Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

re oppidum oppugnandi. Inopinatum illis accidit hoc Homum

consilium , eum scilicet aggerem intersecandi: animum tamen induxere, per eas ruinas una cum pelago supremum ostendae exitium intraturum . Quod ut discrimen defenderent Oppidani ; celeritate, ac diligentia maxima lignorum fasces, vallos, trabesque transuersas ab ea parte congesserunt, & copiosa materiae coaceruata, obicem exundantibus aquis praestruxerunt. B v v v o iv s interea una cum Oignio totus erat in Brede-nensi statione munienda tum aduersus eruptiones ab Oppido, tum contra Hostium in eam litoris partem descensiones. Ergo aliquantum prouectus , ad extremum collium arenosbrum, paruum excitauit receptum, quem Boteramum appellarunt: ut

ex eo displos, bombardae hostiles naues ingressu prohiberenr. Verum hae leue periculum aspernantes ;& quod ob longinqui. ratem vix ad ipsas pertingebant.tormentorum globi ; appellere horis omnibus non cessabant. Quare Buquoius longe maius, marique vicinius receptaculum aliquot dierum spatio fabricauit, quod de nomine dixit Diui Caroli, & suo . Alveus autem, qui ex eo latere serebatur in pelagus, duo aquarum diuortia Oppidum versus agebat: quorum alterum in ampliorem Ostendaei ossam insinuabat sese ; alterum in angustiorem, quae viam Occultam exterius muniebat. Per hoc inuecta nauigia tanto impetu , & furore petebantur a bombardis memorati receptus: ut non sine certo exitio tentare in posterum hunc aditum possent. Quare ad ampliorem ingressum conuertere se naves: qui commodior appellentibus erat, remotiorque ab ictibus torment rum. Quod ubi compertum habuit Archidux,magnam loricam inde duci mandauit ad maiorem alueum,quae illius ripae tuam. proxime immineret: ibidemque munimentum erigi, atquω idonee tormentis obarmari: ut ex Bredenensi latere aditus Hostium nauibus clauderetur, quemadmodum clausus fuerat ex Albertino . At Foederati, in eiusmodi molitionibus maritimis,

ut ubi maxime, ingeniosi, & periti; nouum sibi statim ostium

aperuere, viam tectam intersecando, ac per eam a mari nauigia deducendo . QPoniam vero Diui Caroli receptus in solo extructus erat marinis aestibus obnoxio hi nὸ ab eorum impulsi labefactaretur, nouis operibus corroborandus fuit. Itaque ex praedictis ramorum, laterumque farciminibus plurima fuere contex ta, eaque in longe maiorem fascem compacta, atque instar do-lij ligneis circulis colligata; quae per subiectum tabulum ad locum , ubi aggeranda erant inter eum receptum ,& mare, de

uoluebantur. ibi alij super alios fasces impositi , minoribusque

Diine

52쪽

, ιθ superiecti fascibus opportunum aggerem coagmentabant . Ex iam rebus in obsidione rite dilpostis, ut aliquod oppugnationis fieret initium , militaris ardor urgebat. Igitur sexto Idus Septembris, ubi diu multumque tormentis continenter di plosis concussum Oppidum suit; iussit Archidux Nicolaunia Catricium cum lecta Militum manu ad oppugnandum irrumpere. Magno is animo rem aggressus, sed improspero successu. Multis quippe prius extinctis e Commilitonibus, ipse tande ictu globi percussus in capite, sui desiderium haud modicum Exercitui reliquit. Verum eius caedes post biduum Praeclari alterius Viri ex parte Hostium interitu simili compensata. Henricus Colinius Castellionaeus is fuit, Gasparis Colinij maris Praefecti, per ciuilia Galliae bella celebrati, Nepos; qui non ita pridem subsidio cum octingentis Gallis Ostendam aduenerat. Huic , dum medius inter Scotorum Tribunum , atque V clitembroquium Consulem ultraiectinum, iter faceret, disclusa tormen-ro serrea pila ita caput perrupit, ac dissecuit: ut eius synciput in Vchtembroquii iaciem impactum, illum eo impetu ad terram prostrauerit.Quod quasi praesagium fuit necis eidem ab eadem causa sub exitum mensis inferendae: ita rerum scriem aeterna prouidentia ordinante, ut unius obitus sit admonitus alio- rum. Sed neque Verius a bellicis hisce periculis abijt impune. Namque dum crebris eruptionibus Hostem fatigat, ab eo non leuiter sauciatus, Middel burgum, proximam, di praecipuam Zelandiae urbem , ad curandum vulnus migrauit. Neque mutito pbst: sanitati redditus Ostendam se retulit. EODEM paulo ante peruenerant, Ostendanae obsidionis fama, quae iam Europam impleuerat, euocati principes diuersarum Gentium Viri: ut oculis suis magis crederent, quam alienis vel calamja, vel linguia: utque artem bellandi condiscerent, ubitam strenue bellabatur . Hos inter recensetur in primis V tricus Hollitiae Dux,&Christiani Quarti Daniae Regis Frater: qui una cum Hoenloto Comite in Oppido honorifice , uti decebat, exceptus , munitiones eius.omnes non sine admiratione lustrauit.

Ex Anglia quoque Cassellius Northumbriae Comes cum alijs nobilibus Viris Ostendam ingressus , oculorum testimonio comprobauit, vel in angustijs loci, vel in temporum dissicubtate magnam vim esse militaris ingenij. OCTOBai iam ineunte, annoque in hyemem vergenteis, cum multum ὸ Coelo imbrium ingruisset,ac vehemens quoquc Ventus incumberet; agger , quem perruptum ab obsessis antea diximus, pene totus ad terram stratus , atque aquarum eluvione

mors in ore na tione.

Henrici Colinii

mira caedes. verius vulneram

tuta

Plineipes viri stendae obsidione

visunt.

53쪽

in mare raptatus. Eodem vero medio mense Buquoius Comes, praeclarum quid moliri agitans animo, cum audacissimis qui busque suorum per noctis tenebras lunatum quoddam oppidi propugnaculum aggressus est, ponti imminens, quem Vacca- Rrouolas mun- rum appellant. Tamque inopinata haec fuit, ac tam valida impressio, ut post breuem dimicationem, defenseribus pulsis, i cum occuparint. Non tamen hoc exitu selici contentus, maius adhuc aliquid Buquoius machinatur. Militem e cunctis eligie prae caeteris animosum, atque omnis periculi contemptore Duic mandat, ut quam celerrime, atque occultissime potest, i ad subiectum pontem delabatur ; eumque admotis facibus, illitaque incendiaria materie succendat. Pami ille audacter impe-

' Tio: ad pontem accedit: operi manum admouet. Verum extemplo ab Hostium Excubijs detectus, ac proclamatus, accurrente . . . ' ingenti Oppidanorum numero oppressus est . Quinetiam hi maioribus animis ab indignatione sumptis, alacriter caeteros Hostes inuadunt, propulsant, caedunt, suumque munimentum recuperant : quod loco satum incommodo, ab obsessoribus diu retineri non poterat. Ita Buquoius plura adipiscendi cupiditate, quod adeptus erat, amisit. Ocet avo Calendas Novembris, noua luna prodeunte, m efferbuir, ut Agrum omnem depressioremi 's' ' μγ' longe, lateque inundaret. Quamobrem crates quaedam Catholicos um, arena minime oppletae, aut alio pondere firmatae , aD suentibus aquis in mare abreptae sunt: alias vero inter se catenaras, anchorisque stabilitas, ac propterea nequaquam ab aestu conuulnas, Ostendani super cymbis adorti, praecisis funibus, atque an choris interceptis, pariter in pelagus deiecerunt. Adeo non parcunt homines, quibus parcunt elementa . sed nequo Cbsultis a mari praeter solitum aestuante fuit impune. Eorania namque munimenta illi viciniora,sundamentis humore corruptis , haud modice labefactata: idque praecipue, cui ab Erinaceo Nomen idcirco secere, quὀd ipsius loricae praefixi, ad prohibendum ascensum, frequentes unci nativas reserant spinas eius animantis. Interea qui Diuae Clarae munimentum seruabant, obducto aggere sese munierunt. Periculum quippe non leue ab Hoste impendebat, magno numero erumpente : subsidium vero ab Equitatu, caeterisque stationibus sperari non poterat, ob, crebros aquarum decursus,ac paludes,quae viam intercludebant.

Obsessi contra conspicati Fridericum Comitem ibidem nouos in dies facientem structis munitionibus progressus; veritiquein Dς Oppidum ex ea parte oppugnaretur et omni ope, industriaque

54쪽

stim us lib.

camerus l.

studebant extima propugnacula validissime firmare, sepire val-lh , sosis reddere inaccesta: tantum Que eo conatu proiecerunt ut iam propemodum expugnari non posse viderentur. Nequo vero in Albertina statione suarum partium ullam desiderari pa- tiebatur Augustinus Mexia Antuerpianae Arcis Praefectus, qui Archiducis nomine mandata Militi dabat. Intervisebat identidem stationes militares: opera recoanoscebat: progressus incia abat . . l. A τ Archidux Albertus sapienti volutans animo lentiorem, quam sibi peti laserat, obsidionis decursum; Horium in obsi- Rendo pertinaciam, di vites; anni tempestatem Obsessis, quam Obsessoribus secundiorem : quod pollisimum capiendum esset consilium, incertus; bellicum sit per ea re cogere, & consulere senatum statuit . Igitur eo conuocato , de variis obsidionis dis- ficultatibus retulit: deque deliberatione suscipienda prae caeteris, ut suam quiaque sententiam proferret in medium, imperauit. Alij propugnaculum Oppidi ad mare vergens oppugnandum, omnino censebant. Quod opus perarduum, obsitumque periculis , omnium tamen maxime profuturum ad felicem exitu videbatur. Varias quoque macEinas', arque adminicula ad id facilius, tutiusque perficiendum proponebant .i Alij contradamnabant id consilis , dissicultates nullis machinis si perabiles obiectando: ippe cilm multumstatj pera orandum esteropugnaculorum tormentis expositum ; non sine maximas orum caede flertingere ad eum locum Catholicos posse: maris praeterea tym tis,streciprocantis aestum omnia maehinament a disieciturum. Euare non ante id propugnaculum tentandum, quam tormentis magna esset facta con-

cum . Addebant alij ad eamdem sententiam prosigandam , et Etiamsi per secundissimam fortunam eius loci petiri licuisset: eum ra-mcn diutius retineri non pop. ippe qui non tot Militum capax erat, ut actuante pelago , quando subsi s aditus non dabatur,satis essent ad se tuendos contra Prasidium oppidi copio .m. Sed neque in maris recepso munitionibus protegere se licere : cum ibi terra copia nulla esset Quid mero id munimentum Obsessoribus profuturum ; cui nouum Oppidum cum suis tormentis incubaret ' βuid si etiam squod suspicari non temerarium erat, quando renunciatum a transfugis fuerat) inflam cti subter eo cuniculi forent 'His , alijsque momentis rationum opportunius ostendeba-rur eam Oppidi partem inuadere, quae t mari aversa , rerraequo interior, tribus munitionibus squas Poldros appellatas diximus fuerat ab obsessis roborata. Id ipsum argumento esse, latus illud imbecillius inuentum , quod opus habuerit firmari. Verum α

Concilium bell.- cum ab Archidi ce coaetum. Varia in eo cons. Ita proposita.

55쪽

haec sententia suis erat dificultatibus obnimia. Lentum ia Νω-rum, dicebatur, operosiumque tragonum. Triapropugnacula malidissime murma' aggredientibus ea, ex omni parte caedem istormentis ho-mlibio occursuram:ex Oppiis subinde recentema inlitem Aea submissum iri: quinetiam his obicibus omnibus severati captisque munimentis , imminere certum exitium ab Ostendae mansiud ,φpropugnaculis desuper incumbentibus . . Nac desuere in eo militari Senatu, qui nouum hoc consilium in medium proferrent: ut ad munimenta Diui Alberti, . Diuae Clarae, & Bredenense in tumulis arenosis troe extruerentur munitione , eaeque tam excelse, ut Oppidum supereminerent: tum imposita singulis dena, vel duodena tormenta, quicquid in eodem extaret, euerterent: propugnacula a fronte, a dorso, ab lateribus concuterent: adeoque Obsessos continenter inse- stando, ad extremam perniciem deducerent. At his bellica ex. perientia refragabatur: quae docebat, nullam unquam Urbem, aut Arcem ea ratione expugnatam. Censebant btiam pleriquo,

nauigijs Subsidia deuehentibus omnem obstruendum aditum csse , naitibus in seriem coniunctis, 5: contabulatis, aut simili- bus machinamentis. Sed & his aduersabatur, quod alijs opificijs, quibu, Hostium ingenia praepollebant, omnes Catholicorum industriae fuissent eluse: S: macbinae in maris recessu torment rum concussione disiectae. Alij vero suadebant , ut ab Diui Caroli munimento, in statione Buquoij , mare versiis agger duceretur ad alueum usque; ibique propugnaculum erigeretur: quiabus praes tructis obicibus appellere Homum nauibus non liceret. Haec etiam sententia non omnibus placuit : propterea quod inbnime fieri posse iudicabant, ut tam longo terrae spatio perduceretur ad finem opu&illud aduersus maris aestus identidem obsi- 1lentes , eodemque tempore sese defenderent ab iistibus assiduis . . . inta at hostilium bombardarum. Igitur ad extremum, alijs reiectis om-eermini. nibus, in hanc deliberationem communi consensu ventum est: ut ex aduerse propugnaculi, quod Templum oppidi tuetur ,

novum, ac validum extrueretur munimentum . Hoc namque,& Bre denensis statio sibi inuicem opem ferrent.Impositis ei tormentis, cum venientia nauigia a fronte quaterent, ad Oppidum deportari subsidia prohiberent. Quod si quae per summam vim alueum ingressa forent,cum eum super incubaret id munimentum , inde facile , atque impune tormentis peti, demergique possent.Idem praeterea Hostem vetaret latius sese per agrum fundere, aliasque struere munitiones. Eius denique tutamento nouum erigere munimentum liceret ι ex quo terna Hostium

ualtero.

56쪽

Gratius.

Haraeus. Baudare.

Iustinianus.

camerus.

Bentivolus.

LIBER DECIMUS QUAR Tvs. st

receptacula, & veteris oppidi lorica non sine ingenti eorum,

detrimento quaterentur.

D vM his agitandis belli consilijs cum suo Senatu detinetur Albertus ; contrarius Dux Mauritius, in rem Foederatorum, &damna Hostium semper excubans, inopinatum quid aggressus fuerat, & magni si prospere succederet in emolumenti. Animum quippe induxerat, Archiducem ab Ostendana obsidione

remouere solitis Ducum artibus: locum scilicet eius aliquem, ocquidem maioris momenti, obsidendo: ratus eum aliena minora dimissurum, ut sua maiora tutaretur ; prudentis non esse ducens, ampliorem facere velle lucro iacturam. Quamquam subiqre mentem eiusdem poterat:magnis principibus non modo longas, sed multas etiam esse manus , quibus eodem tempore, diuersisque locis magna moliantur: adeoque posse simul Albertum & hostlli obsicioni repugnare, & suam non omittere. Igutur Calendis Novembribus Mauritius Castra ponit ad Sylvam-Ducis. In eis erant Peditum octo millia, Equites bis mille quingenti: quibus Copijs Vrbem circumsedit, quantum & eius amplitudo, & Ager supersu sis imbribus magnam partem impeditus, patiebantur . Tum summa diligentia, ac celeritate Castra

communit.

PRAEER1T Vrbi Antonius Schelsius Grobbendonchi D minus, rerum bellicarum peritus inter pri mos, qui tunc in Belgio militabant. Verum Praesidiarij Militis non tantum aderat, quantum praesens necessitas exigebat. Cives namque s uti externa Praesidia Ciuitatibus tam odiosa solent esse, quam grauia ipsi se tueri, quam aliena uti ope , m alebant. Et quod suam perpetuo probarunt tum Hispano Regi, tum Catholicae Religioni Ddem , facile id impetrarunt. Quare duae tantum in promptu Pe ditum cohortes erant, e Ciuibus collectae r turma Equitum una , quam Adolphus Comes Vandem bergius moderabatur:& Praesecti Urbis Equites quinquaginta . Populus, ut in magna Ciuitate, frequens; non tamen ita militiae sciens, aut armis assuetus, ut faciendis eruptionibus, ac moenibus propugnandis admodum idoneus esset. Igitur ad Archiducem scribit de praesenti periculo Gubernator: opportuna subsidia ut quam primum submittantur, enixe petit. Albertus, licet in Ostendanam oppugnationem toto animo viribusque incumberet ; instanti tantae Vrbismecessitati deesse noluit. Quamobrem ad Ostendam id Copiarum reseruans, quod ad prosequendam obsidionem satis so-ret : Friderico Comiti Vandembergio mandauit, ut cum septem

Peditum millibus, Equitibusque mille & quingentis opem scr-

Maurhius Flostem auertere studet ab obsidiovc. Ideo Sylvamin eis obsiter. Quis tilin urbicstat a Glibernator ab Archiduce subsi. dium post i atqrie initaetrat.

57쪽

A.' iactu reimila ignium

si DE BELLO BELGI Co

ret Sylux-Ducis periclitanti. Italos quoque , qui secessione ab reliquis iactaverthae adhuc morabantur , iamque redierant ad obsequium , iussit Uandembergi j Militi sese adiungere: undo iustus Exercitus conflatus. Iu τε χελ Sylva-ducenses, ad se strenue defendendos, apparatum omnem adornare. Aqua domos instruere, ad incendis , restinguenda: scalas ad varias opportunitates promptas habere a lucernis ante singulas aedes positis vias per noctem illuminare . Praefectus Vrbis, ad moenia vallis, & propugnaculis munienda, omne hominum genus admouet: breuique spatio temporis multum operis confectum . Nec minor erat in Obsessoribus arudor ad urbem oppugnandam. Primis namque obsidionis dimbus ad Uuctensem portam tanto impetu irrue runci ut pristae in illi catena ictu bombardae perfracta, quasi iam iam intraturi, magnum Ciuibus terrorem incusserint. At Gubernator Milites aliquot emisit, qui pontem eius portae subiectis ficibus, adiectis. que stramentis concremarunt. consilio imminenti periculo obuiam itum . Vt vero eidem in posterum securitas prospiceretur ussit idem ante portam eamdem lunatum excitari munimentum , ex quo, Milite, ac tormentis instructo, distineretur

Hostis ab ingressu.D v M haec utrinque summo conatu peraguntur; tacto Idus N. uembris ad portas Urbis se sistunt ducenti sexaginta Militea in subsidium Grauia transmissi: modicum Obsessis auxilium,sta magnum indigentibus solatium. Quod cumularunt postridie perlatae Archiducis literae, quae nunciabant, mandata ipsum dedisse Vandembergio Comiti de subsidio statim inserendo. At Mauritius obsidionem acriter urgere: displosis assidue bomba

dis turres, templa, tectaque alia concuterer ignitos quoque globos magnam inuehentes perniciem contorquere. Nullum tamen hi excitarunt in Vrbe incendium , cum aedificiorum tectae lateribus lapideis laminis essent, quae non sicile comprehendebant ignem. Accedebat Magistratuum diligentia, qui discrimen eiusmodi prouidentes; duplex contra id tutamentum iusserant a Ciuibus praeparari. Alterum erat, ut siccae arenae coispiam in tabulatis, & contignationibus haberent; qua sibito volaticos illos ignes obruerent, restinguerentque. Alterum, ut regionum Urbis Curatores, quos Vicomagistros appellant, statim atque supra aedificium aliquod dilapsam pestem illam viderent; concursu ad opitulandum facto, tecta eius ascenderent,Jaquis, alijsque adminiculis incendium gliscens opprimeren r. MAVRIetiva vero nullam oppugnationis industriam prav

. Uv. . . ii,

58쪽

Miscis.

termittebat et ac super assiduam Vrbis quassationem ;.effossis

quoque cuniculis euertere munimenta Hostium conabatur. Contra portam praecipue, quam Hinta mensem vocant, eos di

rigebat , ad illam diruendam. Quod prouide suspicati Sylvadu

censes, cuniculo suo obuiam ire hostili decreuerunt r atque artem arte iuperare. Verum in eo labore Fossores duodecim,dum minus caute opus moliuntur,superincidente terra oppreisi, non dolos Hosti, .sed sepulcrum sibi struxerunt. Infelix alius ab aduersa sortuna in Urbe incidit casus. Schelsius Gubernator una cum Senatore Bardoulio moenia perlustrabat,& militares in eis stationes, Excubiasque recognoscebar. Ad unum e Stationariis deueniunt, ut ei de more tesseram tradant. Ille ubi Gubernatorem agnoscit , qud debitum ipsi deserat honorem, caput, &peetiis inclinat. Eo motu compressum brachium in suum siclop tum impegit, illudque igniario propius admouit. Quare concepta repente flamma, disploduntur ex eo plumbei globuli: quorum unus Gubernatorem in femore vulnerat: alii duo duobus locis sauciant Senatorem . Ingens inde uti par erat ) ortus tumultus. At sipiens Praefectus, licti: in partem damni venisset, satis perspecta Militia innocentiat auctoritate sua cuncta composuit. IN et ast haec Vandem bergius Comes, cum Cophs in subsidium ab Archiduce missus, Diestam venerat. Ibi sui quod ma liebatur occuleret, ade uesine obstaculo exequeretur in dis i- pari rumorem iussit velle se Helmondam, oppidum quinque

leucis Syla Ducis remotum,communire. Quamobrem eodem

praemisit Ioannem Iacobum Comitem Belgioiosum,supremum Equitatus Curatorem Commissarium vulgo dicunt)cum Equitibus mille, atque octingentis Peditibus Vallonibus ex Legione Caroli Lalainij Achicurlij Domini.Ad Pagos quoque finitimos Helmondae literas dedit, quibus iubebat eorum Incolas in certam diem paratos esse munitionis initio faciendo . Clam veroe alijs, monuit Belgioiosum, ut seditio rum Equitatum secunia deducens,eo protegente,Pedites octingentos Sylvam-Ducis immittere conaretur. Id quam sapienter ab illo praescriptum, tam ab hoc diligenter peractum . Helmondam Belgioiosus peruenit tertio Calendas. Decembris,occumbente iam Sole: atque ibidem se pereo staturum cum Exercita simulauit .. Verum intendentubus magis sese tenebris,celeritate maxima Copias Sylvam-Ducis,. inobseruatus Hosti, deduxit Cumaue iam Vrbem proximὰ tenerent, Hilarium Blyleuenum, Achicurtianae Legionis Instr

Gorem supremum , in eam iusiut cum octingentis Peditibus ad

uolareia

Ducti utrinq; eu niculi.

59쪽

uolare . Is nihilo segnior, inter duo munimenta Obsidentium praetergressus ; caesisque ex eis quinquaginta , quos in receptu quodam offendit, maximis acclamationibus exceptus a Sylva-

ducensibus fuit. Belgioiosus, qui cum Equitatu rei exitum opperiebatur ; ubi ex Vrbe festis ignibus , ac laeto strepitu bombar. darum significatum est, iam intrasse sit bsidium , ad reliquut Uandem bergi j Exercitum se recepit. Is quoque opem serre Syl uae-Ducis sestinabat rcum repente solutam obsidionem audiuit. lippe Maurit ius animaduertens introducendi subsidij facilita, tem , & iustum Exercitum in promptu, atque in propinquo et hyemalis praeterea frigoris solito acrioris asperitate compulsus; remouere inde Copias opportunius duxit. Ferunt, in eius C stris prae nimio gelu Milites aliquot obriguisse. Caeteris vero seqmes interitum minabatur: quando prorsus concreta glacie stumina commeatus inuehere non poterant . Quamobrem exeunte Decembri cum suis in Hollandiam regressus est. Os TE ND A interea non solum continuata obsidione, hoc est longo,&graui morbo laborabat: sed etiam alimentorum inopia , interclusa per anni tempestatem nauigatione, premebatur

Plurimi e Pnesidiarijs qua serro, qua peste absumpti: alij super

stites assiduis morbis afflictati. Pauci ad arma tractanda, atque ad erumpendum in Holles, idonei. Ad has omnes calamitates cumulum addiderat procella solito vehementior: cuius impetu pars ma a veteris oppidi diruta, ac selo aequata. Quam opportunitatem a fortuna porrectam sapienter arripiens Archidux, iussie ex ea parte oppugnationem institui. Id ubi compertunia habuere Obleisi, tot uno tempore malis obruti , atque ad extremam rerum desperationem adacti, colloquium de deditione cum Hoste poposcerunt. Igitur Natalis Christi peruigilio Franciscus Verius, qui in Ostendae praefectura Vandernotio successerat, Legatos ad Archi ducem mist,.petitum inducias interea dum de conditionibus dedendi Oppidi ageretur. Hae facile concessae: colloquium libenter indultum et utrinque Obsides dati Cumque dies aliquot ab armis cessaretur,belli campus versus est in militaris jectaculi theatrum . Ex uniuersa namque Flandria facti concursus omnis hominum generis ad Ostendanum litus Ibi bellicum utriusque partis apparatum cuncti curiose circumspicerer noua machinamenta non sine admiratione contemplari ; praelijsque sit spensis , aliud certaminis genus intueri r ingenia nempe variarum Nationum inter se contendentia de militaribus inuentis, artificiisque tam ad petendum Hostem , quam ad se tegendum. Ita quemadmodum in humanis saepe contingit ;

*ς taculum erat,quod periculum fuerati Vix

60쪽

phanu Iba

II BER DECIMUS QUARTUS.

I Vix: a indicta Bellatoribus quies: cum inspera opporiuntitarinvshqhicum cecinit. E Zelan quippe nauςs quinquea Ndit 'a commeatum inuehente a d Ostendanum litus appulis inde subsidium in Oppidum receptu uia, tin G, O sessis fecerunt ad obsidionem, diutius sustinendam. r*Verius quem aliqui tradunt sebdole deditionem lasse, dequς conditionibus agere voluisset, ut euocandis auxilijs tempu ip aheret ubi se illa ope validiorem ad obsistendum vidit Obsides ad Arehiducem remisit. Apud eumdem muta

tam sententiam excusauit, cum diceret. εχσd deditionem sesuprema lucessitara compulν m. rvn accepto iam Subsidiose mmotam. In

exsimationem , imo est in caput; uumbercaturum ἱ si nouis. auctus miriis , defensionem sibi commisiam prosequi recusarit. Spem rare se deaArchidum benignitate:-prasiens sedium AEqμi, kn We consul inum: lysi ad eam uerum confugere necesse foret μι- rum in conditionibus seueriorem. At Archidux verba libi data, dolos que secum actum, tanto vehementius indignatus, quanto alienius id erat ab sinceritam ingenij sui pugnandum quippo

censebat virtute, noli doloὶ ad acerrimam oppugnacionem accingi Milites iussiti: eamque sub initium anni consequentis Ostendae admouit .H OC autem anno Fridericus Spinula in Hispanicam Aulam euocatus Regijstiteris fuit Quibus tamen commonebatur, ne L prosectionem saam alijs, quam Archiduci Alberto patera Iet. Hic ineunte Aprili, ut iter maturaret, mandauit, quantum tamen ab recenti morbo imbecillitas pateretur: suarumque tririnmium praefecturam interea loci Aurelio Spanulae demancinet . Clim primum Fridericus Hispanuam in Aulam peruenit ab Rege , Regijsque Ministris amantur, atque honorifice exceptus est. Iisdem nouum quoddam consilium suum dc verbis,dc Icrsepto proposuit. Id autem huiusmoli erat: ut ad septem, quas ante duos annos regendas acceperat, Regias triremes, aliae octo asderentur penitus instructae,munitaeque. Eis ipse uteretur ad commodum aliquem portum in Angliae ora occupandum , tamque diu retinendum, donec eodem tota Regia Classis allaberetur . Huius Milites in interiora Insulae irrumpentes,&Cathol Qisi ea latentibus adiuncti, eamdem , si possent, Religioni Cainoiicae vendicarent. Haec tamen omnia occultissime , ac per tum mam dissimulationem aliarumque expeditionum obtentu pertractanda. ne Hostibus explorata patium darent portua ita c'm' municndi, ut expugnari nequirent. Magnam quoque celerita tam adhibe ndam:ne temporis progressus aut consilium aperirer,

Gubernatoris ex cusatio. Priderilaus Spinu lain Hispaniam. accersitur. Consili lini prominnie de Anglia in

SEARCH

MENU NAVIGATION