vM haec apud Foederatos geruntur; Spinula non semel in Hispaniam certos homines miserat cum literis, quibus Rex , Regiique Constiaris de cunctis,quae transacta cum Foederatis erant, edocerentur. Et quamquam ipse arduum ducebat, in re tantis utrinque dissicnitatibus impedita suam proferre sententiam: quia tamen & ab Archiduce super ea scribere iubebatur ad Regenu ,

& ab Rege libere sua sensa profari; se quidem sic aiebat existima

re. Si possent ex Hispania in Selium certo, ac tempestiue transimitti tercentena aureorum millia in singulas messes: stem ese bellum utiliter eontinuandi . Sin minus idi diu commodum foret: adeas conditiones defendendum et,ideri sibi, quas Foederati Sela possularent :acρω- sertim, ut utraque Partium ad eam diem parta retineret. squamobrem enixe rogare se, ut quae sit Regia moluntas, quam celerrime significetur. Caeteroquin in animo esse Archiduci, non expectato Regis assense, primam illam ,, breuiorem cum Hoste inire concordiam. Persiuasum quippe habere , existimationi Regis magis consentaneum esse, ipsi in inius.1u in eam rem conueniri. iam constitutam , postmodum auctoritate

regia firmari posse. Idque ad multa mitanda incommoda necefarium se . Placuit hoc Regi consilium , rescriptisque ad Marchionenialiteris: Optimum mulgo censeri dixit: ubi plura circumueniunt mala, leuiora ultro subire Euamuis igitur rebestibus T his non solum pacem,

ordinum respoa s a Foederatorum , Angli: Regis mu rixe legationes. Marehionit ad Regem Hirpia.uua

literae.

Regis ad Marchiotiem respontio.

333쪽

De armorum ees.satione Spinula

niam. De ea querelae in Aula Hispanica contra Archidi ecm, & Marchio

318 DE BELLO BELGI Co

ey libertatem permittere; sed quacumque per mim, esummam inis Nam Uurpassent, condonare, res eset pessimi apud onmes Principes exempli: quod tamen ea, qua poscebatur a d alendum bellum , immanis pecunia missuppeditari nullo modo poterat , cum Uset in tot alias mundi partes eroganda: adduci se quoque in eam sententiam,quam Amthiduces inisi ni, Pace, mel Induci' setiam duris adiectis conditioniabus tiam diuturno, tamque detrimentose bilios nem aliquem imponendi. Se tamen inconsilio id negotijperactum esse , paiam mulgari; sibi quoque mideri congruentius existimationi sua. et t. ero ad Pacem, mel plurium annorum Inducias sanciendas, Archidux, , ipse industriam omnem adsibeant ,se magnopere commendare. Animum quippe inducerent, non minus id sibi gratum, atque e re sisa futurum, quam si bellum s licem ad exitum promouerent. V si vero decretae belli seriae fuere, de illis Regem, aliosquo Aulae Magnates, ac praesertim inter eos obtinentem principe gratiae locum Lermae Ducem Marchio certiorcm fecit. Simulque significauit , quam arduum fuerit effectu negotium: tum ob multitudinem, ac varietatem, ut capitum,ita sententiarum quippe vix ullum est Oppidum Foederatorum, quod in Conuentibus ad negotia tractan λ coactis suum non habeat suifragium in tum, quia opinione plures, acrioresque habuit aduersantes, non solum inter eos,sed in ipsa Archiducum Aula,Concilioque. Adeo Mortalium non modo vultus, sed ingenia quoque, atque animi sensa raro conueniunt . Ex varijs tamen Europae Regionibus frequentes ad Spinulam misse per literas gratulationes, ob rem feliciter gestam. Verum, ut in rebus humanis nihil est ita prudenter actum, quin diuersis hominum opinionibus obnoxium sit: ii Aula Hispanica ubi maxime probanda , & laudanda armorum, illa cessatio videbatur: complurium proscissa conuicijs est, uti

Regis existimationi aduersa, & Regni rationibus perniciosa. 9nditionibus quippe sancitam, aiebant, Maiestatem regiam iniquiFsimis ἀμpulis Olim subtilita, nunc rebellibus. Concordiam illam Omnicon licito, s clade funestiorem. Per tot annos luctuosissimi belli nullamaque deplorandam Regnum Bisspanicum fecisse iacturam.Et eius quiadem ingentis damni auctorem potissimum Archiducem proclamare et natura quietis amans, ac diuturni belli pertasius, parandaque pecunia spe destitutus, ad conditiones Rege , ac Regia Sorore ,s

que Belgij Principibuι indignissimas dfendere nil pensi habuist. Sed

& non paruam errati partem in Spinulam consicere: in Selio , ac praecipuus EAdminister, cuius in manus sty pecuniam, Copias, uno merbo quidquid ibi Rex possiderer , tam libere, tantaque cum potestate credidi et : non omni ope, conatu, miribus obluctatus esset 1, ne

Marebio ad

pril.

334쪽

I 6 27.

Rex ad Marchionem, II.

tanditiones iuribus Rem tam noxia, regio nomini tam indecora cesse. tioni armorum apponerentur . Utque mentes hominum procliues semper sunt ad interpretandum in partem deteriorem: ambitioni eius eam dissimulationem adscribebant. Quasi non placuisset illi bellum continuare; ne quidquid antea vel Regi ditionis, vel sibi gloriae compararat, in discitimen obijciendo, forte amitteret. Tantumque ea fallax opinio in Aula percrebuit; ut apud ipsum Regem vim habuerit. Quare Didacum Ibanam , e bellicis sitis Consiliarijs unum, transmittere decreuit in Belgium; ut apud

Archiducem degens, curaret, cessationem armorum ad maritimum quoque bellum, & Classis reuocationem extendi. De qua sua deliberatione praemonuit literis Marchionem :& de iniquis conditionibus conquestus, eidem vehementer commendauit,ut Ibarrae fidem in cunctis haberet, opemque praeliaret omnem ad ea, quae commissa serent, exequenda. Id etiam suo nomine iussit Lermaei Ducis literis inculcari. ACRITER ea res pupugit animum Marchionis: cum videret, ea , quae ipse cum Archiduce tam mature consultauerat, tam labo riose perduxerat ad exituminon modo publice in Hispania improbari, sed ab ipso Rege redargui. Neque minus alte sauciauit, quod Ibarra mitteretur in Belgium, tanquam rerum ab ipso gestarum Censor, atque Emendator. Accessit ad hanc molestiam& illa, quod accepit, iussum ab Rege Fontanum Comitem ex Insubria, cui praeerat, mittere in Belgium sex, aut septem Militum millia. Quorum aduentus Foederatorum suspiciones amplifieasset,&tractationem omnem praecidisset. His adeo curis anxius Ma chio Felicem Biragum, qui ipsi ab Epistolis erat, utpote in rograuissima fidissimum hominem, ad Aulam Hispanicam misitia Eidem in mandatis dedit, ut cum Carolo Strata, suarum in Hispania rerum Curatore, Ioannem Idiaquium,&Stephanum Ibarram e regijs Administris amantissimos Marchionis, conueniret Eos de re cum Rege pertractanda penitus edoceret : eorumdem consilium , praesidiumque in negotio tanti momenti postularet. Tum duplicem ad Regem epistolam ei commisit. Quarum si prima proficeret, ad impediendam Ibarrae prosectionem; alteram reddere supersederet. Sin minus, eam proserret. Hac vero veniam petebat, ab Regijs obsequijs ad priuatam quietem redeundi . Formulam quoque deserendam tradidit regii in tractationem consensus; valde commendans, ut in ea nὸ unus quidem character, aut apex immutaretur me sispiciosi Populi occasonem inde tractationi abrumpendae captarent. Carolo verra Stratae literas in hanc sententiam dele.. it 'S

Spinulae indistina

tui ob Iba rae missionein in Belgium. Eius Iaerae in Hinspaniam

335쪽

carolo strat .

Ioanni Idia tuis. Andreae deprada, di aliis.

Superioribus mensibus placuiste Regia Maiestati Pacis negotium Iaaeum committere : idque non suis modo,'pluribus4 epistolis ,sed Lermis etiam Ducti Uilta Longa Comitis , confrmasse. Nuiliseeps percisse industriae, mel labori , quo Regi,obono publico seruiret. stabimerὸ res admodum promota optimos habere coeperis progresses, mitti repentem Belgium ad eamdem pertractandam Didacum Ibarram . Ut videlicet palam feret Orbi terrarum : Regia moluntati obsequi se ne-sisse ;ade uinuisse opus, ut diligentiori Administro negotium demanis daretur . Id mero quam perniciosium sit existimatroni suae, satis patere .

Eam reddi mercedem tum recentibus, tum anteactis laboribus Muis , ut generis humani sit fabula . e id tam graue damnum auertendum,mf- fumabsee Stragum in Hispanicam Aulam ; ut intestigeretur,quantum cordi easibi res esci,cuius causa tam necessario Administro carere mellit . Cum eo , ex Idiaquν praesertim consilio, id negotν ram sedus, a

curateque tractaret , ut optatum exitum consequeretur. ID i A Q V i o vero scribens: Non mideri sibi, ait, nouam debbe- die.

rationem suscipi debuisse, eo quod in conditionibus cessationis armorum comprehensa nou fuisset Clasum reuocatis . Pomque , facile fore

eam a cere , quando non minoris Foederatorum , quam Catholicorum intererat: , si tum id assequi non liceret, post tres certe menses, ubi primum consensus Regius transimitteretur , eam omnino conationemalys accessuram. Tam brevis merὸ interualli moram non debere tradiationem Pacis, aut longiorum Induciarum ineundam pratidere. Id quod valdepronum sit apud eos, uerum parti magna concordia minime placeat . Licet enim Foederatis Prouincys genιratim quies ἁ perniciosissimo Milo ingenti futura sit emolumcnto: eo tamen, qui Rempublicam, , Hllum administrant, huim continuationem, ob rationes privatas, qua plerunque prinpollent,gratiorem se. Si Regi placitum fuerit, interrumpi tractationem ; det sibi in mandatis. Uno quippe, aut altero merbo inconditionibus immutato , iue traias olito,statim interruptum iri . Cate-νum commissum sibi negotium ad alterum transferri non posse finesea fam/ iactura: quasemelficta nunquam risarciretur. EADεM fere Andreae de Prada , qui cum alijs Regi ὰ Secretis erat, eadem Lermae Duci, Mirandae Comiti, Stephano Ibarrae perscripsit'. Regi vero testatus cst : fessi tionem armorum in mari, qua non apposita conditionibus ,ram ingratas, atque odiosis eas in Ai-θania fecerit l, etiam ante quam Regius agensim adurniist,haberi posse. Eim namque spem feri a Commissura ο Noo maiorem in Aes. Qod autem spectabat ad Ibarra aduentum in Telgium ii meminisset E ia Ata ijus e non ita pridem istum Induciarum negotium sua cura, ac diligentiάitεratis literis demandase. Iam mero, quando id Dei benes o felices preresus haberet, alteri committere, mi essesaliud, quam palam

336쪽

o . omnibus facere, perperam ab se pertractatum. Sibi quidem iurerjs obsequ3s neque industriam deess , neque fortunam ,stu declarare

qua reserat ad eam diem. At his non videri par praemium exictimationis iacturam. Si concordia tractatio grata non sit , ad unicum Regium nutum, neque Archiduce, neque alio tuopiam obnitente , cessaturam. Denique in manu Regia se exillimationem suam: quas emel exciderit , adium esse desee, rebusque sui . mem enim negotys imparem alia' quando crediderint Mortales , nunquam eisdem idoneum habituros . H hs Marchionis ad Regem , aliosque literae tum redditae fuere , cum se iam Ibarra itineri Belgium versus commisisset. inare illum distinere non potuerunt. Nec multo post ipsemet ex Gallia literas ad Spinulam dedit, eum de aduentu suo certiore ficiens: ac tarditatem excusans ossicijs cum Gallorum Rege, ac Regina sui Regis nomine peragendis . Cui non minus officiosurespondit Marchio ; se, ac sua illi liberaliter offerendo. In terea quod in Hispania tantopere expetebatur, conuenit Archiduci cum Foederatis, ut armorum cessatio nauales quoque pugnas complecteretur. Eius boni nuncij causa nouum Tabellarium, Spinula misit ad Regem, Regiosque Administros cum literis, quibus & eum euentum significabat, & vehementer obtestabatur, ut Regia Confirmatio quam primum, ac ne verbulo quidem

immutato, mitteretur. Regem praeterea,&Lermae Ducem enixe rogabat, ne nouas mitti iuberent ex Italia Copias in Belgium.

Populis quippe, qui continenter se decipi suspicarentur, Δ clamitarem ab Hispanis; nihil procliuius, quam sub imagine Pacis, eo grauioris belli , qud tectioris, apparatum vereri. Ideoque

ab Induciarum prosequutione futuros magis, ac magis alienos. , ' ΙΑΜ in Belgium I barra peruenerat; cum statim regio nomine tentare aggressus est , an possent illae voces in publicis literis abo .leri, quibus Foederatae Piouinciae liberae fuerant ab Archiduco -s.Iung. declaratae. Id Vero quam noxium tractationi foret, nouis literis

Regi Marchio significauit, βψive mel ipse principis professos fuisse

- - Haratos ; nulli se tractationi praebituros aures , nisi prius se cum ipsis agere tanquam cum liberis Topulis Archiaux teriaretur. Eamdemque ab Rege confirmari conditionem, obstinatis animis postulare . Euid iam acturos , eum quod concesserat Archidux , , concesurum Regem quoque promiserat, ab Rege pernegari audirent ' Haud Abiὐ idem fore hoe

audire tractationem abrumpere . Eusim mero indetorum , atque

iniuriosum id Archiduci foret, palam se. Illud praeterea Ibarram Alberto asserere non dubitasse facillime suppeditatum iri ex Hispaniά tantum 'cunia , quantum set satis ad bellum in multos annos contianuandum . Eumdemque inuigase, ut 4 Fontano per literas postula-

DHaciis Ibarra letum intra

N ae literae Di nutar ad Regem

337쪽

331 DE BELLO BELGI Co

ret, in Belgium mitti Copias Hlpanas, atque Italas. Ga omniaruι importune cadereης in rem proentem, aperte dignoscere A uiam pru-d nitam posse.Ad besprosequutionem nihil omnino minus reainri,quὰms ut alias ruficatum in tercentena aureorum millia in singulos messes et hoc est ter , aut quater misites missi quotannis. Ham immanem .mamam in unum ste tum impendi, non Dere tot alia Hispaniarum tua conservanda: ut 3 Iia i in litera confirmarant . auod si ris se digereret: non tantum exigi pecunia ad alendum bellum ins i issensionem : experientia se didicijse 1, commodum eiusmodi bellum esse Mederatis , Catholicis non itcm. Id Oriri ex fluminum , qua illi fluuntur , opportunitate: cuius beneficio biduo peragunt iter, quia Catholici quin-- decim diebus. βuare in quavis Obsidione multa eelerius illos , quὰm hosperisse mcnire. Adventum mero noui Militis in media cessatisne am

morum opinione mehementius commoturum animos Foederatorum. U-

cet enim plerisue iam sancitis conditionibus acquisant: non deesse ι men aliquos inquiero ingenio , inimicosque concordia , qui iactent in mulgus: quemadmodum ipsi , ubi libitum fuit , in libertatem semen. diearum: ita posse Ruem , par pari rependinis, eosdem in potestatem

redigere, ubi placuerim. nunquam enim obtentum , quem praetexat, δε-

fiurum. cum primi m igitur aliivam inter eos gliscere disicordiam imaudierit qua nihil facibiu apud homines liberos in eos rursum armis μι-

bigere conaturum. Ingenium Populi satis exploratum esse, ad omnem, rumusiculum motui, ac reuolui solitum ,, leui qualibet occasione mutabile. Se quidem totis miritiu adnisurum apud Archiducemine factum infectum reddat,ne- me ullam praebeat ansam Faederatu tam bene inia tam tractationcm dissoluendi. βιn alia ex parte aliquid noui, noxiisue

conti at se culpa omnu expertem so e, neque usta ratione id sibi posse imputari. Mandet aiestas Regia, quod facere maxime censeat ad Osequium suum . Verum illud certo certius babeat: si institura tract4tio auerumpatur, bellum sibi perpetuum in Selgio fore H A a Marchionis literas, tanta enicacitate conscriptas, vinia k- η φς- habuisse maximam apud Regem ; luculenter apparet eX xribu Regijs epistolis eadem die ad Spinulam datis. Earum prima per certum nominem missa , qui Chirographum auctoritatis Regiae

in tractationem concordiae deserebat magnopere Marchioni commendat, ut res omnes cum Archiduce consultando, totum ipse negotium promouendum curet: adiumentis omnibus, quae

conducant, Amicorumque consiliis utatur:& suam diligentiam, experientiam, iudicij vim uniuersam adhibeat. Quorum oposperare se , negotium eum exitum habiturum , qui suae maxime congruat voluntati. Eoque se gauisurum magis, ut parem tanto obsequio gratiam referre possit. De accepto Chirographo, atque

338쪽

epistola; deque ijs, quae agentur in dies, se faciat mature certio rem. In altera eodem latore ; ex Marchionis literis intellexisse stadicit: nimis quidem in rem suam attentos se ostendere Foederatos: ex sua tamen parte id agendum, quod conditio temporum ,εc praesens opeortunitas deposcat. Iam se mandasse, ut Miles tria Belgium destinatus, in Italia persistat ; ne suspicionibus , aut tumultibus ulla suboriatur occauo. Itaque par sibi videri, ut pariter Hollandi Classem suam reuocent,orae maritimae Hispaniarum infestam. Quodve extemplo fiat, neruos ipse omnes contendat. De Pacis, aut maiorum Induciarum tractatione voluntatem se suam per peculiarem Internuncium significaturum. Tagetia demum profusior, per redeuntem Biragum missa,

haec habet. Ex pluribin ipsim litem se penitus edoctum , quacunque iueessatione armorum constituend gesta juisient. gratissimam sibi esse inia accuranda industriam eius, ac labores :ν studium, quo res obsequid sui promoueat . Didacum Ibarram non ideo se in Belgium transmisisse, qu d Marchionu mirtuti , ae diligentia haud satus Aret. Potuise id ab imo rognosci ex rubs mandatu, quae scripta Ibarra secum ferebar: quibus nihil ei committebatur aliud, nisi ut apud Archidacem instaret,

qua cessatio armorum non miniis mari,quam terrastabiliretur. Id quippe ad ineundam maiorem concordia tractationem malae necessarium esse, Subtrahi namque oportere ubique locorum omnem hostiliter agendi occasionem. 2 equesuisse , quod si propterea tantum timeret existimationi suae. Nulla eam parte imminutum iri accessu Ibarrat cui con-ssithonis unius urgendasti credita cura. Vuoniam merὸ ante ipsius in Ir ssem in Belgium ea conditis adiecta esset muliue ut omnu amoueretur suspicio , totum ei negotium incumbere , eidem se iam imperasse reditum in Hispaniam. Fontano quoque Comiti seraptum, ut sopias in Belgium mittere supersederet. Caterum quando negotium ipsi demandarum tanti momenti sit,iantique referret est paniarum Regni eius emexitu felix , sis optatus uratisimam sibi rem eum fasturum , si miriabus , industriaque contendat maxima id prouehere in maius ob sequium Dei, eArchiducis, , suum , honoris, atque exili marionis ipsorum rumtionem praecipuam habendo. His epithohs Rex, quibus vere Marchio-m suum puctus aperuit, totamque in eo fiduciam collocauit: ue ad hunc scripsit Idiaquius inon nem abstersit ab illius animo sollicitudinem,atque ad commissum opus alacriter pros quendum stimulos acres addidit. Utque datis eidem literis testatus est Lermae Dux ; tantam rerum in Belgio suarum curam, ac spem opti

mi eventus in eo Rexposuit i ut in contentionem venire viderentur hinc Regis fides , quam prudentiae Marchionis habebat: illinc Marchionis diligentia, atque ardor, quo Regiae beneuolenziae re spondebat. S v a

339쪽

Agitiir fle mittendo in Hii paniam Nero. Repugnat Ibana.

praeualet spinula;

ae mittitur.

334 DE BELLO BELGICOS v a initium Iulsi peruenit in Belgium Marchio Guadalestius,

ut Regius esset apud Archiducem Orator. Cum eo, quem animi generosi, summique iudicii Virum vel primo congressia Spinula perspexit, magnam consensionem Regi promisit: cui maxime id esse cordi, ex eius literis norat. Quoniam vero, quae a pluribus subinde reseruntur, quasi per manus tradita, vel detrahendo aliquid, vel addendo ut fama crescit eundo in minus sincere narrantur:&quia non omnia literis committi possunt; optimum factu visum spinulae, si Neyum ipsum, primum quasi auspicem concordiae, dc cessationis armorum sancitae praecipuum auctorem, ad Hispanicam Aulam mitteret ; ut quaecunque ab se gesta cum Foederatis fuerant, coram Regi patefaceret. Ita namque suturum , ut Rex puram rerum veritatem, nullis inuidiae, aut ma

levolentiae insectam sirdibus, ex ipso sonte hauriret. Id consilij Marchio Archiduci propositi. Albertus rem probauit quidem et

sed maturius expendendam, & diligentius consultandam , adiecit. Verum siue Archi duxi barram, uti Regium Administrum , in consilium vocasset: seu quoquo modo illius ad aures ea deliberatio venisset: is certe profectionem illam dissuadere omni ope conatus est. Rationem hanc potissimam asserebat: staniam iter facturus per stadiam , mitare non poterat , quin ab Rege accerseretur , ac de rebus geriis, atque etiam gerendis rogaretur. In tu' merum fateri periculosum: inficiari temerarium. Ipsum etiam prof-ctionem magnum in Φallia rumorem excituram. Id vero facile Spinula di luebat, cum diceret : Postepauperem, ac Religiosum hominem ignotum pergere: siprasertim Aurelij Spinula, quem comitem ha

biturus erat, se Pedissequum simularet. od si occultari non poset, ε

tempore omnia eius tractationis indicia diligenter explorabantur: qui sciuerat cum Faederatis Ordinibus tam solerter, , confianterfrequentia misicere colloquia, atque in rem suam orare, ac perorare ignoratu rum ne gallici Regis interrogationibus, quamuis sagacibus, , captiosis, respondere pruMnter e Rumores merὸ non in Gallia excitatum iri iubunius, aut alterius miatoris transitu sed in Europa uniuersa ab Ug ;qui tractationem concordia tolerare nullo pacto possent. IGIT v R Marchionis consilio praepollente serius tamen quam ipse voluisset) prosectus est in Hispaniam cum Aurelio Spinula Neyus: neque ullam in itinere passus offensionem, aut moram, breui ad Aulam peruenit. In ea exceptus magna beneuolentiae, atque honoris significatione: certaque rerum ab se gestarum narratione sim mam omnibus attulit voluptatem. Lermae Duci

prae caeteris, qui religiosi viri integritate , prudentiaque perspe- eum valde commendauit, di Marchionis consilium de illo

340쪽

Iuli,

Iulii.

in Hispaniam transnaittendo laudauit. Rex ipse eumdem sepius audiendo se oblectatum , datis ad Spinulam lit is testatus est: eiu que accςssum gratiorem suturum sibi fuisse, si maturasset. Cumque Neyus asseruisset Regi, Foederatorum animos fore in

tractatione concordiae molliores, si onerarias eorum naues cum

mercibus appellere ad Hispaniae litora concederetur: ut nihil misi sum faceret benignitas Regia, quo publica quies, & tranquillitas stabiliri posset , ad Archiducem scripsit, ut si conueniens existimaret, potestatem faceret sex eorum nauibus V lyssippone appellendi, totidem vero portubus reliquis Hispaniarum: dequere deliberata se statim faceret certiorem , quo illas amice, ac liaberaliter excipi iuberet. Regiae quoque erga Neyum beneuolentiae argumento fuit, quod tanquam xei bene gestae praemium , eidem numerari mandauit duo aureorum millia ad Bibliothecam instruendam; congruens munus homini & Religioso, & l terato. Quoniam vero ei discedenti Spinula dederat in mandatis, ut reditum acceleraret, ac sub initium Septembris bruxellis adeuset: cum Aulicis omnibus,®iis Administris optimam de se, suaque agendi dexteritate opinionem inscuisset; eodem comitea Aurelio Spinula, ad exitum Augusti remigrauit in Belgium . INTER g A cum Regia seriarum belli Confirmario accepta fuisset ex Hispania, ad eam Foederatis exhibendam, missus ab Arischi duce fuit Ludouieus Verreychius, quem in Belgicis negotij Audientiarium appellabant.Is decimo Calendas Augusti Hagam Comitis ingressus , postridie in Ordinum Conuentum euocatur. Aderant ibi cum Mauritio Populorum Delegati sere quinquaginta. Illis cum Verreychius paucis exposuisset, quorsum aduenerat; ad proferendum nempe tam expetitum assensus RFij Chirographum t magnopere postulauit, ut ex condicto Classem e templo ab Hispanico mari reuocarent, aliaque praestarent, quae ad Regiae Confirmationis aduentum se spoponderant essectures.

Accepto Chirographo,rogarunt Ordines,ut parumper cum duobus Delegatorum secederet. Post paulum revocarunt: eique professi sint: Mentem unam Faeriratorum esse tractationem instituere constantem, honestam, christiatiam . Regium mero ichirographum , quantum ex primo eius assectu conjcere poterant , expectationisua mis

time restondere. stuare spatium se petere id accurati s inspiciendii atque ut plenius intelligeretur a Delegatis,omnibus t omnium quippe, a quibus missuerant opulorum eam rem interesse ) in patriam singuam mertendi.Paucos namque Concilio adesse Hispanica gnaros. Ps- modum ad eunduse responseuros, qua mel ad giam confirmationem,

mel ad reuocationem nauium attinerent. l

Ludoviciis Veris reret,ilis desert iegiam Cosrinati neui Foederatas.

Ea non omnino probatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION