장음표시 사용
11쪽
- . I . G Ast o Sicoxum, id est terram Acti eam dicerent,deduxisse quod
cuin breuius dicere uellent, primum Acticam , post meliore aliquanto uocis sono Attica appellasse . Atq. hoc quidem modo Cecrops omnibus ferme Atticae incolis in duodecim oppida congregatis, unum i lius Atticae regnum, unam q. omnium horum oppido--ῖ s .: ruin remp. collocauit Athenis. Post autem,tempori-ebito uia. ''' bus aliquot interlectis,Theseo regi, magni animi, summi q. consilii uiro , in mentem uenit, magnam urbem una ex omnibus, qui Atticae oppida, populos, agro sq. dispersi tenerent, efficere , atq. dilatatis Athenarum muris eo Atticos omnes compellere, sedesq. eis ad habitandum dare. id quod facillime, qua erat eloquetia, alq. industria praeditus. persuasit primum, deinde etiadiligentissime obiit. Cuius rei si ueterum testimo ania quaerimus, certissima Thucydidis, Strabonis Dio- - dori, et Plutarchi habemus. Thucydides enim Ce- 'μ cropis, et primorum regum aetate Atticam usq. ad Theseum κατα πόλεις, id est oppidatim fuisse habitatam, Atticosq. ex oppidis, et ex agris extractos, in una arbe ab eo collocatos, prodit. Strabo Theseum duodecim oppida in unum contulisse, Diodorus eundem populos Atticae numero plurimos, magnitudine modicos in urbem unam redegisse scribit. Plutarchus omnes Atticae incolas in urbem unam contraxisse, et unius
oppidi populum unum, qui ad eam usq . diem dissipatus fuerat, atq. aegre ad communia tractanda commoda conuocari potuerat, et saepe etiam inter se armis,
belloq. contenderat, effeci se, idq. per singulos popa Ios, gente'. persuasisse. Murorum autem ambitum ita propagauit Theseus, ut antiquum Cecropiae oppidum pro summa arce reliquerit,nouam urbem, quam ille astu uocauit, ciuibus habitandam concesserit. Id quod uideo a Thucydide eodem etiam in loco memo, , riae proditum. Ante Theseum, inquit, arx fuit oppi-
12쪽
, , dum , fimul q. pars ea, quae sub arcem ad austrum potisse simum vergit. argumento est, quod sacella in ipsa am, , ce et aliorum deorum sunt, et quae extra eam sunt, ad
, , hanc partem oppidi magis erecta sunt, ut Iouis Olym- , , pii, et Pythium, et Dionysii in Limnis, et alia. Itaq.: ab , , Atheniensibus, inquit, propter antiquam habitatione, , ad hodiernum usq. diem arx oppidum appellatur. Ut autem Athenae in media Graecia, sic arx in media umbe, et ut arx in edito sita loco, sic urbs in imo, et plano constructa est. quod ab Aristide in Panathenaico, Strabone in sexto , Thucydide in secundo traditum est. Quoniam autem urbs non longe quidem a mari, sed tamen non ad mare posita suit, ut e Xenophontis libro de uectigalibus intelligitur . propterea multis portubus cum ad ciuitatis quotidianos usus, tum ad bellicarum rerum oportunitates indiguit . primus autem Phalerus extructus est, & quidem antequam Theseus ad regnum euocaretur . si quidem scriptum est apud Pausaniam, Theseum in Cretam ad poenas ob Andr g ei necem regi Minoi dandas profecturum, & Mene stheum regem cum aliquot nauibus ad Troiam ituru, ambos Phalero portu soluisse. Post Phalerum autem Munichia communita est. uerum id quidem, ut etiam
Piraeeus, re p. iam dominatu regio liberata. Qui autem oppidum condiderunt, aut auxerunt, ijdem etiam rei p. genus instituerunt , Cecrops quideregium , Theseus autem populare . quod tamen non
est, nisi post multa saecula, obseruatum. Quae autem A tici regni iura suerint nam multa regnorum genera fuisse tradit Aristoteles difficile est, ex lata annalium,& temporum uetustate eruere. si tamen Isocrati rhetori Atheniensi, omnia ad laudem patriae in Panath naica oratione trahenti, atq. poetico more in maius Ornanti credimus, optimum, ac praestantissimum suis.
se regnum existimabimus. sic enim ille disputat, caus.
13쪽
sam, eur Atheniensium ciuitas primis temporibus inter alias praecipue floruerit, merito eius esse regibus tribuendam , qui multitudinem ad virtutem suistitiam, & temperantiam instituissent, atque actionibus
suis docuissent, reip. moderationem animam esse ciuitatis, tantam vim habentem, quantam in corpore' obtinet prudentia;ipsam enim esse, quae de rebus omnibus statuat, & bona tueatur, calamitates deuitet, ciuitatis commoda paret.huius autem non esse oblitum populum, sed vehementius ad hanc rem , qua m ad alias, animum adiunxisse, ut duces eos adipiscer
tur, qui popularem statum diligerent, iis vero moribus essent praediti, quibus fuissent, qui sibi ante prae, fuissent. Quod si ita est, sane non improbarem, Atheniensium regnum eius generis extitisse, cuius fuerunt, quae Aristoteles heroicis celebrata temporibus in
quit. Quae primum qualia fuerint, verbis Ipsis eius
prolatis,ostendemus,deinde ut ad eius descriptionem. Atheniensium regum iura,aetaq. dirigi,atque accommodari possint,considerabimus. sic igitur ille in qua τ' to de rep. Primi, inquit, voluntate populorum , quos artibus,aut bello demeruissent, aut dispersos in unum congregassent,aut agris, sedibusq.ad habitandum do- nassent,reges fiebant, eaq. regna posteris iure heredi- ' γ' rario prodebantur.& reges imperii summam, dum bel tum gererent, habebant, praeerantq. sacrificiis , quae- cunq. ad sacerdotes non pertinebant,& caussas iudica, hi/ bant quidam iniurati, alij iureiurando deuincti. erat autem iusiurandum erectio sceptri.reges igitur anti- quitus tum in ciuitatem , dc populos , tum extra fines continenter imperium tenebant. postea vem quaedam. remittentibus regibus ipsis,alia populis auferentibus, ' sola sacrificia regibus relicta sunt in alijs ciuitatibus. ubi vero regnum merito uocari posset,imperium dian
taxat externorum bellorum obtiaebant. Quae verba si
14쪽
diligentius attendamus, ne intelligemus, omnia, aut certe pleraq. in reges Atheniensium conuenire. pri- Regnum Vir mum enim videmus,Cecropem,quod Atticos in duodecim oppida coegisset, eosq. ab impetu externorum
hostium, de populationibus assiduis tutos praestitisset, quodq. leges tum incognitas matrimonii ostendisset,
ac virtutes , iustitiam,ac temperantiam docuimet, voluntate eorum ad regnum esse euectum;e Odemq. modo post aliquot saecula Melanthum, cum hostem populi Atheniensis bellum grauissimum inserentem singulari proelio prostrauisset, regalem potestatem summo omnium studio assequutum. Regnum autem suisse hereditarium non est dubium . nam praeter Amphycti nem, qui socero suo Cranao pulso,&Ericthonium, qui Amphyctione exacto regnum occuparunt, reliqui
ita regnarunt,ut duae solae familiae Athenis fuerint per tot saecula dominatae, una Ereethidarum,altera Melanthidarum. Ac Erecthidae quidem ab Erectheo rege nomen, sed ab Ericthonio genus traxerunt, qui Pandionis pater, Erecthei auus fuit. ex quo deinceps C crops minor minoris Pandionis pater est natus, unde Aegeus, & ex Aegeo Theseus, ut Pausanias prodidita Nam Menestheo mortuo, qui incitato perseditionem in absentem Theseum populo, regem se declarandum
curauerat,Demophoon Thesei filius paternum, avia
tumq. regnum, teste Plutarcho , recuperauit, cui, ut
versibus Tetres mandauit., Oxyntes frater, Oxyntae vero filius Aphidas est subrogatus . quem cum minor frater ex concubina ortus Thymoetes interfecisset, regalem sibi potestatem asciuit, quemadmodum nos a Pausania, & ab Athenaeo accepimus. Melanthidarum autem,quorum princeps,& auctor fuit Melanthus, usque ad extremum familia integra, incolumisq. pe mansit. Melanthus autem is fuit, qui reuersis in Peloponesum Heraclidis, Messene patria amissa, cum se in
15쪽
Atticam contulisset, atq. Xanthum Boeotorum ducem, bellum cum Atheniensibus gerentem secum singulari certamine congressum interemisset, propterea ab Atheniensibus regno, Thymoete se ultro abdicante, donatus est . Quod scriptu in Pausaniae, di Strabonis in commentarijs reperitur. Atq. hic quidem moriens Codrum filium regem reliquit, qui cum in bello contra Dores se pro patria deuouisset, Aledonti filio regnum tradidit, qui primus Archontis nomen, atq. imperium Athenis obtinuit. ex quo haec familia modo Codridarum, modo Medontidarum nomine appellata est,atq. usque ad Erycem longo Archoncum ordine ad annos quingentos octoginta sex est deducta, quorum nomina fuerunt, Medon, Agastus, A chippus, Thersippus, Phorbas, Me cades, Diogenetus, Pherediis,Ariphro,Thespieus, Agamenestor,Aeschylus, Alcmaeo, Charops, Aesimedes, Clidicus, Hippomenes , Leocrates, Absander, & Eryx. id quod Eusebius, quo in primis auctore haec tempora digessimus,
in chronicis notatum, & descriptum reliquit. Quanquam autem Archontum,non Regum Medontidae nomen tulerunt, non est tamen illud tempus populari statui assignandum , sed regio. eorum q. auctoritate, ac testimonio standum, a quibus haec ad nostram notiatiam di manarunt, qui omnes principatum Archon-
tum pro regno acceperunt, quanquam magna ex parte iam fracto, ac debilitato.Nam & Eusebius, qui profitetur, se nomina regum omnium, qui Athenis imporium habuerint, expositurum, non in Theseo, qui popularem statum descripsit,neq. in Codro,qui ultimus regale nomen usurpauit, sed in Eryce, qui postremus Archontis decennalis imperium gessit, regnum notat Atheniensium defecisse. & Pausanias testatur, ipsum etia regnasse Theseum,&post Menesthei mortem regnum ad quartum usque posteritatis gradum in illius
16쪽
tamilia permansisse. &, si de gentilitate sibi sit histo-
, , ria instituta, omnes se, qui a Melantho ad Clidi cum ., Aesimedae filium, & qui post eos deinceps regnarint, , , facile enumeraturum. Nam quid aut Aelianum in varia historia proferam, ut Athenienses scribit regnum sub Cecrope,& Erectheo,& Theseo, & Codridis inserioribus passosὸ aut Heraclidem in libro de rebus publicis, qui post Codridas neminem regem esse 'narrat creatum, quod viderentur molles nimis, ac delicati pHippomenem vero unum ex Codridis inustam hane familiae maculam delere cupientem , adulterum cum filia Limona deprehensum exquisito supplicii genere interfecisse λ Quod si ita est, profecto apparet, regnum Atheniensium fuisse, ut probandum susceperatnus,hereditarium .
Erat alia heroici regni ab Aristotele descripti conditio, quod reges ij summam militiae potestatem haberent, qua reges item Atheniensium praeditos suisse inuenio. id quod ex bellis, quae ab his gesta sunt, facile declaratur, quanquam tenuis admodum eorum ad nos memoria peruasti Erectheum tamen bellum cum Eumolpo Thrace ,& cum Eleusiniis gerere,& pacem, quibus placet , conditionibus componere,videmus apud Pausaniam pari q. ratione Theseum contra Amazones, Codrum contra Dores in acie ducem cum summo imperio stare. Eosdem etiam ius dixisse, quaestiones exercuisse, At sacris praefuisse, post apertius apparebit. Nam quod inquit Aristoteles,alia iura a regibus remissa, alia a multitudine esse extorta, eorum primum ad Theseum reserendum videtur, qui ultro rem p. popularem instituit, seq. non regem, sed belli ducem, & legum custodem futurum, reliqua vero populo permissurum pollicitus est, alterum vero ad Medontem, qui post Codri mortem primus Archon pe
rituus, ta ad Charopem. qui primus Archon decen-B nalis
Regum pol stasia, tallo. Regum Ath.
iura immin ta , cum A chontes nominari coeῖtι.
17쪽
nat is creatus est, vetere & imperio, & imperandi tempore imminuto. Quod Pausanias in Atticarum rerum commentarios rettulit, his verbis: Atheniensium ciuitas Melanthi posteros, qui Medontidae dicti sunt, . , , magna parte potestatis spoliauli, & ex regno redegit, , ad imperium reserendis rationibus obnoxium. deinde , , cauit, ne ultra decem annos id ipsum continuarent. &Paterculus libro primo, cum scripsit: Codri filius M don primus Archon fuit. ab hoc posteri apud Atticos i dicti Medontidae. sed hi insequentes Archontes usque ad Charopem , dum viverent, honorem Vsurparunt, inde perpetui Archontes esse desierunt, cum fuisset ultimus Alcmaeon. coeperuntq. in denos annos crCari. quae consuetudo in annos septuaginta mansit, ac dein- de annuis commissa est magistratibus respub. ex ijs, qui denis annis praefuerunt, primus fuit Charops, ultimus Eryx, ex annuis primus Creon. Atq. hoc idem chroni
cis quoq; suis mandauit Eusebius. Ex quibus intelligi potest, quid sit id, quod reges populo Athenie si remiserint,& quo ab eo quodammodo spoliati sint, quam heroico quoque regno conditionem affinxit Aristot les.Atque de iure quidem,& potestate regia hactenus. D s CoNsILII S. NVNC quam partem reip. ciues Athenienses regi bus dominantibus obtinuerint , & quod ius in ciuitate habuerint, exquiramus. Multae autem ciuium diuisiones, communicandae omnibus rei p. gratia Prudenter, ut video, sunt a regibus institutae. quarum quae prima, atque antiquissima fuit, in id est in tri- bus distributa est. tribus autem quattuor Cecrops maior intulit, Cecropidem, quam a se, AutOcthonem, qua
ab Atticis, qui se αιτοχθονας, id est indigenas esse gloriabantur, Actaeam, quam ab Atticis ad littus habitantibus;
18쪽
Ibus:& Paraliam,quam ab iisdem ad mare duobus.n. Attica, quead modii dixi, lateribus mare attingit incolentibus appellauit, ut scribit Pollux,& Stephanus. Harum autem numerum seruarunt posteri illi qu idem. sed nomina immutarunt. si quidem Cranaus unam a se Cranaidem, alteram a filia sua Atthidem, tertiam Mesogaeam a campestribus Atticae incolis, & quartam a
montanis Diacridem nominauit. Cranai vero exemplum imitatus Ericthonius easdem Diadem, Athenaidem, Posidoniadem , & Hephestiadem, nimirum ductis a Iove, Minerua, Neptuno,& Vulcano nominibus nuncupauit. & Ericthonii vestigiis insistens Tre-ctheus, easdem ab Ionis si ijs, a quo ipse in bello Eleusinio adiutus fuerat, catae appellauit ιν λιτας, ἰργαδας, γεωργους, &αγε κορας, id est, armatos, opifices, agricolas, & caprarios. quae omnia in Pollucis comment rio sunt octavo . Plutarchus tamen in Solone scribit,
fuisse, qui putarint, has non ab Ionis filiis, ut Herodotus prodidit, sed a vitae generibus vocitatas, bello, opificio, agri cultura, & pastura. Atq. hic numerus,&haec appellatio usque ad Clisthenis dominatum, de quo postea dicemus, incolumis permanauit. Factum'
est autem,ut unaquaeq. tribus intres item partes diuia deretur, quas illi ternis item idem valentibus nominibus singulas appellarunt φρατρiis. quas nos uno latino ςurias nominabimus. singulas vero cu- Curi erias in partes tricenas descripserunt, quae γ δη, id est gentes, dixerunt.qua in re naturam ipsam, conditi Geuiei. nemq. anni acute , industrieq. admodum expresserunt, qui quattuor tempora ita est complexus, ut eorum unumquodq.tres meses, singulos tricenis diebus praeditos assequutum sit. Quare ut anni tempora ques tuor, menses duodecim, dies CCC Lxv in toto anno solari fuerunt, sic tribus quattuor, curiae duodecim, sentes C cci xv in toto tum Athenien si populo nita iU B a meratae
19쪽
. meratae sunt. erant autem gentiles, quos illi Uris dia. . Xerunt, non qui genere, ac sanguine inter se coniuncti essent, sed qui ex gentibus essent ijs, quae in curias era soniectae, societatem inter se quandam t etiam cuUales, quos φρατορας nominarunt, lege, & instit to colentes. itemq. qui ex primo genere triginta gentium fuerunt, quos etiam primis temporibus ψογα- λακτας, id est collactaneos , dictos fuisse, teste Arispocratione, & Suida, scribit Philochorus. Hanc ve- ro diuisionem etiam ante Theseum factitatam, indicat Plutarchus, cum seribit , Theseum per singulas gentes Attico populo demigrationem ex agris persuasisse.
Populi Fuit etiam altera ciuium deseriptio in populos, &quidem ante constitutam a Theseo rem p. usurpata. quod ex ijsdem Plutarchi verbis elicitur, cum inquit, Theseum eam demigrationem pergentes , Populoso . persuasisse. Populos autem iampridem appello, quos illi vocarunt. quos, si rei rationem attendamus, vicos appellare non incommode fortasse possimus. si quidem Aristoteles in Poeticis scribit, quas alij κωμας, id est vicos, dicerent, eos qψους ab Atticis nominatos. . fuerunt autem Oppidula, viciq. quibus uniuersa est terra Attica frequentata usque ad Theseum, qui eos ex agris in unam Athenarum urbem conuocauit. Neque tamen, cogente Atticos in urbem Theseo, deserti propterea agri, populi q. sue vici Atticae sunt, sed semper . neque tissime culti, ac ciuium multitudine celebrati. Quod ostendit Thucydides, cum initio Peloponnesii - belli,Periclis consilio, iussuq. omnes Atticos in Vrbem ex agris, quibus mirifice populus ille delectatus si semper, scribit essu compulsos. atque hoc idem post etiam imminente Atticae terrae Macedonum rege Philippo paullo ante, quam ad Chaeroneam pugnaretur, repetitum esse, Demosthencs in oratione pro . et Ctesiphonte
20쪽
Ctesiphonte posuit . Vexrgo ciuis nemo fuit, quin
aliquam tribum ex quattuor, sic nemo , qui non aliquem ex populis Atticis obtinuerit, siue ibi, siue in urbe domicilium habuerit Nomina vero eorum magna a nobis diligentia conquisita, huic mandare commentario placuit, ut iis demum cognitis, totius Atticae, quam quaerimus, ciuitatis partes,& quasi membra nota, ac perspicua omnibus sint. suerunt lautem Aexone, Athmon, Agraule, Ana gyrus, Angele, Araphen, Acharnae, Agnus, Halimus, Aphydna, siue Aphidnae, Aethalidae, Arenia, Amaxantea, Anacaeainlieus, siue s. laeeus, Acherdus , Aegella, Alopecae, Anaphlystus, Amphitrope, Achradus, Brauron , Butea, Bate,
Bessa, Cedi, Cephesia, Cytheriis, Cyd thenaeum, cydantidae, Conthyle, Cotyttus, Ceramis, Cephale, Cholargus, Cetti, Crepita, Chollidae, Ceriadae, Corydalus. Crioa, siue Criona, Cothocidae, Colonus,Coele, Dedalidae , Dionaea, Dirades, Decella, Echelidae , Epie-cidae, Euonimi, Erecthia. Ericea, Erchia, Epicephe-sa, Ermus , Euripidae , scale , Eroeadae , Eleusis, Echelidae, Gargettus, Hippotam adae, Hephestia, Hlaba, Icaria, Ionidae, Iresidae, Leuconaeum, Lacia, Lusia, Lambra maritima, Lambra inferior, Lenias, M lite, Myrrhinus, Marathon, Me lenes, Oa, siue Oee,
Oeum Ceramicum, Ocum Decelicum, Oenoe ad Eleutherax, Oenoe ad Marathonem, O trynae , Phlya,
Pambotadae, Pergase . Phegus, Pitthis , Prasia siue Prasiae, Pro balinthus, Paeania su crior, Paeania inie- rior, Philaida, Phegaea, Plothia, Phyla, Ptelea, Perithoedae, Pro spatia, Porus, Potamus, Paeonidae , Pelex, Phrcarri, Pallene, Phalerus, Pentele, Perrhidae, Phygees, Psaphis, Pireaeus, Persidae, Rhamnu sypaletrus, Sybridae, tiria,Sphetius, Sunium,Scam bonidae, phendate, Trinem es, Themacus, Tithras, Tyrmidae , Thria,
