Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 145. usque ad an. 252

발행: 1773년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3os Η Is Tolli Ater christianos Principes Iocus relinquitur: de quibus plura apud Pagium, & Moniliam videri possunt. IESU CHRISTI AN. 24s. FARIANI PAPAE IO.

I. Pace cum Persis inita , rebusque in Oriente compositis, Romam Philippus hoc anno rediit , ubi Senatorii ominis animos blanda oratione promereri studuit , amplissi imisque

dignitatibus sui fidissimos exornavit: Priscum friatrem Briaris exercitibus praefecit , Severiano genero MEsae, Macedoniaeque

copiis creditis. Eius adventum superiori anno contigi te Pagus tradit, quem commodius cum labenti alligari aduolat Muratorius.

a. Philippi Imperatoris aetate, cum set nosra, ut ait Eusebius , augeretur in dies , doctrina Coristianorum fum

ma tibique libertate frueretur , Fabianus Romanus Pontifex , pro demandata sibi omnium Ecclesiarum sollicitudine , in varias Orbis provincias ad praedicandum Evangelium Apostolicos viros destinavit . Horum aliquos GaIIicanas illustrasse provincias , testes sunt Gregorius Turonensis , & Sulpicius Severus. Nam, etsi Apostolica sere aetate Evangelii semina ibidem sparsa fuerint , ut Tomo primo adnotavimus, atque sub M. Aurelio Martyrum sanguine irrorata; hoc tamen tempore altiores egerunt radices, ac Rel gio fusius propagata est. Hujus tempore.

ait Gregorius , idest sub Decio Imperatore , septem viri Episcopi ordinati ad praedicandum in Gallias missium, sicut hisoria pas

sonis S. Maroris Saturnini narrat; ait enim sub Decio , in Graio Consulibur nempe anno Σso. cui fideli recordatione retinetur, primum , ac fummum nolo na civitas S. Saturninum habere coeperat Sacerdotem. Hi ergo misy sunt, TuronDeis Gratianus Episcopus, Arelatensus Trophimus, Narbonae Paulus , rasi de Saturninus , Parisis Dion sus , Arvernis Stremonius , Lemovicis Martialis es designatus Episcopus .

Dionysii nomen , qui primus horum fuit, in antiquis funis etiam Arelatensis Ecclesiae Dypticis ante Trophymum legitur , eo quod ibidem Evangelium , antequam Parisios Pergeret, Prae

322쪽

dicant . Hos quidem Galliarum Episcopos , Fideique Satores a S. Petro , aut Clemente Romano Pontifice illuc missos fuisse , antiquorum , recentiorumque plurimi tradiderunt: quorum opinionem invictis adeo argumentis eruditi viri confutarunt , ut de his dubitari ultra non liceat, qnemadmodum apud Tillemontium praecipue , aut Lauirojum videri potest . IESU CHRISTI AN. 246. FAHIANI PAPAE II.

PMi LiPμI IMPERATORIS 3. Coss. BRUTTIO PRAEsENTE , ET NUN Nio ALBINO. OLYMPIAD. 2S6. AN. 2. URBIS AN . 999. I. Romam redierat Philippus Imperator, cum hoc anno alteram contra Carpos expeditionem suscepit, quos Istro vicina loca populantes, Romanisque infestos , non semel ta-gavit , ac tandem Pacem Petere coegit et qua firmata , RO-mam reversus est , ut tacularem annum maxima cum solemnitate , ut mox videbimus , ceIebraret .

1. Hoc tempore idest Philippo imperante ) Origenes , iam sexagenario major, cum ex diuturna exercisatione maximum dicendi usum Abi comparasset, conciones , quas habebat ad populuis, a Notariis excipi permist, ait Eusebius. Hieronymus vero: Homilias mille, in eo amplius in Ecclesia locutus es. Sub idem tempus octo libros composuit addiemus librum quemdam Cesse Epicurei contra Chrisianos, qui de vera doctrina inferbbitur. De quo quidem opere , quod , Ambrosio hortante , se elucubrasse tradit in Praefatione , utpote ceteris praestantiis mo, ea dici poliunt , quae Hieronymus de ejusdem Commentario in Cantica scripserat: Non mihi Meebis, s dixero , Origenes eum in ceteris libris omnes viceris, in Cantica Cantisorum i es picit ; iis enim libris octo , contra Celsum scriptis , quidquid adversus christianam ReIigionem excogitatum , inventum , aut dictum a Gentilibus aut a Judaris fuerat , diIigentissime consutat. Duos vero Epicureae Sectar CeIsos fuisse, his verbis admonet: Traditur aureis, duos Disse Cessos suu reor , alterum antiquiorem Neronis aetate , hune autem Hadriani, O puterioribus temporibus. Hic est ille Celsus, cui Lucianus

Pseudomantem nuncupavit. Quo alitem anno contra Christianos scripserit Celsus , non constat ; vigente lamen in eos persecutione , verosimile est , indicantque verba ab Origene ci- η χ tata: Jasu CHR.

Severi

ptis .

Dissiligod by Corale

323쪽

tata : Primum eriminationis caput Celse es a Chrisianis cum cularios conventus haberi yolere , legibus petitos . Edidit etiam Iioc tempore Origenes viginti polumina in Gangetium Mutthaei , ct in duodecim Hophetas expostiones , quarum futuque piginti dumtaxat libros reperimus. Scripsit S ad Imperatorem Philippum , ac Severam ejus conjugem, S ad alios epistolas , ex quibus supra centum ab Eusebio collectis vix aliqv. e sopersunt, tomo primo Origenianorum operum editae.

Ad Fubianum Romanae Urbis spiscopum , O ad complures alios visarum Antistites de recta mei Dae ratione epistolas Icripsit, addit idem Eusebius . Primae etiam meminit Hicionymus : Ipse Origenes in episola , quain Ieribit ad Fubivn'-- Romanae Urbis Episcopum penitentiam agit, cur talia Bri erit , ct causis temeritatis in Ambroseum refert , quod jecrero

edita in publicum protulerit . Utrum vivente adhuc Huracla Alexandrino Episcopo, hoc vel superiori anno has ad Fabianum litteras miserit , an sequenti, cum jam Dionysius eidem successit Iet , incertum est . Dionysii tempore fuisse datas , ex inde autumat Baronius , quod , Heracla extincto , qui Origeni favebat, quique turbas sub Demetrio excitatas consopiverat,

eum in ejus Deum Iussectus fuisset Dionsus, licet ejusdere Ori

genis olim discipulus ; attamen peritatis ardore Uuans , nullarutius rei ducens rationem , Deo omnia posbabens , Origenem ,1tii jam scripta sua multis erroribus asperis evulgaverat , eaepit acriter pugnare, ct in multis haereseos ccc are. Qua de causa , ut famae suae consuleret Origenes, rectae Mei prinuponem primo ad Fabianum Romanam Pontificem , tuwquam ad totius catholicae Ecclesiae Praefutem , mox ad alios mist 'να- pos . In eo tamen falli virum doctum dubitari non potest ;nam , ut & ab Huetio , & Haloixio adnotatum est , & veterum scriptorum testimonio confirmatur , II eractas aeque , ac Demetrius decessor infenso in Origenem animo fuerunt , Di nysius e contra benevolo . De Heracla narrans Gennadius in

324쪽

s pus , qui tunc florebat, tamquam arator, nitor peritatis , Origenem e medio pulchrae jegetis , tamquam mulam zizaniam e peIlit : qua etia in iii epistola Justinianus ex Beati Petri Al xandrini Episcopi mustagogia tradit : uuid autem discngis Heracum, in Demetrium Beatos Episcopos, qniales tentationes ab insato Origene passi sunt Z Tandem Photii auctoritate constat , Demetrii decreto contra Origenem lato subscripsi ite , quotquot antea eidem sulfiagati fuerant , inter quos & Heractas Alexandrinae tunc Ecclesi. e presbyter accensetur . Di ny sitim vero Heracl. e successiorem in Originis amicitia perseverasse testes sunt, tum liber ad eum , dum in vinculis et set, de Martyrio nuncupatus, cum epistola ad Theotectum , qua Origenem destinctum laudat , ut apud Photium videre est. Nec solii in litteris apud Fabianum fidei suae Apologiam egi me Origenem Baronius tradit , sed & viva voce; eumque, imperante Philippo , Romam ea de causa advenisse , ex Plotini vita a Porphyrio conscripta probare nititur , ubi haec leguntur : Cum Origenes aliquando venisset in scholas , Protinus statim genas pudore fui re ui GDrgere voluit . Sermonem vero ab Origene continuure rogatur re ondit, sudium loquendi effare, quando qui loquitur animadvertit , δε ad illos , qui idem ipse noverint, verba facturum , atque ita cum pauca quaedam disseruisset , inde fiarrexis . Haec Porphyrius de Plotini gestis ,

dum Romae , imperante Philippo , doceret . Fallitur tamen Annalium Parens , dum Origenem Plotini auditorem cum no-sro Origene Adamantio confundit , qui diversus omnino fuit, ut ab eruditissimis viris adnotatum est ', duo quippe hoc saeculo, eademque aetate floruerunt Origenes , Adamantius scilicet Leonidis Martyris filius , de quo nunc agimus , alter vero Plotini discipulus , dc gentilis , cujus saepe Porphyrius invita Plotini meminit . Jesu CHR.

runte, Romae non luit. Biar. an. 1 3 8.πuw. g. 4.

4. Eodem tempore cid est , tertio Philippi Imperatoris au- Concilium in no ait Eusebius , alii ruesus in Arabia dogmatis cujusdam a Arabia liab, veritate prorsus ulieni auctores extiterant ; asserebunt enim hominum animus in praesenti quidem seculo una cum corporibuΙ 'H s. ii As interire, atque corrumpi , rursus vero resurrectionii tempore μ ιε. mul cum iisdem corporibus ad vitam esse redituras . Quam ob

ea uiam convocato Concilio , Origenes iterum rogatus , cum ejusmodi quaestionem disputandam suscepi lset , tanto robore , tantaque evidentia immortalitatem animae comprobavit , ut in illius sententiam omnes descenderint . s. Hae

325쪽

resi. Ludi saeculares a Philippo

Romae celebrantur .

3ro HIs TORIA Hatre si in Arabia extincta , erroreque deposito , per niciosior alter. Helcesaitarum scilicet , eodem tempore excitatus est , ut sequenti capite narrat Eusebius . Quae vero Portenta complecteretur , ex Origeue in Homilia ad Psalmum octogesimum secundum , ad populum habita , idem resert Einsebius: auidam, inquit, nuper advenis, de se ipse magnisi fentiens , utpote qui impiam , ct nefariam Helae itarum opinionem , quα adversus Ecelsum recens eoorta es, rosis defendere . Exponam autem Possis , quae, quanta perIeram obsee rat haec secta , ne forte vos ab illa abripi Dratis . Ex uni Pedis , acrae Scripturae canone quaedam rescit; quibusdam vero uti tur Isimoniis tum ex vetere ins umento , tum ex Evangelis . Paulum quidem Amsolum integrum repugnat. Docet praeteres , indifferentem rem esse Chrisum negare ; eum , qui Dpit, ore quidem tenus in iis discrimine negaturum esse , Ied nyn exoni ni fementis . Librum etiam proferunt, quem e Caelo edeD-psum o mant ; e que , qui auscuhadierint tui , ct eredideriut, peccatorum veniam consecuturos , ct quidem diversum ubilia peccatorum remi nem , quais Iesus Gripus impeδtiis.

Helcesaitarum porro haeresis ab Elcesai , seu Elxeo pseudopro Pheta prognata , Ebioneorum haereseos quidam rivulus , seu progenies fuit , quam olim extinctam ab inseris , atque cineribus EIxat quidam , seu Helcesai revocavit , de quibus Aingustinus, Theodori tus, & Epiphanius videantur . IESU CHRISTI A M. I . FAglANi PAPAE I 2. PHi LiPPI IMP. q. , ET PHILIPPI IUNIORis I. Coss. M. IULIO PHiLiPPO AUG. II , ET M. JUιio PHILIPPO CAES.

I. Ut saecularibus Iudis ceIebritatem adderet Philippus. filium suum , quem Caesarem Imperii sui initio dixerat , tribunitia potestate exornavit , Imperioque soctavit. Mulia cum pompa , ct solemnitate eos celebratos fuisse , narrant Hist

rici: Fuerunt sub Gordiano Romae Elephanti triginta duo , quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem : Alces decem , Tigres decem , Leones man 'ti sexaginta , Leopardi mansueti triginta , Belbi, ides 'enae decem , Gudiatorum scalium paria mille , Hippopotamus , c, Arinoceros unus, Arcaleontes decem s

326쪽

, Camelapardali decem , Onagri viginti, Qui feri undecim , Jhsu Cust. eetera ejusModi animalia innumera, diuerse , quα omnis A v. a. 7. Philippus itidis aecularibus vel dedit, vel occidit. Ludorum sae- Ludi taeula. cularium meminit Orosius : Ita ludis magnitis angusissimus Gς uilium omnium praeterisorum hic natalis annus, a chrisiano Imperato. re eHebrutus es ; quos a Gentilium superstitionibus suilla im- o. o. 'munes addit : nee dubium es , quin Philippas hujus tantae devotionis gratiam ad Ecclesam reportarit, gnando vel usensum fuisse in Capitolium , immolat que more hostias , nctuus auctorosendis. Orosii opinioni Baronius . aliique subscribunt , qui Barox.aos. s. Philippum christianum fuisse censent . Ex Scriptoribus tamen Orosio antiquioribus, & ex numismatibus tunc editis , Gen' Par. κοι. an. tilium ritu seculares ludos Philippum celebraisse constat , de 3 7.

quibus Eusebius in Chronico: Regnantibus Phitinis mitissimus annus Romanae Urbis expletus es , si tib Nam solemnitatem innumerabiles bestiae in Circo magno inie feme , Iudique in eam Moriis theatrales tribus diebas , O tribus victibus populo pervigiunte celebrati. Porro hae vigiliae , hi Iudi theatrales, Terentini etiam dicti , in Deorum honorem peragebantur , de quibus Ausonius canit lib. 2. Trina Texyntino celebrata trinoctia Iado. Sed & hostias tunc a Philippo immoIatas fuisse , narrat Uictor de Caesaribus , qui & addit : milippus sumpto in confortium sis annum Urbis millismum ludis omnium generum celebrat et quare si cetera deessent , ex his , quae hoc anno ludorum occasione sunt gesta , Philippum Imperatorem e Christianorum albo expungendum esse probatur , de quibus apud Monetiam , & Pagium plura .

L. Anno Philippi mperatoris teriis c qui cum Iabenteo Heraesa, A. excurrit , ait Eusebius, eum Heraclas post sexdecim Episcopa. ις - Epi se tus annos diem extremam obii Fet, Pontifestum Alexandrinae Ee- s', αιμ elesie ffcepit Dion sus. De gestis Heractae vix quidquam ad eedii.

posteros demandatum est , etsi annos sexdecim Alexandrinae Ecclesiae praefuerit . Qirosdam tamen de poenitentia canones edidiise . ex Dionysii epistoIa ad Philemonem Romanae Eccle-sae presbyterum constat: Hanc ego regulam, formam EUH.M. . Beatis o Papa nosra Heracla uecepi; eos enim , qui ab haereticis veniebant ..., pos multas precet , non 'iur admisit,

quum a

327쪽

De Dionysii

initiis iis paead Episcos a-

Euseb. lib. 7.

Dionysius A. lex.libros haeret korum abseque damno le- sit .

quum , quaecumque ab adversariis audierant, palam exposui ient, ac tum demum ad communionem eos admittebat , nequaquam existimans iterato baptismate eis opus esse . De Dionysio vero Heractae succetare narrant historici , euin generis nobilitate , & opibus illustrem fuisse, quem etiam eruditio , pietas , atque pro fide Christi repetitae consesssiones illustriorem reddiderunt , ut merito Magni Dionysii cognomen meruerit . Suscepta fide , Origenis auditor fuit , deinde in catechesis cathedra successor , atque ab Heracla presbyter ordinatus, hujus tandem loco Ecclesiae administrationem suscepit . Miruta quidem pro Christi fide pertulisse vel invitus indicat in Apologia , contra Germanum quemdam sui obtreetatorem scripta , in qua inter caetera haec habentur: Sed fortasse Germanus

multis mei confessionibus Noriatur , multa praedicare potest ad perfur se gesta , quot vero enumerare potest , periuri atque ego , sententias judicum , publicationes , proscriptiones, direptiones bonoruis , abjectiones dignisnum , contemptus gloriae secularis, laudum a Praefectis , ae Decurionibus profectarum denezur,

quibus fidei causa renunciaverat ὶ Minarum denique , quae coram intentabantur , vociferationum . discriminum , persecutionum , fugae , aerumnarum , O cujusquemodi mulorum tolerantiam ; cujusmodi sunt ea, quae sub Decio, em Subino , o quae in funet kque diem sub Emitiano nobis conliderunt. Ubinam vero com parnit Germanus Z quaenam igitur facta es menIis verum ab imprudentia illa , in quam Germani ea via delapsus sum , tandem ab so. Hactenus de rebus suis Dionysiis. 3. Cum presbyter eisset, atque catechistae munere fungeretur , ad quein non solum fideles, sed & Judaei , ac Gentiles conveniebant , eaque de causa haereticorum libros perlustrabat, a presbytero quodam admonitus fuit, ut ab hujusce modi lectione se abstineret; divina tamen revelatione confirmatus , in incepto perseveravit , ut idem in epistola ad Philemonem Romanum presbyterum testatur : Ego vero in libris, ct traditionibus haereticorum cognoscendis operam posui, execram dis quidem tuorum sententiis animum meum tantisper coinquinans , hanc tamen ex iis utilitatem percipiens , ut tuos tacitus apud me refutarem , multoque magis quam antea detestarer; o cum frater quidam ex pres terorum ordine probiberet me , veri tus ne forte nequitiae tuorum caeno commiscerer, quippe anisum

328쪽

ECCLESIASTICA. II Imet sentiebais; visone caelitus missa , confirmatas fum , ct vo- Jssu Clin. ce ad clures meas perlata diserte mihi pra cepit hoc modo: Lege au. 147. omnia quaecumque in manus venerint ; idoneus namque es , qui gula diri iras , ct examines , hacque primum occasione ad Christi fidem impulsuras . Amplexus sum vi onem illam , utpote q ιae Apogiolieae voci consentiret , robustissimos quesque ita eompellanti : Epote periti nummularii.

4. Carthaginensi synodo ab Agrippino habita anno Σo . De Synodis cautum fuerat , ut haereticorum baptisma rejiceretur : eum- L-0 ii,&sy demque errorem hoc tempore Iconiensis Synodus , cui Firmi- Iianus praesuit, & Synnadensis in Phrygia confirmarunt. Has tium 'error synodos ad haec tempora pertinere, testis est Firmilianus haec firmatur. ad Cyprianum scribens: Ha retico etenim . sicut ordinare non Osrim'. s. Iicet, nec manum imponere , ita nec baptiasre . . . quod totumnos jampridem in Leonio , qui PBG,ac Deus es , euum nnuis, convenientibus ex Galatia, O Cilicia , ct ceteris proximis regionibus , confirmav us, Ienendam eonira haereticos Armiter , ct vindicandum , eum a quibusdam de isa re dubitaretur . Synodorum Iconii , ct Synnadae habitarum meminit re Dionysius Alexandrinus in supracitata epistola ad Philemonem , dum narrat, hunc morem de iterando haereticorum baptismate , non ab Asris primum invectit in fuisse ; sed multo antea stiperiorum Episcopo in te ori r , in Getimis pom si imis, ct in conciliis fratrum apud Iconium , Ssnnadam , apud alios plurimos e quibus verbis innuit Dionysius, ante

Stephani Pontificis aetatem eas synodos suisse celebraias , quas perperam cum anno aes 8. Stephani Papae secundo, Baronius , Sstest . σηs. Binnius, Labbeus conjunxere . In iis autem conciliis de Mon. V

lanistarum baptismate potissimum actitatum fuisse , Firmilia- G Ω nus tellatur : Plane quoniam quidam de eorum baptisma sibi. Eo. M ladiabat , qui etsi novol prophetas recipiunt , eosdem tamen Patrem , ct Filium nesse nobiscum videntis , Hurimi simul tan--qs 'venientes in Leonis , diligenti me tractavimus , confirmapimus , repudiandum esse omne omnino bapti s , Uata sis extra

329쪽

stia.ὶos excitatura

r. Et si Philippi Imperatoris clementia securi hactenus Christiani vixissent , hoc tamen anno repentina seditio , popularisque tumultus Alexandrinam turbavit Ecclesiam . Factionis auctorem ignoravit Dion usius , quem his coloribus pinxit : Infausus quidum vates , ae poeta , quisquis ille fuit, commoverat jam antea , atque incitaverat adversus nos Gentilium turbas, ad innatam gentifupersitionem animos eortim inriccnt. Ah hoc igitur homine , qui Alexandriae erant genti lcs , stimulati, omnemque ad patranda scelera licentiam nacti , daemonibus suis Christianos immolabant et nullo sane Imperatoris edicto eos ad ejusmodi persecutionem concitante , quippe quae integro anno anteverterat nam sequenti tantum, quo Decius imperare coepit, ejusdem aiictoritate in Ecclesiam saevitum est ; sed ipsorummet AEgyptiorum natura ad seditiones & rixas prona , praecipue Alexandrinorum , de quorum furore in rixando , vel etiam dum jocarentur, cecinit Juvenalis :

ne jejunum odium : fed jurgia prima sonare

Incipiunt animis ardemibus , hcc tuba rixae: Dehinc clamore pari concurritur , ct pice teti Saevit nuda manus paucae sine vulnere malae , Vix euiquam, aut nulli toto certamine nasus Integer: aspiceres jam tota per agmina vultus

Dimidior, alias facies , O hiantia ruptis Ossa genis, plenos oculorum sanguine pug I. Ludere se credunt, las tamen O pueriles

Exercere acies , quod nulla cadavera calcent. Haec quidem , quasi per jocum . Quum autem serio rixarentur , nullum civiendi servabant modum : unde idem Poeta :Aspicimus populor, quorum non fuscis irae Occidis aliquem , sed pectora , bracbia , vultum Crediderint genus esse cibi cte. Ex

330쪽

tae .

Ex his ergo conjici facillime potest , quam immaniter , quove furore adversus sortissimos Christi athletas exarserint . Sed Dionysium oculatum testem nunc praestat audire .

1. Primum itaque senem quemdam , Metram nomine , correptum , impia verba proferre jubent . uuod eum ille abnueret , fusibus bominem verberantes , ct acutis arandinibus pultum ejus, ocularique pungentes , deductum in taburbium lapidibus obruerant . Post haec fidelem quamdam mulierem, uuintam nomine , ad idoli templum perductam, adorare illud coegerunt . uuod eum illa aper retur, atque exsecraretur , con frictis pedibus, eam per totius civitatis vicos aspero silice constratos rapientes , faxis iussam molaribus, sagris in per verberantes , ad suburbium itidem abducunt, ibique lupidibus interficium . Deinde uno impetu in domos Christianorum irruentes , quae maxime pretiosa erant rapiebant : viIiora autem , S lignea disjicientes concremabant . Christiani interea fuga sibi consulentes , direptionem honorum suorum cum gaudio

excipiebant : Nec eorum qui uam , quod equidem sciam , ni fortasse unus aliquis in illorum manus incidens , hactenus quidem Deum negaPit. s. Prae ceteris vero iIlustre suit certamen Apolloniae pr. De martyrIovectae jam aetatis virginis, quam cum gentiles prehendissent , Apolloniae,&maxillas verberantes , cunctos ei dentes excusserunt: accenso deinde extra urbem rogo: cum se vivam combusturos mini- ' tarentur , nisi una cum ipsis impia verba pronuntiasset ; illa veniam deprecari paulisper visa , atque interim dimissa , celeriter in ignem insiliit , & conflagravit . Eam secutus , &imitatus est Serapio quidam , quem in aedibus suis deprehensum , acerbissimis tormentis excruciatum , & membris omnibus confractum , ex coenaculo praecipitem dejecerunt , reliquos etiain pari immanitate insequentes: adeo ut Fidelium nemini per vias incedere noctu , aut interdiu liceret , cum omnes ubique gentiles clamitarent, quicumque impia verba proferre abnuisset, eum illico trahendum esse , & flammis absumendum . Quae quidem diutissime viguerunt , usque dum secuta Paulo post seditio , & bellum Civile , crudelitatem , qua in Christianos grassati fuerant, in se ipsos mutuo converterunt. Ac nos

quidem paululum respiravimus , dum illorum cessaret furor ;jed comisno Imperii illius erga nos benigni mi mutatis nobis

nuntiata est, in gradisi ut nobir minarum terror intentabatur , R r et cum

SEARCH

MENU NAVIGATION