De rebus Hispanicis, Lusitanicis, Aragonicis, Indicis & Aethiopicis. Damiani à Goes, Lusitani, Hieronymi Pauli, Barcinonensis, Hieronymi Blanci, Caesaraugustani, Iacobi Teuij, Lusitani, opera. Quorum seriem, vide lector, pag. sexta. Partim ex manuscr

발행: 1602년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ciosus Ioannes de prouentibus ipsius Patriarni cbae pro libitu dispensat. Praecipuum autem .M. Patriarchae ossicium ei sacros ordines dare.

quos nemo, ipso excepto aut dare aut alaser

repotest. Caeterum nullum Episcopatum, aut Ecclesiae beneficium in ullos confert, id solum ad Preciosium Ioannem spectat, qui omnia pro suo arbitrio dispensat: Mortuoque Patriarcha, cuius ditiones ac prouentus amplissimi sunt. ex solido omnium illius bonorum si haeres . Est praeterea Patriarchae

munus excommunicationibus aduersus coistumaceS procedere, quarum tam arcta obser' fauo ca uatio est, ut praeuaricatori poena perpetuae in usque ad mortem infligatur. Indulgen- , . tias nullas dat, neque conceὁit. Nec pro v llo delicto, quantumcunque magno, cuiquam Sacramenta Ecclesiae interdicuntur,nisi tantum propter homicidia. Ipsum nomen Patriarchatus, nostro idiomate Abunna dictitur.Caeterum qui nunc hoc solium tenet, l- 'prio nomine, quod ex baptismate accepit,

Marcus vocatur, Vir centum annorum aut

μή vltra. Sciendum etiam apud nos Calendis Ne m ditembribus annum incipere, qui dies sem vi hii per incidΠ m Vigiliam loannis Baptiliae, Ro-x.ι sq. liqui dies sesti,ut Natalis Domini. Paschae, vimirum li)que deinceps eodem tempore apud nosce ' lchrantur, quo in Ecclesia Romana. Id quo- clue distimulanter praetereundum non est,

272쪽

DE AETHIOP. MORIB. 2 rapud nos diuum Philippum Apostolum, Euangelium & fidem Seruatoris Christi praedicasse. Quod si libeat sciscitari de agnomine nostri Imperatoris, is libi persuasum habeat,

illum perpetuo appellari Preciosum Ioan- Preciosius nem,& non Presbyterum Ioannem, ut hic D νυν falso passim iactatur. Scribitur enim nostro sermone his characteribus, , quod sonat Ioannes Beis tu huc est, Ioannes Preciosus, siue Altus, &in Chaldaica lingua sic scribitur,

T. om, quod est Ioannes

Encoe, id si interpreteris, etiam Ioannis Preciosi siue Alti significatum habet, nec est nominandus,ut Matthaeus falso indicauit, Imperator Abesynorum, sed AEthiopum. Matthaeus enim, quoniam ArmeniuS erat, non poterat res nostras perspicue scire, praeser-' timeas, quae ad fidem spectabant. Idcirco' multa coram prudentissimo foelicis memoriae Rege Emanuele exposuit, quae minime apud nos habentur. Id autem fecit non quod mentiri voluerit, quippe vir bonus erat, sed quod in rebus religionis nostrae non admodum erat edoctus. Regnorum autem &Ιmperii successio, non in filium maximum natu trasmittitur, sed ad eum, in quem pater id conferre vult. Et is qui modo imperium tenet, ordine nascendi tertius est,quod pia qua

273쪽

Moneta

dam reuerentiae meruit cum enim si ita patre moribundo, in regijs solisis sedere iuberentur,caeteris id facientibus, solus id facere recusauit: abiit, inquit. id mihi tribui, ut in cathedra Domini mei sedeam. Qua pietate a

patre circumspecta, ei regna ac imperium tradidit. vocatur is autem David. Cuius imperii ditiones tam Christianorum, quam Ethnicorum mirae amplitudinis sunt. in quibus multi reges & reguli, comites,barones, ac proceres, multaque nobilitas inest, ad eius mada ta obtemperantistima. In cuius omnibus ditionibus, nulla praeter peregrinam habetur

moneta. Aurum Vero & argentum pondere

datur, ac accipitur. Oppida & ciuitates apud nos permultae sunt, sed non tales, quales hie in Lusitania videmus, id magna ex parte inde venit, quod Preciosus Ioannes semper in

castris& tentorijs Versetur. Quae consuetudo ideo recepta est, ut Nobilitas continue,&perpetuo se in rebus militaribus exercear. Nec illud praetereundem Videtur, nos abo. mnibus lateribus circundatos esse ab hostib. nostrae fidei, cum quibus crebro cofligimus. sem per secundo Marte usi, quas victorias numinis auxilio imputamuS. Ius autem scriptum apud nos in usu non habetur, nec litigantium querelae libellis edore peraguntur: id sit ne lites auaritia iudicu& patronorum in longum protrahantur.

274쪽

DE AETHIOP. MORIB. 243

Id quoque admonitione dignum videtur, Mattheum non fuisse ab Imperatore nostro Davide m istum, ad inuictissimum, potenti L ramumq; Regem Emanuelem, selicis memoriae, sed ab Regina Helena uxore Imperatoris, cognomento Manus Mariae, qui huius Dauidis, de quo loquimur , auus fuit, quae tunc temporis ob tenellam Dauidis aetatem, regnorum gubemacula administrabat, mulier haud dubie prudentistima&sanctissima. Eadem ista Helena duos composuit libros sermone Chaldaico, ut erat doctissima. Quorum unus dicitur Engera Chebaa, id est, Laudate Deum in organis, in quo de Trinitate doctisti me disputat, & de matris Christi Mariae virginitate. A lter vocatur Chedale Cha-ay, hoc est, Radius solis, in quo acutissime de lege Dei disceptationes habet. Om nia haec

de fide, religione, ac patriae nostrae statu, ego Zaga dabo, quod gratia patris interpretatur, Episcopus,& sacerdos, ac Bugana RaZ, nempe miles, ac Pro rex prouinciae, quae Bugana. dicitur, nec tibi in Christo filiolo meo charistimo Damiano petenti, nec ulli homini talia flagitanti denegare potui, aut negare Iicuit duabus de causis. quarum prior est,

quod in mandatis habeo a potentistimo'

Domino meo Precioso Ioanne AEthio- pum imperatore, omnibus me interrogantibus de fide, religione, ac prouincia nostra, ner Q. λ quid

275쪽

, quid clam haberem, sed ex fide veritatem rerum scriptis & verbis exponerem. Secunda, quod operae precium existimarem, Mores, ritus,instituta nostra, & locorum situs, in publicam notitiam venire. Quas res nemini ad

hunc usque diem scripsi, nec verbis exposui, non quod ad id laboribus meis parcere vellem , sed quod nullus Christianorum homi; num, postquam in Lusitaniam veni,ci me talia cognoscere appetiuit. De qua re non potui, nec possum fatis mirari. Te vero quem rerum nostrarum cupientissimum multis argumentis iudico, per Christi plagas, ac crucε

oro, ut hanc nostram fidei. ac religionis confestionem in linguam Latinam conuertaS,Vt per te i iccat om nibus p ijs Europaeis Christianis ritqs, ac integritatem morum nostroruintelligere., Porro si tibi inter tuas peregrinationes

Romam petere contingat , tunc nomine meo Pontificem, ac venerandos Cardinales ,

Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, caeterosq; bonos Christi cultores,per Iesu Christurn, in osculo pacis quaeso salutes, petasque ab ipso Pontifice, ut ad me remittat Franci Dcum A luareZ, literis illis suis instructum, quihus Domino meo potentissimo AEthiopum Imperatori respondeat, quo tandem in patriam redeam, meosque lares inuisam, nimium enim diu hic detentus sui,ut ante obitum

276쪽

DE AETHIOP. MORIB r s

tum meum, qui ex nimio senio pro soribus est, mandata perseram, reliquial deinde vitae transacta hac legatione Deo consecrem, dis uinisq; rebus totus Vacem. Caeterum te oro, si aliqua in nostris scriptis non fuerint satis composita aut ordinata ut ipse tu id ad phrasim latinam coaptes, sed ita, ut nihil de sensu immutes. Postremo te obsecro,Vt inter o tendum exquiras diligenter vetus & nouum testamentum , Ut intelligas ex quibus locis

meas autoritates excerpsi,quo certiusVertas.

Quod si omnia non fuerint tam scelicitςrtractata, quam sorsitan aliquis curiosius,aut scrupulosus exigat,id condonandum erit inopiq& penuriae librorum Chaldaeorum,quos penes me non habeo, quos enim habu iniquitas fortunae in itinere perdidit. Quamobrem destitutus om hium librorum auxilio, nihil, nisi quod recens memoria adserebat, dictare potui, sed ea omnia certissima fide. Valefili te in Christo dilectissime. Olis pone,Vigesimo quarto Aprilis, Anno salutis nostrae millesimo, quingentesimo,trigesimo qua

Postquam haec omnia scripsi, venit mihi in mentem locus ille, ubi dico Christum d scendisse ad inferos, pro anima Adae, atque pro anima ipsiusmet Christi quam ipseChristus acceperat ex sancta Maria virgine matre sua.De qua re habemus testimonium verissi- I mum

277쪽

mum in libris quos Regiminis vocamU quos Christus Iesus Seruator noster Apostolis tradidit, in quibus habentur haec verba, quae mysteria doctrinarum appellantur. Quorum autoritate & testimonio,omnes sine ulla haesitatione , in hac sententia vers mur . Ego tamen postquam in Lusitaniam veni, deprehendi Theologos diuersia tradeo pista re, contra nostrum omnium opinionem. AEthivu quae tam certa est,ut non hoc solum, sed et-Gorigi- iam omnium hominum animas ab Adam Σ profluxisse afferamus, & ut caro nostra est ex seminio carnis Adae,ita quoque anima n stra, quasi lucerna in anima Adae accensa, originem suam & naturam ex Adam trahit. Ex quo apparet nos omnes esse semen Ada

, ex carne & anima.

Hisce characteribus,manu propria ipsiusi oratoris omnia supra scripta,

subsignata erant.

278쪽

DEPLORATIO

LAPPIANAE GENTIS

DAMIANO A GOES .

ON indignum puto Pontifex maxime in calce huius nostri opusculi, quoniam ad fidem & rinionem Ecclesiae haec quoque spectant,Ioannis Magni Gotni, Archiepiscopi Upsalis in regno Suetiae ut ab eo ad miserandam Lappianam gentem veniamus aliqua mentione facere. Is aut Ioanes Magnus Gothus, vir est optimis paren Mum . tibus, ac diuitibus natus, sacrarumJ iterarum inon vulgariter peritus, probitate vitae spectatissimus, Ecclesiae Romanae ita addictus, ut eius causa amplissimum Vpsaliae archiepisco patum cum prouentibus plus minus quadraginta millium aureorum in singulos annos. Vna cum sundo paterno amiserit.cuius dignitatis ac bonorum iactura, ab fluctibus sori nς agitatu in Prusiia,Gedani diu tenuitervictitans delituit. Vbi sinterim quod mihi Regis mei negotia in illis Germaniae partib. tractada erat cum eo ac cum Olao Magno Gotho eius fratre indissolubilem contraxi a mi Μ' eitiam.Hos inopinate postea Vincetie reperi multo tenuius, qua antea degentes,quε la-Q. 4 cum

279쪽

cum ex illis ultimis terrarum oris, propter promulgagum Concilium, ex quo nonnihil spei sibi, ac se is calamitatibus conceperant, adeundum esse proposuerant. Concilio tandem intermisso, ij boni viri iam a suis faculistatibus plane destituti, quibus dum ampliores essent, saepius in aquilonaribus illis paribbus pro Rom Ecclesia pugnauerant, &adhuc ii res Riccessisset)pugnaturi essent,Venetias emigrant, vel aliena l iberalitate, vel suis laboribus, praesertim docendo,ac instituendo, Victum quaesituri, nullis enim ali, subsidijs niti poterant, nisi quod in numinis auxilio totam spem reposuerant.quo cum perue

nissent, solum ab Hieronymo Quirino P triarcha Ueneto, in ipso patriarcham humanisii me accepti hospitantur, ubi ad hunc us que diem dilatum Concilium expectantes haerent. Sub huius Upsaliensi Archiepiscopatu, pars illius vastae Lappianae prouinciae habetur, cuius indigenae Christi Seruatoris nostri leges minime norunt, id quidem ut a multis,tum bonis,tum fide dignis viris, dum in illis prouinciis versarer, ob turpissimum

praelatorum,& nobilium quaestum, ac auar,

tiam accidere intellexi. Nam si Christiani essent , liberi essent abiit lis vectigalibus&tributis, quibus ipsi ut Ethnici multantur, nobilitas contra cum Episcopis dulescit. Vetant igitur eos Christianos fieri,

280쪽

ne subditi suavi iugo Christi aliquid luόelli

eorum tyrannidi, &. rapacitati subducant, Se aliquid ex vectigalibus decrescat, quibus gens illa miseranda, ab ipsis Monarchis,tu piter & insatiabiliter premitur &torquetur.

qui impatientissime ferunt, si illi Christiani facti, non longe plusvectigalium ipsis penderentiquam citeri Christiani suis principibus pendunt, ac proinde deformem istum & lacrilegum quaestum fidei, ac religioni Christianae,contempta tot animarum salute, anteponunt, Vere habentes claues, quibus nec ipsi intrant, nec alios intrare sinunt. Auaritia

isne inexplebile,&impietate intolerabilem, μ' aca pijs pectorib.armis,& scriptis,deniq: totis Virib. expugnanda, si proculdubio sopita hodiem porelhabuissemus, si hic bonusvir in pristinum seu honore restitutus esset, nihil enim magis cupit, nihil acrius meditatur,

quam quo pacto haec gens ad Christi fidem reduci possit, nihil flebilius deplorat, quam

quod se autore id quod saepe animo Voluerat hae miserandae pecudes adhuc propter impiam religionem, per Christianam fidem Christi oues factae non sint . nec tam queri tur se ab Archiepiscopatu, vel bonis auitis depulsum,quam quod careat neruis, auxilio& facultatibus, quibus hanc Lappianam pla

SEARCH

MENU NAVIGATION