De rebus Hispanicis, Lusitanicis, Aragonicis, Indicis & Aethiopicis. Damiani à Goes, Lusitani, Hieronymi Pauli, Barcinonensis, Hieronymi Blanci, Caesaraugustani, Iacobi Teuij, Lusitani, opera. Quorum seriem, vide lector, pag. sexta. Partim ex manuscr

발행: 1602년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

i usi sunt immundis, nec gustaverunt ea qUae in lege prohibita sunt, nec ullus eorum eam transgressus est. Nec ijs temporibus, quae passionem Domini insecuta sunt, cum Euangelium coeperunt praedicare Apostoli, vilis

apud nos scriptis probari potest, eos edisse,

L V y aut occidisse immunda. Veru tamen est Paulum dicere, Omne quod in macello venit, manducate , nihil interrogantes propter conscientiam. Postea si quis vos vocat infidelium ad coenam,& vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate , nihil interrogantes propter conscientiam. Si quis autem δixerit, hoc immolatum est Idolis, nolite manducare propter eum qui indicauit, & δ- pter conscientiam,&c Omnia haec dixit Paulus, ut placeret ijs, qui in fide non erant admodum confirmati, quoniam inter hos &Iudaeos variae consurgebant disputationes ac contentiones,quas ut sedaret, Christianis nodum satis confirmatis indulgentius morigerabatur & acquiescebat. Id ta inen faciebat

non quod legem frangere vellet, sed ut plures ita in coeremon ijs relaxandis gratificando ad fidem alliceret. Idem Apostolus quo- ' ' que ait, Is qui manducat, non manducantem non spernat, & qui non manducat, manducante no iudicςt,quonia is qui manducat, domino manducat, & qui non manducat, monon manducat: Quamobre indignu est,pere

262쪽

DE AETHIOP. MORIB. 23t grinos Christianos tam acriter ac hostiliter reprehendi, ut ego de hac re, &de alijs quae minim E ad veram fidem spectabant, reprehesus fui. Sed multo consultius erit huiusmodi Christianos homines, siue Graecos, siue Armenios,sive AEthiopes, siue ex quavis septe Christianorum Ecclesiarum, in charitate &Christi amplexibus sustinere,& eos sine contumelijs permittere, inter alios fratres Chri- stianos vivere ac versari, quoniam omnes filii baptismi sumus, &de vera fide unanimiter sentimus. Nec est causa cur tam acriter ducceremoniis disteptetur, nisi ut unusquisq; suas observet, sine odio & insectatione aliorum, nec commercijs Ecclesiae ob id excludedus est, si peregre in alienis prouinciis domesticos ritus obseruet. Id praeterea quod in Actis Apostolorum habemus, nempe quo pa et o Petrus vidit coelum apertum & vas desce A αdere quoddam, Veluti linteum magnu, qua tuo initiis submitti de coelo in terram, In quo erant omnia quadrupedia & serpentia terrae,& volatilia cces i. Cui vox dixit, Surge Petre, occide & manduca. Cui Petrus, Abite

Domine, quoniam nunquam manducaui omne commune aut immundum. Cui vox iteru:Quod Deus purificauit,tu com mune ne dixeris. Quod ubi cum tertio repetitis vicibus . contigisset, statim illud vas in coelum receptum est. Quibus peractis, spiritus misit eum L

263쪽

in Caesaream, ad Corneli 'm virum pium, de& timentem Deum . Apud quem loquente . Petro cecidit super omnes, qui verbum Dei audiebant, Spiritus sanctus, quo Spiritu sancto accepto, Petrus totam familiam Corn

iij baptizari iusit. Quod cum caeteri Aposto-

Ii,ac fratres qui in ludaea erant,Corneliu esse baptiZatu audiuissent, Petro, dedisset ba-Aa.e. n. ptismum & verbum Dei Gentilibus, succensere coeperunt, dicentes. Quare introisti ad Viros praeputium habentes, & manducasticum illis Qui a Petro tota visione exposita, placati sunt, atque Deo gratias egerunt dicentes, Ergo & Gentibus poenitentiam dedit, ad vitam,& recordati sunt verbi Domini, P, in coelum ascendens dixit, Ite per omnem terram, & praedicate Euangelium omni creaturae, qui crediderit & bapti Eatus suerit, saluus erit, qui vero non crediderit condemnabitur. Tunc Apoitoli coeperunt praedicare Euangelium per totum mundum omni creaturae, in nomine patris,& iiiij.& Spiritus san-

. cti, atque per omnem terram exivit sonus eorum . Et hanc visionem, in qua munda,&immunda apparebant . ita in AEthiopiae x- onimus, munda animalia fuisse populum Israel.immunda autem populum Gentilium. Ideci vero Gentiles sunt vocati immundi, lIdolorum cultores essent,& inseruirent om

ribin diabolorum, quae immunda supti inf

264쪽

j DE AETHIOP. MOI IB.

tem vox illa dixit, P cire occide, id apud nos in huc modu interpretatur, Petre baptiza,&υ dixerit, Petre maduca interpretamentum

habet,ac si dixisset, doce&prsdica fide,&lege Dni nostri Iesu Christi, populo lsrael,& Getib. Ad haec certissimilest nullibi in sic ripturis reperiri Petru,aut alios Apostolos immuda occidisse, aut comedisse, post hanc visionem. Porro sciendum est, cum scriptura lo- quitur de pane, non intelligendum esse cibum, nec corporale nutrimentum, sed explicationem, ac expositionem Christi, &scripturarum doctrinae. Consultum profecto

esset, omnes doctores & praedicatores de hoc l inteo, quod ostensum fuit Petro, sublimia & alta docere & non illa quae infima sunt, & quae nihil ad salutem videntur pertinere,ac non inde documenta aucupari,quasi fas & licitum esset nobis immunda comedere, quando ex scriptura id minime colligere possunt. Quid quod ipsi Apostoli in suis sy-'nodorum libris praeceperunt nobis ne comedamus animalia suspensa, suffocata, lacerata, neque semesa ab alijsh est ijs, nec sangui nem . quoniam Dominus amat munditiam di sobrietatem,&odit gulam Simmunditia. Et plurimum etiam eos dns diligit, qui abstinent a carnibus,ti multo magis eos, qui iei nant pane & aqua, & herbis, ut Ioannes Baptista eremita ultra Iordanem fecit,qui sem-

265쪽

per ustis est herbis. Et sanctus Paulus eremita qui octoginta annis semper ieiunans,commoratus est in deserto, atque sanctus Antonius,& sanctus Μacarius, ac plurimi alij filii

eius spirituales, qui nuquam gustaverunt' carnes. Ideoque fratres mei, non oportet nos com temnere,neque insectari proximos nostros, quoniam Iacobus ait, Qui detrahit fratri,aue Iudicat fratrem suum detrahit legi,& iudicae legem. Paulus quoque docet, melius es ev- numquemque viuere contentum suis traditionibus, quam cum fratre Christiano de I ge disputare. Rursus no plus sapere, si Oportet sed sapere ad sobrietate, & unicuiq; sicut Deus diuisit mesuram fides. Quapropter in-' decεs est cu fratrib. de lege, aut de delectu ciborum disputare, esca nos non comme

der Deo. praesertim cum ipse Paulus A posto--.t . ius dicat,Nec si manducauerimus,abund/biamus, nec si non manducauerimus, detici g- mus. Idcirco altiora & coelestem cibum quaeramus,& has infimas & inanes disputationes omittamus. Haec omnia quae de traditionibus scripsi.non ad disputationem, nec cotentionem scripsi, sed ut meos quatenus fieri potuit, protegerem ac defenderem conistra acerbissimas multorum reprehensiones, quibus nulla fuit reuerentia, quo minus p - tentissimum Preciosum Ioannem, ac nos eius subditos conuiciis proscinderent, ac Iudae i

266쪽

IDE AETHIOP. MORIB. 231

daeos u Mahumeta nos appellarent, eo quod circumcisionem seruamus,&Sabbatum sanctificamus ut ludui. Deinde quod velut ibi, humetani, ad occasum solis usq; ieiunamus; id hominem Christianum minime decere asserentes. Id quoque acerbissime obi jciunt sacerdotum coniugia, ut laicorum licita esse apud nos. Praeterea nec id sine morsu omit titur, quod primo baptismo, quasi diffisi, singulis annis rebapiciamur, quod praeter Viros

etiam mulieres circumcidantur, more nec

apud Iudae os quidem recepto . Denique quod delectum ciborum sanctissime obseris Uatum volumus. Postremo, quod infantes, qui ante baptismum, Pagani vocari solent, somichristianos nuncupemus. Quibus obtrectationibus coactus sum talia dicere, Vin stros purgarem ab huiusmodi calumni js, de vi Doctores sacrae ecclesiae Romanae, redderem nobis affabiliores . A quibus inescio quam pie ) mihi interdictum est sumere corispus Dominicum, postquam in Lusitaniam veni, quod spatium est septem annorum, & id quod non sine dolore ac lachrymis dicam reputor inter fratres Christianos,land Ethnicus, & Anathema. De quibus reb. ille, si omnia Vegetat, videat,cuius iudicio omnia comitto. Ego aut no sum missus a potentissimo Dno meo, Imperatore Aethiopu, ad Romanum Pontificem, & Serenissimum Ioan

267쪽

nem Lusitaniae regem ad disputationum Aecontentionum rixas, sed ad amicitiam & so. . . eietatem eonir hendam, non autem ad traditiones humanas vel augendas. vel diminuendas. Sed ut de erroribus A rij principis hamreticorum diligenter exquirerem,& intelligerem an Europaei Christiani cum nostris, ad huius hominis opiniones deuincendas couenirent. Propter cuius errores Niceae,sub Iulio Papa congregitum suit concilium trecentorum octodecim Episcoporum. Ac d

inde ut scirem, an id apud Europaeos Christianos seruaretar,quod Apostoli in suo synodorum libro praecipiunt, scilicet ut singulis annis bis in Ecclesia Christi concilium colebretur, in quo de rebus fidei rationem habendam statuerunt. Quorum primum voluerunt cogi ad festum Pentecostes, secunaum decima die Octobris. Deinde ut intellige.

rem,quomodo inter nos conueniret de erret

O. c., ribu macedoni, cuius causa, sub Damasin sinis. . Papa congregatum fuit Constantinopoli cocilium centum quinquaginta Episcaporum. Praeterea de erroribus Ne storij, propter que ia sub Celestino Papa congregatum fuit in Epheso concilium ducentorum Episcopo rum .Postremo ut etiam scirem de quarto ac magno Concilio Chalcedoniensi , in quo propter errores Eutychis, congregati fue-: runt sexcenti,triginta duo Episcopi, quo t

268쪽

pore Pontificatum obtinebat Romanum S. Leo, eue quo concilio varijs disceptationibus habitis, S nihil ad concordiam Ecclesiae constituto, atque re insecta, omnes discesserunt. Unusquisque suam retinens opinionem. Quarum Synodorum libros , S aliarum, qu postea celebratae suere , potentissimus Dominus meus AEthiopum imperator, penes le habet,& de hac Zizania. quam ad uel serius veritatis Diabolus seminauit inter Christianos, Dominus meus plurimum dolet, U- ,

na cum omnibus suis subditis Chri lii fidelibus. Nostri certe ab exordio primitiuae Ecclesiae Romanum Pontificem , ut primum Episcopum agnouerunt, cui etiam hodierno die. ut Chri iti vicario paremus. In cuius curia frequentissime essemus, nili obstarent

magna itinerum irrterualla , ac multorum Matium etanorum regna interiecta.quae trastum impediunt,ita ut susceptis maximis periculis, mitu tamen e cias. Quanquam prudentissimus & inuictissimus Rex Emanuel. selicis memoriar, qui primus non sine coelesti numine itinera Orientalium Indiarum suis nauigationibus aperuit, magnam spem praebuit id in poster uin commodius su tu r ii.

Is enim superato Oceano Rubrum mare suis classib edomuit nillil deterritus magnitu

dine sumptuu quo N Christi fidem augeret, R ad usum nostrae amicitiae, quasi viam pate-

269쪽

faceret, & id quoniam iam factum est, & Hiraque gens alterius opibus Iti potest, breui, speramus fore, ut ab Lusitanis, una cum nostris armis,omnes Mahumetani, caeterique Ethnici ex toto mari Erythraeo, ac uniuersia. Arabia, Perside ac India depellantur, Itideia illud suturum confidimus, pace inter omnes Europaeos Christianos composita, Vteto iam ex Mediterraneis locis, Ponto, alijsque y prouinciis, inimici Crucis profligantur, ut sit iuxta Christi verbum, super faciem terrae Iram. ro. Vna lex,&Unu ciuile,&unus pastor. Cuius rei Oracula duo habemus, alterum ex prophetia S.Ficatoris, alterum ex S.Synoda eremita,' nato in extremis AEgypti cautibus, quorum neutrum ab altero dissentit. Et ex quo Dominus meus potentissimus legatos serenissimi & prudentis imi Regis Emanuelis accepit, videtur fides oraculorum, ad euenta prisperare. Certe iam inde noster princeps nihil magis cogitat, consi i ijsque & armis medita-- tur, quam ut M a hu meta ni de facie terrae de-- leantur.His de causis,alijsq;, quas coram sereniss. Rege Ioanne Emanuelis filio exposivi, istuc minus su mdi I no meo potentiis no ad friuolas, & inanes disputationes. Atq; utini instituta,atq; conatus principis nostri 3 qui bus legatus sum, Deus optimus maximus ad 6nem optimum & ad suam gloriam perdu- gali. Amen. His

270쪽

His omnibus explicatis, obiter &breulti me aliquid de statu nostri Patriarcha', ac Im Patria feratoris exponam. Primum sciendum so-ιώaemni ritu Patriarcham nostrum ab Hiero εώ ν - lymitanis Monachis nostris, qui ibi apud sepulchrum Domini habitant, iussi agi s creari, idque hoc modo e Vita defuncto Patria cha, statim Imperator noster Preciosius Ioannes nuncium aliquem expeditum mittit Hierosolymam ad Monachos ibidem agen. tes,ut dictum est, qui nuncio accepto, ac muneribus, quae Imperator Dominus noster ad sanctum sepulchrum dono mittit, continuo alium Patriarcham suffragijs plurium eligur, sed fas non est alium, quam Alexandrinum eligere,ac moribus incorruptum. Quo creato, suffragia siua obsignant, eaque legato,qui ad id venit, in manibus tradunt. Is statim CDyrum contendit, quo Vbi Ventum est, Patri- Maria archae Alexandrino,qui ibi semper sedes ha- εώa Almbet, creationem illam legendam porrigit. πη δε- Cognito autem, quem ex Alexandrinis deis legerunt, virum tantis honoribus destina. tum, cum legato in AEthiopiam mittit, qui ex veteri instituto Monachus ordinisD. A ntonijeremitae debet esse, cum quo in AEthiopiam confestim nuncius proficiscitur, ubi cum magno gaudio N honore ab omnibus excipitur. In quo negotio aliquando annus unus di alter transigitur, interimque Pre- - -

SEARCH

MENU NAVIGATION