Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 145. usque ad an. 252

발행: 1773년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

stannicum ea oritur .

Commodum.

I. De Commodi Imperatoris gestis plurima narrant Historici , quae certa describi chronoIogia vix possunt , cum ea singulis annis non distribuerint . Bellum vero Britannicum , quod , teste Dione , longe maximum fuit, hisque temporibus alligatur , exinde initium habuit, dum Britanniae incolae murum transgressi, qui eos a Romanis dividebat, horum plurimos cum Duce occidissent: ad quorum seritatem coercendam Ulpium Madicellum virum sortissimum , ac disciplinae militaris peritissimum Commodus misit, eisque gravi affectis clade , Britannici nomen assula psit, ut S Auctores, & numismata testantur . Per id etiam temporis adversus Commodum Coni ratio inita est , cujus auctor Lucilla eius soror , quae Pompe-jaco Tro clarissimo nupta, annuente Commodo , Augi istae ho noribus , & Imperatoria sella in theatro hactenus usa suerat. Ut autem Commodus Crispinam duxit uxorem , cum iis Lucilla abstinere coacta esset, muliebri superbia , & invidia incensa , Quadratum nobilis limum , ac ditissimum uvenem , quin cum adulterii consuetudinem habere putabatur , ad fratric, dium impuIit . Sceleri patrando Pompejanus cuidam eligitur, a Pompejαno Luci Ilae marito diversus , qui licet pugione nudato in Commodum irrueret , facinus tamen Perficere non is valuit : 'C propterea conjuratione detecta , atque diligenti quaestione ra, . A qqnot illius conscii , aut participes me Tant, ab ita V r. in te intersecti sunt, Lucilla quoque in exilium Primo Capri . r .i 'a , ac paulo post cum aliis plurimis interfecta. JESU CI: i . TI au. I 84. ELEuTMERII PAPAE 9.

I. Ut conjuratorum Insidias evasit Commodus , non solum a sontibus paenas sumpsit ; sed crudelior exinde factus . vel levi suspicione motus, clarissimos viros supplicio affecit: ad Diuiti by COO

162쪽

Ec CLESIASTICA. 147

ad id etiam Perennis Praefecti Praetorii consiliis impulsus , qui . teste Lampridio . Imperatori suaserat, ut ipse deliciis va-Jasu Cu Ra

c. s.

caret, idem vero curis inctimberet. Hinc factum , ut Commo dus a Reipublicae adininistratione in posterum abstineret , li-hidinique deditus cum tercentis concubinis , quas ex Matronarum , & meretricum deIectu conciliaverat , tercentisque aliis puberibus exoletis , quos aeque ex plebe , & nobilitate collegerat, in Palatio per convivia, & balnea debaccharetur. Perennis vero , qui Imperii clavum tenebat , concessa sibi facultate abutens , Paternum in dignitate socium conflata

calumnia perdidit, & , ut ingentem pecuniam sbi compararet, dignitatibus, aut divitiis praestantiores, confictis passina criminibus, sustulit . 2. Hoc anno , si sua auctori Chronici Alexandrini stat fides, Theodotion quidam Judaeus , ex Marcionis secta.OT samentum vetus ex hebraico in graecum transtulit. His ne i M.

sulibus, Mur ullo scilicet, quem perperam Marcellui licit S PGiandi , Theodotio quispiam in Anto natus , Marcio ris Haeresarchae , qui ct ipse Sinope in Ponto oriundus σύ - . . qui postea a Marcione in InduiVinum inclinapis . Epiphaqius Epy--ἐe me vero z raeodotis quidum genere Ponticus, ex Marcionis Singeh- f o p

sir factione , his partibus olfensus, ad Iudaeos defecit, ct circumcisus es. Desine hebraica lingua, ct eorum litteris insi- tutus privstam editionem exorsus est . aut quidem in pleri ae

cum Ieptuaginta consentit . Theodolianae versionis meminit Irenaeus in suo de haeresibus commentario , vivente Eleutherio Pontifice, circa haec tempora edito , ubi haec lcguia tur : Non ergo vera es quorumdam interpretatis , qui ita aIdem interpretari Scripturam . Ecce adole emula in Dentre

habebit, pariet filium , quemadmoriis rarerition Ephesus es interpretatus, in Aquila Ponticus , utrique Iudaei proineb ri , quor sectati planei ex Joseph generatum eum dicunt, idest

Christum . Theodotionis tamen versionem non omnino repu- Theodotionis

diavit Ecclesia . ut auctor est Hieronymus : Iuuae quoque le- venio n0 ctorem Gdmoneo , Danielem non juxta o. Interprete, , Ied j-- to Theodotionem Ecclesias legere . Septuagintaviralem Danie' Hi rex. raesIis versionem , quae vel ipso Hieronum i seculo deperdita pu- is Daaio. tabatur , ex praestantissimo Ghlgiano Codice paucis ab hinc mensibus cum latina versione vulgavit , Praefatione , nolis, eruditissimisque dissertationibus illustratam , clarissimus vir Si T E mon

tim. 17.

163쪽

HISTORIA Jasu Cua. mon de Magistris Congregationis nostrae alumnus , ac opus N. 18 . a doctissimo Josepho Blanchinio Ueronensi , ejusdem Rom. Congregationis presbytero , inceptum absolvit ; apud quem tum de libro Danielis , cum de Theodotionis versione Plura , eamque scitu digna videri possunt .

natoris Maristyrium.

IESU CHRISTI M. I 8s. ELEuTHERII PAPAE IO.

COMMODI IMPERATORII IO. ET 5. Coss. TRIARIO MATERMO , ET ATILIO BRADUA . OLYMPIAD. 24 I. AN. I. URBIS AN. 938.

r. Quo in statu res Imperii hoc tempore essent, ea , quae de Commodi crudelitate , ac libidine , deque Perennis avaritia nuper adnota imus, manifeste indicant . Inter eos , qui unius perfidia perierunt , peculiari memoria dignus est ApolIonius , qui nobilitate, & philosophiae studio illustris Senatoria dignitate fungebatur, sed Christianae fidei consessione illaetriose, martyrii palmam adeptus est. Hic in judicium adductus, cum Praeses ab eo instanter petiisset , ut coram S natu fidei suae rationem redderet, elegantissima oratione Pro Christianorum defensione publice pronuntiata , capitaIi supplicio a Senatu damnatus est. βuippe veteri apud eos lege fan-

ritum erat , ut Chrisiani , qui semel in ius vocati fuerunt,nis a pransio sim discederent, nequaquam dimitterentur. Por ro cuncta ab His in Ddicio dicta , subdit Eusebius , quineumque Perenni interroganti respondis , ct orationem illam ,

quam pro Mei nosse defensone in Senatu habuit , qui uis

nosse voluerit , ex antiquorum Martyrum passionibus a nobis eoilectis poterit percipere . Si Eusebiana Martyrum Collectio extaret , plura quidem de eodem addi possent . Ejus acta Hieronymum Iegisse , probabile est y nam ex eisdem adnotat, Apollonium piissimum Senatorem a servo accusatum fuisse: alibi vero eum litteris adeo excelluisse , ut inter eos accenseri debeat , de quibus in tantum mi sophorum doctrinis, atque sententiis suos referetant libros , ut nescias quid in illis primus admirari debeas , eruditionem secuti, an Scripturarum os ientiam : distinguendum tamen ab altero Apollonio , qui contra Montanistas insigne, em laetum volumen scripsit, E sebius , ct Hieronymus testautur.

IESU

164쪽

ECCLESIASTICA

debacchatus esset Perennis ; tandem hoc anno scelerum poe- x xv nas dedit , miserrimeque cum uxore , & filiis periit . Rem sic pandit Herodiadus. Cum scenicis operam daret Co inmo- Herod. m. i. dus, pleno spectatoribus theatro , repente quidam Philosophi habitum gellans cum media in scena constitisset , manu silentio indicto, tempus non est vacandi ludis aut spectaculis , ad Commodum dixit ; Perennis enim gladius cervicibus tuis instat, atque ad perficiendum facinus pecuniae , & copiae P sto sunt. Quae sane verba Imperatorem magna affecerunt a smiratione ; Perennis vero iram adeo concitarunt , ut ham nem comprehendi, ac pro furioso , ct vaniloquo igne o huri jusserit. Ceterum qui se Commodi studiosos videri vole Ohant , perosi etiam intollerandam Perennis superbiam flagitIa-.que , calumniis eum premere aggressi sunt . Sed & militei tumuli uosis clamoribus concitati, ipsum, Dione teste , Pe duellionis accusarunt . quorum quingenti ex Italia improviso accurrentes , atque Commodo obviam facti , cum ab eo de adventu fuissent interrogati, responderunt: Propterea quod Perennis tibi in dias parat , ut Ilium suum Imperatorem designet. Quibus cum Commodus faciles praebuisset aures , instante potissimum Cleandro , qui eum oderat, Praetorianorum miIitum potestati Perennem tradidit, qui eum contumeliis assectum obtruncarunt , quod & Lampridius confirmat.1. In desuncti Iocum Cleander successit , Perenne scelestior, qui ex servili conditione , & cubiculi cura , repente Militum Praesectus creatus, tantae apud Commodum auctor,tatis miti ut & Byrrum Imperatoris cognatum , sceleritas suis obnitentem , assectati imperii accusatum , una cum multis aliis interficiendum jusserit , ut pluribus narrant Lam Dri

3. Hoc etiam anno cum Legiones in Britannia rebellasi sent , Pertinacem illuc Commodus misit , ut eas in ossicio contineret. Ut autem rem perfecit, legatione se abdicavit

cum Lamprid. ia

Dio lib. 72 Lamprid. In

Comm. cap. 6.

Dis lis. 7 a. Pertinax se. ditionea In Britannia compescit.

165쪽

COMMODI IMPERATORIS IE. ET 8. Coss. CRISPINo , ET AELIANO . OLFMPIAD. 24 I. AN. 3. URBIS AN. 2 O. De Irenaei scriptis . Ea Ieb. lib. s.

I. Pietate , & eruditione claruisse Irenaeum , ex Eus hio , & Hieronymo scimus, qui ejusdem opera recensentes , quinque libros adversus haereses eum scriplisse tradunt , sed& epistolas ad Victorem lyapam, ad B Iasium , ac Florinum de Schismate, & Monarchia , adversus Gentes librum unum de Scientia inscriptum alterum vero Marciano datum den, qudi. libellum variarum disputationum . Ex tot iamen Irenaei eIurebrationibus libri tantum quinque adversus haereses, ta quam reliquae post naufragium tabulae , supersunt , quos diu ardetitique animo conquisitos Gregorius M. invenire nou PO ere It , ut ex ejusdem epistola ad aeterium Viennensem con

stat e Gesa vero , vel seripta B. Denaei jam diu es , quod illiciti perquisvimui, Ied hactenus ex iis in eniti aliquid non

valuit. Hoc autem tempore eos Irenarum conscripsisse, ex eo patet , quod , Romanorum Pontificum Catalogum texeus ,

in Eleutherio desierit : Cum autem fuco sises Aniceto Soter .ntine duodecimo loco Episcopatuis ab Apoylotis Bubes Eleutheritis. Duabus vero de causis in id operis incubuerat Lenaeus: prima, ut amico cuidam satisfaceret , a quo rogatus fuerat, ut abstrusa Valentinianorum mysteria, atque portenta, mani festa redderet: altera , ut Marcosiorum haeresim ex Valentinianis progenitam , quae in Rhodanenses regiones irrepserat , quaeque mulieres nonnullas corruperat, consularet. Dissicilem sane provinciam eo, quo Potuit, syli candore, & sententiaruna perspicui late CXecutus est, etsi materiae obscuritate obrutus , parum perspicuus aliquando videatur , quod imperitiae suae Irelixus adscribit : Neque conscribere GDeti , ait , neque qxi sermonum arti suduerimur: post pauca : Non autem exquirera nobis, qui apud Gestas commoramur, ct in barbarum se munem pleramque Pacamus, orationis artem , quum non didicimus , neque Dim conscriptoris , quam n n assectaPigus , ne que oruumentum Perbor- , neque Dis,am , quam nasim ἔ,

166쪽

ECCLESIASTICA. Is I

fed Amplieiter , O vere idiotice ea , quα tibi cum dilectione Jugu tata. Icripta j,m, cum dilectione percipies .

2. Inter plurima notatu digna , quae ibide in Irenaeus memorat , illud non est praetereundum , quod secundo libro habet, in Calliolica scilicet Ecclesia charismatum & miraculorum dona sua aetate persevera Ile , quibus FideIes illustrati daemones ejiciebant , aliqui futura praedicebant , infirmos alii curabant, aut mortuos ope numero suscitabant: idque tanta evidentia , ut omnem fallendi suspicionem , aut avaritiae excluderent, gratis cuneta , prout acceperant , elargientes . Ex eodem irenaeo divinarum Scripturarum catalogum recenset Eusebius, multaque alia de earumdem Scripturarum versionibus ex eodem refert , ac primum de ea, quae a septuaginta interpretibus facta dicitur, deinde de ceteris post Christum natum , ab Aquila scilicet , & Theodotione , tum de ejusdem sacrae Scripturae restauratione, quae sub Esdra , post reditum e captivitate , contigit. De quibus, ni nos brevitatis propositum revocaret, mul- ' fla quidem dicenda serent, cum nonnulla ibidem adnotillatur. quae ab eruditis in dubium vocantur: cujusmodi sunt, quae tseptuaginta virali Scripturarum editione narrantur , quam uti Puram putamque fabulam plerique putant, Dupinius nempe , t Hodius, Vandalius . Alii econtra Aristeae historiam de sacrae . Scripturae versione ex Hebraeo in Graecum a septuaginta viris . facta , uti verissimam tuentur, ac pro ea , tanquam pro aris Ec focis decertant: quo in argumento , ut ceteros praeteream, versatus est Anonymus editor, seu Simon de Magistris Congregationis Oratorii Rom. Presbyter, qui, ut superius innuimus , nuperrime Danielis librum ex septuagintavirali versione Romae edidit , ac quantum in obscura distici lique quaestione ingenio polleat, satis ostendit. Ab iis itaque scriptoribus, quae in utramque partem afferri possunt , Iector curiosus habebit, dum nos historiae cursum prosequimur.

tate perseverant . De Seripturarum catalo go , & ver sone 7 o. In ter petun Irenaei sententia.

IESU CHRISTI AN. I 88. ELaum ERII PAPAE II.

I. Ex Septimio Severo, qui post Commodum impera- Caracalla o vit , Caracalla , qui & Antoninus dictus est , Lugduni lioc tu .

167쪽

is 2 HIs TORIA natus est anno , die quarta Aprilis. Qtra matre , variant Au-etores : nonnulli cum Spartiano ex Martia Severi prima uxore natum : alii ex Julia secunda uxore tradunt . Hinc primi Juliam Getae matrem , Caracallae novercam dicunt: secundi vero tam Caracallae , quam Getae matrem eam millie scribunt, quorum praeserenda opinio est ; nam quo tempore de divisione Imperii inter se certarent Caracalla , & Geta , eos Iulia mater sic alloquitur : Terram quidem Mare, o fit lais inodi nisis , quomodo dividatis: Mutrem vero quonam modo divid iis r Me primam igitur occidite, dimidiamque uterque apud se

partem sepeliat . Quae verba non novercae , sed matris sunt, qtiae ambos filios tenero amore compleolitur . Sequenti anno natus est Geta , Caracallae frater: natus est Geta , ait Spar

tianus , Severo . Vitellio Coss. ex Jalia sexto Kal. Iunias ,

cui Sironologiae Dio favet , dum tradit: Geta natus erat di ginti duos annos, menses novem, cum a fratre interfectus G. Cum igitur Getae interitus anno Mχ. contigerit, eius nativi- has schuenti anno est alliganda . Sed de Severo , ejusque filiis taealta , & Geta Imperatoribus suo loco infra.

IESU CHRISTI Au. I 8 . ELEυTHERII PAPAE I 4.

COMMODI IMPERATORIS I 4. , ET IosCoss. SERvILIO SILANO , ET D DLLIO SILANO . OLYMPIAD. 242. AN. I. URBIs AN. 942. Iuliani Al xandrini Epi. scopi obitus,

cur Dem trius succedit a

I. Post Iulianum, Alexandrinae Ecclesiae Cathedram ID benti anno ascendisIe Demetrium , non obscure innuit Euse- bius , qui Juliani initia cum anno primo Commodi alligat, eamque Sedem decennio tenuisse tradit : Commodo decimum annum Imperii agente .... cum Iulianus decimum annum ex

plesset, Ecclesiarum Alexandriae admini irationem fuscepit De

metritu . Is inter Alexandrinos Antistites undecimus recen setur , ceterisque ce Iebrior , cum ea tempora attigerit, e qui bus certiora extant Ecclesiasticae historiae monumenta , tum etiam ob ejusdem in Origenem gesta . Sanctitate de do et rina illustrem fuisse , ac divina revelatione , etsi uxoratum, ab agrorum cultura ad Episcopale munus electum narrant Orientales historiCi , Severus, Eutychius , aliique. De illius autem gestis , praesertim contra Origenem , in serius suo loco agemus, non quidem ex iis auctoribus, qui una cum omnibus sere Diuit sed by

168쪽

alla

sere orientalibus, Jacobitis, Eutychianis, Nestorianis , multa de Origene fabulantur, innumerisque onerant probris, sed ex antiquioribus, sincerioribusque Ecclesiae monumentis . Id tantum nunc adnotamus, Demetrium primo Origeni multum favisse , etiam post audax mutilationis facinus; postmodum vero sive invidia , sive alia de causa in ipsum accensum , litteris usquequaque datis , illustrem virum Alexandria ejecisse , ac Presbyterati munere & honore abdicasse . E. Per id tempus, ait Eusebius, idest anno decimo Commodi Imperatoris, Serapio , de quo paulo ante diximus, Antiochensis Ecelsae Episcopus fuccessonis ordine octavus ab Apo- solis etiam tum sorabat. De ejusdem eruditione, & operibus haec alibi adnotat: Serapionis quidem inulta alia doctrinae mo numenta penes alior extare credibile es . Deinde quae sua aetate supererant, recensens, primo epistolam, seu librum Ilumerat ad Domninum quemdam, qui persecutionis tempore a fide Christi ad Iudaeorum superstitionem desciverat: tum aliam adγPonticum , & Caricum Ecclesiasticos viros adversus Cataphrygarum haeresim: his demum addendus est liber de Evangesto Petri; cum enim ex Rosionensi Paraecia nonnullos inveni det, qui sub ementito Evangelio Petri nomine vulgato a recta fide deflexerant , ut cautiores reddeTentur , venenaque vitarent , , admonendos censuit, atque inter ceterae Nos , ait , fratres :Petrum , , reliquos Apossor, perinde ac itfum Chrisum , sinsipimus: quae tamen illorum nomine falso inscripta sunt , re- upudianda esse admonet . Eadem de Serapionis opusculis cum nri M. e. i. Eusebio Hieronymus prodit in suo de Scriptoribus catalogo . 3. Eadem aetate , qua Alexandriae Demetrius , Sepa Ie aliis Epἰ- pio Antiochiae florebat , alios etiam doetrina , aut pietate illustres Episcopos vixisse commemorat Eusebius , Caesareae nem- aesti f., ''pe in Palaestina Theophylum, Corinthi Bacchylum , Polycratem Ephesi , Narcisum quoque , qui HierosoIymitanae Eccle-sae Episcopatum tenuit . Sed ct alii, subdit, praeter hos in numerabiles ii em , ut eredibile es , temporibus enituerunt, sed noI eorum dumtaxat nomina recensuimus, qui rectae fidei doctrinam scriptis tuis proditam nobis reliquerant. De Narciso Hie- d η'u' rosolymorum Episcopo , multorum Iermonibus Haro, decimum ρις,1 ti' '' quintum ex eorum numero fuisse ait; cum enim post Iudaeo- EUM. lib.s. rum obsessionem , quae Hadriano regnante facta est, ex gen- tilibus eadem praecipue Ecclesia coaluisset . ex gentibus quo Tom.LLL. V que

169쪽

rs 4 Η Is TORIA Jtsυ Clist. que Episcopi esse coeperunt , cujusinodi suerunt Marcus , &ΛΗ. I 89. Narcisus, quorum catalogum ibidem texit: sed cum tempus, quo quisque sedit , in enire Iron potuerit , nec nos ea de re solliciti sumus. JESU CHRISTI M. Iso. ELEuTHERII PAPAE I s.

COMMODI IMPERATORII Is . , ET II. Coss. AURELIO COMMODO UI., ET PETRONIO SEPTIMIANO. OLYMPIAD. 242. AN. 2. URBIs AN. 943.

Pantenus Ale. xandriae docet , ad Indos prosei scitur. Euses. IIb. s.

Hieron.

epist.

I. Imperante Commodo , ac sub AIexandrinis Episcopis Itiliano , & Demetrio, sacris litteris edocendis , seu Scholae Catechisticae , quae a priscis temporibus Alexandriae constitiata erat, vir doctrina celeberrimus praeerat Pan tenus, qui paulo post , dilatandi evangelii gelo flagrans , ad Indiam usque pro- Irelius , Evangelium Mattim apud quosdam Christi notitia imbutos reperisse perhibetur , quibus Bartholomaeus , ut fama erat . Hebraicis conscriptum litteris reliquerat . A Demetrioili ις missum sutile , tradit Hieronymus : Tantae eruditionis Irudentiae, tam in Scripturis divinis , quam in solari litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatur ab iuius gentis leg iis , a Demetrio Alexandrino Epi opo mittereIur & in epi- .stola ad Magnum et Pantenus a Demetrio Alexandrino Episcopo missus es in Indiam , ut Chrisum apud Brachmanas , O iuius gentis Philosophos praedicaret. An in Orientalem Indiam,

ab ludo sumine sic dictam , revera perrexerit Pan tenus , ut innuit Hieronymus , vel potius in Atthiopiam A gypto conterminam , ab antiquis Indiam etiam dictam , ob veterum silentium non constat . Probabilius tamen , ad viciniores indos, idest AEthiopes transiisse videtur , ad quos deinde ab Ath nasio missus fuit Frumentius e Frumentitis ergo Episcopati πλce decoratus ad regionem Indorum revertitur, id est Auxumam AEthiopiae Metropolim . Philostorgius etiam AEthiopiam Indiae nomine designat . ac Theophilum Atthiopu in legatum Indum appellat : Hujus legationis princeps erat Theophilus . Quanto tempore in India fuerit Pan tenus , quove progressu Evangertium praedicaverit , ignoramus. Evangelium Matthaei , a Bartholomaeo in Indiam delatum , Alexandriam reportalle Pant enum, improbabile Dupinio videtur et nobis tamen, Elisebio, & Hieronymo idem test tibus , inficiari non licet ; nil quiP- Pe Diqiti 2 by CDo: e

170쪽

pe obstat , Indos Matthaei Evangelium ad Panteni usui te aetatem illoesum servasse . Pan tenum in Sicilia lucem vidit se verosimile est , ut adnotavit Valesius , quod & Clemens Alexandrinus ejusdem discipulus indicat , dum eum Apim Sicu-

I- , prophetici, O apo silici prati flores decerpentem , appel

lat . Panteni scripta penitus exciderunt , vixque superest eX- positio in ea Davidis verba , in sole posuit tabernaculum suum , quam Clemens in eglogis exhibet ; ejusque memoria die septima Julii martyrologio Romano recolitur . a. Ad informandos Christiana fide Indos Panteno profecto , Demetrius instruendis catechumenis Clementem AIexandrinum praefecit, qui inter Panteni discipulos , pietate , &doctrina caeteris praestabat. Plurimos quidem praeceptores Clemens audierat , Pan tenum tamen ceteris excelluisse testatur . Qui autem , qtiotve iidem fuerint , ne in re obstiarae immoremur , curiolos Iectores ad Dupinium , Bamagium , Poterum,

remittimus . De Clementis patria nil certi proserri potest, Atticum eum fuisse cum Sancto Epiphanio nonnulli tradunt Alexandrinum ideo dictum , quod illius Ecclesiae presbyter esset , & Catechisticae scholae praesectus : alii vero oris ne Alexandrinum fuisse contendunt . Ecclesiastica , ct saeculari Iitteratura exornatum fuisse , non soli im Eusebius , sed di ejusdem opuscula testantur et Alexander etiam in Cappadocia Episcopus in sua ad Antiochenos epistola eum praecIaris laudibus celebrat: Hus litteras Domini fratres , per beatum presbi rum Gementem ad vos mi , virum virtute praeditum , ct pro batum , quem vos , ct nostis jam , in amplius cognoscetis.

aut quidem Dei nutu , ac providentia , dum hie apud uos prinyens est, Ecclesain Christ, ct co S adit, in magnopere

crevit; in alia autem ad Origenem cpistola, Pan renum , ac Clementem , Patres, di sui amicissimos dicit et Patres quippe Og simus beatos illos , qui viam nobis praeiverunt, O quor brevisquuturi jumus . Amenum silicet, vere beatum , ac Dominum meuis Gementem , qui me plurimum acutat. Sed de Clementis gestis, & operibus intra . Jεsu CHR.

De Cleniente Alexandrino. Clem. AhX. prore. lib. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION